Tractatus de morbis mulierum ... Pars altera ... Acc. dissertationes duae; altera tuetur systema appendicum, & vermicularium uteri, adversus dubitationes ... Van-Swiettenii; altera perfringit ... animadversiones ad hoc opus attinentes, quae in Diario

발행: 1783년

분량: 334페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

ὸHur naturae est . . . L III ..Quamvis in mulieribus definiti videantur partus termini , haufi tamen . credendum est; quod sit innotesceret momentum conceptionis, certum etiam tempus pariendi praenunciari post et , ut eclypses planetarum praedicuntur ; hic limes suas variationes patitur, non modo in partubus diversarum mulierum , cum in variis ejusdem feminae partubus . Videbimus infra, cum pariendi causas explicaturi erimus, quomodo hujusmodi variationes contingant ; interdum, ut naturae motibus uniformemur, statuendum est in feminis naturale gestationis tempus ad certum spatium, quod omnes variationes complectatur , quae tamen parum sancitis a naturae legibus distant. Communiter receptum est, hujusmodi variationes in mulieribus tantum observari , sed hoc falsum est: reliqua animantia similia phenomena praebent; quinimo in iis magis patent, quia conceptionis tempus facilius innotescit. Itaque me non latet vaccas, computando a die junctionis cum tauro, post nonum mensem foetum expellere , sed dies expulsionis plerunque variant. Modo enim sexto , aut octavo die decimi mensis , modo decimo quinto, aut vigesimo pariunt. In hoc calculo menses triginta dies non superant, qua ratione olim Computabantur ; idcirco novem menses, a quibus est naturalis terminus gestationis , in vaccis 27o. dies complectuntur, & portio decimi mensis, quae interdum additur, 3 oo. dies simul complet , ita ut extensio, sive productio hujus termini so. dies aequare soleat ; computando menses nuperrimo modo annus 36 s. dies complectitur, qua de causa differentia pro decem mentibus gest tionis dies 23. non transiliret. Non inficiabor enim, ut observatio docet, hujusmodi variationes freque tiores , dc grandiores esse in mulieribus ; quam in brutorum semellis , quod explicari facile est. Mulieres enim pluribus alimentis, & diversa ratione paratis nutriuntur, indigestionibus plus minusve, sed frequentibus fiunt obnoxiae, animi pathematibus vehementioribus laborant , cum sponso per integrum plerumve gestationis tempus cohabitare solent, quot retardare , vel promovere infantis exitum facile poterit ; ast in brutis nulla habetur harum causarum, & embryones omnis commotionis expertes obvias naturae leges tranquille subeunt, aequum eruptionis tempus eXpectando

III. Iis duobus principiis semel statutis reliquum est, ut omnis dissicultas

evanescat, verum & legitimum gestationis tempus sancire, dc quantum productionis huic addi oporteat. Modo auctoritates magni momenti sussiciant , quaestiones huiusmodi statim solutae erunt. Hippocrates enim vetustior auctor, qui de hac re scripsit, ad calcem tractatus de Carnibus , asserit gestationis terminum in mulieribus ultra nonum mensem decimum subsequentis diem attingere, nOVem autem mensium, ait ipse', & decem dierum foetus editur ,

de vitalis est. Clarius loquitur in tractatu de Natura Pueri , ubi asserit , quod in decem mensibus, quod longissimum est , nascitur foetus , & hOQpaullo post fusius explanat, nempe cur non longiore, quam decem mensi ura spatio scelum gestari utero contingat. Hippocratis opinio circa finem gestationis omnium saeculorum , & natio

num a Cic. Tuscul. I. 3I.

92쪽

Og TR ACTAT Us DE MORBIS MULIERUM.

num consensu confirmatur. Apud Haebreos Salamon testatur in libro Sapien tiae capite 8. se in ventre matris figuratum este carnem decem mensium tem pore . Apud Graecos Menander Poeta dramaticus as Ierit , feminas post de

