Tractatus de morbis mulierum ... Pars altera ... Acc. dissertationes duae; altera tuetur systema appendicum, & vermicularium uteri, adversus dubitationes ... Van-Swiettenii; altera perfringit ... animadversiones ad hoc opus attinentes, quae in Diario

발행: 1783년

분량: 334페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

L I u E R III. C A P U T XIII. s Non abs re videtur, per motum sympathicum sternutationem fieri , simili ratione ac partus perficitur, Satis innotescunt partes , quae in partu contrahuntur ; ergo tantum inquirendum est, qualis uteri portio impressiones sua. at quae matricem in contractione ponit , videlicet , ut clarius loquamur, quae pars in utero sensorium constituat. Hoc sonsorium enim in interiori uteri superficie haud statuendum videtur.

Foetus novem menses in utero moratur, diversias contorquetur motibus, pariter obvertitur , tamen eX iis partuS non eXcitatur . Mulieres enim partum propinquum non persentiunt, nisi caput infantis internum uteri orificium attingat, dc proprio pondere, aut attritu lacessat . Ibi enim sensorium locari debet, quod Partum movere potis est.

Haud mirari debemus, hujus sympathici motus in exigua parte iocari amplioris cavitatis. Idem in reliquis partibus observatur , ubi hi motus sympathici contingunt. F CeS enim dejectionem non promovent , nisii

Recli extremitatem, aut Sphincteris marginem contingant, ubi senserium reperitur. Urina mictum non provocat, nisi collum vesicae prope sphincterem irritet ; sternutatio ipsa non excitatur, nisi stimulum nicotianae pulvis in narium pinnas agat, ex quibus motus sympathicus ad reliquam membranam pituitariam transferatur. Non abs re igitur est, uteri sensorium in ea parte status re, quae impressiones proximi partus recipit, nempe in interno matricis limbo , praesertim cum partus non contingat, nisi foetus eo pervenerit, dc necessarias impressiones excitaverit. His positis, quidquid in partu evenit, facile explicatur, ut sequenti articulo apparebit. Id facile confirmatur exemplo eorum, quae in puerperis contingunt, qua do a primo, vel secundo die partus cruoris grumi manant . Ob positum , quem puerperae tenent, lochia affluentia grumos parere debent ; dum grumi in utero perstant, nihil mulieres patiuntur; sed cum orificium matricis pertingant, ibi compacti easdem pene contractiones, dc contentiones excitabunt , ab illis haud absimiles, quae in exitu infantis eveniunt, quaeque nisi ob impressionem excitantur in partibus factam , quam pro sede sensorii posuimus. I. I I.

Causae , quae tunc partum promovent .

NUper monuimus, vix scelus capite limbum orificii uteri contingente ,

partum moveri , quia impressiones in hac parte a fistu inductae , eam in contractione ponunt , juxta cognitas Ieges motus sympathici , de omnes musculares uteri fibrae contrahuntur, circulares praesertim eJusdem fundi, quas Ruyschius pro peculiari musculo habuit; tunc fundus uteri collo ejusdem appropinquatur , latera compinguntur, de f*tus valde pressus deorsum pellitur . ritus dein ita compactus succutitur, & pedibus in uteri landum impactis ci

cumvolvitur, atque extenditur juxta virium gradus , quod magnopere favet jam excitatae matricis contractioni. Commotiones infantis , qui internam uteri faciem lacessiit, vermina juxta vires , plus minusve vivida , aut diutina parit, nondum tamen partus promovetur ; contractiones enim uteri validiores, nisus appellari solent. Ambae huiusmodi causae in uteri orificium una agunt, ipsumque aperire cogunt , eoque facilius , cum contractio tonica fibrarum radiatarum circum-

112쪽

ν8 TRACTAT Us DE MORBI s MULIERUM. positarum , ab iisdem impressionibus infantis. excitata , ad hanc dilatatio

nem concurrat.

