장음표시 사용
191쪽
illata Brabantiae, ducem Brabantiae perpetuis temporibus suum dominatorem Seu Praeceptorem recognoscerent, et ejus absque licentia ossicia in civitato nullatenus ordinarent, gloriam pro ignominia refundendo. Volebat, iit sibi
Pro Offensa . laesae maiestatis, proque damno illa in terris paternis, trecenta millia, et domino Ludovico de Borboen suo domino, quem contempserant olropudiaverant, centum millia coronarum ad centum annos darent, eum lia in verum dominum suum d bila cum reverentia revocarent, et absque terrore vivere permitterent. Volebat, ut amicos domini sui, qui cum eo penitus aufugerant, ad divorticula sua secure reverti paterentur. ablata restituerent, i nullam de captero persecutionem inferrent, utque haec omnia et alia phira facere atque Observare Promitterent, Promissaque sigillorum suorum appensione robora P nt.
De Primo transitu Caroli, comisis de Charisis, confra Leodienses. Ad quae dum nimirum obstupesceret et nutarot plebeia civitas, et ad consentiendum invitissimam se praeberet. dicens impossibilia a se peti incongruum, et quod vires excederet promittere sore stultum, transactis quatuor hebdomadis, statuit Carolus, coadunato universo exercitu, depopulari terram Universam, et via rigoris de hostibus capere ultionem. Et tendens ad civitatem Offendit in via villam terrae L sonsis dictam Wellis, Minatis, aquis paludibus glebaque tenaci undique septam. Ubi dum nonnulli de exerciturius incaute procederent, et villanos ad palestram allicerent, contigit hinc
inde de utraque parto ruere multos. Videntes autom Odienses multitudinem maximam contra se venientem, Cui resistere non valerent, formidinem mentis incurrunt. Cumque in arcto positi essent, et nec resistere se Poesse, nec Oneri
importabili humeros submittere tutum esse cernerent. Bary Suriet miles, quasi confortans eos dixisse fertur : u Ut quid trepidatis p Atramentum modici valoris est; materia ipsa vili omitur precio, et cera non deficit; APondeamus, scribamus, sigilla appendamus; ne timuerimus : pacentur litteris nostris, et abeant; opimi tune satis solutioni instabimus promissorum. Et quidem si
192쪽
dictis facta minimo compensemus, Satius est perdere famam qtiam vitam ac substantiam; unde animaequiores simus : arridebit forsitan qMacumque occasiono fortuna secundior. n salo autem dedisse consilium talem virum discredendum non est; erat enim vir duplex animo, qui corde et corde Optime loqui nosset. Quamobrem hac necessitate constricti illi, hacque informatione roborati, ad observandos propositos pacis articulos Sese spontaneos obtulerunt. Itaque Carolus, dum acies suas decenter ornasset ad Ostendendum magnitudinem
virtutis suae, nobiliores quos lue Leodiensium, in largo numero in lineis ad se venientes, hutnique prostratos ad Oniam suscepit, et sub Praetactis conditionibus, omne quod patraverant crimen ignoscit. Mensam parari, et escas apponi praecepit, et ipse una cum eis cibum capit, resectisque gratiosam exhortationem de servando foedera pacis facit, sicque valefaciens eis Brabantiam repetiit. Haec contigerunt anno Domini LXVI', circa epiphaniam Domini. Eodem tempore laboratum est pro reconciliatione Dynaniensium, sed non elaboratum. Obturabat aures Carolus, dum de illis mentio fieret; vultum avertebat, dum quispiam pro illis preces fundere vellet. Nec mirum : quia enim prae caeteris et plus caeteris excesserant, idcirco iracundia eius in illos prae aliis acriori indignatione servebat, et singularis delicti morbus singulare cauterium exigebat.
Quod Leodienses a pactis mox remtierunt.
