Tractatus de morbis mulierum ... Pars altera ... Acc. dissertationes duae; altera tuetur systema appendicum, & vermicularium uteri, adversus dubitationes ... Van-Swiettenii; altera perfringit ... animadversiones ad hoc opus attinentes, quae in Diario

발행: 1783년

분량: 334페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

LIAE R IV. C A p U T IV. Iarpit, nona vero finem habet. AEgritulo non ita acceleratur in 1ntumescenti inflammatoria mammarum, quia lac , quod ipsam magna ex parte efformat , repentinam hanc mutationem subire non est pote ; etenim nisi circa nonum , aut decimum diem aliqua humoris resolutio conspici solet, interdum vero nisi decimo quinto consumitur. Res demum segnius progreditur, quando infartus simpliciter lacteus fuerit, ut in colostratione. Quando detenta materies ab arteriarum pulsiabus quassata , sine resolutione tandem dissolvitur, & rarefit; vasa sanguinea propinqua comprimit , atque Oscillationes arteriarum auget , ut tensio , dolor , calor , atque rubor prius subacti renoventur. Irritatio, quam haec materies fusa, & acrior facta tunc in nervis, atque fibris excitat , haec phenomena semper magis auget, ita ut suppuratio producatur , re abscessus perficiatur . Ast cum materia fusa fuerit, & vasa, aut fibrae , quae ipsam complectuntur , concisae, materies fui juris facta propinquas partes amplius non lacessit ,& sanguinis circulus restituitur; ita tensio, calor , rubor, atque dolor post imminutionem abeunt, & hic est status perfecti abstemus.

Cum liu usmodi materies acris sit in vulgaribus abscessibus, continentes partes paullatim corrodit plus minusve, prout hae partes corrodi sitiatini; ex hoc enim abscessus inaequali celeritae perficiuntur. Hi Dogiestus abscessitum mammarum longe plerunque procedunt', tum quia contenta materia spissia est , & difficulter angustos partium anfractus ingreditur , cum sim, quia parui tu aeris eii , segniterque partes rodit : ab eo dependet segnis perfectio abso Suum mammarum , quos diu ferunt aegrae sine ulla aperitione , citi adduntur spistitudo , 'atque densitas involucri ipsarum mammarum; sed materies hujusmodi Jugiter agens, perfodit tandem hoc involucrum , & sub cuti plures prominentias inducit , quae erupturae materiae

adyto, indicant.

Tandem haec materies per pIures scissuras diversae magnitudinis pandit viam, ex quibus modo ubertim prosilit, modo guttatim stillat ; interdum etiam , quando materia si is La , dc lacticinosa fuerit, tarde erumpit, ut latiorem viam

ultro pirare necessum sit, praesertim quum aegra magnos cruciatus passa sit e in utroque casu abscessu aperto nomen mutat , dc ulcus e qadit , de quo sequenti capite loquemur. Symplomata .

I. in abscessibus mammarum multa est puriformis materies , & margines abscessus valde tumescunt , quod ostendit , sanguinem , lymphamque ibi co- piose affluere. Ergo in abscesssibus mammae magis graves esse debent, az pon dus interdum adeo maximum fit, ut circumpositis Lsciis sustineri debeat . a. Nullus est ma mnarum abscessus , in quo continua partium distractiopi Olucatur , sive a copia, sive a pondere materiae puriformis: ergo nullus hujuscemodi abscessus , qui huiusmodi dolorem non pariat in mammis ,

quae tamen non semper aequabiliter aegrotant,

3. Suppuratione semel confecta pus ad ostia abscessus evectum , suique ju- is factio nec partes tumefaeit , neque vasa sanguinea amplius comprimit ; go abscessu in mammis confecto, tensio , rubor , calor , atque dolor a cu ti abibunt. q. In abscessibus mamnarum cum contenta materies probe fusa , dc atte-