Cum semel orificium hiare inceperit, certa lymphalidae, & Iadlicinosae serositatis copia erumpit , quam obstetricantes aquas silvestres appellant . Hae aquae continentur inter uterum, de chorion, & sunt reliquiae serositatis lacteae , quae in utero secernitur, &.resorbetur a chorio pro istius nutritione. Modo caput infantis orificium uteri transabire incipiat, vel, ut obstetricantes loquuntur, coronare, seu melius dicam, circumcingi ab orificii circulo, nihil amplius erumpet . Observatur tantum quaedam aquae amnii copia ibi a fuentis, quae intra involucra continebatur , atque extrinsecus vesicam aemula tur in vaginam productam. Negligitur haec productio, usque dum caput ad aures eruperit ; sed tunc vel haec vesica sponte disrumpitur, vel obstetricans ipsam disrumpit . Aquae , quae tunc eXeunt, pν tores aquae, sive aquae anteriores dicuntur. His rebus coim feelis partus progreditur prompte, liberumque habet tramitem . Capite deinceps transabito, cujus volumen maximum est, corpus ipsum subsequitur, mi cilagine quadam indutum, ob quam facile prosilit, involucra ad ostium relinquendo. Tandem aquae pone foetum in secundinis relictae , quae aquae secundinae , silve posteriores dicuntur , per intervalla erumpunt, de reliquum infantis corpus lubricando, ejusdem exitum fovent; idcirco omnia concurrunt ad partum promovendum feliciterque absolvendum. Ex anteactis apparet, infantem nudum in lucem prodire , propria involucra ad uteri ostium plerunque relinquendo; sed interdum evenit, quod infans necdum involucra scindat, sed ipsis involutus foras erumpat; idest , quod Latini dicunt nasci galeatum; hoc nonnulli pro fortunato sumunt auspicio , neque desunt feminae, quae secundinas horum infantium diligenter custodiant . Haec credulitas facile amantibus parentibus condonari potest , non vero Literatis viris , qui magni hujusmodi secundinas interdum emerunt , magnas utilitates acquirendi spe illecti, ut Lampridius ca) narrat.

Interdum etiam citra disruptionem secundinarum, foetus involutus erum pit . Quae tunc non insurgunt trepidationes adstantium , qui credunt , monstrum exiissiel sed obstetricantes dubium tollunt, involucra scindendo, & completum infantem statim extrahendo. Hic est modus , quo absolvitur partus simplex; sed cum diuturnior , dinficilior, & laboriosior fuerit, auxilia validiora neces staria sunt , quae tamen natura praestat. Cum tunc caput infantis diuturniores, validiores, atque molestiores impressiones excitet in uteri orificio , quod hiare renuit , commotiones sympathicae vividiores evadunt, & Iatius in varias partes agendo, Videlicet in musculos abdominis, dc diaphragma , contractiones fortiores Pariunt, & insignis subsequitur uteri constrictio, quae valde conducit ad o stacula superanda, quae partum retardant. Id confirmant emetica, acria clismata , & pharmaca sternutamenta evocantia , quae in iis casibus partum promovent. Haec remedia exitui infantis fav xe nequeunt, nisi succutiendo musculos, & diaphragma, vomitumque moveri' do , aut sternutationem excitando.

Ex iis , quae dicta sunt circa causas partus, concludi potest, 1. Quod

a AElius ut pridius iv Antonio Diadumeno.

113쪽

LI IER III. CAPUT XLII. pyr. Q lod ceteris paribus partus facilius evenit , quando mater , dc infans vivi sunt, quia ambosad partus actionem concurrunt.

a. Quod partus difficilior evadit, sit iras ans mortem passus sit ; persi itur

tamen, quia uteri contractiones cum iis simul diaphragmatis , dc musculorum abdominis pro expulsione sufficiunt, citra fςtus auxilium. Quod partus pene impossibilis fit, matre defuncta, quantumvis validum ponatur infantis in erumpendo auxilium; ideoque hujus casus observationes infidae videntur.

