장음표시 사용
121쪽
Causae. Hae diue species suppressionis ab iisdem causis procedunt; omnis differenua in hoc consistit, quod hujusmodi causae essicaciores sint, ac validius agant , cum absolutam, & persectam suppressionem producunt; mitiores vero , di d bilius agant, cum lochiorum imperfectam suppressionem, sive melius, eorum
imminutionem pariunt Prima harum causarum est aegrae refrigeratio, vel quia obitetrix linat Irigidi aeris in uterum ingressium, vel quod aegrotans pedibus, aut aliis partibus frigus passa sit , cubiculo imperfecte clauso, aut calefacto; vel quod tandem inscienter frigide ipsa potaverit . Frigoris impressio qnacumque ratione puerperam offendat, in causa est subitae contractionis uteri , quae lochia supprimit; nil mirum , quod hoz puerperis contingat, cum similem effectum in fanis de cetero mulieribus frigus pariat, menstrua supprimendo . Secunda est maeror , tristitia , aut timor, quς de repente puerperam aggre, diantur . Haec animi pathemata, cum statim aegras infestent, matricis constrictionem inducunt; quae lochia omnino tollit. Scimus porro easdem causas in
mulieres menstruantes a kere, quae proinde mensibus orbantur.
Tertia est diarrhoea violenta, quae in puerperio accidit, de pravas digestiones consequitur, uberioresque epulas. Copiosa evacuatio,. quae per sellam familiaricam fit , necessiario illam imminuit, quae per uterum fieri deberet; ita circo, potius quam causae Praecedentes parere possint, imo pariant perfectam ,& absolutam lochiorum suppressionem , nisi simplicem imminutionem lochiorum inducere possunt, quae minime periculosa esset, quia devolutio humorum plathorae medetur, ex qua in hoc morbo periculum fit; sed experientia didicimus , diarrhoeam in puerperis jugiter detrimentum afferre. Tandem quarta , & postrema causa est uteri inflammatio , quae ejusdem substantiam inflando omnes appendices Venosas obducere debet , ex quibus lochiorum fluxus prorumpit. Haec inflammatio mortificationes , constrictiones , scissuras consequitur semper uteri post laboriosum partum, praesertim si ab obstetricis manu uterus Iaesus fuerit . Patet enim facile hanc postremam causam parere debere teterrimam suppressionem , quod pluries etiam experientia
Explicatio symptomatum, quae comitantur , aut subsequuntur suppressionem lochiorum, facile patet, ut in ea vix cunctari necessum sit. I. Sanguis , qui ex utero erumpit, de repente in lochiis supprimitur ; ergo replere , atque i inflare matricis debet vascula, ut tensio, . tumor , atque dolor hujus partis insurgant. a. Quandoque dolor in utero sedem habet , quem cum aegra persentiat , ut reliquis internis doloribus evenit , ad propinquas partes resert ; quare si uterus doleat in parte sua postica , de lumborum , renumque cruciatibus con Aueritur aegra ; si vero dolor matricis collum assiciat , pubim, vel inguina
3. In suppressione lochiorum sanguinis fluxus de repente desistit; ergo p detentim inoreliqua totius ferme corporis vasa refluere debet; nempe In
122쪽
168 TRACTAT Us DE MORBIs MULIERUM. In vasa ventriculi refluet , quae cum turgescant, sensum augebunt hujus visceris , vomitum , atque ematuriam provocando.
In ea pulmonis revertetur , ut spirandi dissicultatem , sputumque sangui .
