Tractatus de morbis mulierum ... Pars altera ... Acc. dissertationes duae; altera tuetur systema appendicum, & vermicularium uteri, adversus dubitationes ... Van-Swiettenii; altera perfringit ... animadversiones ad hoc opus attinentes, quae in Diario

발행: 1783년

분량: 334페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

Auctor tuetur systema spendicum , o Vermiculariim uteri adversus dubitationos

nonnullas celeberrimi Mn- Uietenu.CEleberrimus Woη-Suvieten, Medicus primarius Imperatoris , & Imperatri- eis Reginae , illustrator Aphorismorum Boerha avii , qui hunc comment: ndo completum medicinae cursum expedivit, mihi summum honorem attulit vestimine q. de hac mea elucubratione verba faciens occasione perscrutationisc, tamentorum periodationis, ibique allicientibus laudibus me magni facere ostendit, cum nihil majus sit quam laudari a laudato viro, quod prosecto mereri concuperem, sed mecum satis bobito, ut hujus sapientis Medici summae

humanitati laudes omnes tribuendas esse recognoscam.

Postquam ipse fassus est, explicationem nostram de menstruatione admodum ingeniosam esse, addit speciali quodam dicendi modo , cui multum debeo', suspendere judicium c a ) adhuc debere , cum mea explicatio supponat in uteri

textura consorinationem quandam, nondum Anatome satis demonstratam. Nihil novi attuli circa strueturam matricis in capite I. prioris voluminis preter duas sequentes observationes : altera quod intra inheriorem uteri tunicam , dc muscularem innumera reperiantur vasa vermicularia , sive lactea, circa vasa sanguinea contorta , quae post Varias simul communicationes intimam

tunicam perfodiant , dc in uteri cavitatem per excretorios ductus, ad singulos glomos vermicularium pertinentes secretum lac emundant; observatio est, quod inter easdem tunicas consertissimae reptent venae caecales, sive appendices venosae, quae a propaginibus Venarum uteri venientes, praesertim ubi simul per anastomos es coeunt, directe versus interiorem partem uteri procedendo , tunicam nervosam transabeant.

Hae appendices , aut venarum extremitates ad libellam faciei uteri internae aperiuntur, sed producuntur, & pendulae , atque patentes evadunt tempore menstruationis , eoque magis tempore graviditatis, neque iterum corrugantur, nisi post lochia. Ex his sanguis menstruus fluit, ex his cruor foetum nutriens erumpit, ex his tandem rubra lochia prosiliunt primo puerperii tempore. Dubitationes enim celeberrimi in ovietenti alterutram harum observationum aggredi deberent; sed vix credendum est, ipsum ambigere circa existentiam vasorum vermicularium, aut lacteorum . Haec vasa nudis oculis se offerunt in uteris omnium quadrupedium, modo circa finem gestationis aperiantur a ipsa iugiter reperi in dissectis uteris vaccarum , hircorum , vervecum , Canum , felium , &c. Me non latet, plures Anatomicos idem necdum observa D

se, sed certum est, Ru)sebium ipsa vidisse, atque descripsisse Thesauri Anatos rue de 31Orbis Mulierum . P. II. M mic.

a Sie celeberrimus .Astrue , qui recentisti me de hac re scripsit, eandem sententiam amplactitur sscilicet menstruationem a plethora particulari dependere , licet alio4modo explicet , ct credat languinem menstruum ex uteri venis prodire, per quasdam appendices venosas , quas Coecato Vocat squae in extrem s suis corrugatae sanguini viam occludunt, tempore vero nienstrui fluoris ab urgente sanguine accumulato in uterinis vasis aperiuntur & sanguineui dimittunt. Quamvis valde ingeniosa Ae haec explicatio videatur, liceat mihi pace tanti viri ex cujus eruditissimis scriptis me plurima didicisse gratus recordor suspendere judicium , cum aliqua saltem supponat in uteri fabrica , quae nondum videntur anatomice satis demonstrata . Tom. q. Commentar. in Hermanni Loerhaave . ho νο mos pag. 'o .