162쪽

i 8 TRACTAT Us DE MORBIs MULIERUM. nuata fuerit , ejusdem portio per venas lymphaticas resorberi debet , 8c in glandulas ejusdem nominis , axillae ejusdem lateris devehi debet , quae proinde tumefient. Ergo in mammarum abscessibus, qui sero aperiuntur , glandulae axillares aegrotantis Iateris tumefieri, dc dolere debent. 7. Materies puriformis abscessivum in glandulas axillares delata ex his per vasa rorifera bilis in sanguinem educitur, qui in subclaviam sinistram ipsam deponit, ac sanguini remixta ob propriam aciditatem levem glomeramen in ipso inducit. Ergo abscessius mammarum, qui diu perdurat horripilationes parere debet. 6. Lex universalis naturae est, quam abs re esset explicare , sed constans Videtur , quod nempe cruoris grumi in sanguine nati, horrores producant ;febris subsequitur, pulsuum frequentia , dc calore concomitantibus : ergo a stemus mammarum cum horrore identidem comitantur motus febriles plus ,

minusve sensibiles , aut diuturni. 7. Abscessius mammarum, qui in papillis sedem habent , partem nervis undique instructam assiciunt, quare dolorem parere debent. 8. In abscessibus canales laeti seri a dilatatione intumescunt , & ab intumescentia abbreviantur: ergo papilla retrahi debebit. 9. In hujusmodi abscessibus canales laetiferi erosi , & in pure natantes facile sanie. replentur, ipsamque per foramina papillae expellunt i ergo in hoc

casu pus , sive sanies plus, minusve abundanter eruperit , prout confertioreS

laetiferi ductus fuerint erosi . 1 o. Tandem si abscessivum pus acre fuerit, ut canalium lactiferorum plerique corrodantur, papilla, quae nisi per ipsos mammς nectitur , necessario decidet. Diagnos.

nem earundem subsequuntur, neque per resolutionem evenascunt. Nos itaque

minime latent circumstantiae , in quibus praenuntiandi videntur abscessus it. Absce si ius hujusmodi nunquam eveniunt, nisi prius subdola morbi remissio apparuerit; omnia symptomata enim , tensio nempe , rubor , calor , dolor, dc ipsa febris post sensibilem imminutionem sine manifesta causa renovantur ; nemo igitur ignoraverit momentum , quo abscessius incipient. III. Si haec phenomen a paullo post abeant, dc cessiando mammam tumefactam relinquant, certiores fieri possitimus, abscessium perfectum esse; sed nullum superest dubium , quando in mammis tumor conspiciatur fluido quodam repletus , qui fluctuatione , atque contrectatione re ognoscitur. lV. Facile credideris, abscessius lacteos potius, quam puriformes esse , quando colostratio, aut inflammatio actea magis, quam phlegmonosa praecessierit. V. Unicus vel multiplex fuerit abscessius , prout uncia , vel multiplex cistis pure turgida , tactu apparuerit . VI. Neve abscessus culanei , aut profundi sint , non modo dolor, quem aegrae plus , minusve intensum, aut profundum persentiunt , verum fluctuatio

puris fatis indicabit. VII. Tandem facile recognosci poterit papillae abscessius ob doloris sedem, .

tumoris, & synplomatum concomitantium, qualia sunt papillae retractio , &per ejusdem foramina fluxus.

