장음표시 사용
41쪽
integritas necessariae omnino essent , ut morbus oppugnaretur. Sic apoplexia lethalis est, non a respirandi difficultate , sed a totali sensuum aboliatione ; sic asthma exitiale est, non a sensuum abolitione , sed ab imminuta, penitusque abolita res. pirandi facultate ; sic hydrops mortalis est, non a respirandi difficultate , sed ab urina omnino supinpressa , & per totum corpus diffusa : & ratio om nium praecipua est ; quia apoplexia in functiones
praesertim animales ; asthma in solas vitales ; ac tandem hydrops in solas naturales agit, constante que operatur. Hisque de naturae viribus breviter , summatimque praemissis ab ipso habitu aegrotantis . praesagia capiamus.
Ab aegri natura, habitu, O temperamentopsaesagia desumenda. I grotus ipse , de cuius exitu Medicus praesagire debet, primus omnium indicia salutis,& mortis exhibere solet: si enim ante morbum bene valuit, integrisque animi, & corporis viribus fuit, facilius certe morbi violentiae resistet; non ita Vero infirmus, praelanguidus , & qui vel caehellia , vel lue sceltica , vel scorbutica, vel ali
42쪽
quo viscerum vitio , malave conformatione laborat di quoniam in illo cum vires sint , est, quod morbus demat; in isto , cum desint , non est,
quod ipsum morbum ferat . Ipsi quoque humores, cum aliquo vitio jamdiu affecti sint, novi adventu, licet id gravissimum non sit, facilius perturbantur,& vitae hominis, bonaeque valetudini infensissimi fiunt. Resistet quoque morbo facilius homo exercitio
assuetus, quam non eXercitatus; is cujus temperamento, aetati, sexui, moribus, & constitutioni conveniat , quam cui minime respondeat; istandem , qui alias ex eodem morbo sine periculo evaserit , quam cui novus omnino sit . Aliquid etiam in moribus aegrotantis animadvertere re. fert, nam si vi morbi mores mutentur, ita ut taciturnus loquax fiat; lenisque, & animo tranquillus , ferox , R inquietus , tutum non est et Itaque cum Celso iure merito existimamus, quod Medicus minime ignorare debet, quae sit aegri aetas, natura , habitus, conditio, & temperamentum ; hi midum videlicet, an magis siccum corpus eius sit; adolescentiae, juventaeque flore vigens, an longo
enio confectum ; validi nervi , an infirmi; frequens adversa valetudo , an rara; brevis, an longa: quod is vitae genus sit secutus; laboriosum,
-n quietum ὀ cum luxu , an cum frugalitate; do
43쪽
mi , an ruri; militiae, aut foro ; litterarum studiis, an sordidae artis aliqua occupatione distentum t ex iis es in , similibusque corporis, animique pro prietatibus recte praesagiendi ratio deduci potest . Videmus profecto , quotidianoque rerum eventu comprobamus, aliis morbis agricolas, rurique degentes , & aliis toto caeso diversis urbanos viros assici ; ex istisque diversa pati litteris deditos , quam eos , qui liberalibus artibus operam navant& multo utrisque gravius, atque frequentius cruciantur illi, qui sordidis occupationibus pro viribus incumbunt , ut sibi victum , & cultum
parent. Quae porro malorum diversitqs, & multitudo a diversitate artis, seu opificii , cui exercendo singuli operam dant , oriri videtur. Sunt enim artes, corpus in quibus nostrum nimia quiete torpet , & hebescit; sunt, in quibus nimio eaee citio atteritur; sunt quoque , in quibus a putri. dis, pravisque esuviis facile coinquinatur . Piscatores , qui in littore maris, fluviaque inter , &lacus Vitam quaerunt, per aquam , & ventos mille mala expiscantur, dum fabri ferrarii per ignem , &focum mille inuruntur aerumnis : Qui cloacas, immundaque loca repurgant, quibus non enuViis contaminantur Θ Laniones, & coriarii, qui pelles,& cadavera animalium manu tractant, anthraci bus facile corripiuntur. Perditi homines, licet ob gra
44쪽
vissima crimina capitis poena mulctati sint, si ad salifodinas Cerviae confugiant , decreto Pontificum
asylum obtinent,cum certum,constansque sit, eos in
gravissima vitae pericula brevi offensuros, & ita commissa crimina sponte , proprioque corio erapiaturos. Qui metalla effodiunt, dum aliis opes, dc vitae commoda parant , sibi aerumnas , lucemque brevissimam comparant. Qui prae manibus Hydrargirum habent, ut metalla, vel vitrea illineant, adeo ab ipso afflantur, ut paralitici evadant, & totis artubus, ne dempto capite , tremunt. Longum nimis esset, licet non prorsus inutile, in singulas artes inquirere , sed ex iis , quae nos diximus , multisque ex aliis, quae meminit Ramaginus, cum de Artificum morbis accurate disseruit, satis clare colligitur, quid, & quantum necessarium sit, arti S,qua aeger eXercetur, notitiam centam habere, ut morbi tum curatio , tum prognosis recta instituatur . Neque prorsus inutile videtur, ut de exitu mombi rectum pretes agium proferatur, diligenter in quiari , quibus in terrae plagis prima aegri incunabula habuerint , aut vitae potiorem partem egerint . Sicut enim a parentibus, ita quoque a diversis te rae regioni us labem quamdam, & infectionem, sive peculiarem sanguinis indolem homines sortiuntur . diuque latentem intra praecordia retinent,