In illa tandem cerebri reducetur, ubi, tumefaetis vasculis, coma coma viral, delirium, atque haemorrhagia narium facile excitentur. . In fartus dolorosus uteri saepe phenomena passionis hystericae excitabit , ut superius explicavimus lib. a. c. II. quod etiam in simplici mensium sup pressione contingit. 3. Tandem si morbus ab insammatione uteri dependeat , vel ipsam producat , pleraque inflammationis internae symptomata tophiorum suppressio. nem comitabuntur ἔ qualia sunt horror, febris , urensque uteri calor , tum tensionis , tumoris, atque doloris intensitas. Diagnosis. Diagnosis tria capita complectitur; morbum recognoscere: speciem ejusdem
distinguere , causata que detegere . Recognoscitur morbus ex puerperae, aut obstetricis narratione, tutiusque t men linteolorum ciuore madentium inspectu,
Recognoscitur species morbi , nempe si lochia penitus , vel ex parte tantum supprema sint, simili linteolorum inspectione. Si linteola enim munda amoveantur , perfecta erit suppressio; imperfecta contra, si linteola sanguine madescant ; quare major, vel minor in se stio suppressionis gradum orae nunciabit. Intimius vero perscrutari aegrotantem necessium est, ut causa morbi detegatur. Lochia enim alterutri causarum tribuenda videntur, quas nuper proposuimus; si per obstetricem , aut asta dentes cognoscamus, aegram frigus , mς- rorem, pavorem passam esse , praesertim cum neque febris , neque devolutio humorum adsit , & reliqua symptomata leviora appareant. Cum vero diarrhoea satis copiosa adoriatur, causa imminutionis lociai rum in propatulo est. Tandem si febris suppressitonem comitetur, de inque aegra terassionem, tumOrem , calorem, atque dolorem uteri persentiat, haud erit dubitandum , in aliqua t: teri parte inflammationem adesse, praesertim si morbus diutinum, & difficilem partum consecutus sit, ubi facile uterus laeditur. Proguosis. Semper periculosam afferre necessum est praenunciationem , tum suppressi nis, cum imminutionis lochiorum in puerperis, cum simplex mensiuira minplessio, in mulieribus ceterum sanis, periculosa sit; patet tamen suppressi nem masus periculum conjunctum habere , quam simplicem imminutionem. Ceteris paribus, stippres sio atque imminutio lochiorum, magis periculosae sunt, cum propius partui contingant, ubi copiosae magis , & necessariae sunt. Suppressio, ataue imminutio hujus fluoris a duabus super allatis causis procedentes , minus periculi iunctum habent, quia nullum vitium in utero su ponunt; simplex imminutio lochiorum , quae consequutir grandiorem hum rum revulsionem, senesia plerunque est, quia hujusmodi revulsio in puerperis dissiculter supprimitur; tandem omnium periculosssima suppressio est ,
123쪽
LIBER III. CAPUT XIV. Io' quae ab uteri inflammatione originem agnoscit , quia praeter symptomata teterrima, quae ipsa inducit, vereri, oportet, ne pars assecta in gangraenam ,
Quacumque de causa suppressio superveniat, plerunque uteri in fartus relinquit , qui periodicum catamentorum fluxum perturbant , difficiliusque vulgari
Tandem juvat , ut in lochiis siuppressis copiosa superveniat evacuatio , quae citra virium prostrationem plethoram imminuet; hujusmodi videtur hae. morrhagia, haemorrhoules, sudor , mictusque copiosus .
Ut ordine procedamus in morbi curatione patefaetenda , causas distinguere oportebit , quae sigillatim diversam methodum postulant. r. Si suppressio a duabus prioribus indicatis causis procedat , statim venae
sectio erit praescribenda, ut plethora amoveatur , uterus relaxetur , fluXusque restituatur. Diu certatum fuit, an ex brachio , aut ex pede vena es t incidenda ; quaestio tamen mihi hodie absoluta videtur . Modo lochia nondum sup- Pressa videantur, vena pedis secanda erit , ut sanguis in uterum deductus , obstacula removeat, fluxumque proinde restituat; at si lochia penitus suppressa sint, haud cruor in uterum erit deducendus , ubi nequit sibi pandere viam,