163쪽

Prognosis . I. Abscessus mammarum longa est , & molesta aegri tudo , quae segniter producitur , sero convalescit. II. Abscessus mammarum scirrhosas glandulas saepe relinquit, quando aliqua portio tumentis mammae a suppuratione desistat. III. Abscessus mammarum, praesertim Cum magnus , & profundus evadat , vacuum relinquit , quod inelegantem cicatricem gignit. IV. Abscessus mammarum, qui papillam afficit, ejusdem basin corrodendo, papillam separat, ut amplius nequeant altrices ex ea parte lac praebere. V. Profundus abscessus superficiali difficilius , de puriformis luteo segnius convalescit. VI. Tandem abstemis mammarum semper periculosus, δc diuturnus evadit, quando mammarum substantiam intimius aggreditur . Curatio ἐAbscessus mammarum dupliciter curandum se offert. l. Dum abscessus primo exsurgit, omnia symptomata sedulo erunt imminuenda , qualia sunt dolor , & febris , si adsit. Hac de causa , I. AEgrotanti sinui cataplasmata anodyna applicantur , qualia conficiuntur ex mica panis albi, & lacte, pauco addito melle, ex oryzis in laete excoctis, ct pauco simul admixto melle, ea saepe ante arescentiam renovando a. Cataplasmis tamen embrocationes praemitti poterunt ex oleo amygdal rum dulcium consectae, pauco etiam addito oleo Ovorum, chamaemeli , aut medullae vervecinae, prout tensionis gradus postulaverit. 3. Si dolor, atque tensio cum febri increbuerint, semel , vel bis ex sano potissimum latere venam secare non praeteribis. q. aegra ab omni laetitione abstinere debet: interdum sana mamma, si Iacte turgeat, evacuari debet semel, vel bis in die, ope sugentis puellae , vel instrumentorum , quae superius proposuimus. s. Tunc ad lac evacuandum clismata purgantia interdum intromittuntur, vel ptisanae copiosae propinantur, ex levioribus diureticis paratae , nempe explantis capillaribus , gramine, aut similibus, vel apoZemata exhibentur exliis chaerephylli, pimpinellae &c. addita drachma salis de duobus. 6. Applicabitur affectae mammae cataplasma, confectum ex pulpa in aqua excocta , cui postquam per seiaceum transjecta suerit , oleum chamaemeli , aut mellis addi poterit. 7. Si dolor vehemens persistat, noctu saltem moderari fas erit, vespere e hibendo aliquod anodynum : huic indicationi cedent quinae drachmae syrupidiacodii, viginti, aut viginti quatuor guttae tincturae anodynae, vel quina grana pitularum cynoglossi. 8. Tandem diata moderari oportet juxta aegrotantis statum ; etenim si tensio , dolor, rubor grandiores appareant , & febris praesertim adsit, jusaula tantum erunt exhibenda: nihilo tamen minus cochlearia aliquot. crem'riS Ory rum cum vitello etiam ovorum in jure permitti poterint, quando suppuratiolam perfecta videatur, quod symptomatum imminutio praenuntiat. II. Semel vero confecta suppuratione erunt adhibenda, aurae de Μοrbis Mulierum. P. II. S.I 1. Cam

164쪽

rso TRACTAT Us DE MORBIS MULIERUM.1. Cataplasmata putrefacientia, sive maturantia, ut stippuratio celeriter, &aequabiliter perficiatur. Haec cataplasmata parantur ex pulpa foliorum malvae , althaeae, brancmurcinae, carpae liliorum sub cineribus excoctae, quibus additur basilicum recenter paratum; hoc cataplasma integram mammam trans et jam partem a mediam amplecti debet, quod essicacius redditur, additione carparum communium , & veteris fermenti.

a. Si abscestus in aliqua sui parte apicem ostendat, futurae aperitionis indicium , ibique conspicua magis fluctuatio persentiatur, splenium basilico on stum applicari poterit, ut suppuratio foveatur, reliquo cataplasmate deinceps

splenium , & integram mammam obducendo. 3. Ceteroqui clismata, & apoZemata erunt Continuanda, aegrotanti suadendo contimentem ptisanarum ii sum, Sc paullo uberiorem nutritionem permittendo, praesertim si abscessus maximus non fuerit. 4. Sub horum rernediorum usu , tumor aequabiliter mollis fiet , quod est indicium integrae suppurationis, dc abscessus tunc aperiri poterit , modo sponte non excludatur. Cum id vero novam aegritudinem pariat, diversa etiam methodus requiritur, quam sequenti capite perscrutabimur.

CAPUT V.

De ulcere Μammarum.

Descriptio. VI cus mammarum est solutio continuitatis mammarum substantiae, ex qua pus, aut materies ab ipso haud absimilis profluit: quare facile deducitur , abscessum semel apertum ulceris nomen sumere . Ulcera mammarum , ut illa reliquarum partium , initio morbi margines ostendunt cinereos, fuscos , aut nigerrimos , uno verbo salitos , dc sordidos. Sensim remediorum usu , aut simplici abstersione purpurea sine limbis apparent , sive melius deterguntur , quod est laudabilis cicatriZationis indicium . Reliquae hujusmodi ulcerum disserentiae ab indole diversa abscessuum dependent ; sunt superficiales , aut profundi, simpliccs, vel compositi, multiplices, vel non, prout abscessus similibus varietatibus affecti fuerint

