F. Vincentii Mariae Dinellii cathedratici Casanatensis ... Ad Carolum Nocetium Societatis Jesu theologum de Danielis Concinae in indicandis, describendisque casuistarum locis summa fide, ac diligentia Epistolae 1.10. 7

발행: 1756년

분량: 131페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

121쪽

636 Eris et o LA VII. ne longus sim, quod in manibus habemus ,& quod , attuli cum ostendi, eum, cum quidem Antoninum legisset , ejusque veram de eleemosyna doctrinam probe cognosset,

maluisse tamen corruptam ex Serra , quam integram ex Antonino proserre, ut virum

Sanctissimum falsae sententiae favisse pervinceret. Praeterea nemini persuadebis,scriptorem, qui hoc unum sibi proposuerat, ut eas morum sententias, de quibus ageret , ex eo potissimum probabiles esse pervinceret,

quod ab Thomistis propugnatae suissent

non primum Thoinam , Albertum , Antoninum , Caietanum , horum similes , sibi legendos putasse , ut ex iis , qui principes e si sunt, quae sibi essent usui ad eas confirmandas potissimum hauriret. CLXXVII. Hactenus de crimine imposturae, quod nullum quidem in Concina; sane magnum , & magna cum fraude conjunctum in

Rin adeo Guimento fuisse demonstravi.Secundum haec cantilenam instauras de reprehensis ab Concina Jesu itis, de praeteritis Dominicanis , deque caussis , cur ita se gesserit in conscribenda christiana Theologia, ad quae cum multa saepe responderim,nihil in praesentia respondendum putarem , nisi eXtra modum prodires pag. i 8 . ubi sic est: is quod M ait

122쪽

Dg Coum N A1 FID. ET DILIO. 637,, ait libros suos testes esse, se non minus, , Dominicanorum opiniones , quam cete-M rorum data occasione refellere t ejus libri mihi testantur oppositum . Posset ,, enim occasione refellendi sententias Je- ,, sultarum refellere ferme semper Domini- ,, canos , qui easdem propugnarunt,ut plu-D ries palam feci, &facturus sum is . Hoc vero nimium est Noceti. Tune palam se cisti nunquam occurrere , cur refellantur Jesuitae , quin una refelli possint Domini- cani Θ At ego palam seci, te semper errasse, quodque ab Moya , & Viva mendacissimis Scriptoribus , vel ab aliis Casuistis non satis accurate de sententiis nostrorum scriptum esset, id nullo delectu, nullaque adhibita diligentia in tuum libellum transtuli Lse . Palam seci cum de Lacroi xio , cum de Filii uccio , cum de Laymano , cum de GO-bato , & hic cum de Moya disputarem, Thomam , Antoninum, Cajetanum, Silvestrum, Sotum , Tabienam per summam injuriam , quandoque etiam per summam inscitiam in subsidium earum opinionum , quae ab his Casu istis defenderentur, esse laudatos. Palam feci in hac epistola , Moy am nihil veri,

accuratique de sententiis Dominicanorum ascripsisse in suo libello quod inscripsit Ama-

123쪽

3 8 Eris et o LA VII. dei Guimenti &c., sive in altero selecturum disputationum , sed utrumque plenum esse

mendaciorum , quamquam nonnisi exi' guam utriusque libelli partem attigerim . Palam feci, paucos Dominicanos , aequales probabilistarum puta Serram , Candidum , Zanardum , si minus lectione Sanchesii, Lessi, Laymani, aliorumque Ca suistarum delectati fuissent, aut saltem primum Thomam , Antoninum , C e tanti m , Albertum & ne videar similis eorum , q uinihil admirantur , aut legendum putant , nisi quod scribitur a suis, a qua insania longissime absum ) Alensem , Bonaventuram , Toletum, Bel Iarminum consuluissent, minus malos , majorumque suorum minus dissimiles suturos fuisse Theologos . Nam pleraque opinionum portenta , quae dὸknduntur ab Castropalao de juramento, ab Τamburino de calumnia , ab Legio de usura , ab Molina de peccato philosophico , ab aliis Casuistis de vindicta , de blasphemia ,

deque aliis vitiorum generibus , non esse ab Dominicanis prosecta,cum constet inter omnes , ut planum facerem necesse non erat .