ideoque superius , ex brachio nempe , erit sanguis extrahendus ; numerus vero sectionum constans haud est , sed si morbus urgeat, dc vires sinant , quater , duobus primis diebus , vena incidi poterit. Interdum remediis dulcificantibus , emollientibus , leviterque purgantibus tensus matricis contextus erit emolliendus. Quotidie mane apoZema , aut jus pullorum , aut vituli erit exhibendum , cum cichoreo silvestri, pimpinella , aut capillaribus ebullitum , in quo soluta fuerit drachma salis de duobus ; semel, vel bis in die clisma decoctionis emollientis cum uncia lenitivi erit antromittendum, largam potionem ptisahae capillaris propinando , infusumque thei , aut veronicae affatim exhibendo . Fomenta emollientia utero apposita ; deinceps embrocationes cum oleo liliorum , aut amygdalarum dulcium convenire videntur, matricem circum fricando , ut ejusdem constrictio tollatur. In iis circumstantiis pariter suffumigia opportuna sunt ex simplici decoctione herbarum emollientium confecta , quae per sellam familiaricam excipiuntur. Iis remediis quotidie addi oportet idonea dosis cujusdam narcotici, cujus tertia pars mane , tantundem autem vespere, propinari poterit. Nihil magis vaIet, quam narcotica , ad uterum relaxandum valde contractum. Tandem quamvis aegra febri vacat , jusculis vesci debet, donec Iochia revertantur ; secus enim plethora augeretur. 2. Si aegrotans diarrhoea laboret, cui tribuenda videatur lochiorum imminutio , alvi fluxus, quo fieri poterit, erit cohibendus . mel, vel bis in die clisma erit injiciendum ex jure intestinorum , cum ovi luteo. Intra diem vero erit mixtura propinanda , confecta ex terra Iam Ponica , sanguine draconis , essicacissimo cornu cervi , philosophice piaep rato , dc coralio rubro ad I . aut ao. singulorum grana , omnia diluendo in unciis quatuor aquae plantaginis , & unica florum aurantiorum , unico grano
iperacuantiae, & sex drachmis syrupi de Karabe additis. Vespere deinceps idonea dosis praescribi solet dias cordii , vel alius stomaehici,
124쪽
chici. Potus quotidianus erit decoctum albuna Sydenhanaii; tenuissimus vii'uxerit praescribendus , juris bovis, & volatilium , in quo pro singula lagena
drachmae tres cornu cervi rasi, dc linteo occlusi ebullierint, carnes coquendo in aqua prius chalybeata. Si animadvertamus, hae remrdia necdum beneve tere, citra noxam exhiberi poterunt duodecim, aut quindecim grana is eoacuansae ad stomaehuin repurgandum , vomendi conatus fovendo, largo thei poti Tandem si uterus inflammatus videatur, pari ratione hiz. affectus erit pertractandus, ac intestinorum inflammatio pertractaretur , copiosas, atque frequentes , primo ex brachio, venae sectiones instituendo, pauciores in pro gressis; jus pullorum cum emulsione propinando , aut aquam pullorum, vel
ferum lactis exhibendo; insuper fomenta emollientia cum ipsis ebullitis plantis utero apponendo. Tandem in hujusmodi circumstantiis copiosa dosis exhiberi solet olei amygdalarum dulcium sine igne parati , cum tertia parte syrupi limonum, subacti , ut venter cieatur , & abundans per alvum promoveatur dejectio. Validius aegram purgare deinceps oportebit, mota febris, di imminuta symptomata inflammationem abire praenuntient.
De Febri lactea . s. I. Descriptio . SEcundo , aut textio a partu die puerperae sunt tumori mammarum obnoxiae , plus minusve amplo , aut repentino, quem lactis affluentis copia producit, & obstetrices montar iI Lute dicunt. Hic lactis in mammas , plus minusve copiosus , aut promptus affluxus multiplici ratione contingit. I. Interdum sinus sensilia intra decem , aut duodecim horas inflatur , donecditensus, amplus, firmusque appareat , sine dolore tamen , aut febri . Sed hic tumor cito abit intra duplicem diem, & primus status dicitur . 2. Interdum affluxus lactis copiosus magis, magisque repentinus sinum celarius tumefacit, & tumor, tensio , atque dolor grandiores ita fiunt, sub axillis usque, ut puerpera extensis brachiis necessario decumbat. Haec intumescentia sine febri incipit, sed haec crebro supervenit sub maximo tumore , sine horrore tamen, vel levi horripilatione, dc secundus flatus aepellatur. Interdum morbus ab.horrore vividissimo initium habet , quem subsequi, tur febris ardens, qua persistente sinus cito inflatur, durus, calidus, ruber , dolensque sit , & axillas non molo , verum collum , atque thoracem occupat , ut colli motus cum dolore peragantur , & respiratio segnis fiat ,
Hujus indolis sunt phenomena, quae lac copiosum in puerperis parit. Vete res haec ignorabant, vel negligebant a , hoc tamen parvi referebat , dum
a Re nerui sotenandrus primus fuit , ni fallor, qui de febri lactea mentionem se erit- in opere, sub titulo, Constia M dicinalia , i us resis Franco urti ad Mam. Thomas illis deinceps primus fuit, qui fuse de hae febri locutus fit in Tra*Mtu de Febribuo, presso Heta C mitum a L 153di. e. io. De puerperarum ,bri us .
