장음표시 사용
541쪽
seri non prqualebunt aduersus eam. Hane enim veram esse Eeclesiam,quae cum Christo in ernum beata est, de ex gratuita Dei electione constat. atque alicubi ait,quod in his mihi eontradicam quia alias etiam eam absconditam dico. Deinde ad dit,quod scripturae sacrae maiestati detraham : dum illam obscuram,atque insufficientem esse dico: & traditiones Aposto licas non minoris auctoritatis facio ipsa scriptura,atque humanae auctoritati eam lubilcio, dubium eius sensum a patribus, de concilijs petedum est,e docens: & in his similiter quod mihi contradicam,accusat:quia alibi fateor concilia posse errare,& quaedam errasse.alibi autem negem Spiritum sanctum permissurum, ut ea errent: & quod cum patribus videar honore deis ferre tamen si contra me citentur, dicam eos exponendos prudenter de modeste: aut ad speciales leges dispensationis pertinere,quae ex illis afferuntur.& denique de eo me acriter accusat, quod in rebus fidei principes, nec audiendos putauerim: sed episcopis tribuam auctoritatem dubia definiendi,& caeteris imposuerim neceuitatem standi illorum sententiae. Ille igiatur ad seculares principes,& ad eos,quos ipsi in consilium vocaverint, pertinere iudicium de dubijs fidei, & nulla ex parte ad episcopos asserit .atque illos esse membra Ecclesiae nobilinsima. hos autem iuxta ministerium suum seruos, ct mancipia, etiam si sint phinostros vero,quotquot agnoscunt sedem P tri, hostes Christi,& Ecclesiae vermesse: & tandem ad scripturam,quae sufficiens est ad omnia,& per se aperta, omnem exigendam esse cuiuscunque doctrinam. nullumque quantumuis priuatum, posse aliquam recipere nisi prius eam expenderit, di iudicauerit consonam esse scripturae, & in eo iudicio expe- . ctandum esse Christiana,qui vel uniuersaliter,uelparticulariter suam sententiam patefaciat. In his habes breuistimo compe dio, quae quatuor locis agit Brentius: eius de his omnibus verbasatis,superque retulimus. Vbi vide. quaeso quo potest viterius progredi diuisio,& schisma in Ecclesia,nui vi,cum diuersae sententiae de fide sunt, & cum eundem locu scripturae alius aliter interpretatur, neque ullum agnoscamus iudicium, nullum concilium,nullum episcopum: α denique nullam omnia
542쪽
no ereaturam,etiam Angelum, cuius sententiae stadum sit: sed quilibet teneatur expendere scripturam,& iuxta suu iudicium credere: itaque nullus etiam si velit, obedire alteri possit nee inuenire quidem, cui tuto obediat circa fidem : sea expectare debemus, quousque Deus sententiam serat,sicut veri prophetae in lege veteri,cum aduersus eos alieni de falsi starent, sustunuerunt,quousque Deus veritatem ostenderet. Sic Michaeas, se Hieremias,sic Apostoli,sic denique patres, qui cotra Arri nos steterunt:quasi vero quilibet in suo sensu. & iudicio diui nam reuelationem habeat, non minus quam prophetaeraut certum consensum Ecclesiae, sicut qui Arrio restiterunt: interim cum iudicia Dei occulta sint,& quaeda permittat iratus, quaedam vero etiam misericorditer operetur:Omnes etiam contraria sequentes, persuadebunt sibi suam sententiam a Deo esse. Neque igitur cocilia, aut nationalia aut uniuersalia quicquam proderunt, nisi quantum cuique vatum fuerit. Quam misera, quam diuisa de iactabunda est conditio credentium in tanta incertitudine i itaque merito diximus nomesse . qub ulterius rebellio, de pertinacia procurrat: non inquam esse valet maior vel inordinatio in Ecclesia,vel in fide incertitudo, vel denique in ratione societatis humanae miserior conditio. Quare illud certum est, hane maiorem esse confusionem illa Babylonicae turris ideoque non selum nullam seruari posse unitatem. ubitata est diuersitas: sed necessariu esse,ut a seinuicem discedant, in separentur ij, quibus neque eademvox, neque idem sensus est. quid denique apertilis rationi de fideicotradicit quae maior temeritas de libido audendi,sequendique circa fidem quicquid libuerit3 Postrem 5 usqueadeo a ratione aliena est haec B. sententia ut neque possit ipsa sibi constare: neque certὸ sensus hominis,a quo in lucem est edita. Vt igitur breuiter hoc collia ramus,no solum in hac parte, sed in omnibus etiam illis qua tuor locis , quos tractandos suscepi, de in otiam plurimis alijssibiipsi Brentium contradicere non est disti cile videre ei, qui