Cem mense S parere Γυνή κυ- δίκὰ amo: . Aliunde vero scimus ca) Leotychidem

filium Timeae Lacedaemonum Reginae nothum reputatum fuisse', dc jure Regni orbatum , quia absente Rege Agide natus est , cum ultra decem menses ille abesset Tandem apud Romanos Virgilius b) idem testatur dicens , matri longa decem tulerunt fastidia menses , quod etiam sulcitur auctoritate Plauti e Terentii db , & plurium aliorum Auctorum. Sed quod magis evincit, leges Romanorum iisdem fundamentis fulciebat tur , judicando de Natorum legitimitate , & jure successionis. Leges duodecim Tabularum itaque excludebant a successione infantes trans decimum mensem a morte sponsi natos. Lex illa Gallas de Liberiι , D, Postbamis hanc regulam supponit, simulque penultima sub titulo is suis , legitimis heredibus

idem statuit sub his verbis Post decem Μenses mortis natus non admittitur ad legitimam hereditatem . In Codice Iib. I. titulo 29. lex suidam cum Tes mentum, confirmat eandem legem, dc Justinianus in Narratione 39. cap. 2. eam sumit pro inviolabili lege. Mulier quaedam, quae iterum nupsit anno viduitatis, undecima Mense Perjecto peperit a primi sponsi obitu. Imperator san- civit hunc infantem ad primum sponsum nequaquam pertinere, quia, non esse possibiis , ait ipse loco citato , quod de defuncto fuisset partus , neque enim iurantum conceptionis tempus extendi posse , idcirco matrem variis poenis multavit.

Tandem pene Medici omnes , qui de haz re egerunt , eandem opinionem tuentur, idemque tempus sanciunt; sed ne inutilibus citationibus opus in farciam, Mercurialis magni nominis viri effatum afferam, ce) cujus haee sunt

verba: Decimus mensis est verus terminui partus humani. Tot omnium taculorum Consensus , tot nationum omnium exeiupla , votRomani Imperii leges sufficere videntur ad quaestionem enucleandam : at si quod superesset dubium , dc certiores Observationes optarentur , quae tutum iudicium exhibere valerent, facile profecto id obtineretur , modo Princi posvellent a purioribus Moralis regulis dissentire. Necessiim itaque esset, quadraginta sumere feminas viris desponsatas, optime constitutas, statisque mensibus donatas, easque in secreto loco conclusas reservare ; ibique cum sponsis cohabitando, cophilae tempus adnotare, simulque partus terminos; tali pacto innotescet singularum tempus durationis graviditatis . Hujusmodi experientia;

per quatuor, aut quinque annos renovando ISo. aut Zoo. Observationes obtinerentur , quae circa hanc materiam regulam generalem praeberent. Hac methodo enim centeni Tractatus evanescerent, & innumeri supprimerentur , qui in diem passim exeunt, quia nunquam tantum scriptitatur, quam circa insolubiles quaestiones; quinimo, quod ma)oris momenti est, cessarent odiosae inquisitiones Tribunalium, quae saepe implicant in. judicio posthumorum infan

tium sero erumpentium . .

. II.

a 3 Plutarch. In calexa ro b γ Bucolic. Eclog. 3. e In Cistellaria. .A I. l. Scen. 3. 43 In Adelphis . . p. I. Scen. s. e De Morbis Mulierum l. i. c. I. de Mola arric. Signa Mota ,-

93쪽

s. II.

ouid eredendum ibi de Observati ibus, quibus ηρηnulli utuntur ad explieando M serotinos partus. Consequitur ex iis , quae nuper allata sunt in praecedenti articulo , fidem

in mulieribus naturalis partus legitimum esse , cum intra decimum ge-itationis mensem ipse occurrat; immaturura vero citra hoc tempus & illegitimum circa finem decimi mensis , aut trans ipsum ut Hippocrates monuit, ouod tempus partus longissmum esse sanesvit.

Objectiones omnes, quae huic opinioni opponere poterant, jam prospexi, &auctoritates omnes objiciendas animadverti. Autumo enim indaginem, quam sum aggressurus, satisfacere ad dissicultates Omnes retundendas. Ab Hippocrate itaque initium faciam, qui Medicorum omnium vetustissimus de celeberrimus est. Vidimus paullo antea ipsum decrevisse , infantem, nisi ad decimum usque mensem , in materno giemio gestari, quod Angissunum tempus videtur; nihilo tamen minus in duobus Tractatibus de Septimestri pariti de Octimestri partu , qui in unicum tractatum coalescunt, de quibusdam insintibus undecimestribus loquitur , quod directe superallatis opponitur .