125쪽
LI aER l M. CAPUT XV. iure ata sine febri aegrotantes adoriebantur , quia tunc vix sensibilia fiunt, x facile abeunt. At cum febris praecedat, maximam attentionem haec phen mena merentur. Haec febris a lactet vocari solet, quia Iac ipsam movet; multi blici vero ratione finem h-bςῖ .. , . I I et Interdum viginti quatuor, aut triginta horas perdurat; 'nterdum duplicem , aut triplicem diem, & ultra haud infrequenter 3 sed tunc plerunque,ti, febris heterogenea copul tur' . . . , . L La Cum nisii viginti quatuor, aut triginta horas perduret , unica habetur
febris irruptio , sive unicus paroxysmus , ut in ephemera; sed si ultra progrediatur , post viginti quatuor horas recrudescit , ut in febri continua du
a. Plerunque in copiosam desinit evacuationem , ludoris, ur1me, aut alvi ,
etiam in ubertum profluvium Iochiorum lacteorum mutatur, di tunc dicitur lac inferne stillare. . I I. Causae UT rationem reddamus hujus in sinum lactis affluxus, qui puerperas adoritur , plura sunt revocanda , Cepe in hoc opere relata. i. Etenim vasa vermicularia , sive lactea uteri , & vesiculae lacteae mammatum maximam simul communionem habent; ipsaque utrinque sunt destinata . non modo ad lympham lacticinosam chylo imbutam secernendam , verum vulciarem lympham recipiendam a propinquis partibus allatam , nempe ab utero uteri substantia, relate ad Vermicularia, atque a mammis , vel externis' thoracis partibus, relate ad vesicitias mammarias. a. Haec vasa uteri, aeque ac Vesiculae mamillares, duplici instruuntur excretorio , tum ad lympham secretam, cum illam a partibus receptam sejunctim
3. Duplex horum humorum trames, partim ex venis lymphaticis capillaribus procedit, quae in cavitate vermicularium, & vesicularum lympham deponunt , productae ex vasis lacteis uteri , & glandulis conglobatis ad bisurcationem iliacarum positis; partim derivat ex vesiculis laetiferis mammarum , in glandulas axillares finem faciens. . Hujusmodi ductus, ad vila lymphatica quod attinet, jugiter patent, ut lympha , quae in diversis vasis, aut vesiculis Continetur, continuo transferatur in receptacula lymphae juxta ejusdem circulationis leges; ex quo apparet; vasa lactea uteri, dc 'vesiculas lacteas mammarum, ut priora receptacula lymphae , habenda es . s. Alteri ductus horum vasorum , & vesicularum, in utero, aut mammis, sub eadem forma non conspiciuntur; respectu enim vasorum lacteorum uteri, hi ductus sunt ora, per quae vasa hujusmodi cum uteri cavitate communicant, quaeque breνia admodum sunt. ; vesicularum vero respectu , hi ductus canales laetiferos constitiiunt, qui in ' papillas desinunt, eoque lac deferunt. 6. Hi ductus denique sunt naturaliter clausi, & nisi certis quibusdam circumstantiis aperiuntur ; idcirco ora vermicularium uteri recluduntur menstruationis occasione , aut in gravidis pro scelu nutriendo; dein, morbi aggressu , in albo fluore lacticinoso, canales laetiferi mammarum circa finem gestati
126쪽
ΥRACTAT Us DE MORBIs MULIERUM.