192쪽

r 8 TRACTAT Us DE MORBIS MULIERUM. mic. a. n. o. Tkesaur. Anatomic. 7. n. 16. not. I. a. quae jam diu indicata fuerat a sualtiero Charistost. ae causis Catamentorum, Pag. m. 27. Praeterea scaturigo assignari debet lactis, qliod mulieres in albo lacteo fluore amit-cunt, quod foetui suppeditant , quod denique in puerperio post rubra lochia1undunt. Igitur vasa vermicularia, sive lactea , de quibita, agitur, potissimam constituunt hujus lactis originem , quod e statum res ipsa confirmat. Ergo concludendum erit, dubitationes Celaber. Hiri respicere praesertim existentiam venarum coecalium , sive appendicum venosaru n ut eiusdem ver ostendunt. Sed quid mirum p ipsas conspiciendi occasiones raro se osterunt . Releriuntur enim solummodo in muliebribus uteris, de circa nonum mensem: raro enim feminas in his circumstantiis disssecare contingit; rarius vero fortasse disiectores ex his observationibus proficere valebunt. En, cur pauci Anatomici de hujus imodi vasis uteri specialibus mentionem faciant ; quare eorum silentium potissimum evadit ad dubitationes fulciendas , quae adversus appendicum existentiam insurgunt . Nihilominus hujusmodi venas non omnino omnes ignorabant Anatomici : plures enim ipsas observarunt , vel saltem suspicati sunt , quamvis nemines usum intelligerent. Eorum quosdam indicavi e. 3. superioris libri hujus operis, ut dubia tollerentur , quae insurgere potuissent, sed spe sum frustratus . In viam ergo reverti oportet materiem latius pertractando , R 'Auctorum testimonia asserendo, quod libenter aggrediar, ut dubitationibus celeberrimi Vani Dietenti satisfaciam , ejusdemque consensum merear, quem jugiter magni faciam. Ut quaestio, quae is facto est, resolvatur, materies in quatuor articulos sejungam A iI. Exponam quae a meipso sunt observata. a. Colligam quae circa hanc rem apud veteres Medicos animadverti ab Hippocrate ad nos usque, circa quod tempus tantummodo Anatome floruit. 3. Referam quae circa uteri fabricam nuperrimi hujus aevi anatomici detexerint. q. Finem faciam animadversiones quasdam addendo , quas quaestionem de- clarare, penitusque tollere confido,

Cum primum summo fervore anatomiae studerem , quod tempus pro hominis aetate remotis limum est, brevi mihi occasio se obtulit duas anatomico cultro laniandi seminas ; altera obierat circa finem noni mensis suae gestationis ;altera tertio, vel quarto a partu die. Cum priore plebecula esset, eJus demiterii in domum ferre mihi licuit , qua licentia utiliter sum usus , ipsumque

commodius , intimiusque sum perscrutatus. Postquam ipsum transversim dissecui, ex ea parte , quae substratae placentae opponitur eo perveni sine tegumentorum ruptura , ubi. placenta nectitur , quem 1ensim ab utero distrahere incepi. Dum hoc patrabam placentae, de uteri re ciprocas conjunctiones animadverti: sed maxime. sum delectatus observando, quod prout placentam sejungebam, apparebant vasorum propagines ter circiter lineas oblongae , saepe calamum cras , exiliores reliquae, utraeque ute ro adhaerentes. Quamvis huiusmodi nullum ordinem servent , in partibus tamen magis prominentibus ipsius placentae .i inseruntur. Sublato s*tu cum suis membranis , quem alias Divestigavi , naturam horum vasorum sum prosecutitus, ut intelligerem, quale v isorum genus , arteriarum ,

aut venarum uteri ipsa praeberet: intromisi enim specillum satis exile , quod

193쪽

lumen horum vasoriim ingrederetur , eo perveni constanter ubi ramificationes venarum uteri, quae gestationis tempore crat litores fiunt , in anastoinoses coeunt;

quod magis cognovi dissecando hujusmodi vascula a membranis , fibrisque

prius denudata ad originem usque earum venarum. Haec vasa perpendiculariter nascuntur a veniS uterinis , ut appendices laterales , absque eo quod circulum sataguinis intercipiant, qui per longitudinem venarum persistit, ut totidem processus vermiculares a coeco intestinorum non absimiles consider ri de ni ; quare venae coecales, sive appendices venosae profecto nuncupari mereantur.

Q iamvis nullum supersit dubium communicationis venarum coecalium cum vetus uterinis , nihilolacius tamen injectionum ope certior sum factus : animadverti diversas venarum uterinarum propagines , liquoremque injectionum per hiatus venarum Cecalium ubertim erumpere ; idemque mihi se Obtulit cum per venas cecales impellerem liquorem, qui eadem celeritate per truncOS ve narum uteri, a quibus coecales. venae originem trahunt , solebat exire. Ceteroquin huiusmodi venae coecales omnes ab uteri venis , neqVaquam ab arteriis procedunt, quarum distributio in utero una est cum reliquis partibus. Haec Observatio magni momenti est, cum plures anatomici, ut infra videbimus, duplicem communicationem placentae cum utero admiserint, alteram per arterias , per venas alteram , sed profecto decepti sunt. Paullo post easdem observationes reiteravi, alterius feminae uterum distecando, quae obierat quarto a partu die, eam lemque consormationem reperi; sed cum uterus jam contraheretur, in eadem ratione venae retrahebantur , adhuc