Inoenioso , callidoque commentario a) contradictiones conciliare sategerunt. Juxta Commentatores undecimus mensis initium sumit circa finem alterius mensis, finem faciens initio alterius mensis . Sumit enim ipse duos menses dimidiatos pro duplici mense , cui novom addendo, undecim menses perficiuntur. Supponit enim ipse gestationem a X. Ianuarii incipere, &13. Novembris absolvi, uti umque horum mensium computando pro integris mensibus, mensis ergo ineboatus , juxta ipsum , pro completo habetur , & addendo hac ratione novem mensibus intermediis eos dimidiatos, infans circa m dium undecimi mensis in lucem apparuerit, quamvis revera, nisi decem menses, in sinu materno remanserit. Hoc modo enim Hippocratem locutum est de partu undecimestri autumant. Sed haec conciliatio parvi facienda mihi videtur ; nam postquam superius clare mentem aperuit, postea vero non citra mendam obscuris, atque amphibologicis verbis usus es siet. Satius credendum puto. tractatus de septimestri , & Octimestri partu apocryphos fuisse . Scimus enim in collectione operum Hippocratis plura dati, quae ad ipsum minime

pertinent, quaque congessit Erotien sub Imperio Neronis, neque tamen duplicem hunc tractatum admist. Aristoteles , qui paullo post Hippocratem inter vivos erat, opera certo ejusdem pervolvit, eandemque opinionem secutus est. Animadvertit enim ipse rL Cum cetera animalia omni singulari ac simplici modo partum suum perfi-

ciant, unum pariendi tempus statutum omnibus est homini uni multi i,, plex datum est, nam & septimo mense, & octavo, & quod plurimum, d

D cimo , nonnullae etiam undecimum tangunt.

Ex iis patet, Aristotelem statuisse , animalia statum tempus pariendi habere , sed seminas nostras plura habere quarum aliae septimo , dc Octavo

mense

94쪽

TRACTAT Us DE MORBIs MULIERUM. mense scelum expellunt, pleraeque tamen decimo , & nonnullae in pariendo undissimam mensem attingunt; quare Aristoteles incertitudinem partus tantum respicit citra decimum mensem, dc pariendi terminum ad initium usque undecimi mensis tantum extendit , circa initium, dixi , cum ipse ajat, tantum undecimum tangunt.

Plinius deinceps Hippocratem , Sc Aristotelem prosecutus est , & juxta e rum sententiam sa) affirmat, quod reliqua animantia quamvis pariendi statutum tempus praeseserant , homo tamen nullum habet . ,, Ceteris enim anues mantibus , ait ipse , statum pariendi tempus , & partus gerendi est. D Homo toto anno dc incerto gignitur spatio. Alius septimo mense , alius M octavo , & usque initia decimi, undecimique. Quare idem consequitur, ae de Aristotela animadvertimus. Statuunt enim ipsi tempus pariendi in animantibus, nihil vero certi pro hominibus afferunt, qui modo septimo, modo octaro, modo alio tempore erumpunt, citra decimum mensem, aut undecimi initium , quod speciatim indicat 7. 8. & 9. qui decimum , dc undecimum mensem praecedunt , sed ultra hoc tempus pariendi terminum hujusmodi Auctores

non producunt.

Nihil invenimus de hac re apud Galenum, aut reliquos Medicos Graecos, qui post ipsum scripserunt; sed magis mirari oportet, nihil reperiri apud Arabes c b quamvis apud ipsos paullo post diu Medicina floruerit , praesertim

intor Medicos, qui Europae scripserunt, post medicinae restitutionem ad nos usque. Plerique verbis abutendo Aristotelis , re Plinii incertitudinem partus decreverunt trans decimum gestationis mensem , ab ipsis derivarunt observationes illae admodum erroneae infantum II. I a. & ao. aut a 2. mense

