Ars praesagiendi de exitu aegrotantium : praesertim in acutis

발행: 1795년

분량: 233페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

ina aetate , ipsave senecta constitutus Sit . Comi tialis quoque morbus facilius Viros, quam femina, offendit, neque i S sanatur, si ad menstrua istae, illique ad pubertatem sine levamine pervenerint. Venenatus quoque esse solet acutus morbus , dcron venenatu S et Venenatus dicitur, qui ab aliqua materia Venefica , vel ore assumpta , Vel morsu , aut vulnere sanguini in ficta oriatur ; vel a Veneno sponte in corpore genito; ita enim humores nostri aliquando corrumpi possunt , ut venenati e VR- dant, aut effectus Veneno similes producant: Non Venenatus , a causis simplicioribus ortum ducit. Is vel a natura , vel ab artis auxiliis facile vincitur ; illae naturae, & valentiora artis molimina saepe eludit: & non raro prius Occidit, quam Veneni natura, vel innotescat, vel appositum antidotum inveniatur. Accedit ad reliquos morbos acutos pestilens, Sc& coniugiosus: pestilens vel ab aere maligno is Spirato , vel a pravis assumptis , quae deleteriam habeant qualitatem, originem ducit; contagiosus ab aegri in sanos transiens propagatur : uterque Summi periculi est; sed pestilens contagioso magis timendus est, quoniam citius, & latius eo diffunditur , faciliusque aegrotantes e vivis tollit . Item acutus morbus, certus, vel anomalus esse solet: certus ideam claram , distinctamque sui exhibet

52쪽

32hibet; itaque remed a adversus eum facile suscipiuntur, praesagireque de eo facilius est : non ita vero si a nomalus est ; itaque cum incerta morbi idea sit ; neque certa curatio , neque praenotiosisse potegi. Etiam morbus, qui consuetis auxiliis non iuvatur, unde refractarius dicitur non parum terrere nos debet, in acutis enim breve spatium est,intra quod Siquid non proficit auxilium, aeger extingui solet; non enim tempus mutationi remediorum est, nec multa experiri sine periculo possumus. Sunt denique plurimae aliae morborum varieta tes, quae Varios eonstituunt periculi gradus, pro maiori, videlicet , Vel minori functionum , quae ceduntur numero; pro majori , vel minori functionum , quae laeduntur utilitate; pro maiori tandem , vel minori functionum , quae loeduntur intensitate. Sed cum istas , aliasque morborum differentias Medicinae vel tirocinium facientibus satis notas putemus , amplius in ipsis recensendis ima morari non prorsus ad rem nostram necessarium ducimus, itaque de praesagiis capiendis a tempore,

in quod morbi incidere solent, protinus dicere ag

grediu ,

A tem

53쪽

A tempore morbi praesagia de sumenda .

uid, quantumque conferat ad recte praesagien Z dum anni tempus, . in quo morbi incidere coΠ- sueverunt, jam modo considerare oportet: suos porro morbos ver habet, suos aestas; sibi quoque peculiares & autumnus, & hyems patitur. Non quod in quovis anni tempore , Omnia genera morborum non incidant, sed quod quaedam frequentius Observentur, & veluti facto circulo , ut stationes, ita quoque ipsi morbi sese invicem excipiant, statisque atemporibus ori intur, Si d cidant . Itaque Vere, quaecumque humorum motu Π Vantur, incidere solent; ergo tunc lippitudines, abscessus , pustulae, sanguinis profluVia , mo hus comitialis , gravedines, tusses , & distillationes facile observantur r iis quoque addi possunt omnia articulorum Vitia, quae modo accedunt, & rursus modo conquiescunt; nec non dolores , qui per totum corpus vagantur , exque impura Venere pro manant..Hstas veri proxima est, ne quidem caret plerisque iis morbis; sed adjicit ut plurimum se

bres ardentes, continuas, intermittentes, Vom,

54쪽

tus biliosos , alvi de)ectiones , ulcera oris , &quidquid, ut ait Celsus, sudore hominem consumit . AEstatem excipit autumnus, & vix quidquam ex iis, quae diximus, in eum non incidunt; sed eo tempore frequentius oriuntur febres incertX i perniciosae, tertianaς mali moris, lienis , & hepatis dolores, spirandi dissicultas , hydrops, tabes , intestini tenuioris morbus , di arrhaea, tormina, dissenteria, aliaque ventris, & intesti

norum mala.

