장음표시 사용
21쪽
ARS PRAESAGIENDIDE EXITU AEGROTANTIUM PRAESERTIM IN ACUTIS .
- bene praesagiendum de exitu aegrotantium praecepta generalia . Uri in assequendis , pronunciandisque de Vita , & morte praesagiis , & festinatio nimia , & inconsultus animus mentis aciem per stringendo , multis gravissimisque erroribus causam praebere possint , opus es Se ducimus , ut Medici antequam de aegrotorum exitu Sententiam guam proferant , palamque faciant , multa ante oculos habeant , seriaque cogitatione pervolvant , & meditentur . Ex quibus αPrimum, & priecipuum illud est ; quod universae Medicinae fundamentum , in sola hominis natura situm est r suis haec viribus, seu facult, ςibus sine ullo artis auxilio sanitatem tueri , &
22쪽
morbos repugnare valet ; ipsa aut deficiente, aut repugnante , vel praefantissima medicinae praesidia in casum adhibentur. Alterum i quod naturae nomine ea Vis , Seu facultas intelligi debet, quae in toto corpore residet , atque toti ipsi adeo insita est , ut singulae partes singulis tueantur , mutuoque commercio , quae bona sunt, accipiant, & quaerant; quae mala , fugiant, Sc adversentur . Tertium: quod hominis vita, salva animae
cum corpore unione , cuius ope anima strenue
corpori consulit ) a solo partium corpus consti tuentium commercio pendet ; mors vero ab huius commercii totali cessatione . Quartum et quod salus, integraque valetudo re
peti debet a facili , iucundo , & regulari partium corpus constituentium exercitio ; infirmitas vero , debilisque valetudo , a difficili , injucundo , & irregulari earumdem p rtium commercio. Postremum e quod corporis quaecumque adversa Valetudo , quoddam veluti certamen in te naturam , & morbum sit , quo natura suis Viri bus , & facultatibus instructa morbum expugnare pro virili contendit, & tamquam saluti , &vitae inimicum ex corpore expellere et Morbus contra magna stipatus Symptota atum caterva ,
23쪽
yaturae vires superare tentat, aegrumque ad exi cium deducere . Inde cum Galeno statue dumion immerito videtur ,'quod fundamentum pro nos is sit attenta , & circumspecta consideratio
irium naturae, & morbi in a grotantibus , ut ex atriusque diligenti examine , S: accurata existimatione , quidnam ex iis praevaliturum sit , Ω- nile intelligatur. Ad vires itaque aegrotantis peritus Medicus a tente inspicere debet , & aequa lance , quantumn Quibuscumque sit, ponderare: nam si validio es fuerint vires naturae , cito morbus solvendus 'trit; ita cito mors adventabit, ait Alpinus, sinite imbecilliores sint, morbus vero fortior . Et cum non in morbi initio, neque in augumento , sed post statutum tempus, quod declinationis dicitur, morbi solutio contingat , id etiam Medicus , ut
recte praesagire Valeat, attenta coniectura praeVlidere debet ; an videlicet vires naturae morbo colin luctantis , eo usque perdurare possint, an Vero
prius desecturae sint, quam morbi victoria, ipsaque Valetudo comparetur: quemadmodum , qui de brevitate, & facilitate itineris recte pronunciare desiderat , opus est, ut de itinerantis robo, re , de oneris magnitudine, de que viae longitudine antea certus sit ; aeger autem , ut Galenus apposite animadvertit , portanti onus , morbus
24쪽
oneri , & tempus morbi Iongitudini viae res,
pondet . Itaque, antequam morbus consistat, & quodammodo adolescat , non est admodum tuta praedictio , quia non potest Medicus ante praedictum tempus vires naturae, & marbi aequa lance metiri et uonergo illico , & a principio respondeat aegris, aut assidentibus volentibus praescire , quidnam in morbo sit futurum et sed caute , & prudenter se gerat donec de morbi exitu certior factus sit,3c morbi & naturae vires , in morbi augmento cognoverit , ubi cum maximum certῆmen sit, vires utrimque metiri facilius est . Quando vero morbus in declinatione sit, iam certo salutem praenuntiare poterit, quia tum natura viribus morbi superior est ἔ alioquin non esset morbi declinatio : sed ne Medicua in err
rem dilabetur, falsam pro vera declinatione accipiens , unam ab altera ipse cognoscere, atque distinguere debet : saepe enim morbus declinare videtur , quia aliqua Symplomata e Panescunt ,
quin revera declinet, imo talis falsa declinatio , pernicioso indicio est; sic in lateris infammati pe , cessatio doloris , non cessantibus febre , dissicilique respiratione , non bona morbi decli natio est , cum talis insensibilitas futurae gam frenae, Seu iam emortuae partis apertum signum
25쪽
sit. Declinatio morbi vera est, cum cessante se bre , symptomata quoque ceSsant , animique& corporis vires recreantur .