productorum . Duo Auctores haud veriti sunt referre, mulierem quandam peperisse completum infantem, vividumque a secundo conceptionis anno c), imo ausi sunt asserere , infantem statim deambulasse , & locutum esse ; miror , quod fassi non sint, jam indutum more Gallorum fuisse. Harum observationum pleraeque reperiuntur apud Ioannem c d Schen chium, Adam Spigelium, Martinum ce) Schurigium , dc plures alios , qui de hac re scripserunt. Ut futilitas harum observationum innotesceret, plura afferre possem recentiorum Medicorum testimonia ; possem simul ipsas sigillatim perscrutari ;sed pro rei claritate supervacaneum censeo. Multo magis mirarer, si hujusmodi futiles observationes a Medicis venirent, qui ortum infantum hu)usmodi perscrutati essent; sed ipsi nihil inquisiverunt, ea a mulieribus obstetricantibus sortas. in ordinate habuerunt . . amobrem Medici hujusmodi prosecto contemnendi sunt, cum fiderint perperam mulierculi S ,

a) Historia Naturat. l. 7-. c. s. . l, Applicari poterit Medicis vetustioribus, quod Cicero de Philosophis aiebat: Nihil tam abfuro di,um, quod a quodam Philosoplurum d Tum nisu sti . Qualis enim absilrditatum congeries apparet a utecolamus, quae a Medicis veteribus de maleficiis, molis, commotionibus uteri in hystericis paluOnibus , de qualitate venenata nientiruati sanguinis, & de signatura plantarum dicta sunt. c Albertus Krant2ius in Confutatione Legum apud Mareellum Donatum de Medica historia mὶ-rabili . l. q. c. II. Ioan . Aventin. lib. s. ann. BoJorum apud Ioan . schenehium Observ. Modie. lib. q. de Partu. d Observ. Medi c. l. 4. de Partu. e De Incerto Partus tempore . s) Embryoloῆia Ses. C. dc 2.

95쪽

entis qua de causa merito a Diemerbroeckio aspernati sunt ca . Minime tamen acrimoniam cujusdam Proselibris Lipsiensis b aemulabor , qui ad rem

sus hasce observationes , di earum Auctores animose insurrexit. Merito dicitur, caute incedendum esse in hujusmodi observationibus peragendis . Facile crederem, Medicos jugiter tales esse ; nunquam tamen mulierculas satis prudentes fuisse circa judicium durationis graviditatis, circa quod modo falluntur errore, modo fallunt nequitia, ut infra Ostendemus . I. Mulieres saepe falluntur errore, quia ignorant gestationis initium , quod Iono ius, quam par est, desumunt. Si mulier enim passa fuerit mensitum is pressionem per duos, aut tres menses, cum uteri tumore, post animi pathemata, aut aliud levius incommodum, de)circa finem secundi, aut tertii mensis hujussus prellionis concipiat, ipsa facile autumabit, graviditatem incepisse a prima mensium interceptione, Videlicet dii OS , aut tres ante menses . Idcirco si pepererit decimo mense, ut plerunque accidit, crediderit facile , duodecim α , aut decimo tertio mense peperisse, sed hujusmodi errores parvi fiunt , cum mulier conjugi adhaereat. Hippocrate, hos casus animadgertit, & en , qua ratione locutus est in Tractatu ae Natura pueri. D At vero, si quae ultra decem menses utero gerere ,

, , sibi visae sunt, quod jam stepe audivi eae hoc, quem referam modo, faulunt, falluntur cum uteri a ventre flatum suppeditante spiritu distendun-

, , tur, & intumescunt . . . tu ac mulieres se concepi me existimant . . . quod ,, si post aliquot menses cum viris congressa concipiunt ... harum rationum, ,, ac rerum ignarae eo. tempore se concepime reputant , quo menses suppressiri erant, & uteri intumuerant.

Aristoteles animadvertit gestationes diuturniores illis, quas credunt undecim mensium, ipsasque tribuit muliercularum errori, quae decepta sint circa initium graviditatis . ,, Simili modo , ait ipse , & qui diuturniores, quam unde-M cimo mense nati videntur, latere videntur. Latet enim mulieres conceptus,, initium , si cum ante inflatus fuerit uterus , ut saepe accidit, post coierint, es atque conceperint; hoc enim principium es se sui conceptus existimant. II. Mulieres quandoque fallunt nequitia, quod majoris momenti est; id dupliciter contingit. I. Quando mulier rarit undecimo, duodecimo, aut decimo tertio mense a. conjugis absentia, aut morte. Vidimus superius exemplum Timeae Reginae Spartanae: plura alia hujusmodi asserre possem ; sat erit tamen unum praebere exemplum, quod in Germania mLltum increpuit Io o. abhinc annis, & Mediacus quidam publici juris fecit d . Titius, cum nomen prudenter reticendum videatur, Militum Praesectus, & Nobili genere natus, castra profectus est dieaa. Julii a 672. Subsequenti an. 1, 73. Julia uxo Gus, mense Junii, ConJugem MVue de Μorbis Mulierum. P. II. F pr

