장음표시 사용
281쪽
Quomodo valetudinarii se gerere debeant. ILLAM medicinae partem , quae, quomodo sanit Stuenda, morbisque occurrendum sit, docet, vulgo ad eos tantum, qui absoluta sanitate fruuntur, tutique a morbis sunt, pertinere existimant. Sed hoc ho-ymnum genUS raro medentis consilium aut petit, aut ei auscultat. Hygienen itaque hoc enim nomine pars illa medicinae appellatur) potius ad valetudinarios referri oportet, hoc est, eos, qui, licet quumma Xime non aegrotent, abunde tamen causarum habent, cur morbos sibi timeant. Quamobrem praeceptis illis sic utendum est, ut corporis ad morbos proclivitas corrigatur, Variaeque illze res, quaS Causas morborum remotas, sive possibiles, esse docuiu
Si modum , quo scriptores systematici tempera
mentor uim mentionem facere solent, tecum reputeS, in ea opinione esse videntur, ut ex singulis corporum
constitutionibus nullam inveniri existiment, quin ad
282쪽
it num quodpiam quatuor illorum temperamentorum xeserenda sit. Sed hoc ViX, aut plane non, locum habere potest , siquidem plerprumque omnium corporum constitutio notas tam parum dilucidas & dis .
tinctas habet, ut dissicile dictu sit, ad quod tempe
Si qui sunt, in quibus evidenter appareat, aut1 fibra nimis robusta ac rigida, cum nimia sensibilitate, B Ut
di) fibra debilis & laxa, cum nimia sensibilita
3 fibra nimis robusta, cum exigua sensibilitate , B Ut
exigua sensibilitas , cum fibra debili, & laxa
conjuncta: si tales igitur nobis occurrunt, eo magi Sminusve valetudinarios esse, judicare debemus, quorum status postulet, ut ad conditiones istas morbi ficas lingulari quadam cura attendatur, ne in morbOS, temperamentis illis cognatos, incidant. Primi temperamenti homines quum febribus continuis, praecipueque inflammatoriis, obnoxii sint, si nitatem hac ratione tuebuntur, si temperantiam &moderationem tum in victu , tum in corporis exercitatione, adhibeant, si perpotationes studiose vitent, ac sollicite caveant, ne qua excretionum naturalium cohibeatur. Iidem evacuationes, nominatim sanguinis detractionem , commode perferunt. Neque tamenis detrahendus est , nasi si vasa adeo oneravit, ut sui deminutionem prorsus desideret, siquidem hoc evacuationis genus, si nimium sit, corporis constituti nem facile in alterum convertit temperamentum, in quo fibrarum robur deficit, sensibilitas redundat. Hujus vero temperamenti homines doloribus praesertim ac spasmis patent, facileque animo perturbantur : & senain se quidem, molli delicatoque hoc habitu praeditae , ad hystericos affectus admodum proclives sunt. Sanitatis tuendae ratio hio in eo consis-
283쪽
iit, ut partes solidas exercitatione moderata, balneis frigidis, aquis ferratis naturalibus corroborent, summaque cura provideant, ne digestionis organa unquam saburra quadam onerentur, quae flatu S generare, aut Ventriculi atque intestinorum membra-Das . eXquasilliori sensu praeditas. irritare possit: undeataxia celeriter cum universo systemate nervoso communicaretur. Iidem & ab emeticis, & a catharticis vehementioribus , sicut etiam a sanguinis detractione, nisii quum peropuS est , abstinere debent. In primis autem monendi sunt, Ut quascumque mutationes
repentinas , maXime victus & vestitus, fugiant, animumque tranquillum servare omni modo studeant. Hinc eximii illi fructus repetendi sunt, qui in temperamenti hujus homines ex aquis medicamentosis, ad ipsos fontes potis, redundant. Fere enim in his locis, quae excipiendis valetudinariis dicata atque accommodata sunt, curarum Vitaeque negotiosae Vacuitas obtinet.