q. Tandem omnino i impossibilis partus videtur, si ambo , mater nempe, &filius obierint, ac circa hanc rem fictiliae observationes haberi debent. Antequam finem faciam, pro coronide addam eleiachum eorum, quae summus Auctor ad utilitatem patientium in natura sanetvit . Vidimus praec denti Artipulo, quidquid natura paraverat ad felicem partum dirigendum ;reliquum est perpendere , quae ipsa in partu subministret , ut secunda sorte contingat.1. Involucra 'tus, amnios nempe, dc chorion, dum circa orificium uteri subsident, ipsum tuentur ab attri u exeuntis foetus, digitorum obstetricantis. 2. Involucra humore quodam mucilagineo obliniuntur, aeqtie ac infantis superficies, ex quo favilius ipse prorumpit. 3. Secundae aquae, quae paullatim effluunt ,& saponacea sunt, humefaciunt, Telaxant, emolliunt , liniuntque corpus infantis, atque orificium uteri , quod

exitui magnopere favet.

q. Mollities Rius, suturae cranii tendineae , ossiumque capitis mobilitas , articulationes artuum admodum flexibiles , totidem adjumenta felicis exitus videntur ; nam caput producitur , dc aperturae uteri aptatur , scapu-Iae, thorax , clunes cedunt , totumque corpus compingitur, faciliusque proinde foetus transabit. His utilitatibus, quae veniunt ex . parte laetus, duae addi debent ex parte

matris, quae valde prosunt in partibus difficilibus, praesertim in juvenibus feminis . Altera est flexibilitas coecygis , qui extra flectitur, ac proinde dilatatur per pelvis ostium , quod infans ingredi debet. Mulieres aetate constitutae hac Utilitate orbantur , quia articulationes coccygis compactae , dc inflexibiles evadunt . Hac enim de causa , quae serius nubunt, difficilius pariunt juvanibus sponsis. Altera est diductio ossium pubis, ob quam in nominata ossa se invicem sejungunt. Pro hac diductione non solum necessum est , quod ligamentum pubis molle, & productile sit; verum cartilagines ossium illorum, quae ipsa Cum sacro conjungunt, mollia sint , ut productioni parum cedant I parum , inquam, quia certum est , hujusmodi diductionem, quamvis utrinque ad ilia lianeam non superet , valere tamen pollicis latitudine pubim dilatare . Diu an Cipites circa hoc haeserunt Physici , neque adhuc quieverunt; sed certae habentur circa hanc materiam observationes, sa quae integram fidem meren

erat indicare Ambrosium Pareum. Lib. de generat. c. I l. cui addantur.

Gualielmus Harveus De Ie rat . animi. Exerest. ST. Spigelius. r. De e moris humani fac ea, c. λ . Ioannes Riolanus. ἀῆthropograph. t. I. c. 13. Isbrandus Die 1n rbroech. Analom. l. s. c. 26. M

JO ut es Baptista Morgagnius , Anatonicorum merito Princeps, ad-rsar. 3. auim PerI' is O HRς, nuper allati Auiares in aliquibus laboriosis partubus ossium pubis diductionein anima;

114쪽

roo TRACTAT Us DE MORBIs MULIERUM.tur. Haec diductio tamen raro contingit in juvenibus praesertim mulieribus ipsa observatur , in quibus cartilagines valde flexibiles sunt , tum in dissi.

cilibus , laboriosis , 8e diutinis partubus. g. III.

quid agere debrant mulieres in partu.RAro Medici advocantur partuum occasione , vel si unquam , pauca via dentur, quae ad eorum ossicium pertineant . Obstetricanti enim viro , aut feminae mechanicum opus relinquitur, ipsis namque convenit infantis extractio, positusque parturientis. Quapropter lectorem mittam ad Tractatum de partubus; hic tantum nonnulla afferendo, quae Medici omnes edoceri debent. Haec respiciunt tres status partus, quando ipse incipit, quando mulier in labore est , quando tandem peperit.

nae exitus promovendus, ut neque urina , neque foeces exitui foetus ossiciant.

Si parturiens juvenis fuerit, & plethorica, necdum ipsi vena incisa in graviditate fuerit, vel raro, octo unciae sanguinis ex brachio extrahi poterunt ;sed vix hoe necessum est.

