Amoenitates academicae, seu dissertationes variae physicae, medicae, botanicae

발행: 1785년

분량: 631페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

541쪽

spRCIFICA CANADENSIUM. 5 et 3 4. SPIGELIA mathesmintico9 Auctore Broti

nio, decantatissimum eXistit medicam est contra Vermes, 1cilicet in fusti in herbae propinatum Cyathis duobus qua Vis 3 a hora, & deinde Cyathus unus prodosii. Hanc medicinam nuper Holmise verminantibus

pueris felici cum fricce su prae scripsit experieritis D. D.

Bergius.

5. SPIR EA trifoliata . Radicis in pulverem

redacti crupuli duo blande per Vomitum eXpurgant. Cla3t. Cirg. I 63; & aeqUe tuto operantur ac unquam Ipec acuant a. 6. PHYTO LACCA americanao, quae innotuit inde ab Italia hini Verta Europae usque ad nostras terras, tanquam facile Unicum adhuc dum cognitum medicamentum emca X in cancro, si succus ejus eXpressus instilletur ulceri cancroso; id, quod crebris experimentis notum est testatum qile. Monendum tamen est, quod si succus Vernus expressus fuerit, frustra adplicetur: mitis enim tum est omnis-qUe acrimoniae eXpers, adeo ut, teste Celeb. Latmiη, ab Americanis tum temporis inter olera recipiatur& assumatur; Quod tamen absque discrimine vitae non ausint incolae, postquam rite adole Verit; quamobrem etiam pro Videndum est, si succus Vernus necesse habebitur, ut potius ab radice, quam ab herbaeXprimatur, Uid. Mim. relat. 9S.

7. POLYGALA Senega' est illa radix, qua

feri Americani Veluti arcano se sitos liae curant a morsu Crotalophori, si alia bene non succedat. Hanc etiam postmodum I ennentius insigni cum emolumento in febribus inflammatoriis adplicavit, quapropter lauto pr umio a Partamento Pens ylvaniar in adlatus est, quippe, qui Vix jactura a a , Centum sci 'a Vit a pleuritide; dum a ias Io eZ lo a ducesserint,ilsum hujus radicis negligentes. Fusus de his actum

542쪽

in dis . do Radice Senega, in amaen. Acad. quas adeas, UOl. 2. p. Ι26.

CAPUT V.

KALMIUS Petruso Celebris Professor Abo-ensum qui A o 1747 iter feeit in Americam septentrion. satis sibi non duXit e X plorare latebras naturae ejusque dotes pandere, soramque Americanam incomparabili auctu ditare; sed in eo juXta occupatus fuit, ut, quoad fieri potuit, CXploratis herbarum viribus, rei oeconomicae itemque Medicae consultum esset.

Iue Venera e X stirpanda ab eo graphice descripta legitur in Adt. Acad. Scient. Holmen . in hunc modum: ,, Lobelia, ut ellicax remedium contra luem veneream is, et Petro Glinio descripta. Fera gens Americanorum borealium jam diu eX- perta est luem Veneream apud se identidem grassantem, parum certa latrum ab Europaeis id mali in se translatum, an etiam supra eorum adventum in Veteratum sit. Quicquid interea id rei sit, tamen certior factus sum a fero quodam & immansueto horum hominum Uiro, Luem hanc, multo ante, ci Uitates eorum Dedasse, quam Europaei ad Uentarant, quippe qua juvenes eorum bellatum euntes contra Americanos australiores, utpote qua latius serpserat malum, hoc morbo infecti rediere. Unde jam hinc multo ingraVescere Caepit. . Interim tamen obser Uare con Venit, qUOd, qUemadmodum incolae horum locorum subito hac peste corripiantur, ita illam quoque cXtemplo profligare possint; Immo vero, si usque adeo praevaluisset morbUS,