Praeter ea , quae jam diximus , id etiam refert animadvertere, multiplices esse Vires natum, seu corporis animati, ex quibus praestantis-ssimae sunt, quae in cerebro siunt, & cum spirituum animalium ope celebrentur, Vires, Seu se
cultates animales apud Medicos audiunt; alia: Vitales dicuntur , neque adeo nobiles sunt , licet usui vitae apprime necessariae , & in pulmonibus, cordisque thalamo perficiuntur , ope nimirum respirationis, & circuitus sanguinis r tertiae de- .nique naturales appellari solent, omnibus igno biliores sunt , atque in stomacho , jecinore , in te sitinis , aliisque visceribus , coctioni , digestiGrni, distributioni, & chilificationi assumptorumi inservientibus , ut vel ipsis tonsoribus notum est, telaborantur : id, inquam , refert animadvertes e, Semperque animo retinere, quod ex iis funtationibus , viribusque Corporis animati , quo I plures simul, & semel deficiunt , eo plus mor i periculum est; si vero aliquae tantum, maju*animalibus , quam eX vitalibus ; multoque magis ex istis , quam ex solis naturalibus timentalium est: quoniam aegroti , ut constanti expetentia notum Omnes , perspectumque habent ο
26쪽
6 hoc graviori vitae discrimine versantur, quo pars affecta , vel nobilior est , vel usui vitae magis
necessaria . Sed de iis aliouanto fusius secuen.
ti capitulo agemus , qui ab res maximae utilitatis
Sunt quoque alia multa, ut habitus aegrotantis , aetas, sexus , conditio , temperamentum ,
mores, pluraque iis similia, quae Medici ob oculos habere debent , ut rectum praesagium assequantur; & sine quarum notitia, ut ait Celsus , non facile quidquam in futurum praesagiri potest , Si vero ex iis , quae diximus, atque infra quoque dicturi sumus , aliqua sint , quae parva nulliusque momenti videantur , prudenti vero , peritoque Medico non ita videri debent; nam ut in malignis temporum constitutionibus , & praevidendis , & praedicendis saepe eXiguus in US , ut Fracastorius animadvertit , augurium tibi triste dabit, ita quoque ad assequenda, & praedicenda morbi pericula , Vel levissima signa multum conferre possunt et ex quo non immerito Hippocrates artis praesagiendi vir singularis, fereque divinus, nihil in morbis contemnere, nihil parvi faciendum docet ; parvis si quidem in rebus non vulgi homines, sed sapientes ipsi multa, magnaque deprehendere didicerunt . Illud praeterea tamquam certum in arte praesagien
27쪽
3cgiendi haberi debet , quod multa signa , licet
bona sint, spemque promittant, Si vero unum, aut alterum perniciosum sit , prudenti Medico timendum est ; quoniam bonum ex integra tantum causa ut plurimum oriri solet. Neque id timidi animi nota est; nam si multa quoque perniciosa sint, mortemque prae Eribus esse annuntient , unumque , vel alterunt signum salutare maneat , non protinus aeger aut conclamandus , aut deserendus est; tum quod id inhumanum videtur ; tum etiam quod natura, ut Parens ipse medicinae monet, est custos sui, sapiensque magistra , & non raro multa extemplo, praeterque omni una opinionem operatur , quorum ratio nobis latet .