Causae Ulcus in mammis semper abscessum subsequitur; quare causae tescerum mammarum eaedem sunt abscessitum, quas satis explanavimus ; reapse hic affectus ulceris nomen meretur, statim ac suppurare incipit , sed usus invaluit, quod

per totum morbi cursum ad valetudinem usque ulcus semper nuncupetur: Verum si usus hoc nomen non tueretur, tamen ulcerum medelam semper postillaret. Nihil enim superest dicendum circa causas ulcerum mammarum, tantumque animadvertendum erit,

I. Exeuntem ex aperto abscessu saniem ex sanguine, Jympha, dc lacte confari in tumore detentis, dc in pus conversis, tum ex fragmentis capillarium, sanguineorum, lymphaticorum , lacteorumque vasorum , simulque eX nervorum , fibrarumque tendinearum rudimentis in pus solutis, in quo sub exili ias morum flamentorum specie ipsa natant. 2. Post

165쪽

LIBERIV. CAPUT U. Is II. Post puris exitum parietes ulcerum callosis, Sc semiputrefactis limbis deturpari, ubi multum pus reliquum est . 3. In hoc statu faciem ulceris cineream , fuscam , nigram , & versicolorem esse , labiis inlicitis tam , fgdumque ulcus tunc appellari.

. Sensim , sensimque labiorum partes, quae ab ulcere erumpunt , ob remediorum applicationem putrescere, Cadere, atque secum pus retentum ferre , ideoque carnes colorem tunc purpureum suscipere , ulcusque detersum tandem

nuncupari. θωρ amata.

r. Primis diebus post abscessus aperitionem , pus ab ulcere ubertim fluit , quia circumpositae partes sanguine, lympha , & lacte turgent : praeterea labia semiputrefacta, pureque imbuta ex parietibus ulceris decidendo, puris copiam adaugent, quamvis tamen labiorum additamentum fluentem materiem, talidam, spistam , & inaequalem magis reddat. 2. Prout ulcus detergitur, minus ipsum puris suppeditat , ipsumque fluidum aequale , & modicum magis apparet, quia ex portione tantum lymphae , aut laetis conflatur , ex vasis lymphaticis , aut laetiferis prolluit nondum Occlusiis , & reliquum potius videtur .circa ulceris superficiem . I. Ulcus tandem nullum pene pus amplius praebet , quia vasa propinqua , quorum propagines capillares coarctari poterunt, nihil expellunt , ferumque lymphaticum tantum suppeditant , qui partem madefacit . . Tunc ulceris cavitas valde coaristatur ob ulceris parietum restristionem, Carnes undique crescunt , ulcusque replent, ipsumque proximam valetudinem attingit. Ali quamvis optima appareant convalescentiae indicta , Cicatrix tamen haud facile ad libellam se posuerit; positus enim morbi cavitatem ostendit, plus minusve conspicuam, juxta ulceris variam prosunt itatem. F. Quando ulcus prosundum est, dc acre pus , aegrotantes frequenter in glandulis axillae ejusdem lateris dolorem, caloremque persentiunt , quia pus

aia hasce glandulas delatum, vividum sensum parit ; sed plerunque nihil persentiunt aegrae , modo ulcus exiguum , & pus acrimoniae sit expers. 6. Cum mammarum substantia spongiosa sit, carnes hinc exortae facile expanduntur, modo ipsis aegrotantibus mederi praetereamus , quod carnes luxuriantes parit, &luragosas quandoque, ut segnius valetudo procedat.

Diagno s. In ulcere mammarum nihil latitat: ejusdem enim existentia , positus, magnitudo , indoles, puris acredo, aut dulcedo , serositas , aut spissitudo , si unicum, vel multiplex suerit ulcus, clare patescunt. Prognosis . Prognosis facillima pariter evadit: ulcus itaque mammarum morbus est diuturnus , in Ommotus, raro tamen periculosus , praesertim si illud modicum , superficiale, & lacteum fuerit, fanam mulierem tantum infestet viro vene reo , scorbutico , aut strumoso nunquam insectam : in contrariis tamen Casi bus idem prae a tinctari nequit.