stationis hiant ; Iac per foramina papillarum fundunt, in nutricibus prase .
tim, quae foetum alunt. 7. Ab ortu ad pubertatem usque utraque horum vasorum, aut vesicularum
nihil secernunt, nihilque proinde complectuntur, praeter lympham parum laeticinosam , valde tenuem, & facile a venis lymphaticis resorbendam, quin in iis vasis cunctetur, quae proinde , neque in mammis, neque in utero , inflari non debent; quare filiae, neque mammas sororiantes citra pubertatem Ostendunt , neque uterus intumescit, sed planus, compactusque ad pubertatem
8. Filiae non amplius increscunt, vel paullo ultra cum pubertatem attingunt, omnis chylus, quem fabrefaciunt, non amplius pro nutritione impenditur , pars enim ejusdem in sanguine exuberat, ut diu circulando , ejusdem quaedam moleculae, lymphae uteri , aut mammarum remisceantur, cum quibus maximam amnitatem habent. 9. Duplex hujusmodi lymphae species, tum mammaria, cum uterina, spis se , & lacticinosa magis ob hanc admixtionem evadit, & cum in venas lymphaticas dissiculter transire valeaε, in propriis vasculis detinetur, quare mammae sororiare incipiunt , dc uterus amplus , rotundus , magisque pulpo sus evadit. 1 o. Ea omnia in hoc flatu persistunt , donec mulier concipiat, sed tunc, clam chyli in sanguinem mutatio segnior fiat, chylusque diutius in sanguine detineatur , lympha proinde lacticinosa uteri , & mammarum uberius chylipartibus Oneratur , spissior evadit , neque amplius resorberi potest a veni lymphaticis, ita ut vasa lactea uteri grandiora fiant , 3c per ora horum vasorum lac uterinum sibi viam sternendo in placentam irruat , pro foetus nutritione ; vesiculae denique mammarum , iisdem de causis tumefactae , canales Iactiferos dilatant, viamque sibi pandit lac , pro nato infante alendo. In his successivis mutationibus , quae in utero, mammisque eveniunt Circae sinem gestationis , nihil allatum est, quod ratione non fulciatur . lnquiritur hic, quid partus iterum mutet, ut appareat, quomodo perficiatur prompta, dccopiosa lactis in mammas transfusio, quae secundo, aut tertio a partu die contingit, tum indoles febris innotescat, quae hanc transfusionem comitatur.
Nihil novi plerunque accidit primo , & secundo a partu die , vasa lactea uteri adhuc lac recipiunt, funduntque in matricem, sed hic ordo circa finem secundi , aut initium tertii diei pervertitur . Uterus enim , semel edito 'tu, proprio elaterio coire incipit , hinc vasa
lactea ejusdem coaretantur, nullumque lac amplius fundunt, lac igitur hac de causa in sanguine detentum, & cum ipso circumactum, mammarum lactitandem remiscetur, copiam ejusdem proinde auget , dc ecce, quomodo incipiat lactis uterini in mammas transfusio .Lac purum, & dulce esse potest, vel acescere. In primo casu , neque horrorem , neque febrim pariet ; sed in altero transfusio superveniet cum horrore , atque febri, plus minusve intensa , pro vario gradu aciditatis ejusdem
lactis. Haec est origo febris lacteae: ambos hujusmodi casus nunc explicandos 4ggrediemur, ipsos applicando tribus studiis , in quibus lactis transfusio oririotest , qualia articulo praecedenti, morbum describendo , enunciavimus . I. Lac in mammas affluet, exigua copia , segniter, sine tensione , aut d lore , tribus sequentibus casibus.1. Si puerpera parciori cibo uti soleat, praesertim intra gestationem ; si
127쪽
rsi tu iure tantum alta fuerit, quia in hoc casu parum chyli , paruinque lactis
a. Si uterus puerperae laxus sponte iit, parumque elaterii nabeat , quia tunc se i ius coibit, debiliterque ora vermicularium compinget, quae adhuc lac fundent tantundemque e)usdem ' in mammas transfusio imminuetur. et Si ora vasorum lacteorum, vel latiora sponte fuerint , vel ob plures praecedentes partus admodum dilatata , ea quantumviS ab utero compingantur, eo adhuc tamen patula permanebunt, ut multum lactis emundant , quod astias
in mammas irrupissct . - . . It mica harum causarum lassiciet ad Imminuendam copiam Iactis in mammas affluentis, multo magis duae simul junctae; maXime vero si tres una concurrant ad hanc transfusionem subducendam, iis u o casu vix apparebit lac in mammis evehi. Feminae insuper sobriae perfeci plerunque digerunt ; quare chylus, ut ab ipsis fit, dulcis erit, ac lac hinc productum dulce pariter erit, neque horrorem , neque febrim pariet,lut observatur in primo studio. 11. Copia lactis in mammas affluentis largior esse poterit, ut eas tendat , tu faciat, calefaciat, atque vexet I dolores tamen in tribus sequentibus casibus moderati erunt.