a verum inania fiunt haec omnia, ait Dieine Aroechius, de his observationibus loquendo, nullis firmis rationibus innitentia , mullis veris experientiis probata ἱ sed e solis muliercularum verbis descripta , quibus nonnulli nimis creduli docti viri aliquod ii mentum adjecerunt , ut quibusdam ra tionum ver similium sulci mentis hanc rem fulcirent. .Analom s l. I. e. 34. do 'ara M.th Paulus Ammanus r .ic. Num. Pompil. t. sa. Or seq. Omnes illae partus dithrentiae ab antiquitate in . hunc usque diem observatae , nonnisi ex fungoso vetularum cerebro, atque ecliptico veteranorum medicorum, utpote Aniculis lippientibus plus saepius fidei, quam par est, tribuentium judi

cio. Provenerui L.

Andreas ottomatus Goeliche hoc refert, Medicin. Forens. specinii ne I. u. & Martinus achurig. Embryologiae historio Med. P. 28 I. taeὶ Ubi supra . dὶ Michael Lernardus Valentini Novellae Medic Legales eas. 3. P. 37.

96쪽

8x TRACTAT Us DE MORBIs MULIERUM.

prosecuta est , peperit vero masculum die insequeute Iulii. Titius, qui non

cognoverat uxorem per undecim , dc ultra menses, dedignatus est insantem recognoscere, suoque nomine baptirari. Uxor innumeras rationes attulit pro tuendo serotino partu , & in auxilium advocavit Medicos, Theologos , di obstetricantes, qui omnes mulieri indulserunt. Tandem eo res redacta est, ut sponsus sibi mortem intulerit, ea e tricis exempta, obmutuerit res. II. Postea, quando infantes posthumi in lucem veniunt undecimo, duodecimo aut decimo tertio mense a morte conJugis. Hoc nunquam accidit citra graves quaestiones, superstitem inter matrem, de sponsi heredes. Haud dissiculter absolveretur quaestio Ob ea , quae circa partus sancigimus; at facilius , simpliciusque tollitur dissicultas . Querelae enim nunquam insurgunt, nisi post obitum coniugis, qui multa bona relinquendo, nullum relinquat infantem, ut opes in heredes collaterales transire debeant. Haec plerunque non occurrunt in

pauperum familiis, in quibus nihil lucratur a posthumo filio ; facile enim suspicari licebit, quod voluptas servandi bonum amittendum, maximam partem habe..t conceptionis posthumi filii, ut opes sibi adscrioantur, in quo casu mulieres scienter lucri causa fallunt nequitia.

Jam prospiciebam opponi posse , serotinos partus pluries legitimos judicatos fuisse. Plinius refert ca Lucium Papyrium Praetorem Romanum veterum Medicorum testimoniis sumultum, quibus incertum statuebatur pariendi tempus, recognovisse legitimum infantem, natum decimo tertio mense a morte coniugis, ipsique tribuisse bona defuncti, cum heredis detrimento , qui eam

merito postulabat . .

Imperator Adrianus, ut testatur Aulus Gellius, b) legitimum pariter judicavit infantem, natum undecimo mense a morte conjugis, contra legem duodecim tabularum, quae decreverat, illegitimos esse reputandos infantes, ultra