Tertii temperamenti homines, qui fibrarum robur nimium, sensibilitatem autem justo minorem habent,
ad mopbos graves ac periculosos non admodum proclives esse videntur, adeoque vix credibile est, futurum esse, ut de Canitatis tuendae ratione aut ipsi cogitent , aut Medicorum praeceptis salutaribus instruendos se tradant. Caeterum hoc hominum genus omnes evacuationes facile sustinet, ac nonnunquam requirit , ut nimiae plenitudini Occurratur, quae ne in cerebri, vel alius cujusdam organi necessarii, oppressionem desinat, timeri potest. At quarti temperamenti homines , in quibus debilitas cum exigua sensibilitate conjungitur, morbis, taedii ac periculi plenis, vel maXime patent, a UdsOrum absorbentium vi deficiente, atque universi syste-
inlatis vascularis motu remisso , oriundis, Velut poly-
farciae, hydropi, ictero , & scorbulo multiplici. Quibus, aliisve Duidorum animalium accumulationibus
284쪽
atque depravationibus Ut occurrant, eos generosiore victus ratione , cum acriore corporis eXercitatione,
uti, diligenterque cavere oportet, ne qua secretio interrumpatur, aut qua excretio naturalis supprimatur. Habitus hujus homines medicamenta purgantia commode perferunt, nec raro desiderant, non minUS , quam Vomitoria, quae saepius nec dilaria inveniuntur ad exercitationum vices implendas , abdominis viscera agitando, optimeque ad bilis stagnationem, vel nauci, digestionem impedientis, a Cprimas vias obstruentis , accumulationem praecaVendam faciunt. Seminum sinas eos, raphani agresti S, similiumque ciborum stimulantium , usus liberalior in hujusce modi torpore mirifice conducit. Hactenus de solidorum vivorum conditionibus morbificis. paucis nunc exsequamur, quomodo, qui ab humoribus crassioribus nascuntur morbi, praecaveri possint. Universis humoribus ultra sanitatis absolutae mensuram auctis, plet hora, quam vocant, nascitur : ex quo sonte varii generis morbi manare possunt. Quare , ut primum nimia haec plenitudo languorem ac praecordiorum opprellionem creare incipit , mature curandum est , ut corpus a a justum reducatur modum, alimentis subtrahendis eXcretionibus naturalibus augendis , corpore crebrius exercendo, somnique spatio circumcidendo. Sin e contrario humores exhausti sunt, ut ulterior eorum jactura praepediatur, medicamentis, Ventriculum roborantibus, Victuque nutriente, Utendum est, ita quidem , ut eodem tempore omne S & corporis , & animi, fatigationes evitentur. Humores vitiosi vel acrimonia quadam generali, acida, putrida, muriatica , Uc. affecti sunt, vel peculiaris cujusdam materiae morbificae, eamdem morborum speciem , velut arthritidem , rheumatismum , ca culum , scorbutum , UC. conit later generantIS , signa exhibent.
285쪽
In infantibus nonnunquam insignem acore in Observamus, qui non solum in primis viis se manifes tat, sed ipsam quoque humorum universitatem contaminare videtur. Qui quum ab intestinorum debilitate oriatur, ad praecavendos sinistros illius effectus , hoc pruecipue laborandum est, Ut organa , digestioni inservientia, corroborentur, utpote a qUorum integritate chyli boni confectio dependet. Exhibendaeibiat minutae portiones rhei barbarici & festi, sive aquas ferratas naturales, quibus lac adjectum est , quis malit, sive flores salis ammoniaci martialeS , paucorum granorUm pondere . quod cum infantis aetate congruat. Uictus ratio ea esse debet, ut nihil, quod a cori contrahendo opportunum sit , assumatur. Nec
minus acriores corporis eXercitationeS, cum Ventr1-
Culi, abdominis artuumque inferiorum, frictionibus imperandae sunt. In humorum ad putredinem proclivitate, quam denteS corrupti, gingivae laxae , ac sanguine stillantes, Vultusque turgidus, & livore decoloratus, commonstrant, victum potis ia una ex vegetabilibus recentibus, fructibusque horae is maturaS, ctam vino
modico , constare , cum eoqUe acriorOS corporiS eXeΓ- citationes , ac medicamenta amara roborantia, conjungi oportet. In acrimonia muriatica , quam exanthemata scabiosa, sitis immoderata, caloresque fugaces, produnt,
nihil plus valet, quam aquae fontium sulfuratorum, quales ad Harro-gate & Alo Tat in Britannia , vel ad Lucan & S ad litabar in Hibernia scaturiunt. Sed sub usu illarum ea victus ratio esse debet, ut nihil neque
acre, neque quod calorem mO Uent, assumatur.
Haec de illis materiae morbificae speciebus, quae Non constanter eamdem morbi speciem gignunt, sufficiant. Transeundum nunc est ad eas , qtiae naturam habent specificam. Harum nonnullae sua sponte in corpore generantur, atque a praVa VictuS ratione,
286쪽
aliisve erroribus, in oeconomiae animalis admin istratione com mistis , proficisci videntur. Atque hinc noxas illarum interdum, si non in totum , at eX partetAmen, praeca Vere licet. Sic exempla hominum pro Liant, qui, solo lacte vescentes, arthritidis reversiones submo Uerunt. Rheumatismo quoque nonnunquam occurrerunt,
qui indusia lanea gestarunt, vel balneis frigidis sine intermissione usi sunt.