tamen talem ampi itudinem praeseserebantes ut sitnerent specillorum, & injecti num ingressum , eademque phenomena insuper allata seectione animadversa ostenderent. Neque reticuero, in matricibus harum mulierum observaste inter internam, & muscularem tunicam vasa vermicularia innumera lacte turgida, quod facilis negotii erat exprimere, ipsumque in uterum propellere. per varios ducius, quibus. interna tunica perfodiebatur. EX bis, quae adhuc allata sunt, sanciendum est, longitudinem , crassitudinemque venarum C eoalium, sive appendicum venosarum juxta diversos uteri status variare. In filiabus enim adultis cis, vel trans menstruum tempuS huiusmodi venae exiguae, breves sunt, contractae, atque obductae, minimeque in utero productae, ut vix cognosci queant. Tempore vero menstruationis hujusmodi venae ingrandescunt , pro lueuntur , in utero aperiuntur , Cruoremque menstruum fundunt, ut plures anatomici in hoc statu eas conspexerunt. Tandem maximae evadunt, tempore gestationis pendulae in utero fiunt , placentam ingrediuntur, ibique sanguinem fundunt fetui nutriendo destinatum , ut cum tunc temporis conspici queant, decipi certo nequaquam possit. Hae ve nae, post partum etiam , per aliquod tempus in hoc statu persistunt , cruorque adhuc copiose fluit , & lochia producuntur; paucis tamen transactis diebus coarctantur, occluduntur, prout uterus compingitur, adeo ut lochia rumbra penitus evanescant.

Ea vobis specimen mearum observationum: quantum alii fidere velint ipsis, nescio; sed animadvertant tamen quaeso ex earum genere eas haud esL' , quae microscopiorum manu indigent , quaeque saepe observatorum mentem decipiunt. Ipsae enim sub oculis ca lunt, de inje tionum , specilIorumque Ope certior Ssieri possvinus ; non despero itaque anatomicos imposterum easdem esse aggressturos ; quaeso tamen , ne ipsas in plerisque quadrupedium instituant , in. M a qui'

194쪽

igo TRACTAT Us DE MORBIs MULIERUM. quibus hujusmodi vasa deessse solent, quia brutorum semellae rubris catamen iis plerunque deficiunt, cum nec fanguine catellos nutriant , neque Iochiis proinde fiant obnoxiae: uteros enim tentare necessis in est mulierum, quae circa finem gestationis, aut paullo post obierint.1 I.

Anatomiae inquisitionem Veteres rudi ter excoluerunt, adeo ut in eorum scriptis paucae vel imperfectae reperiantur partium descriptiones. Sed breves eorum Anatomiae notiones , quae ad nos usque pervenerunt , parvi prosecto faciendae sunt, ut ab eorum circa hanc materiam , quae amisimus , monumentis parum tristemur . Haec animadversio pauca apud illos inveniri posse confirmat, quae uteri fabricam , vasorumque per ipsum distributionem valeant declarare. Nihilo tamen secius si quae in eorum operibus extant, attendamuς ; fateri tamen oportet, ipsos circa sanguinea uteri vasa notiones , quamvis obscuras admodum , habuisse , quae cum nostris valde conveniunt. .

Hippocrates ca) de cotyledonibus uteri in mulieribus verba fecit , sed quid pro ipsis in ellexerit, impersecte declarat. A Galeno discimus b) M dicos fuisse, qui cotyledones nisi in vaccis , capellis , ovibus admittebant , minime vero in mulieribus ; sed Galenus,, qui Hippocratis opinionem sequutus est, ipsis opponit auctoritatem Dioclis sc) Carystii d in Insula' Euboea, dc Praxagorae se Coi , qui vixerunt paullo post Hippocrytem, quique

cum pluribus aliis veteribus Medicis admittebant in muliebri utero cotyledones , Videlicet ,, venarum hiatus Atquae ex utero erumpentes haemorrhoides,, aemulabantur , & sanguinem pro fatus nutritione fundebant , simulque ipsumes cum matrice nectebant. M Diocles Carystius, ait Galenus , dc Praxagorasis Cous, Nicarchi filius , qui paullo post Hippocratis aetatem viguerunt, ehes dem dicunt, idest colyledones in feminis adesse , & multi etiam alii . ,, Quid igitur , omnes ne ignorarunt ρ Sed. fas' minime est de tantis viris ita D sentire. Quid vero est, quod dicunt ρ Ora vasorum vulvae ita appellant , M nam haec praegnationis tempore acetabulares quasdam eminentias innatas h is bent, quales etiam recto intestino esse in haemorrhoidibus solent . Atque ,, haec non divino ego, Galenus insistit, sed a Praxagora accepi , qui ita ad ,, Verbum scribit: ,, Cotyledones autem sunt venarum ora , quae in vulvam , penetrant, & ipse de eadem re superius loquens asserit, , , cocyledones in ,, chorii vasa sanguinem fundere : oribus enim uniuntur, atque alterum ab al- , terO, Vena , inquam , a vena sanguinem haurit, is & paullo post addit , is cotyledones chorion cum utero firmare ; b, adde, quod cotyledones etiam is hoc modo firmum vinculum ad vulvam efficiuntur . In hujusmodi effatis, quamvis non parum implicatis, facile tamen recognoscuntur venae coecales , sive appendices venos e , quas in gravidarum multi erum utero conspexi, 3c nuper descripsi , quasque crederem quemque' posse lapite observare , modo circumstantias omnes simul comparet Haec opinio ab Hippo