decimum mensem editos. Gellius simul refert, Imperatorem ante hujus judiacii pronunciationena, plures Medicos , atque Philosophos consuluisse. Addi possent edicta aliorum, qui decreverunt, legitimos infantes habendos esse , decimo mense a morte sponsi natos, ipsisque bona tribuerunt. Sed quid concludendum ex similibus decretis, quorum speciem ignoramus pquum vel satis valida habuerint argumenta judices , ut hac ratione decernerent, vel decepti fuerint a Medicorum opinione, vel denique commiserati suerint matris, aut infantis conditionem 3 Hujusmodi iudicia, etsi confertiora essent, nunquam naturae leges perverterent, quae constantes sunt, ut eas jugiter in simulibus casibus judices prosequi debeant. Paulus Zacchias doctus Medicus, de celebris Iurisconsultus Romanus , cuius aquaestiones Μedic Legales magnifaciunt docti, commiserabatur an. I 6so. ii certitudinem legitimi partus , ut judicum prudentia servaretur . Cum quaestio adhuc anceps videatur , spei Iocus est , ut Magistratus hoc incommodo tacti, postulent a nobis propositas experientias, ut inveniatur certum, magisque obvium pariendi tempus, quod certa quadam prudentia, experimentis suffulta confirmetur, ac ex eo imposterum juris prudentia quaestionis solvendae certam

habeat normam.

97쪽

L Iu E R III. CAPUT XII.

CAPUT XII.

De abortu . I. I. Deseriptio . NUper capite praecedenti Observavimus, terminum legitimum partus intra

decimum gestationis mensem contineri. Tunc enim solummodo foetus satis perfectus est , satisque roboris habet, ut aeris, & Iinteorum impressi1ones serat , ac citra noxam functiones vitales subire valeat respirationis , lactationis, atque lactis digestionis. Ex iis consequitur, immaturos partus, qui ante finem noni mensis occurrunt , revera abortus esse. Duae species dantur abortus, relate ad gestationis tempus.

quae dolore , dc labore vacat, quia ovum 'cundatum adhuc exiguum est, nullumque ipsam subsequitur sanguinis eiu uvium, sed potius Iymphaticum sequiatur profluvium , parum copiosum tamen , nullumque Iaz in simu gignitur . Me latet, qua de causa obstetricantes hujusmodi ovum falsum germen appel-Ient; est porro germen personum, sphaerica figura donatum , ab involucris 'tus plus minusve crassis pro tempore graviditatis conflatum , quod in sua cavitate embryonem complectitur per funicuIum umbilicalem placentae adhaeremtem: at si interdum non observetur, id pro exilitate evenit , vel quod a lymphatica serositate , qua natabat, liquatus suerit. 3

nisi cum labore plus minusve gravi, aut doIoroso occurrunt , JuXta varium graviditatis tempus; & cruciatuum intensitas laetus magnitudinem praenunciat. Lochia hujusmodi abortus consequuntur uberrima; interdum febris lactea pariter supervenit, si abortus circa finem gestationis occurrat. Tandem hujusmodi abortus frequenter uteri inflammationem , fluinem album , scirrhum , ubcusque gignunt.

Alii tertio, quarto, quinto, & sexto mense oocurrunt, de infans mortuus in Iucem editur, vel saltem paullo post obit, seu , ut appellari solet , vitalis non excernitur . Non inficiabor, quaedam exempla allata fuisse infantium , qui a sexto mense vixerunt, imo eorum, qui a quarto, vel quinto nati, quod mimis Credendum est, vitam duxerunt; sed modo haec verae sint , errori supputationis matris potius tribuenda videntur. Alii deinceps ab initio septimi mensis ad finem noni accidunt, & infantes vivere possunt habentur plura certa exempla septimestrium , multo ma gis octimestrium, tu nonimestrium natorum ; plerique Medici hujusmodi partus Completos, infantesque vitales existimant . bis enim negabit, puerulo circa finem noni mensis editos ab illis vix differre, qui initio decimi men

sis erumpunte

que dicimus abortum duplicis, aut triplicis mensis esse, quando circa fine secundi mensis, aut intra tertium , vel quartum, & sic de ceteris ipse coamF a tim

98쪽

8 TRACTAT Us DE MORBIs MULIERUM.tingat. Juxta hanc significationem abortus septimestris ille est', qui post septimum mensem completum intra octavum evenit , & Oelimestris abortus , qui ab o flavo intra nonum mensem contingit. Alias vero diximus, mulierem abortum passam esse secundo , aut tertio graviditatis mense, quod significat ipsum secundo , aut textio mense accidisse . Simul diximus, feminam septimo , aut octavo mense praepostere peperisse , quod indicat septimo, aut octavo mense abortum tulisse: quare patet, diis rentiam oriri circiter unius mensis. Haec animadvertere optimum censui, ut obvia nimis tollatur confusio , qua abortus , aut partus fines sanciuntur rquare apparet , haec duo effata', parere a nono mense , aut parere intra

decimum mensem, idem significare. 1 I.

