Ars praesagiendi de exitu aegrotantium : praesertim in acutis

발행: 1795년

분량: 233페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

potestatem est; ita rarissime, Solius Sapientis , in arteque Versati , proprium esse puto . Sed fallendi quoque , Verbaque dandi in praesagiis occasio abesse facilius poterit , si iis , quae modo commendavi , sequentia accesserint , quae certe Medici, non histrionis propria esse puto. I. Recta videlicet cognitio morbi, ejus indolis,

causae, atque naturae .

II. Notio temperamenti , habitus , morum ,

aetatisque aegrotantis . III. Internarum corporis partium situs , ne- Tus , ususque praecipui per anatomen accurata notitia , 3c assidua contemplatio .

IV. AEgri frequens inspectio , V. Remediorum recta , & sollicita applic tio ; eorumdemque assidua , & diligenti experientia comprobata utilitas. IV. Auctorum , qui de eo morbo ex professo

egerunt, assidua lectio, & meditatio. VII. Μaturum , & accuratum si quid vel gravius accidat in morbis , vel insolens videatur cum viris gravissimis , ipsisque in republica medica probatissimis , consilium suscipere. Tandem , cum nihil vita mortalibus carius ait , nihil porro magis ipsis Vel invisum, vel odiosum est, quam nuntium mortis; itaque prudens Medicus, cum ex artia principiis, coη stantuque

32쪽

que rerum eventu, aegrum iam in extremis veris sari cognoscat, non ex se, sed Vel amicorum , vel propinquorum ope , de eius imminenti eventu certum faciendum curabit; neque mortem, sed grave vitae periculum ipsi annuntiare Sat erit: tum ne tristi mortis nuntio aeger perturbetur, vitaeque periculum crescat: tum quoque ne ipse Medicus,& aegroto, & ipsis propinquis invisus fiat. Nam cum fere semper homines sibi potius, propriisque

votis , quam Veritati assentiantur , non morbum inis sanabilem esse , sed Medicum opportuna, validaque remedia ignorare existimant; itantie hoc dimisisso alius vocatur, qui vel eorum animos vana spe

erigat; vel novis , & peregrinis remediis , ancipitique cura , sanationem tentet; quae si forte contingat , nam in nostra arte , ut ait Averrhoes , sicut in reliqua natura miracula quoque eVeniunt,

fortunatus Medicus plenis buccis laudatur , dum

prior, licet sapiens, & prudens , dilaceratur , & furiis ; inferiisque devovetur . Unde clare patet non minori scientia, quam prudentia Medico opus esse , ad praesagia de aegrorum sorte , momborumque exitu proferenda. Haec sunt, ni mea me fallit opinio , artis prae sagiendi pauca quidem , sed firmissima validissiomaque fundamenta ; quibus in antecessum praemis.

sis , ut accurato judicio Perpendantur, jam pauca quoque

33쪽

quoque , sed quae mihi Selectiora visa sunt , digna-oue memoria teneri, praesagia pronunciare inci piam , ut Sumere Volentibus documenta , de re adeo utili , & necessaria , longa; inquisitionis labor absit . Si quis vero sit, qui plura , maioraque desideret, adeat Galenum, Duretum , Valesium, Jacotium , Hollerium , Golterium, aliosque Hippocratis , non vulgaris nominis commentatores , Praesertimque Prosperum Alpinum aureo in libro de Pita , O morte aerro tantium; & infinitam propemodum silvam inveniet, forteque uberiorem, quam ipse Optare, aut excogitare poterat. Ego Sapientis consilio modo utar : ingentia nimirum rura laudans, exiguum colam et idque duplici de causa, prima , ut temporis angustiis, quibus pamce uti, clinicae, domesticaeque meae occupationes ViX concedunt, inserviam ; altera, ut genio Lectorum nostrae aetatis, qui ingentia Volumina ne dum legunt , sed cum gravi nausea reiiciunt, indulgeam . Non enim desunt multi, ut Pasta existimat , qui rerum multitudine perterriti, quominus ea, quae attente , quae saepius legenda sunt ,

legant ; & alii ea quoque, quae perlegeri Ct , Ob

copiam , grandemque multitudinem , memoria comprehendere, ut debuerant, servareque nequeaΠt. Quae cum ita sint, ut multa paucis complectar,& quae apud alios latius dissus sunt, brevi quoque