i. Si puerpera copiosiori cibo in gestatione , & a partu praesertim vesci so-
Ieat , quia tunc, multo sabies acto chylo, multum pariter lactis adipiscetur. Si uterus majori gaudeat elaterio , citius , validiusque sese constringendo ora vermicularium occludat, fluxumque per hanc partem lactis imminuat, i e torque fit in mammas lactis refluxus. 3. Si ora vasorum lacteorum anguita nimis appareant , necdum a partubus dilatata, adeo ut facilius Occludantur, ac proinde maximam partem lactis ute-1ini in mammas transfundi cogant.
Copia lactis in mammis ab unica harum causarum derivare potest , sed modica apparebit; uberior, si a duabus causis procedat; maxima vero , si a tri hiis simul jundiis.
Mulieres, quae multum comedunt, dissiculter digerunt, praesertim cum debili stomacho gaudeant, ut frequenter accidit: chylus , quem suppedita bunt, imperfectus erit, facile acescens , & lac ab hoc chylo derivatum, similem indolem praseseret. Idcirco lac hujusmodi male constitutum , in sanguinem aget, pari ratione ac fomes febrium intermittentium, dc speciatim , febris quotidianae; leve in itaque horrorem , ct anomalum excitabit , quem subsequetur modica febris , facile recrudescens, ut observatur in sectinuo stadio .
III. Tandem lac in mammas affluet celeriter , & copiose, amplum tumorem producendo , cum tensione, duritie , calore , rubore, dolore , dc inflammationis minis , quae phenomena mammas non modo, verum axillas , corulum, & thoracem assicient, tribus sequentibus casibus. I. Si puerpera magnopere comedere soleat, ex pravis potissimum cibis, nullum in gestatione , aut a partu regimen servet. a. si uterus maxilua elasticitate donatus, prompte , penitusque coeat , ac proinde omnino, & celeriter ora vasorum lacteorum compingat. 3- Si hu)usmodi orificia vermicularium natura valde compacta sint , Vel nondum a partu dilatata, ut in tertio stadio contingit. Facile ex anteactis colligitur, quomodo hujusmodi cause , copiam lactis au- .gendo, ejusdemque in uterum fluxum intercipiendo, quantitatem illius in mammas refluentis augere debeant; eoque magis, cum earum plures simul concurrant.
Astrue de Morbis Mulierum . P. II. H In
128쪽
In hu)ushiodi mulieribus chylus plerunque deterioris indolis est, ae in praecedentibus casibus, revera acidus est, uti lac ab illo derivatum, ita ut hujusmodi lac cum sanguine circumactum eosdem effectus gignat, ac fomes febris tertianae , videlicet intensum horrorem , quem febris ardens semper subsequitur.