Si partus diuturnus evadat, & pariens jamdiu jejuna sit, aliquot juris c chlearia erunt exhibenda, vel , si debilis fuerit, cochlearia nonnulla vini Iberi , cum pauca etiam confectione hyacinthina propinanda. Si in diutino partu dolores vividi appareant, pulsusque elati, venam brachii incidito; sed hoc nisi in laborioso partu contingit , de quo in Tracta-itu de Partubus acturi erimus. Ob uteri contractiones; ejusdem fundi praesertim , atque foetus subsultus , plerunque placenta distrahitur, 3c secundinae cum ipsa f*tum in exitu sequuntur ; at si, jam elapso infante, placenta adhuc utero nectatur, tunc juvat funuculum scindere, quod peragitur, funiculum vinciendo utrinque; trium circiter pollicum inter vincula spatium relinquendo; tunc, inter nodos conciso funiculo, infans nutrici committitur , & obstetricans placentae extrahendae consulit, circa quod vide Tractatum da Partubus.

simum respiciunt. Abluitur, atque detergitur parturiens ,& molli reponitur cubili ; abdomen fasciis, aut linteis duplicatis blande constringitur, arctius deinceps Ventrem deligando , cum uterus exinanitus fuerit; vulva obducitur linteo molli, ne aer frigidus ingrediatur , & monetur aegra , ut mingat, cum primum poterit. Si vulva, aut vagina doleant, applicatur cataplasma ex mica panis ; quod

tamen raro usuvenit.

cruciatuum tamen sedes satis indicat, uterum laborare, ut facile ii ab intestinorum torminibus distinguantur . Dolores hujusmodi duplicis speciei sunt. Alii derivant ab uteri distractionibus, dum ipse compingitur, ac nisi post laboriosos partus contingunt. Alii , qui magis obvii sunt , producuntur a glomis cruoris , qui dum orificio se offerunt , matricis sphincterem ejusdem lacessunt , easdem impressiones pariunt , quas foetus in exitu excitaverat. Positus horizontalis parturientis supra dolsum , Ob que in sanguis,

115쪽

in utero detinetur , huic sanguinis Congestioni locum praebet ; quapropter juvat, puerperam tali pacto in lectulo collocare, ut renes clunibus, pudendisque altius ferantur; nihilo tamen minus affluentis sanguinis ubertas, aut spissitudo , tum prompta orificii occlusio , alde conducunt ad grumos in utero producendos. Id interdum evenit, quia, nondum obducta vulva, frigidus aer

cavitatem matricis ingreditur, qui ex una palle grumorum coalescentiam fmvet , ex altera rarescendo uterum inflat.

Ut primae speciei cruciatibus medeamur , duplex uncia exhiberi potest oleiamvgdalatum dulcium sine igne parati, cum uncia syrupi limonum , vel tantundem vini Iberi quas ti. In 1iciuntur vero lavacra ex decoctione matricariae, artemisiae , pauco addito butyro recenti , aut oleo amygdalarum dulcium recenter exti acto I emblocationes etiam applicantur ex oleo camomillae, & quadruplicatum linteum abdomini apponitur. In secundo casu prater remedia proposita necessum est , quod obstetrix pa turientem abluendo, grumos extrahat , qui in transitu videntur . Tandem si morbus rei sistat , injectiones tepentes aquae hordei cum pauco melle rosato in uterum intromitti debent, quae Causam morbi penitus auferunt.

CAPUT XIV,

De Loebiis,NUper monuimus, post adhaesionem cum utero placentae, appendices ven fas inflari, atque produci, ipsamque placentae substantiam ingredi, &cum tunc patulae sint, sanguinem per totum graviditatis cursum in ipsam fumdere tro fetu alendo. Vidimus simul, vasa vermicularia , sive Iactea uteri t me fieri circa coniunctionem placentae, ipsique lac praebere , quod pariter *tili nutriendo intervit. Ex his igitur consequitur, quod, placenta ex utero semel abrasa, appendices venosae adhuc sanguinem fundere debeant , de ve micularia lac, quod antea placentam ingrediebatur. En vobis scaturigines cruenti fluxus , qui partum subsequitur . Hoc effluvium a Graecis nuncupabatur Acbia , ex verbo ρ ν turio ; Latiniis sum suiga nenia titerr vocarunt; Galli Ruidan ei, quia uterus hac ratione purgatur , & evacuatur. In lochiis nisi cruor distinguitur, quamvis lac, & Ivmpha contineantur; sed copia, & color sanguini, coccineus impediunt , quominus hi humores primo conspiciantur ; neque albidorum hujusmodi humorum fluxus distinguitur, nisi prius sanguis fluere cessaverit, quod jugiter contingit, antequam albidorum humorum fluxus desistat; hac de causa lochia distinguuntur in rubra, cruore adhuc fluente; &-, eiusdem fluxu confecto , ubi sola lympha lacticinosa erumpit. De primis lochiis , nempe rubris hic Iocuturi erimus, quae potissimum nostram attentionem merentur. Reliqua , ut albi fluores , habentur, ac cum ipsis similem medelam postulant. I. ochia rubra itaque triplici modo considerari possunt. Qitando modica sunt; quando immodica apparent; quando supprimuntur . Quare in tres Articulcri