' Tandem hyems adventat, quae Suis quoque mor. bis obnoYia est: nam capitis , & dentium do. lores, anginam, tussim , raucedinem, apoplexiam , paralysim , pleuritidem, peripneumoniam, aliaque id genus, frequenter habet : & quidquid in praecordiis , imisque visceribus contracti mali est, movet, & eXasperat. Cum Vero Ver , propter aeris temperiem, &gratum corporibus, & saluberrimum sit, etiam

morbi qui eo incidunt , cum minus pestiferi sint, facilius quoque anantur. Non ita aestivo, Deque hyberno tempore evenit , quoniam morbi qui per ea grassantur, aut propter nimium frigus , Rut calorem curatu ut plurimum dissiciliores evadunt, Autumnus tandem quia maxime variat, modoque frigore, modo calore corpora

55쪽

excipit , periculo ior omnium est: iraque morahi, qui eo accidunt , facilius interimunt, vetariisque rationibus nocent; nam quosdam celeriter rapiunt , praesertim, quos aestivis malis fatigatos inveniunt; quosdam longissimis implicant, maximeque quartanis, durisque in hepate , aut liene tumoribus , qui cum per hyeme in

quoque durent, in auriginem , tabem , aut hydropem desinunt . Neque ullum tempus aut pesti, aut epidemicis morbis, ut constans eXperientia est, aptius esse solet. Praeter anni tempora , eius quoque tempestates suam etiam Symbolam ad progno sim conferre videntur: si enim constantes sint , & pequales , sive ab austro spirent, sive a boreali plaga; sive siccae sint, sive humidae, sive calidae, sive frigidae , meliores sunt, quam quae incon

Stantia, ventorumque variatione insignes fiunt idum enim corpora nostra modo calore laxat tur, modo frigore comprimuntur, si sana sunt

in morbos, si infirma in vitae periculum facile incidunt . Nedum tempestates , ipsi dies, si incerti quoque sint, & inconstantes , sanis mali ; egris pessimi esse solent. Praeterquam quod , in bono tempestatum habitu, si forte peiores morobi inciderint, leviores fient, promptiusque finientur ; in malo , etiam morbi leviores pericul Q

56쪽

MOn vacant, nam In deterius pergunt , dissiciliusque ut plurimum terminantur. Suam quoque considerationem merentur anni constitutiones, quae quodam facto circulo, ce

laque periodo redire solent , & in quibus modo unius generis , modo alterius morbi oriuntur, qui epidemici vocantur . De iis fusius agere , cum hujus loci non sit , id tantummodo admonere satis esse existimor nimirum, quod in huiusmodi constitutionibus quid existit, quod hominibus intelligere adhuc datum non est, Sed secretum Numinis esse videtur; unde Medicorum, vel sapientiorum iudicia de hac re , aut falsa omnino, aut valde fallacia esse solent . Observantur profecto , Sine ullo aeris vitio manifesto multa mala, eaque gravissima aliquando oriri , quae porro , neque calori, neque frigori , neque humido , neque sicco, aliaeve sensibili qualitati sui ortus primordia accepta referunt, Sed cuidam occultae materiae , sensibusque impe

viae . Itaque Sidentiam ius divinando potius ,

quam rationis, aut eXperientiae argumentis suia

fultus, existimat; quod hujuscemodi anni constitutiones ab occulta, di inexplicabili quadam alteratione in ipsis terra: visceribus genita, atque per aerem late diffusa, pQndeant; unde atmosphera depravatis emaviis contaminδtur , quae

57쪽

humana corpora, saepeque omne viventium genus huse , aut alii morbo ad dicunt, atque determinant: sed haec dictu facillima esse, pro b tu vero dissicillima invenior ejusdemque furfuris existimo, multas alias in re, de qua agimus , sententias tum illustrium, tum vulgarium Medicorum et neque mirum videri debet , quod viri alioqitin sapientissimi , aeque ac indocti, scoripum minime attingerint; cum constans certum que sit tantum in tenebris caecos videre, quam occulatos. Cum ergo constitutionum epidem Icarum natura, & inuoles adeo mirabilis sit, &occulta, diligentiori examine opus semper erit,

ut de ipsis aliquid recte Medicus praesagire possit. Itaque primo, consilio divini Hippocratis,

egacte perdiscendae sunt, atque animadvertendae temporum constitutiones, & quis morbus sit δε- curus, qui periculosus, qui insons, qui lethalis aut in constitutione , aut in aegro, aut in ipso morbo quaerendum est : deinde investigato, satisque perspecto constitutionis epide micae, modibique recurrentis genio, prout bene , aut male evenerit in aegrorum exitu, recto pede , ut ita dicam , & intrepidus ad progno sim, vel prosperam , Vel adversam statuendam procedet : tandem vagantibus salutaribus morbis, signa quzecum sue .int, Sive mala, sive pessima non ade si s ter-