attentὸ legerit.Verum omissis caeteris, horum quatuor locorum praecipuas repugnantias iam audiamus. In primo quidem
de principum auctoritate,dat ipsis potestatem dubia fidei defi
543쪽
niendi,& seueriter animaduertendi in eos qui aliter senserint exemplo Dauidis & Ezechiae ac legis auctoritate atque in e dem loco disertὸ asserit, nullum debere cuiusquam sententiae stare, niti illam prius exegerit adscripturam, & eidem consonam iudicauerit. Et denique, ut proximὸ diximus, solum Christum esse agnoscendum iudicem in quibus ut omittam,quod omni seditioni & rebellioni aperuit via aperte priora destruxit,dans auctoritatem principιbus: cui tamen nullus obedire
teneatur , nisi sibi id vitum fuerit, de quo satis paulo ante diactum est. In secundo vero loco scripturam dicit per se manifestam, di ex se sola exponendam:atquein eodem clamat,es.se in patribus sensus alienos ab ea. Symoolum fidei, decalogia,&sacramenta omnibus manifesta esse dicit:& circa haec in plurimis confestio Vvirtet ergensis ab eo edita uniuersam dat nat Ecclesiam,& sensum Christi ignorasse asserit: ut in commitnione alterius speciei,in sacro chrismate & unctionibus. Quae apertior repugnantia, quam scripturam dicere per se manii
stam esse, & eius sensum latuisse Augustinum. , Hieronymum,& reliquos patres Denique cum in sua consessione fateatur, Eccleuam habere auctoritatem exponendi dubios sensus scrupturae: clamat hoc loco contra me, qui nihil amplius in hae parte assero, qudd subi eiam scripturam sensui humano. In tertio deinde loco negat traditiones Apostolicas pares esse auctoritate cu scriptura: imo esse aliquid ,quod non sit scriptum recipiendum certa fide: sed scripturam ei Ie suis cientem ad stalutem:&tamen in eodem diserte dicit,quod Apostoli nonnulla tradiderunt, de instituerunt, quae non sunt literis comprehensa:& Pauli auctoritate confirmat, Tenete traditiones, quas didicistis siue per sermonem,siue per epistola,ubi si quaeram, an hoc praeceptum Pauli sit obseruatum in Ecclesia annon3negare seruatum a Pauli discipulis de succestaribus quo , Paulus praecepit ad Ecclesiae necessitatem, nescio quomodo possit: quod ii seruatum est, ergo Apostolicae traditiones seruantur sine literis. Ou'modo igitur stat cum his, scripturam omnia continere: nasi quia,ut diximus, traditiones sine scriptura recipere,&. stare sentcntiae Ecclesiae,scriptura iubet,ubi omnia.
544쪽
nta ineliist7sed hoc irridet Brentius magna sicilitate. Quomodo demustat,quod ille fatetur eos libros canonicos esse quos omnes Ecclesiae pari consensu recipiunt, & certissima fide te nendos sola traditione non scripta: & tamen negare alia , quae eodem testimonio hoc est,consensu omnium ecciesaru probantur, & ab Apostolorum temtore semper seruata sunt non recipienda esse,nisi scriptura probentur.In ultimo loco de Ece Iesia vera ouam vocat,dicit,quod ex electione Dei pendet,&inuisibilis est,atque incerta . Quod in consessione priori asi runt neque sciri posse, quis ad eam pertineat,& tamen, cum de auctoritate suorum principum loquatur,mani scite ait, eos verὸ Ecclesiet mcmbra esse nobilissima neque de incertis hoc, sed de suo ipsius principe quem hortatur,ut agat ex auctoritate, tanquam nobilissimum Ecclesiae membrum. Deniq; ait, quod sicut Paulus vocat Ecesesiam Corinthiorum, &Thes lonicensium sic principes,qui agnoscunt Christum sunt Ecclesiae membra .Rursum peccatores admisceri Ecclesiae & ministeria eorum integra esse dicit:& clamat contra me, quia dico italos esse membra mortua,sed ministeria eorum non inutilia,&vana esse. Itaque in tota hac causa, de qua agit, non potest sibi constare : qui non pro maiestate scripturae, aut Eecle-sae sanctitate: sed pro libertate sensus sui, ct impuritate egit.