r. IIdimus superius, cum de causas egimus, quae ubertim in mammas pati V lo post partum lac impellunt; ipsasque inflant, tendunt, iniurantque, cruciatusque plus minusve vividos, eas tumefaciendo, pariunt ; tandem 'calorem, ruborem, & ipsam inflammationem inducunt , sanguinis circulum
retardando , aut intercipiendo. a. Hic tumor mammarum cum tensione , duritie , calore, atque dolore per
vasa lyAphatica glandulis axillarum communicatur; & cum lac tunc spissum
sit , ejusdem maxima pars moratur, cumulaturque ,. tumorem , tensionem , calorem, atque dolorem eousque producendo , ut aegrae extensis brachiis; ne cessario decumbere debeant . 3. Haec symptomata thoracem etiam ad iuntur , quiaὶ vasa. lymphatica harum partium alio tempore ad lympham transducendam destinata , cum in turgidas mammarum vesiculas deponere lympham minime valeant, Celemati thoracis phlegmonosi etiam quandoque occasionem praebet , quoa respirationi ossicit . q. Quandoque eadem symptomata collum etiam infestant , cum. ejusdem lymphatica vasa pariter propriam lympham, deponere nequeant neque in mari mas, neque in axillas , ex quo colli Cedema frequenter producitur , collumque dissiculter rotatur. s. Haec phenomena vehementiora sunt juvenibus primi paris, quia proprium regimen minus attendunt, tum quia in ipsis uterus elasticus magis est , reora vermicularium arctius, citiusque occludit, simulque vasa istiusmodi, nondum a multiplici partu distensa , angustiora esse solent ; contra Iero in mulieribus de proprio regimine magis solicitis, quae pluries pepererint , eadem
6. Copia lactis, quae inflat, atque dilatat vasa mammarum , extendit pariter canales laetiferos, qui in papillas desinunt; cum id contingat, lac erumpens tensionem tollit , & levamen affert. Hoe solamen rarum est in primi- raris , sed frequentius, in iis , quae pluries pepererunt, praesertim si lac pra
buerint . Obstetrices dicunt tunc, lac assurgere. 7. Lac pariter in vasis uteri cumulatum , interdum ora eorum superat , &per hanc viam exitum petens, asiluxum in mammas demit, levatqtie aegrotantem. Obstetrices dicunt tunc, lac deorsum ferri. Hoc levamen frequens est in illis, quae plures scelus ediderunt; rarum tamen in primiparis. 8. Gando ambae hujusmodi causae desint, vel impares sint ad subducendum Iactis in mammas influxum, quod in ipsis subsederit , necessario per viam resolutionis dissipari debebit, videlipei per venas lymphaticas resorberi, quae ipsum in glandulas axillares deferant, ubi ab aliis venis amplioribus recipiatur di per vasa rorifera biliς in venam subclaviam sinistram transductum ,
ibi sanguinii remisceatur . Nec resolutio diutina, & dissicilis est, ipsi tam
129쪽
sussi agatur, tum Iympha ab extrinseco thoracis adveniens, quae in mammas evella, affluentes , cumulatumque lac solvit, cum lympha ex brachiis redux, quae pariter sensim lac in glandulas axillares translatum diluit , obviumque ejusdem circulum promovet. 9. Febris lactea, de ephemera, tum intermittentis accessus in profusos s dores desinunt , copiosum mictum, aut albi suxum. Hae evacuationes a tam guine demunt lac, ubertim ipsis remixtum , ut evincit odor laci eus sudoris , atque urinae , simul ac ipsum lac , quod in dejectionibus recognoscitur. Io. Quando lac copiose in mammas influit, Sc resolutio nulla ratione, aut imperfecte absolvitur, inflammatio frequenter acciast, quae in abs ssum des,nit, de hic in ulcus convertitur, sed de his affectibus l. 4. disseremus.1 I. Tandem in mammarum insertibus, resolutio dissiculter ita obtinetur , ut durities in scirrhum, aut cancrum desinentes supersim , quas libro sequenti de Morbis Mammarum explanabimus.
modo parum morbi theoriam attendamus , causae pariter innotescunt ; det
roquin hujusmodi indago supervacanea est , cum nihiI pervertat curationis
Prognosis ;PRognosis aequali certitudine gaudet; primus status translationis lactis in
sinum periculo vacat, neque remedia postulat; secundus status , quamvis aliqua ratione periculosus, paucis auxiliis indiget, modo puerpera de bono regimine satagat ἡ tertius igitur status duntaxat periculo subest , quod vel ex parte mammarum, vel ex parte febris est. I. Ad mammas quod attinet; I. Tumor, quem lae in hoc statu inducit, inflammationem parere , de haec in abscessum, aut ulcus desinere potest. Iactis imperfecti obtineatur, in mammis durities stiperest , quae in scirrhum , aut carcinoma facile degenerat .