Calculum, ne celerius in grandescat, majoresque molestias pariat , sapo & aqua calcis vivae pota, vel lixivium saponariorum , ex lacte, aut carniS VitU-linae jusculo, sumptum, impedire potest.
Scorbutum putridum arcent vestimenta , majoremeatorem foventia , exercitationum acriorum studium perseverantius , vini, Vel pomacei, potUS, Vegetabiliumque salubrium , in locis, huic morbo ma Ximo Opportunis, parabilium, usus liberalior. In eo corporis habitu, qui proclivitatem ad scro-fulas hereditate accepit, si mature cures, ut partes solidae balneis frigidis , cibis nutrientibus , moderatoque Vini potu , corroborentur , veri simile est , acrimoniam, morbi genitricem, sic infringi posse,
Ne qua nOXa gravior corpori inde timenda sit. Caetera materiae morbificae genera, naturam specificam habentia, corpus vel per infectionem , vel per contagionem , subeunt. Infectionem, a febre putrida, vel dysenteria, metuendam, commode praecavet emeticum , statim subprima nauseae, aut horroris, accessione sumptum Quod si non satis respondet, latum emplastrum vesicatorium inter scapulas admovendum est. Hac ratione eorum , qui decumbentibus in nos conatis nautiacis ministrant, valetudo saepe conservata est. Quod ad contagionis materias attinet, noliae, qUas
canis rab ipsi morsus minatur , balneis frigidis, usuque pulveris cujusdam, qui prioribus Pharavicopaeae
287쪽
Londinensis editionibus , sub pulveris antityssi nomine , insertus fuerat, praecaveri posse dicuntur. Sed validius praesidium ab argento vivo sperare licet, si
Unguentum , inde concinnatum , vulneri minutatim
ita infricetur, ut levis quidam p tyelismus oriatur, quem per aliquot hebdomadas sustineri, simulque
parti commorsae eXiguum emplastrum vesicatorium imponi, atque ulcus diu apertum servari oportet. Atque Viperae quoque morsum innoxium reddi
affirmarunt, si membro sauciato infrictiones ex adipe viperino, aut vulgari oleo olivarum, adhibeantur. Quidam ex Academiae regiae scientiarum Ρarisinae Sociis, qui pericula hanc in rem fecerant, Cleum in
Viperae morsu valere negarunt. EX perimentorum autem , ab Anglis captorum , successus feliciores fuisse, ex Transactionibus philoi Ophicis cognosci potest.
Noxis, quas variae illae saburrae species corpori inferre possunt, in universum occurrendum est medicamentis vomitoriis, circumspecte exhibitis, sollicitaque abstinentia ab iis alimentis, quorum supra mentionem fecimus, ubi, quibus ex causis noxia in canali cibali accumularentur, exposuimUS. Quos acor in ventriculo male habet, vegetabilia cruda, lac , butyrum , aliaque oleo sa, fugiant, corporis exercitatione acri, maXimeque equitatione , ii tantur , & a liquoribus fermentatis se abstineant Potui sit aqua per se, aut aqua , cui pauxillum spiritus ardentis , ex saccharo , Vel Vino, confecti, adjectum sit. Usus medicamentorum amarorum rob rantium, cum elixirio Vitrioli acido, a guttis decem ad viginti , ad fibras ventriculi corroborandas, rerumque, in ipso contentarum , expulsionem promovendam, atque una nimiS celerem mixturae alimen tariae fermentationem impediendam, proficiens observatur. Citum levamen fere semper affert magnesia alba , vel creta praeparata. Utraque cum saccharoia mucilagine quadam in tabulas, quos morsutos
288쪽
vocant, effingi, atque ita ab his , qui acida saburra laborant, in vestibus circumferri, ac subinde deus rari potest. In ea corporis constitutione, in qua bilis redundat, vel stagnat , molestusque amaror in ore sentitur , alvus semper aperta servanda est, sic, ut oleum ricini, vel cremor tartari, vel sal aliquis catharticus vulgaris , vel aliqua ex aquis naturalibus purgantibu S, parva subinde portione sumatur. Qui saburrae empyreumaticae , sive rancidae, Opportuni sunt , ab iis omnia oleosa, condimentisque acrioribus largius conspersa, sollicite vitanda sunt. Cibi esse debent simpliciores, a quibus embammata
opipara nimiique succi absint. Atque his ipsis non , nisi parcius , vescendum est. Potui commodissime
uomodo sanis, es bene valentibus , regendum sit.