a .is hor. θίλ. s. ibin De dissectione Vulvae, e. Iv. c 3 Diocles erat Medicus celeb. Teste Galeno scripsit de Anatoriae, t. a. de administra . . Comment. 1. in Lib. de Natura Bumana Resert alibi l. 6. is morbis pulsaribus , Conm nt. 2. Diocle in composuisse tractatum de arbis Mulierma. d Galenus pluries Praxagora in laudat, ut Anatoinicum praesertim commem. a. in Lib. de Hiat rin hamatia

195쪽

Hippocrate proposita , de duorum celeber. Anatomizorum auctoritate similia , tum ab ipso Galeno amplexa statim eminuit, & undique ab omnibus mediet, iiiii accepta; quamobrem putarem me posse eximere ab ulteriori inquisitio ne Medicorum Graecorum , aut Latinorum,.qui post Galenum ad casum unque Romani Imperii viguerunt , quia tantum ea, quae allata sunt, repeti videremus. Tunc parvi faciebant anatomem , ut aliquia novi invenire possent iminusque in Medicos Arabes est inquirendum , apud quos medicina , prout apud Romanos exolevit, apud ipsos resurrexit. Ipsi enim pro religionis dogmate a cadaverum sectionibus cavebant. Neque cunctabor Auctores investigando , qui post II. aevum scripserunt , quando medicina apud Europaeos primum floruit usque ad restaurationem literarum circa medietatem IS. aevi; apud illos enim nisii obscurae significationes reperiri poterunt , quae nihil ultra nos docere valerent . Transiitum faciam igitur Auctores perscrutando, qui post scientiarum surrectionem viguerunt, apud quos Concinna magis est methodus , & cirea hanc rem opinio clarius innotescit.

Hujusmodi est Nicolaus Rochaeus , qui Parisiis edidit av. 13 I. Tractatum de Mo,bi, Mulierum , insertum postea in collectionibus tum VVolfii , tum Spa-chii. Primum Caput hujus operis complectitur specimen anatomicum structurae uteri , ejusque partium; Auctor enim id ostendit tali pacto ,, Umbilicus cumis involucris, hoc est, secundis, functus Offcio, ab acetabulis abscedit, ve- , luti pomi pediculus jam maturi a ramo sponte cadentis : ex iis acetabulis

a partu menstrua profluunt; D quae organa, ut cuique patet, aemulantur valde appendices venosas, quas in utero admittimus, & quibus eosdem usus tribuimus : sed melius haec similitudo apparebit alio loco ejus capitis , ubi

Rochaeus exponit usum cotyledonum, sive acetabulorum is Est matrix intus , ,, ait ipse , undique Conspersa tamquam punctis : sunt autem haec puncta orifi- , , cia venarum undique tendentium ad matricem , & haec orificia vocantur ,, x,stini δ' s. Triplex utilitas est Cotyledonum ; sunt enim canales , per quoso sanguis menstruus effluit: suppeditant etiam sanguinem puriorem alendae

,, matrici, & alendo foetui, & figura sua fibras apprehendunt , ut retineriis in utero 'tus possit. Id genus pariter est Iacobus Silvius Ambianensis Doctor , de Medicus F, cultatis Montis-pessulanae , publicus Proseor Collegii Realis, celeber Anatomicus , de pluribus operibus medicinae clarus , quae in unum congessit Renatus M, au Doctor Praesul Facultatis Parisiensis. Hic Auctor pluries in suis operibus repetivit, quidquid circa cotyledones uteri censebat. I. In tractatu enim sub titulo Isagoge Anatomica in Iibros Hin cratis , is

Galeni Anaismicos l. c. I 3. de utero , Silvius testatur, cotyledones esse ora vasorum sanguineorum sese in uterum producentia, praesertim cum fetus grandior evaserit, aut menses imminuerint , quo tempore varices .ani aemulantus , dc cavitatem praeseserunt ab ea non absimilem, quam Graeci cotriam appellis re; insuper asserit, hos cotyledones placentam cum utero in graviditate fi mare ; verum chorii interpositione' stetum a sanguine nutriri per cotyledones

allato ; demum illos objurgat, qui adversus Hippocratis , de Galeni auctoritatem audent in mulierum utero cotyledones inficiari : ,, cotyledones enim , ,, ipse ait , sunt Ora vasorum in uterum internum penetrant si, quae praesertim ,, grandiore jam statu , aut menstruis per haec fluxuris intumescunt haemorrhoi-

dum parvarum modo , servata scilicet in medio ipsorum orificiorum parva Astrue de Morbis Mulierum . P. II. Μ 3 is ceu