Ulcus, quod sub papilla, aut prope est , specialem diligentiam postulat ,

166쪽

rsa TRACTAT Us DE MORBIs MULIERUM.

quia valde dolet, & plerunque papillae casum inducit , & ad eam partem tactandi modum tollit; nam parvi facienda videtur spes , quam quidam praebent , quod nova papilla produci queat.

Curatio.

Haec Iex constans est, quod abscessus perfecte suppuratus, satisque emollitus

prompte aperiatur , ut contenta materies foris erumpens propinquas partes

non corrodat; imo in declivi parte aperiri debet, ut pus facilius effluat. Quidam ancipites haerent, si caustico lapide , aut cultro aperiri debeat tumor, sed quaestio parvi momenti est, quam aegra, aut chirurgus facile solvere poterit; animadverto tamen, cultrum frequentius usu venire; neque mihi se offerunt rationes, quibus hanc methodum esse respuendam judicem . Sectione peracta, semel fluxa materie, blande corpus mammarum exprimitur ;pars vero affecta pulvinis cooperitur, onustis cerato digerenti , addito pauco oleo ovorum, aut eorundem vitello. Paullo post cum ulcus detergi incipiat,

digerenti balsamum additur Arcei, vel hoe simpliciter adhibetur , donec carnes fungosae balsamum viride, aut aegyptiacum postulent, vel parum etiam interdum balsami fusi.

Tandem cum ulcus repletum fuerit, cicatrix tantum erit promovenda , splenia sicca, aut rasa, terebinthino pulvere inspersa , aut alumine combusto asia persa applicando: interdum etiam leviter infernali lapide partem lambendo. Haec praxis , quamvis valde methodica sit, suas redargutiones patitur . Quidam enim autumant ex grandioribus aperturis aerem ubertim ingredi , qui 1nteriorem ulceris partem deturpat , Sc ibi circulantia fluida spissando , valetudinem retardat; insuper insistunt, per hujusmodi sectiones scindi involucrum tendineum mammarum , quod in statu sano rotunditatem , & a sectione callosas , duras, inaequales, & deformes cicatrices relinquit. Maximum tamen obstaculum illud est, quod nutrices dissiculter huic operi

se subjiciant; ex se enim plerunque , aut mulierculis suis tantum curari sinunt; neque citra profectum familiarem methodum adhibuerunt , reapse earum hunc morbum pertractandi ratio diuturna evadit , sed cicatrix , quae ulcus subsequitur , laevigata magis , miniasque deformis plerunque conspicitur. I. Ipsis expectant spontaneam abscessus aperturam , quod sero evenit , nisi postin quam involucrum mammarum valde consumptum sit, ut amplius plicari possit,

deformemque cicatricem producere.

2. Dum ita cunctantur, cataplasmata putrefacientia adhibent ex orygis, lacte,& melle Narbonensi consecta . S. Semel tumore aperto, mammas exprimunt , affectamque partem pulvillis cooperiunt, basilico obductis, vel crebrius melle cum pauco ovi luteo . q. Si apertura exigua appareat, i ptam dilatant, torunda iisdem pharmacis onusta, vel interdum, parum spongiae praeparatae causticis sibi comparant , ut huic usui cedat. Hanc methodum per unicum, vel duplizem mensem prosequuntur, Obdu cendo apparatum emplastro unguenti marini , & mammas una, vel duobus soliis bra sicae rubrae , artemisiae, & melle inunctis . Cum expertus sim, hanc praxim saepe benevertere, ipsam haud contemnerem praesertim cum ulcera modica, dc superficialia appareant. Quacumque vero methodo ulcera hu)usmodi pertracten rur, idoneum regimem

167쪽

LIBER IV. CAPUT VI Is 3 amplecti , debet ab alimentis salitis , caseosis , calefacientibus M. sese abstinendo; alvum etiam ciere fas erit medio, aut fine curationis folliculos .sennae , salem vegetabilem , mannam , &c. adhibendo . Quoad casum papillae attinet , videbimus , quomodo ipsi mederi queamus , sequenti capite, ubi de morbis hujus partis fustius locuturi erimus .

CAPUT VI.