JUitivi q. temperantiam in universum certissi-
. um sanitatis praesidium esse, dubitari non possit, Veteres tamen Medici, quemadmodum ex CELSi de sanitate tuenda praeceptis apparet, tam faciles fue-Tunt , Ut nonnunquam laxiorem victus rationem
Commendarent, modumque & in esca , R in potione, excedi permitterent. Sed intemperantia in hac, quam in illa, tutior est. Quod si ex perpotatione corpus offensum est, ut insolitum quemdam molestumque dolorem , vel nauseam , sentiat,& febris temporaria moveatur, duplici ratione hanc noxam propulsare licet, vel sic, ut in lecto conquiescas , ac perspirationem inciteS, Vel sic, ut equum conscendus , atque exercitatione Vehementiore corpuS m
289쪽
statum naturalem reducas. Neuter tamen modus peraeque in omnibus respondet. Ρro corporum enim Varietate alium prior, alium posterior, magis juvat. Quam ob rem experimentis quemque in se credere debere eXistimamus, hoc potius, an illo,
At si quis cibis , praecipueque iis , quibus aromata acriora , atque embammata opipara, adjecta sitiat, nimium se replevit, aquae frigidpe potio, cui spiritus vitrioli ad gratum acorem instillatus est, ponderis in ventriculi sensum tollit, ciborumque con COC-tionem adiuvat, fermentationem ipsorum justos intra limites cohibendo, atque ita flatuum nimiorum generationem praepediendo. Glaciei luxuria in Magnatum conviviis hic vere prodest , ut quae idem , quod frigida, acore tincta, cssiciat. Corpori, cibis nimium repleto, somnus inutilis est: necessaria autem vigilia & exercitatio , cujus finis esse debet ponderis , Ventriculum atque priccordia opprimenti S , sensus sublatuS. Si quibus de causis inediae necessitas incidit, labor omnis, si fieri potest, vitandus est. Neque ex multa fame nimia satietas , neque ex nimia satietate fames idonea est. Item neque ex nimio labore subitum otium , neque ex nimio otio subitus labor tutus est Denique, quum quis mutare aliquid Volet, paulatim debebit assuescere. Quamquam enim corpus humanum ita comparatum est, ut multas mutationes,
etiam in deterius fictas, sine magno periculo sustinere possit: tamen , si nimis repentinae istae fuerint, nunquam graVi Orem aliquam noxam illi non importabunt.
CELSI quoque monitum est, Ut Varium vitae genus habeamus , neque ullis legibus certis nos obligemus. Sed quum vita nimis otiosa corpus debile ac torpidum essiciat; exercitatio autem firmitatem& vjeorem ipsi imperviatur : equitatio , deambula-
290쪽
tio, atque in vehiculo gestatio, non, nisi ex intervallis brevioribus , intermittendae sunt: quarum vici bus commode exercent arma, pila , Vel choreae , quod curiaque genus jucundissimum cuique aptastimum ve videbitur, ita tamen, ne vel temporum rationi , Vel corporum ad morbos peculiares procli Vi tati, repugnet. At si corpus per senectutis imbecillitatem nulli eXercitationum generi ferendo est, frictiones siccae, ope peniculi mollioris , necessarii csunt, quibus humorum per vasa exilissima cursus acceleretur, &, ne fluida in telae celluloste , per carnes expansste , interstitiis justo diutius stagnent,
Somnus magnus illla virium reparator est, siquidem per eum praecipue particulae nutrientes corpori apponi Videntur, ut, quae labor atque eXercitatio diurna detrivit, noctu resarciantur. Sed , qui somno nimium indulgent , gravibus incommodi S, corpUS aeque, ac mentem, assicientibus, patent. Somnus enim justo longior sensuum aciem obtundit, &, Ut fluida in systemate cellulari stagnent, essicit: unde polysarcia , ejusque effectus necessarii, languor ac debilitas, nascuntur. Opportunum somno tempus nocturnum est , quo tenebrae & 1ilentia eum per se invitant. Ideoque somnus diurnus fere corpus non reficit, ac quosdam, praesertim litterarum cupidos, manifesto laedit, ut qui insolitam ab eo vertiginem atque languorem e periantur. Caeterum Vis consuetudinis non raro tanta est , ut somni diurni necessitatem faciat, adeoque
eum hi S, quorum corpora Vere recreat, concedi oportet.
De generali victus ratione inter omnes semper constitit, infantibus & junior1bus alimenta molliora ac leniora, mediis aetatibus solidiora convenire: in senectute autem cibo demendum, potioni adjiciei dum esse.