Agitabat autem post discessum Caroli comitis incolas civitatis quassatio valida et periculosa dissensio, quae in finem usque duravit, aliis Pacem ita factam calumi iantibus, aliis e regione commendantibus. Sed quidem disponsebant se totis viribus ad opere complendum ca, quae Carolo Promiserant, quem
tunc plus domino suo diligebant. Siquidem hujus rei gratia in praejudicium
libertatis suas ordinant assistas, vectigalia instituunt, et mulctam gravem nimis ad per solvendam ei promissam pecuniam universae terrae imponunt. In hac autem angaria magis magisque laxabantur, agente Rasone, et opprim
hantur enormius fautores domini, virique diligentes iustitiam, et odio haben-
193쪽
les iniquitatem. Fiebat iii Laxis schismaticis irratia , illi vero misericordiam invenire non valebant. Verum pro nihilo ducunt resilire et infringere pacti
dominum suum et amicos rius concernentia, quos inalorurn omnium auctoreSosso pronuntiabant Ot intriae destructores. Tune enituit evidenter, non voluntate quidem sed fictione atque necessitato eos cum Carolo iniisse amicitiae Pacta, junxisse foedera paeis. Et quare servarent fidem comiti Carolo, qui non timuerant infringere pacta domino apostolico p Dedis nantur itaque non solum admittere rodeuntem dominum suum; sed nec, si quispiam cum dominum Leodiensem nominet, aequanimiter Patiuntur. In periculo capitis crat, quisquis ille fuerit, hoc attentans. Erat in medio sociorum vir aliquis ex mechanicis qui, data Oeensione, in haec verba prorupit: α uirum quod dominus Leodiensis redire non permittitur; verisimile est, quod malis nostris gentihus aliquando reducatur. n Delatus est homo apud Rasonern et Bari capitaneos, et Propter haec verba, non propter alia facta , quasi schismaticus capito plexus est. Pro cul Pa forte non majori, majorem alter quidam ex urbanis civibus suscepit sententiam mortis. Habebat is amicum, propter Scelus Profanae contaminationis in I lienis Brabantiae oppido exulantem. Cui, ut moris est, pro solamine ac levamine cordis, Piae assectionis litteras clam direxit, scribens inter alia : re Raso cum suis adhuc pro libitu regit; speramus tamen per Dei gratiam finem bonum negotia sortitura. n Litterarum autem h ulus infidelis, non cui debebat litteras tradidit, sed cuidam ox profanis in via reperto dedit. Quid plura Deferuntur litterae ad manus capitaneorum, et in coetu Plurim rum perleguntur. Capitur homo; Proditionis arguitur; cxcusatio nulla vir cipitur, et in Partes qua tuor corpus innocentis di membrari iubetur. Prohnensi Τestimonium vir iste habuit a bonis, quod honus esset; nec potuit non se bonus, commendatus a bonis. Itaque, Impudiato vero domino, magi trum Marcum de Baden mygnifica laude attollunt; illum reverti cupiunt, et ad illum votive se convertunt, qui propter eorum detestandam malitiam averterat se ab eis. O nefanda rabies iniquoruml O stulti populi caeca protervia lRevertere aliquando gens caeea, revertere, resipisce et a mentis oculis caecitatis noxiae squamas absterge. Dedi ad cor, et de erroneae viae tenebris tu excute, ne deterius tibi contingat.
194쪽
De nequitia mirorum Belial et Priore do Zeelitem. Exsurgit interea virorum collectio iniquorum, qui socii de Viridi Tentorio dicebantur; ministri autem scelerum et viri Belial rectius appellandi. Hi, ut
prius, ita nunc denuo malitiae suae virus coeperunt effundere. II i quia fodere non valebant, et mendicare erubescebant, necesse orat ut de rapina viverent et exactionibus foverentur. Horum Studium Omne erat eos Persequi, qui ne coutaminarentur, et ut in pace degerent, loca expetierant aliena. In hos invidiae dentes acuebant, in hos eorum ira vehementius exardescebat.
Et illi praecipue fuerant eis odiosi fugitivi, qui prIus iniquae communionis
participes consilium Praestabant et auxilium malefaciendi. Illorum potissimo insidiabantur et vitae et substantiae. Non I arcebant bonis, non malis; non divitibus, non egenis; non saecularibus, non religiosis. Quia de religiosis facimus mentionem , rem unam de pluribus exempli causa subjiciam. Est ni Dastorium ordinis Carthusiensium, in finibus terrae Lossensis, dictum de Zeelhem. Cui quanta damna, quanta gravamina filii perditionis intulerint non est facile dictu. Decreverat ergo a facie malorum venerabilis Prior cum conventu suo occulte se transferre ad vicinum Brabantiae oppidum nomine Diest relicto procuratore cum aliquantis laicis ad custodiam domus. Audi mira, lector. Ex quo Procurator in terra manebat, tamquam fidelis et verax habitus ambulabat ubi volebat, et parcebatur corpori SUO, non tamen ma VPiO SUO Priorem vero ut hostem, schismaticum, Proditorem reputabant, insidiantes calcaneo ejus die nocteque, ut casu forte relγertum eum extra Brabantiam captivarent; in Brabantia cnim absit, ut pedem ponerent ad captivandum seu malefaciendum. Contigit autem vice quadam venerabilem Priorem clam invisere monastlarium, Solatii causa. Visus est autem, eo ignorante, a convicaneo quodam, et adventus ejus detectus virisque Belial juxta positis nuntiatus. At illi cum ingenti strepitu celeriter advolant, ut accurrere pracdones solent ad spolia detrahenda. Itaque Portam monasterii violenter invadunt, et ferro viam aperientes, ad collam Usque Prioris adveniunt. Erat autem vespere, et