196쪽

a 83 TRACTAT Us DE MORBIs MULIERUM.,, ceu cotyle, & cavitate: per has utero praegnantis adhaeret chorion, paribus,, suorum congenerum vasorum,oribus ; tum chorii interventu istius , sicque ,, in utero nutritur. D Statim ha hac descriptione animadverti meas venosas appendices , quae melius describi haud possent ; quare patet , Silvium solertissimum Anatomicum fuisse. II. In progrestu ejusdem operis Silvius aliquas observationes addit, praesertim in muliere quadam a partu obita , in qua adhuc animadvertit capitis magnitudine uterum, & pollice crassum, cujus cavitas sanguine aliquo turgebat, di ora hiantia vasorum , quae nigrum , spissumque in uterum cruorem fundebant. A Uterus magnitudine capitis erat adhuc, dc crastitie pollicari : intus M sanguinis reliquiae , dc ora vasorum crassis , & nigro sanguine adhuc suis dantia. D Patet enim vasa hujusmodi adhuc sanguine turgentia ora tantummodo esse venarum cecalsum in se contracta, non tamen penitus Ocelusa , quae Rochaeus puncta sive orificia cotyledonum appellat. III. Tertium hujus Auctoris testimonium afferam desumptum ex opella quadam contra Vesalium exarata sub titulo, mesani cujusdam calumniarum in Dppocratis , Galenique rem anatomicam depulsio , ubi Silvius in confutatione calumniise 28. ita insurgit ,, Cotyledones uteri muliebris tam obscurae sunt , ,, ut visum effugiant, dc ratione propemodum magis , quam sensu usurpentur. Quanquam in muliere parturiente aut recens enixa , aperte spectantur ,, haec ora vasorum , praecipue venarum , cum hae sint arteriis multo amplio-

res , si inanitae inflentur Imo cum chorion placenta ) a pro- pria uteri tunica clementer digitis diducitur , sanie quadam , dc pau-

co sanguine fluere ea videbis. B quod apparet, modo abradantur ab ute- ro secundinae. Silvius loquitur de cotyledonibus initio Tractotus de menstruis. mulie tam , hominum generatione , sed cum tantum repetat, quod pluries ostendimus, hoc testimonium reticere pauci negotii erit, cum lector curiosus Auctorem ipsum pervolvere possit.

Reliquus est Ioannes Gorssus Doctor Prasul Facultatis Medicae Parisiensis, qui Dictionarium Medicinae exaravit, Parisiis impressum sub titulo ; Definitiona

Μedicarum libra Zq. in fol. ann. Iy6q. In hoc opere asservantur vocabula Graeca ordine Alphabetico digesta , quae medicinam assiciunt : in eo pariter reperitur specimen rerum magis utilium, quae passim in Hippocratis, Galeni , ceterorumque Medicorum scriptis disperguntur. Ad vocabulum enim Koib , δι νες ostendit, D cotyledones esse ora arteriarum, sive venarum , quae in uterum M producuntur , dc nodos efformant haemorroidibus similes , sive foliis orbis,, Cularibu , cavis, plantae , limbiliculus veneris appellatae , praesertiin cum in

D centro orificiorum harum prominentiarum exigua cavitas exurgat, quae co appellatur. Per hanc aperturam sanguis menstruus vel vacuatur foras,

,, vel 4n flatum nutriendum transumitur., si quidem aperta ipsa es duit , sicut ,, connivendo supprimitur. Hu)usmodi enim orificiis s*tuum secundae uterob, inhaerescunt, vasorumque uteri finibus in secundas subeuntibus , atque illiis garitibus , ut eadem prorsus uteri Sc secundarum vasa esse videantur . . . ,, Nec vero id tantum ea vasa praestant, sed etiam secundas utero ita colli-M gant, ut istius haud temere excidat. Quamvis hujusmodi auctoritates omne prorsus dubium elidant, addam n perrimorum Anatomicorum opiniones, qui a veteribus non dissentiunt.

Primus est Thomas Bartholinus Danus, qui postquam Basilaeae, anno I 64 S.