45쪽
quae aliquando repululans. aut aliis malis eom. plicatur, aut multorum morborum foecunda ca sa fit. Neque id mirum videri debet diversas hominum tum naturas, tum assectiones contemplan. ti : videmus profecto Anglos phthisi, & vitae latidio obnoxios frequentes esse , dum Sueci Nostha gia , seu patriae nimio desiderio conficiuntur videmus quoque Hispanos, melancolia; Hetruscos , epilepsia ; Maris Balthici accolas, scorb to ; IEgiptios, peste; Americanos, tetano ; Polonos, plica; Guinenses, paratisi; Bononienses, scabie; Scytas, ischiade ; Constantinopolitanos, po dagra prae aliis frequentius afficii Lues venerea , quae olim , initioque unius nationis erat; nunc temporis progressu, commercioque propagata ,
Cos inopolitane dici iam potest. AgriRomani incolae febribus intermittentibus mali moris , & duris lienis tumoribus plectuntur ; dum homines , qui in Alpium jugis degunt, vix nomine intermitis
tentes cognoscunt, sed strumosis colli tumoribus desscedantur. In Mauritaniae regionibus dracuncuislus , sive Vermiculus communis est, qui intra cutem sensim sine sensu irrepens , eam tandem in flammat, & corrumpit; dum in America parvi in . .ecti quoque inveniuntur, Vix Optico Vitreo con
spiciendi , qui digitos pedum perforant , in ip aisque diu nidulantur ; in Rhetiae superioris plagis
46쪽
gis praesert Im paludosis lumbricus latus vulgaris est, qui in intestinis diversatur. Quid dicam de Hungarica febri 8 Videtur mihi, ait Sinai ius, hic
morbus immani cuidam belluae comparandus, qui exteros Hungariam adeuntes aggreditur , Sauciat, & spepenumero perimit; tamque insidiosus est iste morbus, ut eXteros etiam in patriam , aliasque regiones dissitas ab Hungaria bis centum ti ultra leucis tacite comitetur , & post alicujus temporis inducias iterum saevire, ac recrudescere incipiat . Quid dicam quoque de Vomitu nigro gratissima Veroecrucis litora adeo frequenter, adeoque perniciose infestante, ut civitas ista Mexicani regni ditiissimum penu , sepulcrum Hispanorum appelletur Z Quid tandem Feminae Romanae assectione hysterica, Virique hypochondriaca adeo frequenter conflictantur, ut haec molestissima animi , & corporis aegritudo , Romani soli morbus endemicus merito habeatur . Hujusmodi porro notitiae Medico futura praedicturo , Si non prorsuS necessariae , minime certe inutiles erunt. Sed ad rem magis facit solidarum partium corporis claram, distinctamque notitiam habere t & an
videlicet magnum vasorum robur , cum magna Sensibilitate in eo sit; an vero exiguunt Vasorum robur cum exigua sensibilitate, attente perspiciendum est i & cum dari possit magnum Vasorum robur
47쪽
bur cum exigua sensibilitate ἰ nec non eum mi. et a sensibilitate exiguum robur, ad id etiam at tendendum est i ex iis enim corporis proprietatibus , vario , multiplicique modo commiXtis , exu sunt ea temperamenta, seu particulares constitutiones, quas Graeci Idios incrasias appellare con- Sueverunt; ex quibus ut clarior morbi idea, ita quoque rectior prognosis haberi potest. Neque abs re est, humorum , qui in aegro sunt, imperiumque quosdam supra animum , ipsumque corpus habere Videntur , notitiam quaerere , atque ex suis indiciis, notisque peculiaribus diligenter investigari , an humor , qui peccat sanguinis copia sit; an vero stemma , aut bilis, sive atra, sive ea fava sit: quod cum ex suis indiciis appareat,
iterum inquirendum est, an humor eXSuperans, corpusque Icedens , acrimonia alcatina malus sit, an vero acida , aut putrida , aut muriatica , aut ammoniacali, aut siqua sit alia . si enim Patri Medio
cinae credimus, in sanguine, & salsum, & dulce, & amarum est. Sed cum omnis acrimoniae theoria satis superque in libris Medicorum exposita sit, ad eos lectores libenter mittimus , praeser
timque ad Gaubii pathologiam , qui hoc argumen.
tum , ut recenti Cres Medici fatentur, omnium op. time explicuisse creditur .