Scire etiam licet ex Jacot i monitu , signa Omnia , quae boni aliquid , aut mali certo pronunciant, firma , & constantia esse debere ; quae enim non persistunt , di modo accedunt, modo rece dunt, ad nimiam potius nervorum irritabilitatem , quam ad naturam pravamque morbi indolem referri debent; ' adventitia esse solent, non Veram Orbi symptomata ; quorum Rotitia, & accurata distinctio Medicis in prognosi facienda admodum recessaria videtur. Id etiam sciendum est, an symptomata , qua is aegro observantur a morbo ipso , vel ab alia
28쪽
causa externa, & accidentali , malave corporis constitutione oriantur ; nam in illa re aliquid; in hac vero minime neque boni , neque mali ex ipsis desumere pOSSUmus . Neque ignorare oportet ad recte praesagiendum , ut Valesius animadvertit, qualis sit aegri habitus,& consuetudo: si enim aliquid insuetum in mombis oriatur , terrere Medicos merito debet: si
vero qnod sano familiare est, atque consuetum , etiam aegrotanti accedat ; terrore vacuum e St :Oculis ex. causa , non commissis, Si febre ac a ta correptus dormitet , eXitiosum porro apud omnes est: si vero ita dormire homo consueverit, exitium inde minime timendum est . Itaque scire oportet, quod multi a natura pulsus intermittentes habent; & non pauci in somno dentium attritum patiuntur ; nonnullis super
ventrem dormire comun ne est; clangosa VGce non
pauci quoque loquuntur; quae omnia in iis non sunt mala ; cum tamen in non assuetis, & causa febris orta, funestissima sunt, praesertim , si aliis malis signis simul adjuncta illuceant. Praeterea non ignorandum , Signa lethalia appellari, non qiuae perpetuo, sed quae frequentius lethum aegrotantibus afferunt ; neque singula , quae lethalia appellantur , ex Se tantum , seo si move sumpta lethalia esse sed oportet ea cum aliis conjun-
29쪽
eoniungi ; quod enim lethale est , multo eva.dit lethalius , si alia quoque Signa perniciosa accesserint ; si vero non; m*rbi longitudo , non pernicies timenda est . Scire etiam licet , qtiod eadem signa , qum
modo mala Sunt , mortemque minantur , bona aliquando esse possunt , salutemque praenuntiare , a tempore videlicet , & modo , aliisque circumstantiis , quibus illucent . Sic cardialgia. convulsio , delirium , inquies , & anhela tio , sunt quidem signa perniciosa in acutis, si
vero coctionis tempore, & expulsionis materiae peccantis , in quo maximae perturbationes inclindunt , a valido videlicet naturae cum morbo certamine, illuceant, non mortem , sed imminentem crisim annuntiare Solent. Neque ignorare licet , ad integram valetudinem recuperandam omnia Signa bona esse debe. re ; ad mortem vero subeundam Satis plerumqueeSSe unum signum malum habere . Si enim aliquis pus expuit post haemolipsin , neque in eo alia signa mala animadvertantur, illud signum, sputum videlicet puris , lethale est: quoniam aegrotum brevi temporis spatio contabescere , mortemque subiturum ostendit. Illud tandem constans , perpetuumque est ,
in quocumque morbi genere , de quo uel dicus
30쪽
dicus praedicere debet, signa signis coniungenda esse , & pluribus in unum conspirantibus praesertim inhaerere ; sub ipsisque praesagium, judicium. que suum proferre, sed ita tamen, ut non absGlute , sed sub iis , similibusque conditionibus proferatur . I. Si aliquid Oontrarii, aut pejoris notae non Supervenerit . II. Si reliqua fuerint paria . III. Si remedia exhibita solita virtute valuerint . IV. Si aeger Medici praeceptis obsequens fuerit . V. Si Assidentes functi fuerint ossicio suo . 'VΙ. Si externa, ut aer, cibus, & potus , ani mi tranquillitas , aliaque hujusmodi ad scopum contulerint . VII. Si natura ipsa , sive proprium aegrI temperamentum , di naturalis constitutio operam Suam contuleri t. VIII. Si denique Supremus rerum Dominus , cujus in manu vita, & mors hominum est, votis aegrotantis , & Medici conatibus libenter obseac det .
Istis , similibusque diligentiis adhibitis in praedicendo Medicus non valde falli potest ; quod a sapienti solum petendum est: Sicuti enim numquam falli , quid divinum , supraque hominis