197쪽

D I s s E R T A T I c, L 18sDo. loratus gradum suscepit, in Patriam redux sequenti anno Proseor Anatomiae creatus eli Haphniae, & summam in hoc labore sibi laudem comparavit . En igitur qua ratione in Anatomico opere ca de his vasis locutus est . ,, Horum vasorum uterinorum aut tubulorum potius oscula cavitatem, , fundi subeunt , quae acetabula dicuntur , item cotyledones , qui hiant , &,, aperiuntur , cum menstrua purgantur , in gravidis, ubi hepar uterinum ,, iis jungitur .... sanguinem hauriens pro flatu . Alius est Ibrandus, Diemembroel ius Prosessor medicinae , & anatomiae in universitate Ultrbjecti , qui in Tractatu de anatome corporis humani ibi impresso an r. 1672. si loquitur l. I. c. 24. ,, Subeunt arteriae sinibus, seu osculisis uteri substantiam, in quam sanguinem effundunt, qui in ea quaquaversum ,, distribuitur per anfractuosos canales, & tubulos hos nonnulli acetabula , is & cotyledones es e putarunt quibus in conceptione hepar uterinum adhae- ,, ret, in quod tunc temporis hiant, eique sanguinem pro nutritione 1Rtus praeparandum infundunt . . . . Extra impraegnationem vero , qui singulis menis sibus redundat sanguis , statis periodis .... per dehiscentia , e . aperta, , tubulorum orificia . . . . ut supervacuus , de naturae sua copia molestus es foras offluat. En vobis, ut ego cogito, satis auctoritatum , ut tuto sanciendum sit, ab Hippocratis aevo ad nos usque a Medicis communiter receptum fuisse, muliebrem uterum vasis sanguineis instructum esse , quae in uteri cavitatem produ- Cantur, quae citra gestationem sanguinem pro menstruis fundunt, & in graviditate placentam ingrediuntur , ipsam cum utero nectunt, cruoremque suppeditant latui nutriendo haec vasa enim ita descripta pro appendicibus venosis, sive cccalibus haberi debent , quales admisi, quibus nomen tantum deesse videbatur. Hujusmodi Auctorum excogitatus , quos retuli , minime sumi debent, ut totidem testimonia existentiae horum vasorum , nam suspicor inconcinna methodo observationes institutas fuisse . Silvius tamen ab hoc numero est excipiendus , qui cadavera dissecare solebat, & pleraque sui effata obser

vatione confirmabat. Sequenti articulo certiores observationes asseremus anuperrimis Anatomicis desumptas, qui Iso. abhinc annis scripserunt.'Hi in Venosas a endices, aut cecales venas nihil clarius cognoverunt, cum de hisne verbum quidem faciant; sed plura referunt , quae in dissectionibus inspe-Xerunt, quaeque appendices supponunt, ad ipsas attinent, neque unquam visai uisiant, nisi reapse appendices extitissent : uno verbo ea conspexerunt pii nomena, quae tandem nostras appendices satis demonstrant .

Quantum veteres Medici Anatomiam parvi secerunt, tantundem ipsam coluerunt Physizi posterioris aevi: his enim debemus exactam descriptionem partium , dc cognitionem earundem texturae, functionum , vasorumque distributOrum, omnesque anatomicae scientiae progressus. Quamvis omnes Auctores ute ri texturam perscrutati sint, pluraque attulerint, appendices venosas tamen non descripserunt, quales ego conspexit ipsi enim revera haud appendices cognomverunt, sed ex eorum descriptionibus nonnulla colliguntur, quae satis appen

c , Anatona. Tract. editio tertia M. iota. Hagae Coinitum l. r. c. p. m. si

198쪽

i3 TRACTAT Us DE MORBIs MULIERUM. dagine ultra prolaeti essent . Ex his Anatomicorum descriptionibus multum trahere posse arbitror ad 'venosas appendices confirmandas, a me in utero observatas i qua de causa in duas distinctas classes hujusmodi notiones colligam, eademque Auctorum verba pro majori claritate referam/Prima classis: mulieres catamentorum tempore mortuae internam uteri faciem ostendunt innumeris venis interspersam , quae vix alio tempore distingui possent. Nathanael Highmorus Medicus Anglus primus ostendit appendices in suo tractatu sub titulo: Corporis humani adquisitio anatomica: quem publici juris fecit anno 1632. cujus verba haec simi, I. I. p. q. c. q. ,, Interna uteri ,, brana aspera est a venarum prominentibus orificiis , praecipue in men-

,, struatis, aliter vix conspicuis. Et paullo post addit , a spermaticis c vasis ,, surculi fundum uteri petentes per illum dis minantur , & in cavitatem

ejus penetrant, quibus in non gravidis , sanguis menstruus expurgatur , dc asperitates illas emciunt per extuberantia ora , quae a veteribus Κοτ ἡ ρίνια ap- ,, pellantur. ,, Graafius , qui citat hoc High mori effatum, D2 mulierum organis generationi inservientibus: nihil infirmat hanc observationem . Celeberrimus tamen Morgagnus hujus arvi Anatomicorum merito princeps testatur in Advers. Anaromtc. q. p. a . nunquam observas te similibus vasis interspei sum uterum mulierum catameniis fluentibus mortuarum. Sed cum interna uteri facies menstruo tempore variet juxta copiam effluentis sanguinis , Highmorus idcirco viderit id , quod non sese Morgagno obtulerit . . Federicus Ruysthius Medicus Batavus, & Anatomicus magni nominis inter plura e)usdem opera Anatomica sex dissertationes scriptit sub titulo Thesau-νr Anatomici , ubi innumeras observationes affert in iadaveribus institutas. In

Tbesauro enim s. n. a. observasse testatur mulierem emortium gestationis initio , cujus facies uteri interna inaequalis , O , villosa erat , qvi d in aliis minis etiam anima vertit.