543쪽

sp ECIFICA CANADENSIUM. 1's

morbus, ut aegrotarus inde Velut semiputris saetorem spargeret, qui alios longe arceret; tamen brevi sanaretur eo sicce siti, Ut Duq Uam in morbum recideret, nisi Vol Untario allim eundem sibi denuo contra-Xerit. Et hunc quidem medendi rationem ineunt medicamentorum mercurialium ignari eundemque hunc morbum facillimum curatu reputant. Quum superiori anno in Canadam pervenissem, fere nemo, qui feros Americanos adierat, non celebrabat eorum solertiam hunc morbum meris herbis

propulsandi sed querebatur curiosissimus 'quisque, quam dissiciles sint incolae in communicanda medendi ratione; quippe qui arcana studiose ser 'ant, dum credunt remedia si a perdere Virtutem Uiresque, si forte Europaeis innotuerint, seseque deinceps spe cadere ulterioris usus. Fuere Galli haud pauci, qui auro aliisque incitamentis sate gerunt feros sectere ad aperiendam sibi hanc medendi rationem, sed irrito conatu; quinimmo misera e X perientia didicerunt hac lue foedati, demum recon alescere ope & liberalitate humanissima ferorum horum hominum. Dum pro Xima aestate Chiliarcham 'V. Johiason adire mihi licebat, varios de Variis horum hominum& locorum rebus sermones sciscitando ferebam. Habitat idem ille medius inter hos scios, quas nullis non ossiciis sibi devincire studuit, unde illum quoque Veluti patrem suum, ad sustentationem eorum mirifice conferentem, adamant; immo iam illae incolarum perplurimae, quippe dum norint se benignuab eo exceptum iri, Omnique re necessa ita sibi gratis provisum, Veluti agmine, ad CV m duntaxat Uidendum, ex dillitis terris constillant, dum cro ponit usui eorum Ultro deier VH Q. Paetet ea,

quod pari cum honore de uo etiam dicendu mi erit,

544쪽

spECIFICA CANADENSIUM.

scientias maximi facit, eisque amplificandis ornandisque omni nisu invigilat. Hunc itaque . quod jam diu inter seros Vixit 'mores Corum, si quis alius perdidicisse, verisimile est. Ergo itaque praeter alia asseverabat mihi, feros scire contagium Venereum meris herbis facillimo negotio profligare, cujus rei multa ipse testis mihi narrabat e Xperimenta, in multis adhuc superstitibus, facta, quorum quosdam usque adeo occupasset lues, Ut cada Uerum more laeterent aliis super alia ulceribus utrinqhie depasti. Nigritarum par, maritUS UXorque, aequato morbo fere ad internecionem correpti, intra decem dierum spatium ita vires recuperarunt, Ut muneribus suis

ambo sungi possent, sensimque extra discrimen possiti, sobolem Vegetam procrearunt, ut missas faciam alias husjusmodi Marrationes perplurima S. Jam hinc percontabar, an cuiquam notae hae herbae anti Venere se essent 8 cumque nulli assirmarent, rogabam Chiliarcham Johnson, e X periretur, an non ipse eas eX plorare posset, utpote unus, qui apud seros meritorum Ui Valebat, indeque totum orbem litterarium in aere suo fore ajebam; a quo non abla Uit, sed omnem operam in expiscanda medicina ista semet locaturum spopondit. Hoc animo, ut incepta prospera essent futura, Chiliarcham submonebam, enim Vero cur lio morbi mulieribus praecipue commissa erat Vellet unam post alteram singulatim accersere, unique, nulla alterius conscia, injungere, ut monstraret sibi herbas, quibus adVersus memoratam Luem uti suessent, ne contentus esset, hortabar, inspectione foliorum aut radicis, Verum integram herbam panderent. Fe autem multus sim in praedicanda Illustris hujus Viri in eae tricando arcano indefessa operil, fCrosque illiciendi studio, susticiat dixisse, tres harum