II. Quo ad febrim spectat ;1. Si lac, quod ipsam excitat, acidum valde fuerit, febris intensior , &revera acuta eXcitabitur, quae insanum cerebri cruentum, ac proinde soporem, delirium, aut co nam vigilem parere poterit, sed re instammationem pulmonum, Oc peripneumoniam .
. '- primis viis morbosus fomes extiterit, ab indigestis cibis collatus, Ule a potu dilutus , aut a febri solutus in sanguinem transiens, febrim dupi vertianam excitabit, quae sibi propria incommoda praeseseret .
130쪽
TRACTAT Us DE MORBIs MULIERUM.
I magis medentis diligentiam, quam pharmacopolae pulveres exigit. Sinus itaque unico, ve I duplici linteo molli, re attrito est cooperiendus , collum simila linteolo circum vestiendo , ut solus lac fluidum servet , impediatque ejusdem in mammis stasim. Pro vulgari potu decoctio plantae capillaris, aut chamςmeli assatim venit propinanda, ut lac facilius diluatur, sudor promoveatur, Iotii , alvique fluxus cieatur, ac proinde laetis ubertas subducatur. Unicum, vel duplex clisma erit injiciendum, ex decoctione confectum s liorum artemisiae, aut matricariae , pauco butyro recenti, aut oleo amygdalarum dulcium addito.
Tandem simplici jure aegra nutrienda videtur , donec lactis influxus desi-
flat , atque mammae pristinum Volumen recuperent.
II. Fecundus status eandem diligentiam postulat , sed paullo plura auxilia . Sinus enim obtectus, calidusque erit detinendus ; praeterea embrocationesus uveniunt ex oleo tepenti amygdalarum dulcium , aut chamemeli , insuper gos- fypio , mollibusque linteis mammas cooperiendo. Clismata parum purgantia erunt intromittenda , ex lenitivo I catholico duplo , aut sapone albo parata: Propinari largitus poterit tepens decoctio chinae radicis, ut lac facilius attenuetur , obviumque circulum proinde subire valeat.
Quotidie simul cyathi aliquot erunt exhibendi infusionis thei , aut veronicae , ut similes essectus obtineantu . Tandem tenuior diaeta erit praecipienda, quam in praecedenti statu. III. T)rtius status est revera morbus, praesertim quando tumor mammarum magnus , & dolorosus sit , febrisque adsit. Tunc cautelis supra enunciatis plura remedia addi debent , quae morbum imminuant. Loco einbrocationum bis in die mammae fricari poterunt cum melle sui ,& tepenti , folia bra illicae applicando sub cineribus excocta , quae pariter axillis apponi poterunt; caveto tamen ab applicatione olei rostati , aceti, aut linteorum omphacio imbutorum, aut vini sedimenti ; nam hujusmodi remedia , quamvis apud nonnullos usitatissima, repellentia sunt, atque possunt lac in majmis detinere, quod te terrimas consecutiones haberet. Larga copia ptisanae tepentis propinari poterit, vel copiosus insulas thei , audia veronicae citra exacerbationes febriles , ad lac diluendum , dc sudores , aut urinas Ciendas.
Clismata purgantia cum electuario lenitivo, aut catholico veniunt injicienda , simulque erunt exhibenda singulo mane apoZernata ex borragine , chaerer phyllo, cum pauco sale de duobus ad alvum ciendam parata. Si febris grandior sit, de tumor sinus inflammationem minetur, venae sectio erit praescribenda , ex peie tamen , ne lochia supprimantur ; uno , eodemquo te arpore fomentationes , dc cataplasmata sinui applicanda , opportunissima erunt, sed lectorem mittam ad O. a. & s. l. 4. ubi δε Morbis Mammarum agemus. Facile itaque patebit, in hoo casu tenuem diaetam esse praecipiendam , ex si inplici jure pullorum Plerunque . Posteae