De glandulis scirrhasis mammarum . Descriptio. GIandulae scirrhois mammarum sunt corpora reapse glandulosa , per u rios mammarum anfractus dispersa, inaequabri iter crassa , a grani coriandri, sive pisi magnitudine ad volumen o vi , & ultra extensa , variis figuris donata , rotunda , complanata , circularia , Ovalia , amygdalina , irregularia ,& mobilia: interdum insulata, aut duplicia ; interdum vero confertiora ; haec Corpora originem trahunt a glomis glandulosis, interspersis per strata adi pota mammarum , ut supra innuimus c. I. bujus LQuamvis huiusmodi glandulae similes inter se appareant , intimius perscrutanti plures se offerunt differentiae. i. 1liae sunt laevigatae, aequales, & obtusis angulis instructae ; aliae inaequales, & pluribus angulis acuminatis pollent.

variis corporis partibus obvias; reliquae durae, revera scirrhoiae sunt.

mitem habent , videlicet vivido , subito , & repentino dolore assiciuntur, quasi subtilissima acies lacesseret.

men servant; aliae crescendo formam, dc figuram mutant , novosque angulos exhibent . II. Scirrhus mammarum tumor est grandior, durus , renitens , atque indolens ; interdum vero laevigatus , interdum vero inaequalis, & scaber. Nuncupatur ipse scirrhus perfectus , vel eYquisitas , cum durus, ut coS , appareat , & nullus oriatur a pressione dolor ; imperfectus vero , & nothus dicitur, cum minus duritiei, multumque doloris a pressione praeseserat. Interdum hic scirrhus diu sine incremento, Sc lancinantis doloris sensu eamdem formam servat: tunc propriam indolem , & characterem ostendit. Quandoque tamen adeo sine manifesta causa increscit , speciem mutat, angulinus , & dolens fit, ut identidem lancinans evadat, dc cancri naturam induat , & in cancrum degeneret . Cum glandulae scirrhosae producantur ab induratione grumorum corporis mammarum , adipe latitantium, quemadmodum animadvertimus ; pariter scirrhus hujusmodi ab induratione corporis totius mammae procedit , ut si totum mammae ambitum occupet, scirrhus totalis appelletur; partialis vero interdum dicatur, si portionem aliquam voluminis mammarum infestet : hic tamen dc ipse universalis evadit , quia, induratione prolata , brevi integrum mammam

rum corpus aggreditur .

Calim

168쪽

FI sq. TRACTAT Us DE MORBIS MULIERUM. Causae.

I. Superius admonuimus in lactis sugendi more in colostratione , in inflammatione , atque mammarum abscestibus varios vesicularum mamillarum crebro supereste glomos lacte turgidos, qui neque solvuntur, neque in pus convertuntur. Huiusmodi sunt totidem causae glandularum scirrhosarum , quarum indaginem praesenti capite aggredimur. Plures tamen adhuc supersunt, cujusmodi sunt. I. Ielus in mammas inflidius, qui aliquem. globum collidendo , elaterium debilitat , de affluendi , atque in spissandi lactis locum praebet. 2. Valida compressio alicujus anfractus mammarum a rudi corpore , rustica Contrectatione, aut inaequali thorace , quod similem ictus effectum parit. 3. Idem evenit, si mulieres facile mammas a cinaedis contrectari sinant, ut compressionibus, & attritibus glomorum elaterium labefactetur , & in vesiculis mammariis in fartus hinc promoveatur. q. Suppressio calamentorum, aut repentina menorrhagiae ces Latio , ob quam laccum menstruis , aut sanguine prius per uterum erumpenS , in mammas restituitur, in fartum vesicularum, quarum contextus laxior fuerit, facile producit. s. Tandem mensium absoluta revolutio , ubi lac uterinum non amidius ex utero erumpens, lacti mamm)rio remiscetur , de in fartus parit globnorum ad hoe magis dispositorum. Haec causa multam attentionem meretur , quia obvia

admodum est , 5c mulieribus , in quibus catamenia deficiunt , glandulae facile in sinu apparent; aut, quae praeexistebant, dolentes, dc tu mentes evadunt. II. Cum indoles scivi hi mammarum eadem sit cum glandulis scirrhosis , causae idcirco glandulas producentes nuper enunciatae, scirrhum pariter mam, marum producere possiunt, & producunt frequenter . Omnis differentia in hoo consistit, quod corpus mammarum, in quo residet scirrhus , intimius mammam perfodiat, multaque pinguedine extrinsecus obducatur ; quare cum externis causis minus fiat obnoxius , idcirco scirrhus glandulis scirrhosis minus frequens esse solet.