545쪽

spECIFICA CANADENSIUM.

mulierum tandem protulisse eandem herbam, cum eadem narratione de medendi methodo. Erat praeterea Vir qUOque inter feros, curatione disti morbi per celebr S, qui, quamquam radices ejusdem herbae producebat commendabatque, aliam tamen radicern magis laudabat, et jus usum ac Vires ab avo suo didicerat, eandemque se multo malle, actirmabat. Interea Vero, cluaenam potissimum erant hae

herbae , paucis eXpediam: Sunt in America septentrionali quinque species Lobeliae, quarum Princeps adversus Luem Veneream una est.

Mihi autem, dum densas silvas asperasque vias peragro, sarcinam librorum botanicorum mecum portare non licet, qUin Oportet ita res meas componere; ut dum suppetat papyrus ad insternendas herbas, tantillumque chartae, atramenti & instrumentorum scriptionis mihi satis esse patiar; nempe memor molis eundo indies crescentis. Itaque descriptane ante jam ante haec herba sit, nec satis scio. nec, si descripta est, quo nomine Veniat, facile di Xero.

. En igitur illam descriptam, idque ita jam, ut in bibliotheca botanica appareat, utrum dudum delineata sit, nec ne. Cumque plerosque, Bolanices gnaros,

Latinis terminis assuesse norim, herbam hanc latino sermone sistere placuit. RADIX perennis, fibrosa: fibras plurimas albas, lineae crassitie, duorum digitorum longitudine plus

minus, glabras tanquam e centro emitten S.CAULIS simplex interdum tamen ramo S emittens , erectus, diversiis longitudinis, ab i ad ψPediam communiter tamen I ad 2 p tum longitudinem, teres, glaberrimus, la Vis, subnitidus, pallide viridis aut interdum rubescens, PI xcipue Uer, sus

546쪽

sp IFICA CANADENSIUM.

sus inferiorum partem, soliatus; solia us ile ad spicam florum geren S.

FOLIA duplicis generis: Radicalia scilicet primo anno, Caulina Vero anno secundo primum prodeuntia. Folia Radicalia ovato- lanceolata, sub acuta, crenato-plicata, glaberrima, utrinque subnitida, obscure viridia cum tinctura purpurei, in petiolos desi

nentia.

Folia Caulina per totum: caulem sparsa, OUato lanceolata, sub acuminata, in aequiuiter dentata, patentia, plura, glaberrima, sub nitida in petiolos desinentia; ad margines punista albida tantillum elevata sunt; quid, quod ipsi denticuli ejusmodi puncta albida elevata gerant; nervi in inferna solii superficie longitudinales elevati. Rudimentum sortim ad alas inferiores. FLORES superiorem partem caulis occupant, pedunculis et vel 2ἰ linearum longitudine insidentcs; qui vis flos sedet ad alam folioli lanceolati, acuti, serrati: serraturis subulatis. Flores fere ei esti, magni, caerulei, magnitudine vix floribus Lobelite, flos 'cardinalis alias dictae, cedentes. I bcis laciniae lineares, acutae, longae, scilicet 5 ad 8 linearum longitudine, marginibus prope basilia retrorsum flexis. Reliqua floris sunt Lobeliae; vide Characterem in Limri et Gen. Planistrum. . Si fregeris herbam, succus lacteus undique destillat. Nonnulli caulium grandiorum farragine radicum gaudent, instar radicum caespitis. Folia caulina majora haud raro 4 seu S pollices longa sunt , unumque cum dimidio lata. Inferiora caulina folia lanceolato-ovata sunt ut plurim Um. Folia.

547쪽

Folia inferiora primum e caule decedunt. Interdum plures caUleS CX Una radice enascuntur

Plantaeque major caulis tape diametri pollicis dii i dii est.