34쪽

methodo tradam, & sub uno aspectu subiiciam rde aegrorum primum natura , habitu, & tempera. mento breviter disseram : deinde de morborum natura, & indole , nec non de causis, & tempestatibus, in quibus potissimum ipsi oriuntur, & decidunt , paucis agam : postremo, de sympto matibus , aliisque signis , quae in morbis freque lius eveniunt, & observantur, sermonem in Stituam : i& quoniam ista , & medentium, & aegrotantium sensus acrius irritando , mentem quoque excitant, clarioresque notas ad praesagiendum erahibent, in ipsis pertractandis , si aliquanto fusius immorabor , rem minime inutilem me pra stiturum putabo : quibus animadversis, proximum est, ab ipso aegrotante initium praesagiorum capere. Sed de viribus naturae, de quibus, singulis fere capitulis, nobis sermo habendus est, prius aga

mus .

q. II

A viribus naturae praesagia . CVH de naturae, seu corporis animati viribus frequenter nobis sermo habendus sit, quid istae vires sint, nobis ante omnia , & fusius iis , quae iam diximus, praefationeque anteacta decla

35쪽

ravimus , exponendum Videtur quo faciliuς , quae dicturi sumus, Iatelligantur. Organis variis, multiplicique instrumentorum

serie corpus nostrum natura contruxit, atque munivit, ut eorum ope, & actione functiones ad vitae usum necessariae exequerentur . Cerebrum inistra cranium , sublimiori videlicet corporis parte collocavit, ossibusque solidissimis undique contexit, ut ab injuriis externis tueretur; functi nes, quae in co praecipue fiunt , sunt imaginatio, memoria, & cogitatio, atque apetitus, quae interni

sensus dicuntur; visus quoque, tactus , gustus, o tractus , auditus, qui externi sensus audiunt ,

ejusdem ope perficiuntur. Ossibus pariter, sive multiplici costarum seriethoracem natura intexit, in eiusque amplo sinu pulmones posuit, quorum , in medio cordis thalamum constituit, ut eorum Ope respirationis mutuus motus , & perpetuus Sanguinis circuitus perficerentur; sine quorum usu, & eXercitio , cum Vix ad momenta vivat homo, functiones vitales merito appellantur . enter pone sequitur, qui si nobilitate superio.

res partes non aequat, magnitudine certe , & v rietate viscerum , quae continet, longe superat: sola membrana septum trans Versum vocata, quam Dia-phragma Graeci appellant , a praecordiis deducitur:

36쪽

in rius amplo , mollique eaVo Ventriculum, IIeriem , & jecorem , renes & me senterium , omenis tum , & vesicam , longumque, & tortuosum intestinorum tractum miro ordine natura disposuit ut assumptorum digestio , coctio , & distributio , aliaeque functiones, quae naturales dici solent, in iis visceribus exequerentur. Istis viribus , atque instrumentis natura munita continue vigilat pro conservatione , &incolumitate viventis ; iisdemque utitur Oppo

tune, ut corpus a morbi , Symplomatumque Violentia defendat, & sartum tectum conserUet: Unde cui corpus nostrum arci bene munitae placuit comparare , non male comparavit. Sedet profecto natura tamquam Dux arcis sole

tissimus, vigilantissimusque praefectus in nobilioribus corporis partibus , unde reliquis prospicit , & opportune opitulatur e Sunt sensus tum in te ni, tum eXterni, eius satellites, vigilesque eXc biae, qui, ubi morbus adoritur, inflatis tubis , ut ita dicam , hostem adesse nuntiant , & ad praelium naturam invitant. Functiones corporis , tum animales, tum Vitales, tum naturales sunt vires , bellica que oper tiones, quibus natura valide in morbum utitur ,

ut in fugam agat, prosternat, & vincat . Fhostis morbus est, qai modo a tergo , &per insidias naturam

37쪽

turam aggreditur, modo a fronte invadit , modo unam, modo alteram corporis partem, modo omnes simul adoritur, modoque nobiliores, modo minus nobiles , ut multis tandem, aut principibus superatis , arx uni Versa cedat, & corruat. Symplomata sunt arma, & machinae, sive tor menta bellica, quibus morbus in corpus agit , ut vincta natura , id quoque vincat, & destruat . Et

eluti Dux arcis solertissimus validius agit in hostem , quoties iste praecipuas, nobilioresque par- tes arcis adoritur, quia eas defendere , & sartas

j tectas Servare , res est maioris momenti, & uti- .itatis ς ita quoque natura, quoties morbus praeci-ipuas, nobilioresque corporis partes oppugnat , pires, quae ipsi praestantiores sunt, ad certamen ducit, & valido marte agit , ut eaS tueatur , incolumesque conservet: sed in valido utrinque raelio, dubius semper victoriae exitus: si una ars altera sortior, victoria sortiori favet i itaque ii morbus fortior erit naturae viribus, aeger pro-

ecto morietur; si vero debilior , haudquaquam morietur, ni quidquam vel mali committatur , t es novi accedat, quod naturae vires prosternat . Qui aegritudinis augeat. Itaque ad aegri eventum dicendum, & morbi, & naturae vires sedulo uni animadvertendae, & Sanctuarii, ut ita dicam ,

lance perpendendae sunt.