Iacobus Benignus VVinsiovius Danus Doctor Praeses Faeultatis Medisce Parisiensis celeberrimus Anatomicus refert in sua expositione anatomica structu-roe corporis bumani pag. q7q. edit. in. q. ,, tunicam internam uteri interdumis exiguis villis instructam esse, in mulieribus tempore menstruorum emortuis, is & hos villos rubros fieri , cruoreque repleri. D Suspicor tamen sujusmodi Auctorem villos hosce exiles nimis voluisse, modo dissecta mulier circa finem Catamentorum fuisset, aut paucioribus donata esset menstruis . secunda classis: tunica interna uteri circa fundum praesertim foraminibus perfoditur in feminis tempore menstruorum emortuis, quae foramina facile tunc distinguuntur, quod praecipue est animadvertendum . Adrianus Spigelius Bruxellensis tunc magni nominis Anatomiae Professor in Patavino Gymnasio, exaravit opus anatomicum in fol. sub titulo: De humani corporis fabriea libWi decem: impressum Venetiis an. 1672. duobus videlicet annis ab ejusdem obitu transactis . In hujus operis enim l. 8. r. 19. ipse sic ait: Interna vero uteri tunica plena meatibus exiguis , maxime sub fundo is ea sede, qua uterus tegit intestinum rectum . Meatus hi, ubi mulier amen- ,, struis purgationibus vacat, vix conspicui sunt , quo tempore vero laborat , ,, evidentes fiunt, quippe cum per hos purgetur menstruus sanguis ex corpo-

, , re . Hos veteres venarum arteriarumque ora crediderunt, & Κισυλ, ρονκα, appes laverunt. Et cap. sequenti a I. cotyledones in uterum pertu si sunt,n quibuscum placentae carneae vasa cohaerent.

Franciscus Mauricaeus Chirurgus Communitatis S. Cosmae expertissimus ind

199쪽

D 1 s s E R T A T I o I. r8s arte obstetricia in suo Tractatu Auatomico de partibus muliebribus generassioni in- se tentibus initto illius de morbis gravidarum impressi an. 168 a. c. Io..destatur ipse ,, in muliere jugulata . . . tempore menstruorum . . . animadvertisse funis ,, dum uteri grumis coagulati sanguinis indutum, re illis vasis interspersumu, . . . quae vasa sanguine indurato replebantur, praesertim versus orificia in ,, uteri sundo patentia.

Alexius Littrius Dὀctor Praesul Facultatis Medicinae Parisiensis , & Academicus noster expertissimus Anatomicus in actis Academiae anni ITQ I. p. 293. a1lerit is animadvertisse in muliere casu statim emortua octavo graviditatis ,, mense parietes uteri, praesextim ubi placenta nectitur , o sto lineas crassbs es- ,, i e . Hi parietes carnei erant, & intus foraminibus' instruebantur rotundis semis lineam , aut duplicem latis invicem communicantibus; nam in ali ,, rutrum insufflando ventus in reliqua transiens totum uteri corpus tumefaciebat. Idem Attistor alibi in bisoria Academiae scient arum anni 17ao. p. 16. refert juxta proprias obseri ationes in mulieribus menstruantibus institutas , animati vertisse, uterum crassum, tensumque ejusdemque vasa sanguine turgida, &D patentia , atque internam faciem valde conspicuis foraminibus intersper- ,, iam sanguine pene arietioso repletis, ut corpus matricis eXtrinsecus pre- ,, mendo , per illa foramina cruor intus erumperet. Ioannes Mery Chirurgus Communitatis S.Cosmae, socius Academiae scientiarum, & bonus Anatomicus in ostioria Academiς anni 17o6. p. 22. testatur, observasse in utero mulieris quarta hora a partu Obitae I. corpus matricis muscu-IUum aege , a. octo lineis spissitudinis poliere, s. necdum eiusdem internam jaciem membrana instrui , glandulis carere , y. ejusdem oriscia vasorum sanguineorum omnino patere. Postrema haec observatio ad rem nostram maxime facit. Joannes Baptista Morgagnus in re anatomica nulli secundus, & in Universitate Patavina jamdiu pro sessbr. celebratissimus aliquas observationes refert circa hanc rem magni momenti.

