F. Vincentii Mariae Dinellii cathedratici Casanatensis ... Ad Carolum Nocetium Societatis Jesu theologum de Danielis Concinae in indicandis, describendisque casuistarum locis summa fide, ac diligentia Epistolae 1.10. 7

발행: 1756년

분량: 131페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

111쪽

1 6 EPIs TOLA . VII. auctoritate , testimoniisque confirmare nititur, nisi eos , quos laudat , in eandem sententiam locutos fuisse arbitretur P Scio, Moy am post decretum Alexandri VII. conatum esse loco abs te cla.jelec t. dbput. proscriptam propositionem ita interpretari , ut nihil cum sententia Tanneri, aliorumque Casu istarum de extrinseca, ut Vocant, probabilitate , ex unius junioris auctor i tate petita commune habere videatur . Sed hoc

ipsum ostendit fraudem Casu istarum , qui, si

cujuspiam opinationem Ecclesia proscripserit, e vestigio aliquid comminiscuntur , ut eam ab suis differre pervincant, quam Vis antea nihil differre judicassent, ejusque auctorem , ut sibi consentientem adduxissent.

Ex quare intelligitur id eos facere , quod homines plerumque solent, qui eum , qui in honore est, opibusque , & gratia praestat,

colunt, diligunt,in caelum laudibus esse run - .sed eumdem ipsum , simul ac adversa forcu na, statu suo dejectum esse animadvertet int,

statim deserunt, contemnunt , interdum

etiam ea , qua premitur, dignum praedicant . calamitate. Hoc sere modo agunt Casu istae, cujus rei permulta ex Trutina Vivae petere possem exempla ; sed eo , quod in manibus est, contentus ero . Nam MOya ecce , qui

unum s

112쪽

unum , eundemque Roccas I , ante decretum Alegandri VII. , cum Tannero , ceterrisque Casu istis mirifice consentire praedicat , edito autem decreto ab iisdem magnopere discrepare contendit .

CLXX V. Quin etiam quam Moya adducit caussa , ut Roccasul a Tannero discrepare , ostendat , commentitia , ct ab sententiata, Roccasul prorsus aliena est. Ait enim loco, abs te cit. propositionem illam : Si liber sit alicujus junioris dic. jure damnatam esse , , , quia recte stare potest auctorem libri esseis Doctorem a gradu , non a doctrina , ju- , , ni orem, & modernum, non probum, pru-D dentem , sed audacem , & vanae gloriae is cupidum , & turpis lucri gratia scriben- ,, tem. Non ergo opinio in ejus libro re- , , perta , statim probabilis eensenda , licet, , a Sede Apostolica rejecta non fuerit, , . Sed num Roccaffui, ex quo senaptam esse constat damnatam propositionem quidquam tale docuit, quale Moy a comminiscitur ; vel ut clarius dicam, num ita eX- pressit senteolam suam , ut in eam Moyae interpretatio convenire possitὸ Nihil minus Nam idem dogma defendit de extrinseca

probabilitate , quod ab Sanchesio , & ceteris Casuistis defendebatur, di quod mirabile

113쪽

-4a8 EPIs Toxa VII. ibile est num. Io. , ubi damnatam tradit opinionem id , quod Moya interpretatur , diligenter aversatur . Scribit enim num. I a. is opinio probabilis , quam unus vel alter ,, docet an possit e sse talis,& in quibus casi- ,, bus, per sequentes dubitationes discu- tiendum est. Prima dubitatio. An auri ctoritas unius Doctoris aliquid asserentisse faciat opinionem probabilem Θ Respon- , , deo a firmative . Ita Angelus .... Silve

ri ster .... NavarruS .... Valentia .... Sa ....

Sanchez Sanctus ...... & alii apud Dianam q. p. traei. q. resolui. 3O. I,

Nihil igitur ab his seorsum sentit Rocca L sui; nihil amplius defendit nisi doctrinam

Santhesii ex. caus. lib. I. cap. s. num. 7. ,, Opinio probabilis est , quae non levi innititur fundamento. At auctoritas viri do-

,, cti , & pii non est leve sundamentum : si

,, enim non est levis momenti, sed magni potius, ut aliquid Romao contigisse cre- , , damus, id virum pium asserere et cur non ,, magni erit in re morali dubia , quod vir ,, pius , & in ea materia doctus censue . rit ,, ὸ . Hactenus Roccatal cum Sanchesio mirifice convenit. Quid igitur docet Rocca Liui num. ao. ubi damnatam tradit propos