Sero autumno folia maculis fuscis plena conspiciillatur. Eiuorescit herba circa d. et i Iulii, seminaque matura ad initium Septembris colliguntur. Locus natalis humidus submadidus, ad ripas amnium & fluviorum; habetque in Vicinis Eupato- mirim specibi ornnis, Lγcopatur, Bidentem, Mimilitis,

Chelonen acadiensem, figelXinen caule tetragono aculeato, Persicariam urentem XC.

Gustum radicis parum abhorrentem a Tabaco ser si, quippe qui diutius ori adhaeret & vomitum

ciet.

Et haec quidem illa I OBELIA est, qua Feri communiter ac praecipue utuntur ad Uersus Tabem Veneream. Curaque perquam simplex est, uti horum hominum omnis, di peragitur in hunc modum :. Sumunt radices herbarum quatuor, sed Vel plurium, prout Violentia morbi id exegerit, easque la-Vant. Alii recentes radices commendabant. alii vero siccatas malebant, scilicet quibus supra tres annos siccatis usi sunt multi cum insJgni emolumento suo. Coquuntur deinceps radices in Vase quocunque, parum enim refert horum hominum ubi coquantur, quippe qUibus, praeter cacabas CX Orichalco & aeneas, suppetant nulli ad elaboranda medicamenta sua. Matutinis horis propinatur aegroto, decocti quantum Unquam placuerit, aut ipse potare possit, eodemque, per reliquum diei pro potu Ordinario, utetur; inde dum alvum ad hypercathar sin ciere caeperit, ut stepe sit, extenuandum est decoctilio, donec id recte ferre potuerit; quae dum aguntur, ab ebrietate omnino abstinendum est. Potissimum autem tenui.

Irim. IV. Ll ori

548쪽

spECIFICA CANADENSIUM.

ori viciti Vescatur, ac ipso qUidem e X regno Vegetabili lde sumto, tametsi carne qUOque aegrotantem interdum ali liceat. Altero die, itemque tertio, pergit aeger eadem Via decoctum non solum bibens, sed quotidie eodem etjam se totum, & praecipue partes laesias, lavans; continuabit diaetam isthanc per quatuordecim dies, at septimanas tres, eX qilibus morbum haud raro superatum e X periri contingit. Si aegrotus ulcerum plenus est, sub curatione ad eadem verrenda adhibetur Geum soribus nutantibus fructu oblongo, seminum cauda molli plumosa. Linn. 'or. S Uec. 424. apud eos crescens locis humidis. Hujus radi X eX siccata, pulveri sata, inspergitur ulceribus depurandis. Et sicubi acciderit, ut, dum morbus altius aegrotum obsederit, parum proficiat usu decocti Lobeliae, sumantur radices Ranunculi foliis radicalibus reniformibus crenatis, caulinis digitatis petiolatis. Grono V. s. Virgin ., mundatas misceas Lobeliae, coquas, decoctumque aegro propines. In his tamen caVendum est , ne nimium hujus Ra- nunculi sumatur, quippe quo inflammatio intestinorum facile oriri posset. Decoctum hoc mirifice purgat Vomitumque ciet, & spem omnem successsius aequat. Sin autem fortius fuerit, Veneni naturam induit, haud aliter ac Radix Angelicae cana densis purpureae, quae acerbum illud toXicum ecto, quo UXOres Ferorum, a viris suis rejecitae, se ipsas internecioni dare solent, ac cui veneno, ne ulla quidem

medicina, quin ipsa praesidia adversus Caudi sonim Orsus, antidotum non est .