I. b, Cum enim virginis, ait ipse ca) quae menstruo sanguine profluente inte- ,, rierat, itemque unius, & alterius mulieris , quibus is fluxus paullo ante M obitum aut fuisse, aut certe institis se videbatur, genitalia, annexasque par D.tes annis superioribus dissecuerim , postquam illum , qui urero , vagin equeis inhaerebat sanguinem , ichoremque sanguineum ablui , atque abstergi jussissem, is haec sedula inspectione observavi. Neque in vagina, neque in cervice qui

, , dem erat , quod cruorem ex earum parietibus prodiis te significaret, contra ,, autem universum uteri fundum . . . sanguineis undique maculis distinguebatur, ex quibus maculis vel mediocri expressione cruentas guttas elicere,, nihil prorsus negotii erat . . . . ut facile intelligeres ea loca scaturigines, &is fontes esse , unde vix cruoris, statis temporibus, profunderetur. II. Idem Auctor alibi b) fatetur in muliere, pariendo emortua, Vasa hu-rusmodi uteri satis lata reperisse. M Nos enim in puerpera cum externa uteri ,, vasa digiturn crassa invenerimus: communicantes autem cum his memora- is tos sinus minimum alicubi digitum admittentes viderimus : tum foramina ,, cui 3 his communicantia in uteri superficie , qua adhuc placentae pars ad is haerebat . . . . ea magnitudine deprehendimus , ut in maxima eorum apeX

D minimi digiti nullo negotio immitti posset . . . . Itaque minime prosecto

200쪽

,, mirum est, quod scripsit Graasius ca) humorem, aut statum per vasa ima

missum intra puerperarum uterum pervenisse . . . Illud vero , quod persae , , pe observavit solertissimus Fantonus b) utile, velut ipse inquit, non mi ,, nus quam curiosum est advertere, & sane ex ipso afferre non omisit bel- ,, sterus per venas uteri aerem in e)us caveam , dc vaginae , atque aliquan D do etiam contra & in iis quidem , cuae non sunt puerperae , impelli posse . Tandem Jacobtis Benignus V Uinsto vitis, cujus testimonium jam enunciavimus, insuper in suo opere anatomico 3Tq. asserit; , , portionem membranaeri internae uteri hunc circa fundum cooperientis innumeris foraminibus pe D fodi, ex quibus uterum premendo sanguinis guttae erumpunt. Addit, haec fo- ,, ramina plus minusve rubra, aut sanguine in trisa esse in illis, quae tempo- , , re menstruorum obierunt. Haec sunt essata, quae ex Anatomicis recentioribus collegi, atque omne omisi commentarium, cum mihi visum sit satis clara esse, dc corollaria ex se quasi prodire, quae nostrae sententiae favent. I. Vasa itaque High mori in utero reperta mulieris catamen iis fluentibus emo tuae, appendices venosae, aut venae coecales erant, tumefactae , dc productae in

uteri cavitatem.

Idem dici debet de pilis rubris sanguine plenis , qui in similibus circumstantiis V Uinstovio apparuerunt, itemque de inaequalitatibus , ob. quaS uterum villosum dixit; at ambo hujusmodi Auctores infirmam descriptionem praebent,

modo non velimus ipsos uteros conspexiste in mulieribus emortuis circa finem menstruationis, vel in illis, quae mensibus deficiebant. II. Foramina sensibilia , & patentia sanguine turgida , quae Spigelius, .Mauriceus , Littrius , Mery, Morgagnus, UVinsiovius circa internam uteri faciem observarunt in mulieribus menstruo tempore obitis , ex quibus facile exprimebatur cruor, appendicibus venosis adhuc apertis, sed contractis, & ad libellam internae faciei uteri redactis . Hujusmodi sunt foramina, quae Rocheus in utero animadvertit; tales sunt evigui meatus Digelli, foramina nigro ,

spissoque sanguine sudantia., quae Iacobus Silvius in similibus circumstantiis

observavit.

III. Facilis transitus aeris insufflati, de liquoris intromissi in experimentis

Graasii, Fantoni, & Morgagni per venas uterinas in cavitatem,titeri, aut ex illis foraminibus in venas uteri , fatis confirmat, haec:foramina esse ora venarum, sive melius appendices venosas, aut venas C cales , quas proposuimus. IV. Tandem certum est , Anatomicos nuper memoratos vidis se, atque tetigisse appendices, quas melius intellexissent ipsi , si specillum intromisissent

In alterutrum foraminum, quae ipsis sese offerebant, at id neglexerunt; hanc sortem jugiter habuerunt de reliqua Anatomicorum inventa, antequam Confirmarentur ; idem evenit de sanguinis circulo , ductu thoracico , atque venis lymphaticis , quae diu latitarunt . Nunc iter innuimus : sat erit quod alii ipsum conficiant, neque despero aliorum observationes meas confirmare posse; moneo tamen, illas in utero muliebri esse instituendas , nam brutorum femellae rubro sanguine minime foetus nutriunt ut p. 2Iq. Ostendimus. Dum novas desideramus observationes , quae nostras confirment, satis va lidas a nobis allatas putamus, eoque veriores apparere posscte credimus, animadversiones attendendo, quas sequenti articulo asseremus .

ta Dc mulierum organis generitioni inservientibus de ute bὶ Aia atom. Uissert. Compend. Anaromta. u. Ista.

SEARCH

MENU NAVIGATION