Cognita natura, habitu, & temperamento
48쪽
grotantis, indoles, & natura morbi Medico p tinus inquirenda est. q. IV. ab indole, natura morbi praesagia desumenda . T d ratio suadere videtur, ut in graviori morbo gravius quoque vitae periculum sit, disserentias ergo
morborum accurato examini subjicere refert, ut
qui graviores sint, qui leviores; qui magis, qui
minus periculosi facilius innotescant. Morbus aut acutus esse Solet, aut chronicus ; acutus discrimine plenus est, nam magnos a principio labores habet, brevique hominem , aut liberat, aut occidit. Chronicus lente movetur; & neque Valetudo, seque exitium in promptu est. Rursus acutus morbus vel maximus est , vel parvus: maximus, magnam functionum vitae lo2sionem, cum gravioribus symptomatibus, vel a principio coniunctam habet : parvus, seu levior contra : iste facile , ille non nisi aegre a natura , a tisque auxiliis superatur. Idem acutus morbus, vel certi , vel incerti ex, tus est : certi exitus, sed perniciosi est, omnis febris pestilentia is, cancer apertus, Sphacelus,
apoplexia fortis, cerebri ins/mmatio , nervorum-
49쪽
que rigor , quem Tetanon Grieci appellant i cum sub iis certa mors sit, & intra brevius temporis spatium tota morbi tragoedia incipiat, & desinat. Certi exitus, sed salubris est, omnis febris ephemera, tertiana, & catharratis, diarrhaea simplex, vomitus a materie acri, & superflua in primis viis,
quia sub iis aegri sanescunt. Incerti eYitus sunt, febres omnes ardentes , putridae, lethargus, angina,
pulmonis, & lateris inflammationes, itemque Ventriculi , lienis , jecinoris, uteri, &c. quia subiis modo sanescit aeger, modo perit: de iisque praesertim comprobari solet sententia illa Hippocratis
Acutorum morborum non omnino tutae Sunt Pra
dictiones , neque mortis, neque sanitatis Neque solus acutus morbus periculosus est ;etiam chronicus suo periculo torquetur: nam hydrops si confirmatus est post aliquod spatium tollit hominem: Phthisis quoque, quaecnmque ea Sit, eamdem sortem aegris affert: ipsa quartaΠa , quae omnium febrium sicurissima habetur si continua evadat periculo non Vacat, cancer, qui clausus diu vitam protrahit, si aperiatur, brevi sepulcrum eo laborantibus aperit ; tandem Podagra , qu ut plurimum acerbis doloribus diu tantum cruciat, etiam lethalis fit, si ad nobiliora viscera trRA 'feriratur . Sed redeo unde discessi . Acutus morbus vel simplex est , vel complica
50쪽
tus; simplex ut plurimum eae una tantum causa; alter ex multis, saepeque inter se adversis, coalescit : uti febris , quae lue venerea , aut scorbulo
eo inplicatur; itaque simplex facilius de vir citur , quia simpliciora auxilia , & poscit, & recipit; complicatus Vero non nisi difficulter , quia quod
uni causae adiumento est, alteri detrimento esse Solet. Praeterquam quod vix unum simplicem morisbum, si magnus est, natura expugnat; quid cum multis 3 Certe succumbet, ait Alpinus , si robustissima non fuerit λEst etiam acutus morbus vel increscens , vel decrescens et increscit , si laboranti ex. c. febre, nvigilia, aut delirium , aut convulsio accedat: decrescit, si vigilia detento blandus somnus; si veternoso vigilia superveniat, recedantque simul dolores, Sitis , anxietas, aliaque huiusmodi symptomata, quae molestiae , & periculi plena sunt.
Decrescens sanitatem pollicetur , increscens Vero vitae periculum minitatur . . Solet quoque acutus morbus magis , vel misus Periculosus esse ratione sexus , & aetatis: ita que Omnis morbus acutus periculosior est in femina utero plena , quam Vacua : sputum qu Gque sanguinis minus periculosum est in feminis, quam in viris r in istisque magis timendum est circa ad