Causae. Tot sunt causae', quae abortum movere possunt, ut, si rite rem perpendamus , vix credendum sit, unquam partum statum tempus attingere. Plures interdum partus decimo mense contingunt, de minores numero sunt infantes , qui intra graviditatis cursum pereant; quod ostendit has causas innumeras eia

se , non vero CommuneS .

Ut in ordinem recolamus causas diversas abortus, optimum censui, ipsas in quinque classes distinguere. I. Aliae veniunt ex parte matris. a. Aliae ex parte foetus. 3. Aliae ex parte placentae. q. Aliae extraneae sunt matri, aut R- tui , Ac accidentales videntur. S. Aliae denique ex matris nequitia procedunt, quae fructum destruit. Causae ex parte matris . Ipsae in quatisor classes distinguuntur. I. Vitia uteri . a. antitas , d qualitas sanguinis, laetisque, quibus mater laetum alit. 3. Morbi, quibus corripiuntur matres, qui nocent, aut mortem inferunt infanti . q. Saeviora, quae matrem angunt, animi pathemata.

nes attendere necessum erit, quibus uterus pollere debet , ut infans postremum attingat nascendi tempus. Desectus cujuslibet harum qualitatum pro causa abortus haberi debet. I. Uterus enim satis amplus, vel dilatabilis esse debet, ut laetum completum contineat ; secus enim si angustus, compactusque fuerit, situm complecti haud poterit, & infans valide compressus circa tertium , aut quartum mensem peribit.

sed hoc non contingeret, si uterus scirritosus, tuberculis induratus , aut obstrumctionibus constipatus fuerit ; ex quibus nutritione deficiente certa erit scelus jactura .

ipsam pervadant, & firma producatur invicem cohaelio . Haec alhaerentia, facile solvi poterit, . quando scelus grandior fiet , quoties matrix tenuis, parum que pulposa erit. q. Ut

99쪽

LIBER III. CAPUT XII. 8s . Uteriis certo quodam elaterio donari debet, ut altius scelum detineat , ne in pelvim hic decidat, ubi ab ossibus innominatis valde premeretur ; ergo abortus frequentiores erunt in seminis , quae laxa matrice donantur , ubi infans inferius corruit; idem evenit mulieribus , quae naturaliter matricem declivem habent ; generice mulieres, quo inserius gestant infantem , eo facilius abortiunt. s. Tandem orificium uteri satis firmum esse debet, ne lympha lactea foecundato ovo nutriendo destinata primis duobus mensibus, deficiat, & ovum ipsum, quod exiguum est, a minimo conatu soras erumpat. II. Facile cognosci poterit detrimentum , quod nutritio matris foetui inferre valuerit,

i. Si nutrimentum copiosum nimis fuerit, quod observatur in feminis plethoricis, helluonibus, parum exercitatis, quibus raro vena inciditur, foetus nimis altus suffocabitur. a. Si mater contra deficiat, pravaque nausea corripiatur, ut omnem fastidiateibum, scelus suffcienti nutritione cassus, inanitione occumbet, sed hoc raro

contingit. . . . .

3. Si maternus sanguis deleteriar indolis semite fuerit deturpatiis , ut a viro venereo, aut scorbutico, nutritio pariter deturpetur, quare 'tus facile erit periturus, matre superstite; sed dc hoc rarum est , quia infantes vividi , de completi nascuntur, quamvis lue celtica , aut scorbutica infecti, 4. Tandem ulcera carcinomatosa in utero interdum reperiuntur , a quibus pus erumpens placentae glomos tumefaciendo, per chorion deinceps dispersum ad laetum tandem per hanc Viam transibit , quem facile necabit ; sed i possibile , aut admodum rarum est , mulierem concipere ulcere matricis

laborantem.