ipsa sejunctim examinabimus.

Asmo de Morbis Mulierum, P. II.

116쪽

De Loebiis moderatis.

Lochia, ut moderata dici pomini, talia esse debent tum relate ad dura tionem, cum ad copiam effluvii; at dissicillimum est , limites sanetie

pro variationibus, quae non modo in diversis subjectis, verum etiam in iis dem, sed in partubus diversis, pro Varia aetate , temperamento, urtae regimiane, vena sectionibus prius institutis, aut morbis, qui praecesme t, &e.

vel paullo citra , aut ultra, ut nondum immodica , aut suppressa vocari possint. Dissicilius est, copiam fluxus modici statuere. Magnum aemulatur effluvium cruoris eruptio, quae consequitur fetum, sed hic effluxus non omnis sanguis est, plerunque a reliquiis aquarum secundinarum pauco cruore tinctis conss1-ri solet. Legitima lochia multo minus copiosa sunt; arteriae enim in hoc casu sanguinem non suppeditant, sed venae, ex quibus segnius erumpit. Hae venae insuper non recto tramite languinem in uterum ferunt, sed per laterales appendices venosas ipsum fundunt; cruor enim modice fluere debet in obviis lochiis , ut copia rubri sanguinis tunc effluentis , eam trium, vel quatuor menstruationum ad summum aequare queat . Sed hujusmodi subductio haud constans est, ut modo decrescat, in moderatis Iochiis. Vera ratio dignoscendi modica lochia ea est, ut effectus parturientis inquirantur. Si ipsa neque oppressionem, neque gravitatem capitis , , neque tensionem, aut dolorem uteri patiatur, lochia modica .esse possunt , quamvis uberrima , etiamisi copiosius aliquantisper fluant, modo parturiens labefactari non videatur .

nuper allatis theoriis eae facile deducuntur; idcirco loethia plus minusve copiosa apparebunt; r. Prout parturiens plus minusve plethorica 'fuerio, plus minusve gestationis tempore comederit, aut plus minusve phlebotomigata suerit. a. Prout in ipsa fluidior, aut spissior, plus minusve erit rubra sanguinis

pars, tum relate ad temperamentum , Cum ad vitae regimen.

3. Prout sanguis a febre, verminibus, aut pathematibus commotus fuerit. 4. Prout appendices uteri venota, per quas sanguis funditur , ab origine consertiores , re crassiores apparuerint. Idem pariter eveniet durationis lochiorum respectu , quae per diutinum ,

aut brevius tempus erumpunt, I. Prout Parturiens plus, minusve sanguine abundaverit, ut majorem, Vel minorem .cruoris copiam proinde fundat.

Σ. Prout uterus Citius , vel segnius proprii elaterii ergo sese contraxerit ;quae constrictio statim a partu initium habet ; dc prout , sese contrahendo se rius, vel citius, citius, vel serius venosas appendices occluserit , per quas Iochia profluunt. q. Prout appendices Venosae praeter compressionem , quam in uteri.Compa- ctione patiuntur, plus, minusve pro vario elaterii gradu sese coarctaverint.

debere , donec gradatim penitus abeant; & hoc triplici de causa. I.Quia

117쪽

LIBER III. CAΡUT XIV. Io 31. Quia sanguis, qui ipsae suppeditat, pariter imminuitur, prout illa: cessant.