I. Glandulae scirrhois omnes in sinu producuntur a lacte, quod in vesicii-las mammarum: affluens, ibi densatur , set non aequabiliter in ipsis inspissatur. Vidimus jam dari glandulas laevigatas , modice duras , 3c indolentes , quae parum augmenti suscipiunt; patet enim in his glandulis lac affluere , cum ipsae intumescant; sed tamen in ipsis neque premi, neque condensari videtur; imo fortasse naturalem lactis circulum servari credendum est , nempe , quod lac harum glandularum in venas lymphaticas transeat , quae illud glandulis axillaribus afferant, pari ratione ac ipsum per viam secretionis a sanguine recipiunt . In hoc casu . i. Glandulae hu)usmodi scirria oste gignuntur potissimum , quia Iac nimis spissu in in aliquot glomos vesicularum mammarum irrupit , auxitque volumen . 2. Non amplius increscent, si lae ab ho affluxu desistat, quia tantundem 'ex una l)arte erumpet, quandum ex altera ingredietur. Erunt laevigatae, quia lac in ipsas modica copia irrumpens , eas etiam aequabiliter tumefacere debet. . M

169쪽

LIBER I U. CAPUT VI.

Modice durae apparebunt , quia lac nisi eo glandulas inflat , ut modicam

hesistentiam faci D 3:n Cue. Tandem indolentes Hent, quia lac nullam distentionem pariet, nervos , quibus inii ruuiitur , la ementeS . II. Aliae dantur glandulae scirrbosae, durae, inaequaleS, angulolae , quae cre-stendo in grandescunt quctidie, dc formam mutant, dolentesque stimul sunt ,& brevibus quandoque , sed vividis lancinationibus expositae . In his glandualis lac valde densatur , quia jugiter a novo adveniente lacte premitur, impedito venarum lymphaticarum itinere , quod ipsum in axillares glandulas deserret.

In hoc casis . . ci. Hae glandulae continenter Crescent, quia lac an ipsas evectum, non amplius deflectendi', majorem tumorem faciet. 1. Ipsae durae, dc sciri hos ae admodum ei unt , quia vesiculae lacte quam maxime turgentes , Iressioni resistent. . Ipsi inaequales, & sCatrae apparebunt , quia non omnes vesiculae, uno un-

diove elaterio donatae , inaequabiliter cedent lactis affluxui , ut prominentiae apices, & anguli inaequales facile producantur. 4. Formam crescendo immutabunt , quia actio lactis , quod ipsas inflat ,

non aquabiliter undique agis, quia partium Oppositarum resistentia in omnibus iunctis haud aequalis fuerit. s. Dolorem tandem afferent, quia tumor, quem ex parte lactis patiuntur , dispersos nervos valde lacessit: interdum etiam haec maxima nervorum distractio vividum , subitumque ita dolorem parit , qui dolor lancinans appellari solet. III. Haec est conditio harum asseclarum glandularum , sed ea in deterius vergit, si topica applicentur, quae detentum lac rarefaciant , aut calefaciant. Si aegra pravum regimen sequatur, & cibos salitos, calefacientes , dc aromati)atos comedat, vinum, aut liquores bibat, coram sumat, pervigil persi1- stat decumbendi tempore, tristitiae se tradat, aut tandem febris superveniat. In omnibus hujusmodi casibus glandulae affectae primae speciei deleterias omnes oualitates iecuna re speciei adipiscent ir , quia in fartus lactis completus , ejusdemque transitus interceptus fuerit in venas lymphaticas , ideoque ipsae glandulae seirrhois , inaequales , angulosae , dc dolentes quotidie increbescent, formam b

landulae secundae speriri deterioris indolis fient eadem de causa , quia

lac affluens maxima copia, maximum etiam gradum expansionis suscipiet, ut glandulae in cancros reapse mutentur, ut infra capite sequenti observabimus. Ut rite dignoscamus ea, quae tantum indicavimus circa fermentationem ,