Verum audi iam sententiam catholicam certis testimoni, sanobis confirmatam. Docet enim haec, primum agnoscere una,
certamque Ecesesam: A ideo visibilem , de qua Paulus dixit: ruod sit columna, & firmamentum veritatis, ac nullo modo uas esse Christi Ecclesias, aut de duabus scripturam loqui, sed de una semper: &si quaedam dicantur in ea propter solos
bonos,qui sunt viva eius membra: quaedam autem propter solos malos,qui eide altari,atq, teplo,& orationibus participatrε neque tamen Ecclesia ipsam,aut iustos in ea infici ut. quando, vel quia nesciutur,vel quia ita expedit, tolerantur quod Aug.& Aphricani omnes episcopi,imo tota Ecclesia cotra Donatistas definiuit. Charactere au te veru huius Ecclesiae ab Apostoloru pr dicatione,et auctoritate,unde illa orta est, sumendutae docet lana fides. Is vero est cosensus cum doctrina Apostolorum
545쪽
Ioru, nulliusque nouitatis cotrariae hs, quae publice in Eeesesia ab ipso initio praedicationis Apostolicae recepta sunt, admi so, agnitio ite epis coponi legitime succedentium Apostolis ratque unius vicaris Christi succedentis Petro in Ecclesia Ro
mana, Sic docuerunt nos antiqui patres post sundatas ab Apostolis Ecclesias,omnem doctrinam, contra quam de nouitate excipi possit, suspectam habendam esse:& eam sequentes ali nos esse ab Apostolicis Ecclesi)s. haec est vera Ecclesiae unitas:
qua discessisse proprium haereseos est,& schismatis . haec
apertistimis scripturae , & patrum testimoniis confirmauimus quae manifestξ conuincunt, Ecclesiam esse certam, & visibilem: praedicatio Apostolorum nunquam aut extingui,aud
obliuioni tradi potuit: semper manifesta fuit de ipsa, & coetus ille hominum qui eam suscepit: haec diximus sine ulla contradictione,ac dubitatione. sit quidem sumus imbecillioribus
ingeni)s rationem unitatis Ecclesiae obscuram nonnunquam esse sed nos tamen eam explicuimus. neque hoc impedit, etias obscurum sit Ecclesiae perspicuitatem. Certὸ perspicui sund
Petrus,& Ioannes,quos videmus: illosque esse nomines co
stat, etiam si ratio, qua homines sunt,sit obscura insipientibus. hac una agnita Ecclesia, ostendimus in omni dubitatione de fide atque religione ad illam confugiendam esse: ita ut quamdiu quid circa haec sentiat illa, nobis ignotum est, nihil certo affirmare debeamus. sed inquirere, quid Apostoli tradiderint. idque testimonijs consonis patrum maxime eorum, qui ab Apostolis ordinati sunt episcopi in Ecclesios,quas instituertit. de qui illos postea sequuti sunt. Cum vero de hoc dubium est, cogi debet concilium siue uniuersale,siue prouinciale,& in eo veritas inquiri: quae si inuenta suerit, & definita, tenenda est neque ab ullo inferiori in dubium reuocanda: ita tamen, ut salua semper sit uniuersalis Ecclesiae,& concilij auctoritas. Nihil . itaque hic varium,& inconstas: sed omnia certissime constit tarunt. Clim autem scriptura dubia est, de in diuersos sensus trahitur,ex Apostolorum praedicatione,& traditione est exponenda. haec traditio testimoni)s consonis patrum confirmatur:
de quibus, cum dubium est, inconcilio generali inquiritur.