a. Quia uterus, qui priorem habitura recuperat, Claudi: venosas appendiisces , prout dc ipse constringitud . Quia appendices venosae ob proprium elaterium corrugantur, donec perfecte occludantur. Hac enim de causa Iochia rubra plei tuaque cessant ae sexta diei parius , &tune primum distinguuntur Iochia lactea, quae cito non ita desunt ; nam quamvis vasorum laetiorum ora , aeque ac appendices uteri constrictioni subjiciantur; minori tamen eIaterio praedita, aequali utilitate non gaudent , ut celeriter compingantur ; imo diu fluunt, & quandoque in album fluorem desinunt. IV. Lochia, dum modica persistant, nullum incommodum pariunt , nat ratem evacuationem suppeditant , nullumque remedium postulant ; idcirco omnis medela eo collineat, ut parturiens sanis , dc facilis digestionis , parcisque cibis nutriatur; lectulo decumbat , ne lochia nimium auuantur ἰ quotidie vero, aut alternis diebus clisma in1iciatur ex decoctione chamaemeli , matricariae, artemiliae, pauco addito oleo amygdalarum dulcium ; decoctione abluatur chaerephylli; omnia tamen, quae animum, corpusque Perturbarent ,

vitando.

De Loebiis immoderatis . Deseriptio , S t enim inter immoderata Iochia reponenda illa, quae nimis abundant , quamvis diutina non sint; quae diutina sunt, citra ubertatem; dc quae una

diutina , & copiosa sunt ; sed in hac distinctione facile alucinari postumus . Etenim lochia copiosa, quae parum durant, dc nisi dii obus prioribus diebus

uberant, parturientes non admodum labefaciunt , inter lochia moderata r Poni debent; in lix tamen, quae obviam quantitatem fluorix excedunt . Illa insuper , quae diu perdurant , sed cum modica copia , minus angunt, minusque merentur immoderatorum lochiorum nomen. Immoderata igitur lochia nuncupari debent illa sane, quae una diutina, de copiosa sunt , praesertim si teterrima phenomena consequantur , uti languor , syncopes , convulsi. , quae certum judicium de excedenti fluxu praebent Cause is Causae, quas articulo praecedenti retulimus , utpote idoneae ad lochia copiosa nimis excitanda , ex classe tamen lochiorum modicorum , quales sunt ple- thora , cruoris solutio, acrimonia, numerus, aud latitudo appendicum veno sarum , ad lochia tamen immodica i ucenda impares sunt οῦ pro hoc enim validiores causae requiruntur , quales infra enunciabimus. I. Laceratio quarundam appendicum venosarum , plux minusve conferta rum, quae saepe in laboriosis partubus evenit , ubi placenta distrahitur, aut in abortubus circa fin em gestalionis , praesertim cum inopinata causa ipsos e Citet. z. SCUlutae internae superficiei uteri , plus minusve extensae, quae in iisdem cassibus interdum eveniunt, ubi non modo plures venosae appendices , quδι axteriosa vasa etiam , disrumpuntur .

118쪽

io. TRACTAT Us DE MORBIs MULIERUM. 3. Excoriationes ipsius uteri substantiae , plus minusve profundae , abbus etiam unguium imperitae obstetricantis occasione partuum laboriosorum . Hujusmodi laesiones similem effectum lacerationum uteri pariunt. q. His causis postrema addi oportet, minus periculosa , sed magis obvia . Haec est spasmodica tunicarum uteri convulsio , quae agitando sanguinem , c piosiorem ejusdem fluxum excitat. Haee commotio consequitur vermina maia tricis ; impressiones detentae placentae , aut stabulantis coagulati sanguinis ;irritationem , quam cruor ipse in utero parit circa ejusdem concisas , aut laniatas portiones stillans. Symplomata. Facile est ex anteactis notionibus symptomata derivare , quae comitantur , aut sequuntur iminodica lochia . I. In hujusmodi lochiis uterus excoriatus, concisus, vulneratus , vel tautem expositus est causis , quae ipsum lacesssunt, quales sunt lancinationes , aut detenta cum grumoso sanguine placenta . Igitur dolor suscitabitur in utero major , vel minor pro Circumstantiarum diversitate. 2. Dolor in utero affecto , juxta cognitas sympathiae leges , fibras plus minusve, pro doloris varia intensitate debet contrahere; ergo tensio in utero erit dolori proportionalis.