aut expansionem lactis in glandulis secundae speciei retardati , dc compressi ,

cui generationem cancri tribuimus, consulere oportet c. a. t. q. Tractatus tumorum , ubi de hac re fusius agitur. IV. Ea, quae adhuc de glandulis scirrhosis mammarum, earumque consecutionibus dicta sunt, ad scirrhum pariter attinent, qui corpus mammarum occupat. Interdum scirrhus incompletus est, dum mollitiem , & citra dolorem sensum servat, in quo statu diu saepe perdurat. Quandoque durus, renitens, & a pressit One indolens evadit , uno verbo , scirrhus perfectus, exquisitusque fit, sed , modo non ingrandescat , aut formam mutet, perserri facile poterit. Tandem in diem acrior factus , formam, & amplitudinem mutat, dolens , atque lancinans fit, & tunc in cancrum convertitur.

170쪽

TRACTAT Us DE MORBIs MULIERUM.

Hujusmodi successivae mutationes iisdem de causis scirrho , & glandulis scirrhosis superveniunt: ergo de scirrho dicere oportet , quidquid de glandulis dictum fuit. Diunos. I. Nihil latet in diagnosi glandularum mammarum ; facile ipsae tangi , &numerari possiunt; recognoscuntur, si laevigatae, molles, inaequales, aut angu-Iosae fuerint; sedes , & volumen earum facile patent; tactu , si renitentes , aut

scirrhosae fiant, haud dissiculter judicari poterit; facilis negotii erit , ipsas

pluries investigando, animadvertere , si eandem amplitudinem servent , formam mutent , aut figuram mutando , ingrandescant; tandem aegrae i ipsae persentient, si dolentes , dc lancinantes fiant. Quoad causas remotas pertinet, aegrotantes ipsae vos docere, aut percontando edoceri poteritis ; sed hujusmodi declaratio parvi momenti est , tum pro- gnosis , cum curationis respe tu. II. Si descriptionem scirrhi , ejusdemque characteres e fictentiales attenderis, existentia scirrhi mammarum cum variis speciebus, de conditionibus ejusdem facile innotescet. Causis pariter distingui poterunt , quamvis hujusmodi distinctio neque in prognosim neque in curationem influat. Vidi tamen pluries pro scirrhis tumores lacteos mammarum sumi , ut lii, qui superveniunt puerperis, quae lac calefaciunt, aut nutricibus colostratione laborantibus , aut quae praepostere sub lactis turgentia a lactatione destitetunt. Nihilo tamen minus tumores hujusmodi a scirrho valde differunt; minus enim resistunt, minusque circumscribuntur , pressi dolore non carent, sed lancinationum sutar expertes; febrim saepe comitem habent, tandem in tappura tionem vergunt, quod omne dubium aufert. In hujusmodi tumoribus deinceps, modo fluctuatio animadvertatur , & an tea etiam, cum certiores fieri possiunus de doloris natura , cataplasmata ma- turantia impendere debemus , & reliqua remedia in duobus anteactis capitibus proposita , quibus perfecta valetudo obtinebitur. Quando inscientes Medici in hos casus incidunt , neque probe laifieos tumores a scirrhis distinguunt, cancrisve, autumant, sed perperam , cancrum abstulisse, & vulgaria remedia ab ipsis adhibita pro arcanis praedicant . Iamdiu tamen scimus , ignorantes miracula in arte patrare. Progvosiis. I. Mali ominis est, sinum glandulis infarciri, quae, etsi benignae suerint angunt tamen pro deleteria indole, quam sumere facile postiant. II. Glandulae laevigatae, quae eandem formam, & figuram sine novo incremento servant, non omnino induratae sunt , & dolore carent, ceteris minus periculosae evadunt, non omni tamen periculo vacant; interdum solvuntur ,& dimi pantur per modum resolutionis; interdum in eodem statu morantur sine augmento , aut decremento interdum tandem ingrandescunt , figuram , formam mutant, & dolentes fiunt; sed hoc nisi post topicorum solventium ,& calefacientium applicationem evenire solet; vel quando ictus , & collisiones patiantur, menses supprimantur , febris superveniat , aut inordinatum vitae regimen sequantur.

III. Glandulae, cpiae ingrandescunt , formam mutando , quaeque scirrhois

fiunt i

SEARCH

MENU NAVIGATION