114쪽

tionem λ Nihil enim quod Sanchesius reij-cere possit, aut , quo improbato , non una improbari necesset sit opinionem Sanchesii. Nam quaero ex te utrum haec viri docti, &pii auctoritas, det qua loquitur Sanchesius valere debeat, sive is ore tenus consulentirespondeat, sive scripto tradat, aut typis

edat sententiam suam Quasi vero, inquies, non sit ridiculum, viri docti, & pii si consulenti respondeat, gravem ; si scribat, aut typis publicet sententiam suam,levem haberi oportere aucto litatem . Quid enim fieret tot voluminibus Casu istarum , si quae scripserunt, typisque ediderunt, ea minus probabilia censeri deberent, quam cum eadem considentibus responderent . Recte dicis . Atque hoc est, quod vult Roccasiui num. Io. ubi damnatum tuetur errorem e habet enim hoc modo : , , Dubitatio ultima. An opi- , , nio , quae in aliquo libro circumsertur

is scripta sit probabilis P Respondeo quod , libersi alicujus junioris, s moderni δε-

,, bet opinio censeri probabilis, dum non con- , ser rejectam esse a Sede Apostolica tana, quam improbabilem . Et ratio est attendi, de rationem ) quia si ore tenus consultus D Doctor gravis, id doceret, doctrina illa e C,, set probabilis: ergo scriptis tradita & typis

115쪽

43o Eris ToLA VII. ri mandata erit pro probabili habenda, ma- ,, Xime quia typis mandatur magna cir-M cum spectione , & attentione elaboratum ,, praesumitur , di doctorum virorum judi- ,, cio ac censura probatum est &c. HAudistin Θ non cujusvis auctori S , au-

dacis, inanis gIoriae cupidi, & qui scripserit turpis lucri caussa , sed ejus tantum , qui gravis, & pius habeatur, quemadmodum reliqui Casilistae in hac controversia Io qui consueverunt, statuit Roccasul probabilem

esse sententiam . Quare dignus mihi videtur magna reprehensione Guimenius , qui ita damnatam thesim interpretatus est , ut ei

decreto , quo damnata est, omnem omnino vim , atque auctoritatem ademerit. Nihil enim , si ejus interpretatio teneatur , damnavit Ecclesia , quod ab ullo Casu ista unquam fuerit propugnatum. Hae tibi respondere debui de impostura , quam tibi confingerς Iibuit; cum Concina, ut initio dixi, &me demonstraturum promisi, neque scri pse' idebloya & Ter illo id, quod eum scripsisse cavillaris ; neque, si scripsi sesct , quidquam iisdem tribuisset , quod ab

eorum dictis , sententiaque abhorreret.

EX tremum est ut de capite libet Ii tui LXXIV - in quo Moyae de sensionem absolvis dili-

116쪽

diligenter dispute in . Licet enim in eo magnum Moyae peccatum advertere , & illud fraudis genus,quo plerumque usus est, ut falsarum opinionum perversitatem Thomae , Antonini, Alberti , aliorumque Domini- canorum auctoritate , quodammodo sive sminueret, sive tegeret. Itaque cum Concina tom. VII. pag. 373. accuset imposturae Guimentiun ob eam caussam , quod sententiam agentem licitum ese exigere aliquid ultram jortem pro obligatione non repetendi

mutuum ante certum tempus communem es

se dixerit interpretum Divi Τhomae : tu contra oportere dicis in Concinam hujus

criminis invidiam recidere, quippe qui dissimularit, nihil aliud scripsisse Guimentum de Thomistis , nisi quod ab Ledesma, quem

laudat, accepisset: idque manifestum csse verbis Guimenii , sic ut Concinae tergi versari non liceat: hanc sententiam esse com- unem inter discipulos Divi Thomae ait Ledesina supra. Tum Ledesmae descripto loco, in quo id affirmat; Uter, inquis, ,, est impostor Guimenius,an P. Concina. , , Respondeo nihil haesitans Guimentum; primum quidem te ipso judice; deinde, quod errore abusus sit Ledesmae , ni falsam opinionem omnibus Τhomistis attribueret . Nam

117쪽

432 Eos vox A VII. Nam memineris arbitror, saepius a te Coniscinam imposturae fuisse damnatum, quod ex Leandro, exque Salmanticensibus icript

res nonnullos ex numero suorum amicorum

nominarit, qui perversam quampiam sententiam defendere dicerentur, quam fortasse non desenderint.Si enim,ob hanc unam rem, Concinam damnandum judicasti, damnare item Guimentum ejusdem criminis debes , qui in eadem omnino caussa versatur . An Moyae licuit uni Ledesmae de omnibus Thomistis , Concinae non licuit de uno Tamburino Salmanticensibus credere ρ Aut vero putasne licuisse tibi, si errasse ni Salmanticςnses, Concinam 3 non licuisse, Concinae si errasset Ledesma,reprehendere Gui mentum Equidem non video quemadmo dum hinc expedire te possis , nisi horum alterutrum concedas, aut saepe injuria ab te Concinam, aut non injuria ab Concina occupatum hoc loco suisse Guimentum.Utrumvis delige , sed vide ne implicere.