3. Jactura sanguinis magna in lochiis immodicis apparet , eaque in diem increscit. Massa igitur sanguinis imminui debet , ac proinde illa spirituum

animalium, quae, ceteris paribus, cruoris quantitati proportionalis est; idcirco animales spiritus minori quantitate in cerebro secreti, minori etiam copia ,& debilius in partes reliquas corporis irrumpent , ex quo derivabunt virium prostratio, cordis debilitas, pulsuum exilitas, alucinatio, synzopes &c. 4. Modo dolores uteri parum increscant, per sympathiae leges toties enunciatas, spiritus animales in partes corporis reliquas ab utero refluentes , ino

tus convulsi vos excitabunt.1. Tandem si scissurae uteri inflammatione assiciantur , phlogosr inzrescente, sebris excitabitur , & sanguinis profluvium copiosius fiet. Dinnosiis. Indago Iochiorum immodicorum evidens est, quia patent copia fluxus , de

indoles symptomatum concomitantium , quae ipsa praenunciant. Quo ad causam vero attinet, aliqua uteri scissura, plus minusve lata, plo,runque in causa est. Excipi tantum debent Iochia , quae a retentione placentae, aut coagulati sanguinis veniunt; reliquum est , quod obstetrix , quae frequenter parturientem contrectat, Medicum de hoc commonefaciat.

Onais sanguinis jactita, quae ab interna parte prosilit , valde periculosa est ; ses cum sanguis ab utero erumpat post laboriosum partum , ob scissuras.

uteri, majuε periculum conjunctum habet. 1. Pertimescendum est, ne hujusmodi lacerationes iactimnentur , dc in sup

pura

119쪽

L I p E R III. C A P U T XIU Iospurationern verg. mi; quod si contigerit, ulcus prodibit , curatu dissicillimum,

ptaeserti .n si in carcinoma mutetur.

a. Si vero secunda sorte ulcus cicatri Eari videatur , cum detergi haud p tuerit, cicatrix facile exurget callosa, aut sungos a. in primo caJu scirrhus facile generabitur , cujus consecutiones valde te terrimae sunt; in altero casu sarcoma exurget in uteri cavo, de quo jam superius i. a. c. 6. disseruimus. Praeter haec detrimenta, quae remotiora videntur , aliud superest in i chiis excedentibus, quando copiosa, dc diutina est sanguinis jactura , nempe

maxima virium prostratio cum vehementibus motibus convulsi vis.

q. Tandem lochia immodica curatu dissicillima sunt, quotiescumque ab uteri scissuris dependent, quo remedia idonea haud ferri possunt; si autem a detenta placenta, aut grumato sanguine originem ducant, facilius ipsis est mederi

Curatio.

Semel cognita exuberantia fluoris in lochiis, idoneis auxiliis est imminuendus fluxus, non vero tollendus , ne deteriora contingant.

Hac de causa unica , vel duplex venae sestio, octo , aut novem unciarum est ex brachio praecipienda. Si aegra febre non laboret , incrassantibus cibis erit alenda; hujusmodi sunt oryzae, grana, juscula dcc. cum ovorum vitellis parata; at si febris adsit, erunt tantum iura propinanda pullorum , vituli, ranarum, piscium, ac pro potu quo idiano, decoctionem radicis syphiti exhibendo. At si proxima videatur aliqua lacerationum uteri inflammatio , si uterus tensus , dolens, convulsusque appareat, initam methodum prosequendo, prout aegrotantis vires permiserint, erunt venae sectiones repetendae, simulque exhiberi poterunt remedia adstringentia , uti bolus confectus ex terra Japonica , sanguine draconis, mastice, corallis rubris &c. ad dosin x. aut xij. granorum, omnia subigendo cum syrupis rosarum siccarum, plantaginis, baccarum myrthi , aut similibus, mane, & vespere pharmacum propinando. Veruntamen si haemorrhagia copiosior fuerit, statim ad validiora remedia erit confugiendum, qualia sunt ambo sequentia. Primin est bolus compositus ex radicibus tormentillae, & fili pendulae pulveritatis,.singularum ad xv. grana , ipsas cum syrupo consolidae subigendo , quarta quoque hora pharmacum iterando.