546쪽
quid ab omnibus, quid ubique, quid semper praedicatum est.
hie sensus consonus patrum est. i immae auctoritatis: quod vero iuxta proprium sensum illi asserunt, longe inferioris au- ritatis est Concilia autem legitime congregata, si iecte se gerant:&,qua opus est humilitate,& diligentia quaeratur veritas,no permittit Christus ea errare qui dixit: ubicunq; fuerint duo vel tres,&c. Verum si non,ut opus est,ueritas quaeratur, ct affectibus indulgeatur,Deo ita permittente , errabunt, sed certo credimus non permissurum Deum, ut error ille praeu leat. Nam promissio illa Christi portae inferi non praeualebunt aduersus eam nunquam deficiet. Haec est, quam asseruimus in hac causa unde omnia alia distidia religionis pendent, doctrinarin qua nihil est, quod non modestiam,& tranquillitatem publicam, &priuatam contineat: quare non est, quod pluribus agam. Odaaerit quidem Brentius multa alia extra causam, Juam in Prolegomenis egit: in quibus & me, ct catholicam siem nobis repugnare conatur ostendere: ut de contritione,&satist actione,quibus dicimus peccata remitti: item de meritis bonorum operum. Sed illa missa faciamus, ut quae ad rem praesentem non pertineant: ea proprijs locis si opus fuerit, explicabuntur. unum omittendum non est quod vi magna verborum contra me clamat Brentius,quia dixi praedicationem cita
gelu ad literam occidente pertinere: dicit enim in epistola ad illustrissimum ducem,quod Paulus vocat potentiam Dei in salutem omni eredenti,M administrationem spiritus: hoc furiosus homo vocat literam occidentcm. quod etsi etiam alterius nego tu sit, hoc tamen loco nolui tacete, ut aduertas hominis huius vel attentionem, vel iudicium circa praecietatim caput
huius noui euagelis, cuius ipse doctor est. Nonne Paulus suam praedicationem dicit ali)s esse ad mortem, alijs ad vatam ZImo Christus ipse remistius inquit agendum esse cum Tiro, & Sidone, si cum multis,qui eius praedicationem audierunt. Si igitur praedicatio Pauli, & quidem ipsius Christi multis suit lapis offensionis, & scadali,quomodo non ad litera occidente pertinetῖ nunquid praedicatio euangelu est spiritus Dei viui quo, di non atramento,inquit Paulus, inscribitur cordibus. quod
547쪽
exteri)s praedicatur Nonne potius ea praedicatio pertinet 24 exterius illud ministerium plantandi, atque rigandi Nunquid praedicatio euangelu est incrementum dareξ haec omnia cum apertistima sint, & certistima consensu Ecelesiae definita: vide, rogo, quita incosideratione 1 B. ego furiosus vocor, quia haec dixi imo vide, quos etia suriosos vocet. August. proprio loco de hoc agens, ita dicit aduersus Pelagianos: Haec gratia si do- ctrina diceda est, ccrte sic dicatur,ut altius,& interius ea Deus cum ineffabili suavitate credatur infundere,no solum per eos, qui plantant, ct rigant extrin secus: sed etiam per ipsum. lui in
crementum sitim ministrat Ocultus ita ut non ostendat. tan
t iunodo veritatem,sed impartiat charitate.& post pauca quartadam apertilis hunc locum claudes,sic inquit: Qui autem nouit uid facere debeat,& non facit, nondumὶDeo didicit secun-u gratia, sed secundu legem: uo secundu spiritu, sed secunduliter a.Et quid est opus multis in hac re Tota Ecclesia aduersus Pelagiu, cuius Brentius maximii inimicu se ostedit, manifeste definiuit anathema esse eum, qui dixerit 'gratiam Christi ad doctrinam pertinere Iic enim erat error Pelagii quo putabat gratia Dei esse, quod nobis diuina praecepta,&beneficia praea dicentur, A . quod legamus eius scriptura, ct verba. Quod nunc B. docens,nonne dignus est, qui Pelagianus voceturὶ Sed,in- quit, Paulus vocat euangelium potentiam Dei . Et hic etiam illum corruptionis scripturae merito accuso. Quis non nouit consueta phrasi scripturae nuncium' pro re ipsi,que nunciatur. aliquando sumi quo sensu Paulus non praedicationem suam, .sed res eas,quas docebat, merita scilicet Christi, gratiam Dei potentiam vocat in salutem omni credenti. Ex qua inconside-xatione vides,in quatum errorem lapsus fuerit B. quod ultimo loco putaui ponendum esse, quoniam primo ille contra me id dixit .His igitur finem iam imponamus, precates Deum,ut S - ritu sancto suo det nobis omnibus cogitare, &quaerere