Ego utrumque Verum esse contendo . Nam cum unum quemvis Calaistam errasse non sit creditu dissicile, immo vero, eorum plerosque sere omnes in multos,& magnos errores incidisse constet, multitudinem autem

Theologorum , aut scholam universam falsum

118쪽

Da Coue1NAE FID. ET Di Ic. 633sam tenuisse sententiam,vix ac ne vix quidem credibiIe videatur, manifestum esse non Concinae , qui de uno quovis Casilista Leandro,aut Salmanticensibus ; sed Guimento, qui de omnibus Τhomistis uni credidit Le-desmae esse succensendum. Et sane quod scripsi epist. I. num. I 8. non temere esse credendum Casuistis, cum in subsidium falsarum opinionum unum aliquem Vocant e X- , cellentem virum, puta Thomam , Bona Venturam , Antoninum , Alensem I sed eum , quem audant, a Theologo, qui diligens esse velit, omnino legondum 3 id quidem multo magis Valere oportet cum ad suas opiniones confirmandas non unius modo excellentis viri, sed totius scholae, multitudinisque Theologorum abutuntur auctoritate . Neque Vero dubito , quin , si Concina uni La-CroiXio ex. cauc de universis Jesultis aliquando credidisset, continuo exclamasses , magnum esse Concinam impostorem , qui , cum posset ex Suaresio, Vasquesio, aut Bel- Iarmino multo melius , quam ex Lacroixio Iesultarum cognoscere sententiam , hunc unum tamen testem induxisset doctrinae ceterorum, ut per eum,qui errasset, omne S aD

siceret injuria, di mendacii vitaret suspicionem

119쪽

434 Esrs τοLA VII. CLXXVI.En fraus Guimenti,qui cum in manibus haberςt, atque adeo legissetCajetanum

interpretum Thomae facile principem a. a. quaest. 78. art. a. huic sententiae repugnantem, maluit tamen Ledesmae abuti testimonio, quod major Cajetani auctoritas falsum esse demonstraret, quam n in omnium Tho

mistarum suffragio falsae opinioni conciliare probabilitatem. Quod si roges, unde constet , habuisse prae manibus , atque adeo legisse Moyam, cum haec scriberet, hunc locum C ajetani, respondeo ex eo constare squod num. 6. quem numerum consequituris,de quo est inter nos altercatio Cajetanum laudet, proseratque ex eo loco testimonium hoc modo : addit Cuetanus a. a. qua es. 88.

78. art. a. ad 7. quod in venditione ad ereditum, seu dilata solutione &c. Estne credibile non legisse Moyam hujus articuli interpretationem , aut, si legit, ei sententiae , quam Ledesma interpretum D. Τhomae ait esse communem , magnopere repu'Snare non intellexisse ΘItaque cum Moya, Τhomae, Anio'nini , Cajetani , aliorumque Principum Thomistarum doctrinam non probaret, Vel ad id, quod vellet, confirmandum parumpccomodatam esse perspiceret, tum unum

120쪽

Da CONCINAE FID. ET DILIG. 63

aliquem requirebat minoris gentium Theologum , qui in ea interpretanda esset hallucinatus, ad Cassii staruinque laxitatem propius accessisset,ex quoThomae,Antonini, aut Caietani sententiam proserret, ut id , quod

tueretur , auctoritate Thomistarum confirmaret, & per eum, quem nominaret, si- .hi caveret, quominus mentiri videretur.

Hinc saepe videas , eum Thomae ex Lede D. ma, Antonini ex Serra, Cajetani, ex Baltana proferre sententiam : quod cum ipsum per se vitiosum est, cum talium virorum doctrina ex ipsis eorum voluminibus,non ex libris Casuistarum peti conveniat , praesertim cum id agitur, ut laxae quaedam morum sententiae, quae jam Vulgo reprehen 'duntur , eorum auctoritate confirmentur

tum maxime in Moya reprehendendum est, qui certe Thomam , Antoninum , Cajet λ- num , alios antea legisset, eorumque do ctrinam muItum ab ea, quam Lodesima a Serra, aut Baltana proferret, discrepare cognosset . Quod si tibi videor nimium confidenter affirmare cum Moyae scribenti non adessem , ut quid ageret, & quos PO

tissimum legeret, cognoscere possem , c. gites velim,non deesse exempla,quibus haec res aperte confirmetur. Sed satis esse puto, , E e a ne

SEARCH

MENU NAVIGATION