Secundu is est ptisana consecta ex duplici libra decoctionis radicis consolidae majoris, cui affuderis guttatim sy. circiter guttas aquae Rabeli ad grata aciditatem , addendo duplicem uiae iam syrupi trichomanes. Secunda. quoque hora sex unciae hujus mixturae exhiberi poterunt , in eo persistendo , donec haemorrhagia perduret , imminuenio dosin , dc frequentiam , prout fluxus destiterit . Juvat iis remediis interdum narcotica addere, ut doloribus, & commoti

nibu S uteri medeamur, quae confirmant, atque augent cruoris jacturam. Ipsa tamen modica doli exhiberi debent, ne soporem inducant; imo narcoticis ad di poterunt remedia adstringentia , validiora propinando a prandio, ut no ctu aegrotantes quiescant, vel si lubeat, sejunctim narcotica exhiberi poterunt, modo tamen vespere dosis uberior sit.

In praecipiti casu injectiones tepentes decoctionis plantaginis cum paucis guttis aquae Rabeli in uterum intromitti poterunt. Si vero cognoscamus, haemorrhagiam persistere ob detentam in utero pla

120쪽

ro6 TRACTAT Us DE MORBIs MOLI, RUM. Centam , aut grunnium sanguinem , utrunaque primo ex matrice excerirere necessum erit, quod plerunque benevertit, placentae respectu ; sed relate ad grumos, nisi aegra per sellam familiaricam ipsos excernat, injectionum ope eorum exitus erit promovendus, quod facilius obtinebitur , sit in ectiones ex jure hordeato cum pauco oxymelle consecte fuerint. Quamvis parvi facienda videantur externa remedia , haud adversari oportet feminis , quae ipsa poscunt , ideoque lintea Oxycrato imbuta renibus applicari

poterunt, ventrique emplastra , aut fomenta adstringentia. Lochia immodica, quamvis tandem abeant, in utero tamen frequenter relinquunt ulcera , plus minusve ampla, curatuque dissicilia; consule proinde a. cap. q. De Ulceribus uteri , vel Iib. I. r. 9. quae Circa immodicos menses allata sunt . Sumimigia in lochiis immodicis haud conveniunt, nam, uterum calefacierito, jacturam augent, modo valde adstringentia non sint , sed tunc valde periculosa sunt. Meum enim credam, reserre suffimigium, quod Medicus quidam Germanus adversus Iochia immoderata praedicat ; fateor itaque citra noxam

ipsum exhiberi posse , sed praeter levamen etiam. En vobis ca) arcanum. D. Segetis feralinae recentis i: Summit. arboris Betulae I Pulverisentur ars. modo pro suffumigio ter iterando. gdmiratione ρη ecto dignum est, addic ille, tale remedium , ictum sacrum ,, profuisse constanti cum eventu-

I. III. De Loebiis suppressu ..

Deseriptio G SI Lochia interdum immodica, sunt, ut nuper vidimus , interdum etiam

penitus supprimuntur, quod in opposito casu accidit . Haec suppressio , vel persecta, & absoluta esse potest, magisque periculosa ; aut imperfeEta , quae potius est imminutio Iochiorum , plus minusve incommoda pro circumstantiarum varietate .

Utraque , vel primis diebus puerperii , secundo nempe , aut tertio a partu accidid, dc tunc valde periculosa est , ac teterrima phenomena inducit ; vel tempore essenii magis a partu dissito , septimo nempe , aut octavo puerperii die , & tunc periculum , atque symptomata leviora sunt. Phenomena, quae hunc affectum comitantur, semper eadem sunt in omnibus subjectis; inter symptomata tamen magis obvia enumerari possunt tensio , tumor, atque dolor uteri; dolor deinceps renum , lumborum, inguinum, nausea, adque vomitus ; spiratio dissicilis, cruorisque sputum ; denique horrores febris matricis inflammatio , ipsum. delirium, coma vigit, aut

SEARCH

MENU NAVIGATION