38쪽

1τNec mirari quisquam debet, si Medicus robur

naturae , & morbi recte perpendens , Victurum tandem intelligat ; Galenus enim jam diu animadverterat; quod Medicus his duobus, morbo, inquam , & naturae colluctantibus animum semper intendit, atque dum discernit, quodnam horum robustius sit, primum quidem secum de salute hominis , ac interitus praesagium depromit. Viribus Porro naturae , a morbi principio ad finem usque validis existentibus, faustus aegri eventus designa- turr malis contra auspiciis incipit morbus, quia magna virium resolutione incipit, vel qui viri-bUS aegrum , aucto certamine, privat: nihil enim

contra vim sine 'i, vel obtineri, vel sperari potest .

Quae cum ita sint, tatuendum est ; quod, si sensus humani corporis , tum interni, tum externi violentia morbi nihil a statu naturali defectant , aeger porro facultatibus , viribusque animalibus valentissimis , praestantissimisque praeditus sit , unde in certamine cum morbo Victoria speranda est .

Si aeger quoque bene, & facile respiret , si pulsus magnos , Validos, aequales , & Ordinatos habeat; si quiescat molliter, si corpore agilis sit,& facile ad consueta, & necessaria officia moveatur , iudicio quoque manifesto est, ipsum viribus

39쪽

vitalibus robustissimis valere ; unde sortiter , &prospero , faustoque eventu in morbum p u.

gnaturum .

Si tandem aegrotus cibos, & potus bene appetat; si assumpta retineat, coquat, beneque digerat; si opportuno tempore , & per consueta loca superflua secernat , & eliminet , facultates ipsi , seu vires naturales integrae , & fortissimae sunt ritaque, quaecumque in corpore tum evenient , sive aures patiantur , sive oculi, & fauces male se habeant, sive artus dolore torqueantur, & ut paucis multa complectar, quaecumque perturbationes

in corpore a morbo inopinanter CXcitentur, non

tardam , sed celerem Victoriam ; non funestum, sed felicem pugnae eventum certo denuntiant ;unde merito nos eXistimamus, &cnm Galeno , &Hippocrate, aliisque viris clarissimis certum esse putamus , a naturae, & morbi virium cognitiore praecipuam in aegrotis praedicendi rationem deducendam esse . Quaerentibus autem , quando eXitus ad mortem a debilibus naturae viribus desumendi suntὰ Paucis porro respondendum cen Seo. I. Quando videlicet, vires ab ipso morbi principio labefactatae sint: quoniam id maYimam mombi malignitatem indicat, cui superandae impar natura esse Solet . U. Quando vires naturae circa tempus cris eos

40쪽

dio summopere prostratae sunt; quoniam debili, esketaque natura ulla crisis salutaris fieri potest . III. Quando symptomata graVi Ssima, Cum Summa virium destitutione illucent; quia natura viribus resoluta violentiae morbi acuti obsistere nequit . IV. Quando ea facultas naturae debilitata est , licet reliquae integrae sint, a qua potissimum mombus debebat superari r in lateris ex. c. dolore ,

quando jam materies morbi concocta est, tussiquCexpelli deberet, si vis tussiendi deiiciat, exitium

in promptu est: quoniam materies intus retenta , aut corrumpi, aut aegrum cito suffocare debet . Quaerentibus insuper, quales naturae vires pertur.

bari, debilitarique debeant, ut funestum praesagium desumatur ξ Paucis quoque respondendum

existimo .

I. Si omnes naturae vires , naturales scilicet , vitales, & animales una, simulque perturbentur, debilesque fiant: quoniam haec generalis perturbatio , fieri non solet, nisi in maximo certamine ,

iam clue natura a morbo quodammodo Superata. II. Si functiones , quae ad usum vitae magis necessariae Sunt protinus, multumque Icedantur. Qii nam istae sint, ex ph siologicis notum est.

III. Si ea functio maxime perturbetur, laedaturque , ubi morbi sedes est, & cujus robur , R

SEARCH

MENU NAVIGATION