III. Sanitas matris necessarissima est, ut illa infantis servetur; quare si ipsa aliquo morbo corripiatur , apparet , & ipstim pati, ac interfici quandoque, quod abortum pariet. Hoc enim haud infrequenter continget, quando intra gestationis cursum mater laboret febre putrida , maligna , variolis, diarrhea, dysenteria, tenesmo, stiplicitate a ) vomitu continuo, epilepsia , hydrope , peripneumonia , pla ritide, &c. Sed id praesertim accidit in diarrhea, dysenteria, & tenesmo, ubi exercendi conatus succutiunt, premuntque uterum, atque 'tum distrahunt. IV. Mulieres fiunt obnoxiae vehementioribus animi pathematibus , vividi resque impressiones omnes subire valent; hac de causa constrictiones, convuusionesque in variis corporis partibus oriuntur , ad intestina praesertim, & uterum , qui sese contrahens placentam distrahit, foetumque expellit . Id genus sunt ira, tristitia ab inopinato casu , excessus laetitiae cum immoderato risu, altus angor, qui & ipse eundem effectum parere pomi, sed raro producit. Auctorum plerique inter hujusmodi causas ingratos odores r censent, qui nares assiciunt, sed potissimum magnifaciunt odorem candelae b sebaceae extinctae, sed haec non tueor . de Morbis Mulieνum . P. II. F 3 Ca

. a G. Fabricius Hildanus observ. Cent. s. observ. M. b, Plinius Histor. Naturat. l. 7. c. 7.

100쪽

86 TRACTAT Us DE MORBas MULIERUM.

Causae ex parte rictus.

Hae causae non multae sunt, & ad specialia quaedam accidentia reducuntur, quae in materno gremio fictum occidunt , quam necem subsequitur abortus. Hujusmodi accidentia eveniunt , I. Quando scelus hydrocephalo , aut hydrope in materno sinu laborat. II. Qitando funiculus umbilicatis pro longitudine collo infantis contorquetur ob motus ejusdem, Zc sanguinis circulum intra cor, de caput intercipit. Hujusmodi casum afferunt , sed rarum esse puto. III. Quando funiculus contra pro brevitate ca) ab infantis commotionibus

cum placenta ab utero sejungitur: id tamen aeque rarum esse autumo. IV. Quando foetus denique marasmo corripitur, consumitur, atque in sinu perit. Hic casus realis, & frequens est , sed raro abortum facit , quia placenta utero adhaerens in molam convertitur, ut infra ostendemus. Causae ex parte placentae. Minores numero sunt causae, quae ex parte placentae procedunt. I. Placenta ob ejusdem cum utero cohaesionem secundinas, atque contentum foetum recte sustentat: pro hoc scopo latior este debet , ut majus spatium uteri occupet, intimiusque ipsi adhaereat ; ergo si ipsa exigua fuerit , aut conformationis vitio angusta, ejusdem adhaesio cum utero debilis erit , levique de causa commota abortum facile pariet.

II. Placenta succos nutritios uteri recipere debet fetui nutriendo destinatos ; ergo permeabilis esse debet, sed necdum pervadi poterit, si scirrho, aut tumoribus scirrhosis deturpetur. In hoc casu impedito nutritionis transitu , aut imminuto, foetus sost longum languorem peribit, abortu subsequente. Causae externae , quae abortum indueunt. In hoc numero recenseri debet , quidquid valeat collisionem, attritum, v

lidamque compressionem , aut vehementem succussionem uteri excitare , ut casus, aut ictus abdominis, ventris compressio, thoracis angustia, aut durities,& quidquid corpus succutit, chorea nempe, cursus, in sublevando pondere nisus , saltus , iter in rheda , aut equo, ululatus, & Metbodi , quas nonnullae impiae mulieres adbibent ad abortum

praepostere promovendum. Multa ad expellendum nequiter foetum praedicant, quae tamen inquirere, meo quidem bono, nunquam sedulus fui; nihilo tamen minus haud infrequentes occasii nes feminas curandi , quae hac de causa hujusmodi remediis usae sunt, ut se e tricis eximerent, aliqua me edocuerunt, quae prudenter reticebo: Nefas docere, quod scire non est utile. Pro juvenum Medicorum tamen insti iactione in prognostico hu)us a medius quaedam habentur, quae teterrimos emedius horum abo

tuum , & medendi ipsis rationes manifestant.

a) G. Fabricius Hildanus Cent. a. Observ. s.

SEARCH

MENU NAVIGATION