58쪽

terrere Medicum debent, ac si grassarentur moratiferi , nam ad id tempus , neque ipsis signis bonis fidere oportet: cum enim constitutio malignantis naturae est, non raro vitam, vel nihil timentibus aufert; ut in peste frequenter accidit . Cum de tempore , in quo morbi incidere consueverunt , non pauca locuti simus, locus iam corporis examinandus nobis videtur , ubi ipsi morbi sedem praecipuam habere solent, unde graviores fiunt, vel leviores.

loco morbi praesagia desumenda .

De morbi exitu facilius quoque Medicus im

dicare poterit, si partium assectarum rati nem habeat, utpote quarum ratione , loco , &nobilitate periculum Vitae maxime variatur. It que gravior morbus existimandus est, qui internas , quam qui externas tantum corporis partes occupat; inde periculosior est pleuritis, quam scabies; quoniam illa in intima pectoris agit , ista extima tantum deturpat, & lcedit: pari r tione periculosior est phlegmon in pulmoniabus, quam in cruribus ; in gutture quam sub axillis genitum . Nullo quoque metu medentes

59쪽

contristari debent, pi podagrae , Vel acerbi articulorum dolores aegrum crucient ; si pustulae, si scabies , si impetigines , aliaque huiusmodi percstem oriantur, dummodo tamen interiora, nobilioraque viscera nullatenus iisdem vitiis affe-eta sint . Maius quoque periculum a morbo imminet qui nobiliores, quam qui minus nobiles partes offendit; inde periculosior est phrenitis, quam pleuritis , & rursus pleuritis multo magis periculosa, quam quaevis ventris affectio, quoniam cerebrum, sedes porro animae cogitantis, spirituumque animalium thalamus,& ossicina, quod In phreniti de graviter patitur , multo pulmonibus , qui in pleuriti de pati solent, nobilior est. Ipsi quoque pulmones, qui Organa praecipua sunt respirationis , & Vitae , stomacho, & intestinis, aliisque imi ventris visceribus, quae esculenta accipiunt , & concoquunt, nobiliores , praestantioresque habentur . Magis quoque periculi semper involvit morbus , qui universum corpus , quam qui aliquam tantum eorporis particulam occupat : itaque merito ἐicimus, quod nulla febris sine periculo est ;quia sola febris universum corpus infestat. Maximi quoque periculi metus est, si morbuS, Ut phlegmon , externas corporis parteS Occupans , ad internas. transseratur ; nullius vero, si intus

60쪽

ocum sit, ad extra Vergat, & quam longissime a parte assecta recedat: iure idcirco, in pectoris morbis abscessus ad crura bonos iudicavit Hippocrates .

Quod de morbis, qui remeἀiis, idem de iis,

qui manu tractari solent , dicendum esse putamus; si enim Vena ex. gr. incidatur, nihil irr- de metus est, facile enim coalescit: secus Vero

est, si arteria, vel si leviter incisa sit; cum enim minime coalescat , aegrum, nisi protinus devinciatur, in praecipiti ponit. Vulnus quoque etiam si latum sit, dummodo

parti carnosae, externaeque tantum inseratur , licet molestum si periculo tamen vacuum esse Solet

non ita vero est, si basis cerebri , si pulmo medius, si cordis thalamus , si spinae medulla, si stomachus, si jecinora, si lien, si ieiunum aut latius intestina , aliaque viscera graviter percussa sint; quoniam iis, cum intus sint auxilia opportuna praestare artificis manus non potest. Eodem modo res se gerit, cum gulae , aut asperae arteriae ductus praecissus est; ita quoque, cum mucro intus penetrans maiora vasa in alis,& poplitibus recondita resecat; quoniam vulnera ista haurire hominem profusione sanguinis solentet idque non in alis tantum, ait Celsus , & poplitibus timendum est,. sed in omnibus vasis,

quae grandia sint, & quae ne quidem videri , quia

SEARCH

MENU NAVIGATION