Erat insuper alius virorum serorum, curatione morbi Venerei inclitus, ad cujus fidei in revelandis arcanis suis multum tribuebat Chiliarcha lolinson, is, inquam, etiamsi Lobeliae usum tantundem collaudabat, tamen majoris faciebat Radices CLANOTHIL intrat , seu CELAS IRI inermis , foliis ovatis berratis

549쪽

ratis trinerviis. Iann. Hori. Cli . 73. Cronov. flor. virgin. 2s. Decocto hUjus , in modum Lobe Ρ i a rato totam peragebat Curationem suam. Decoctum isthoc coloris rubri est, instar inguinis. Sin aut a morbus nimis in 'aluerit , sumantur RADICRS bi caule aculeato, foliis tertiatis. Linn. sor. 4IO. illaeque prioribus misceant Ur. Praeterea contingebat imihi nosse hominem, qui ante aliquot annos laboraVerat hoc morbo haud procul ab discrimine Vitae, at Ope ferae cujusdam mUlieris persei te restitutus. Is adhuc dum servaverat manipulum radicum, cum foliis radicalibus, sibi tam salutarium, quas, dum in spelieram, Omnes memor ptae Lobeliae este apparebat. Atque his herbis seque' insignes stupendaeque curationes institutae sunt, ac unquam Mercurio. saltim cum eo discrimine, ut ferorum medendi ratio nunquam in periculum Vitae aegrotum Vocet. Sic enim nullum Americanum ferum hac lue obiisse unquam audies, nec suppetit Ullum e Xemplum aegroti, quantumlibet hoc morbo depasti, sub curatione Vita defuncti, neque ullum in curatum abiisse meminit quisquam. Tandem ex illis, qui, dolenda vice, utramque sanandi viam, nempe Mercurio, aut hiscemet herbis recon Valescendi, experti sunt, assii mant curationem per herbas, alteri multo praestare. Ego Vero, quamqUam sincere OptaUero, ut numquam nobis Suecis opus esset Mercurio aut his

herbis in propulsanda Dedissima lue; tamen mearum partium, quippe historici naturalis, esse duxi, has herbas cum usu suo Vulgare, qua in re, si quid mitius aut lenius protra Xerim, quam hi forte Vellent, qui pro nefando morbo, ad terrorem ali Ortim, omne remedium e X esse juberent, juVabit tamen 1 in medium consuluisse, &, si, qHi nulla culpa sua pestem hanc sibi contraxerint, Vitae miserorum hominum L l et adse-

550쪽

sPECIFICA CANADENSIUM

adserendae, tollendoque malo, meliori mitiori ve adminiculo providis te. Porro Medicorum cura erit, altius naturam &vires harum herbarum indagare, emendareque u sum earum & alia, quae inconditos Americanos adhuc sorte lateant, utpote quorum theoria Medica nec dum commendari possit; sussciat autem mihi, ex ratione muneris Historici naturalis, Visa auditaque in medium Vocasse. Et sic tandem usum qilarundam herbarum sistere licuit, primum quidem, ut fit, mihi nullius momenti, praeter delectationem Bolanici curiosi, visum; Dein Vero, dum in mentem re Voco eorum eX- probrationem, qui qUondam me Viderunt herbas colligentem , qua Vires & Usum, me & alias latentes, quaesiverunt: Cui bono 8 cumque eorum recordor,

qui Naturae curiosos ludificantes a jebant, satis esse aliis negotiis impari, muscos & mulcas legere; sup puduit mei homines, quippe qui in itineribus meis, auctaque e Xperientia, meliora edoctus, intellexi, eam demum herbam, quam forte ut vilissimam saepenumero sprevi, utillissimam pretiosissimari que fore. Quin didici, illam utplurimum rem, herbam PU-ta, insectum &c. vilipendi, socci naucique primum factum esse, quae, dum usum & Virtutem silam pr. bavit, fere omnem aestimationem longissime superaverit. Conf. anteced. N. I 8.

commendatur, ut estica X in Gonorrhaea & suppressione Urinae, frequentaturque in America boreali

na communiter usurpantur ad Uersus Vermes apud Americanos boreales, qui inde omni alio anthelminthico Ultro carent. Seminc lumbricos e corporibus iri' sanίcim eae lumi. ODt. vi g. ΙψS.

SEARCH

MENU NAVIGATION