Ne illud quidem necesse suit a me commemorari, nullas scriptas esse ab Dominicanis pro Soto, pro Silvestro, pro C etano apo-

124쪽

Iogias, nullum bellum susceptum cum Parochis , cum Episcopis , cum ordinis Magistro prb probabilismo, aut falsis opinionibus

a censura vindicandis Inullum initum foedus cum extraneis Τheologis , ut conjunctis viribus fortiores essent ad resistendum iis, qui monstrosas opiniones oppugnandas censerent, proptereaquod perspicuuin esset, apud quos horum lacinorum exempla reperirentur. Intellige Noceti quid est . Si vis, cum reprehenditur ex. caus. Lessius , non inepte obiicere de Soto, ostendas oportet ita ab vobis in Lessio, ut a Domini canis in Soto faetium esse errandi finem , nam si confiteris, aut regerere quisquam in te poterit, Lessum Sanchesio , Sanchesium Laymano, La ymanum Tamburino , Τamburinum Gobato , Gobatum Lacroixio , hunc tibi errorem tradidisse , nemo te aequum facere existimabit,si ab Lacroi xio redire te posse putabis ad Sotum , & hujus exemplo pervincere pari in errore versatos esse Domini canos, quasi parem eorum, qui errorem nunquam probarunt , atque eorum, qui eiusdem retinentissimi fuerunt, oporteat esse conditionem . Enim vero hacc omnia , ut recte e X plicentur, planeque ad veritatem demonstrent, pudere jam vos debere istius perfugii, - E e 4 di cum

125쪽

&cum cathalogos a vobis confectos erro. rum C ajetani , Soli , Silvestri, aliorumque Dominicanorum plenos esse mendaciorum , tum ubi veros eorum continent errores , nihil vobis suffragari separatum desiderant volumen , quod cum res nostrae eo statu erunt, quo esse debent,continuo edendum curabimus.

CLXXVIlI.Unum restat adhuc discrimen inter Dominicanos,& Jesuitas,quod licet attigerim , rursus tamen, ut huic reprehensioni cumulate satisfaciam , indicare volo enovos Casu istas , quorum pars maxima Jesultae fuerunt , non solum veterum errores instaurasse , sed etiam multos novos, eosdemque longe graviores introduxisse ; quod negare non potes cum haec fuerit Alexandri VII. princeps de Casu istis querimonia es, complures opiniones Christianae disci- ,, plinae relaxativas, & animarum perniri ciem inserentes partim antiquatas ite ,, rum suscitari , partim noviter prodire,, is Quare licuit Concinae praeteritis antiquis scholasticis , eos tantum divexare , quo rum Opera , & antiquorum errata in lucem notitiamque vulgi adducta , & nova pleraque introducta fuissent. Cur enim vetere S,&praesertim Dominicanos dive aret , quos

126쪽

Da Couei NA1 τIB. 2T nitIει 64IPonti sex hoc suo decreto magnopere lauda. rei λ Ne nega. Nam si Pontifex testatur, istas opiniones, quas a veteribus novi Caiasu istae hoc est, ut tu loqui soles, a Domini canis Magistris Jesultae discipuli) acceperunt , antiquatas fuisse 9 quorum id opera, aut voluntate accidisse putandum est , nisi ipsorum Dominicanorum , qui unum Thomam secuti nunquam probarint errata ceterorum 8 Et vero cum fieri non potuerit . ut hae opiniones obsolescerent, nisi ab Theologis , qui deinceps fuerunt, rejectae, improbatae , aut saltem neglectae suissent, evidens est ab iis imprimis neglectas fuisse , quibus magis notae erant, quorumque intererat majorum suorum doctrinam propagare . Laudantur igitur hoc loco Dominicani, qui nullo erga tuos studio corrupti, quae in eorum libris a veritato aliena esse cognossent , ea libenter obsolescere sivissent . CLXXIX.Non me latet, vos,cum a scriptore haec caussa affertur,veteres omitte di,&novos accusandi Casu istas, dicere solere sumptam esse ex Paschali, & Vendrochio. Et vero tu- ipse scribis hoc in capite pag. I 8 . Demum is allatam excusationem P. Concina didicita, a mendrochio , acerrimo illo Societatis

127쪽

41 EPIs Toxa VII.,, secit . . . . in notis praeambulis ad quin- ,, tam Epistolam Provincialem nota, , runtur deindesibi tribui, quod ab alii, ibi ,, acceperint Animadverte quaeso veterem esse hanc cantilenam , quam quidem ad haec usque tempora continuastis . Quid est per Deum immortalem l An quod ab aliis accepistis dimittere non potestis ἔ aut quod semel acceperitis satis esse caussae putatis, cur illud, sive bonum sive malum sit, semper retineatis Θ Nonne smiliter facitis, ac si quis capite damnatus, quod hominem necavi Diat,responderet,injuria damnari se, indemnatumque dimitti eum , qui sibi olim gladium vendidisset a Sed videamus quid respondeat endrochius :,, Respondetur . . . . alii)cri - ptores feresibi peccant, aut certe non mul- tis : Fefuitae toti Ecclesiae peccant , is quam ubique suis novitatibus insteiunt. ,, Latebant haec dogmata in Bibliotheca- .is rum angulis, paucis,nota paucis nocebant.

At ipsa Vesultae super tecta praedica-

runt, in aulas Regum , in familias pri- , , vatorum, in curius Magistratuum inve-

Hactenus Uendrochius s quibus descriptis, , conserant, inquis, lectores ejus- is modi excusationes inter se s & videbunt

128쪽

DE CONCINAE si D. ET DIMG. 6 3 non esse multum absimiles, , . Conserant per me licet, &non solum non absimiles , ted etiam prorsus easdem esse arbitrentur. Sed conserant etiam ea, quae scribit mcndrochius, cum initio decreti Alexandri VII. Quid est Θ Num eonturbo te PAt sero te poenitet criminationis tuae . Nam cum intelligi nullo modo possit, quod tandem distri men intercedat inter illa Vendrochii verba: latebant haee dogmata in Bibliothecarum angulis : & illa Alexandri VII. complures spiniones chrisianae disciplinae relaxativas , Er animarum perniciem inferentes partim antiquatas iterum suscitari et hoc uno excepto , quod Vendrochius Jesultas nominat, Alexander non item, scire velim, uter utrum compilarit, Alexander ne mendrochium, an endrochius Alexandrum. Cum sciam , ecquid huic quaestioni respondendum putes , tum facile de Concina respondebo enihil enim dices , quod in Concinam qua

drare , criminationemque tuam ridiculam esse ostendere non possit . CLXXX. Sumpserit tamen Concina,quando ita vis , Omnino ex Vendrochio istam excusationem . Quid igitur Θ An ulla lege cautum erat ne Concina Mendrochium fi atquzadeo Paschalem attingeret , aut ne quid

129쪽

4 E O s et o L A VILquam, cujusque modi esset ab iis acciperet3 Quid est quod syllabam scribere non possitis ,

quin, quajure quaque injuria, Paschalem , ,&πendrochiuin obijciatis, perinde quasi arbitrii vestri esse oporteat, ecqui demum cui inque legendi sint auctores;aut nihil omnino in Paschali, & endrochio reperiatur magno Pere probandum 3 cum tamen , ut nihil dicam de elegantia, qua viros doctos in legendo scripto retinere possunt , constet inter omnes, quas illi improbaverunt Casu istarum

sententias, earum magnam partem improbasse paullo post decreto suo Alexandrum VII. qua re nihil optatius , nihil ad veram laudem gloriosius scriptori, te ipso judice, accidere potest. Nam cum supra ad Moyae,& Τerilli laudem pertinere dixeris , quod eorum de ea sententia: si liber fuerit alicujus junioris &e. judicium congruens semper

fuerit, quod falsum est cum Ecclesiae ju

dicio; cur ad Paschalis, & endrochii magnam Iaudem pertinere non debet, quod eorum de tot opinionibus Casu istarum tam

illustre , & cum Ecclesiae judicio congruens fuerit praejudicium ΘAt Paschalis , inquies , & vendrochius damnati sunt. Quid enim aliud diceres potes Θ Fateor id quidem, di eos magno

130쪽

gno merito suo damnatos esse fateor . Sed dic , amabo te , Moya quid factum est ΘAn hic in numerum Doctorum Ecclesiae rein latus fuit ὸ Non poteras , mihi crede, magis alieno loco obij cere de Uendrochio, & Paschali, quam ubi ageres de Moy a tam dirum in modum exsecrato Casilista, ut si tantum valuisset , quantum certe valere de huisset Ecclesiae auctoritas , jam nullum, quod legi posset, ejus operis exemplum haberemus . Nullum enim flammis superesse debuisset . Itaque cum damnatissimum Casu istam , quem nunquam nominare deberes,lion solum legas , sed etiam probes, atque defendas, qua ratione exprobrare Concinae Potes, quod legerit, atque adeo coin pilarit endrochium & Paschalem Θ An tibi licet, Concinae non licet damnatos legere sauctores P Intellige quid est . Dum in manibus habebis, dum leges, dum amplexaberis Guimentum,non tu quidem nobis stoma- .chum facies , ut vobis facere videtur , qui legit Wendrochium , & Paschalem 3 cur enim iniquo animo seramus legi a vobis scriptorem , qui vos tam multa peccare in

coegit ὸ Sed certe queri non poteris legi ab aliis Vendrochium, & Paschalem, quinoa sapientibus irridearis . Sed jam me taedet

SEARCH

MENU NAVIGATION