vir Dei quid ageretur ignorans, parabat membra dare sopori. Quid agnus inter lupos 3 Quae conventio Christi ad Belial p Stabant anto humilem tumidi,
195쪽
L. 7 ante verecundum improbi, unis mansuetum superbi, et torvis oculis ac trementibus labiis vesaniam mentis ostendunt. Sequebatur autem eos e vestigio procurator , et ut est urbanae loquentiae, mollibus sermonibus blandaque supplicatione, nil mali operantes, nil laedentes revocabat. Et revertentes, audient procuratore, inter se mutuo loquebantur : si Quidnam factum est nobis 3 quomodo a proposito immutati sumus p n Siquidem timor et tremor venerat super eos, ut non auderent, sicut Proposuerant, virum Dei indigne tractare, inque illum manus injicere violentas. Sub iuramento testabantur procuratori se firmissime statuisse in animo, ut venerabilem Patrem tamquam patriae refugam ct hostem caperent, captum abducerent, et non dimitterent, donec eum aliquibus centum florenis rhenensibus redemissent; in praesentia vero ejus animum periisse cum viribus. Et accePlo a Procuratore uno floreno, abierunt' via sua. Quis dubitet opus Dei fuisse, horrore percellentis animos ribaldorum, et servum Suum de manu angustiae liberantis. Hout heul Cum haec mala crebrescerent, non erat qui malis obsisteret, qui se murum pro domo
Dei, pro justitiae defensione opponeret, qui vel verbo diceret: a Cur ita facitis 3 is Quippe spernebatur justitia, violentia dominabatur praevalebat ini-
iuitas et regnabat ubique pro ratione voluntas. O quam tristis facies illorum temporum i O quam miranda, imo miseranda conditio rerum l
De consecratione domini Ludovici de Boctonia in episcopum
Praeterea hactonus distulerat sacerdotium , per dispensationem sedis apostolicae specialem, Ludovicus de Borbonia, dominus Leodiensis, mirantibus et indignantibus universis. Accitus est igitur ab eo reverendus valde pater Lexoviensis episcopus, qui injuste fugatus a rege, tunc Lovanti morabatur. A quo cum honore debito consocratus est in episcopum Leodiensem, et consecutus infulam pastoralem. Quo rite peracto, adhortari curavit eumdem ad frugem vitae melioris, dicens : Ex quo, domine reverende, i gni e lorum claves, Deo auctore, tibi traditas suscepisti, ac juxta ritum fortis illius mulieris ma-
196쪽
itu in inittere coepisti ad Drtia , in virum necesse est alium trans i meris, et oblitus eorum quae rotro sunt, in imiteriora to sextendas. Bonas de caetero facito vias tuas et studia tua. Quod ut compotontius fiat, habe in consilio tuo theologos viros, scientificos atque Probos, qui et doctrina to instruant, ei vita praecodant. Talium utendo consiliis, bonam tibi firmabis ot famam et conscientiam. Timendum ost per desectum sani consilii tantae calamitatis te fomitem ministrasse. terram habitiam tuum, tit mutos, decens est; hic enim, quo uteris, saecularem Potius dominum decet quam episcopum. Nam curiarum vestium in ecclesiae praelato ost in honostii fruitio. δε- α Ecce, inquit, ecce habitum meum, cujus schema commiane et appropria litui mi episcopis Per omnem Franci ac rogionem. n Et, detecto Capite, ait: MVidse tonsuram cupitis mei respectu coronae tuae, quae utique exigua nimis est: quare Pro densi lato pilorum vix videri l otest. B At ille : α Quid faciam 3 Incedo et facio ut praede- cessoros mei facere consueverunt. Et sitianam ratione de usu vostium arguar illorum sequens exempla p n re Si, inquit isto, sanctorum Lam horti, Illiberii, et similium exempla imitari disponis, tiliquo nPProbo, commendo, ConStalo. Hoc tibi cedet in laudem pariter et salutem. Absit, absit, Johannis de IIoyns-hergh taliumqtie antecessorum tuorum vostigia lo quomodolibet aemulari. Cur illos in habitu sequeris, quorum actus vitamque execrandam esse ipse quoque non ambigis p is Cum autem obiiceret ille et diceret, se nedum ess e clesiasticiam praelatum, quem Protensus ad talos tasque habitus ornat, vertim etiam mundanum Principem, cui moris est curtam gerere vest m, iste respondit : ti Oportet, omni dietanto ratione, id quod Dei est, praeponi ei, quod
mundi est; non onim spiritualia propter lom I oralia, fi de Contra .n Haec admonitio saluberrima an Mi te in consecrato prosecerit episcopo, fidem oculi facere possunt. Sane primae misine tanta cum devotione et lacryniarum ubertate solomnia celebravit, ut pleros pie ad compunctionem stxcitaverit salutarem.
Curiositatom devitavit, pompam abhorruit , humilem simplicitatem potius aemii latus est. Et pro suo haculo pastorali, materia et opere Pretioso, ustis est in ministerio altaris haculo sancti Lamberti, vili schemate fabrefacto; pro-qUe calceamentis, margaritis auroque decoratis, eiusdem sancti patris sandaliis grossis, simplicibus ac nimia vetustate Pene consumptis.
197쪽
Do destructione fortissimi inpidi Dynanti.
Igitur, collecta multitudine armatorum, iii mense Augusto, Carolus illii trissimus comes de Chariois, proposuit primo grandem rigoris sui disciplinam exercere in Dynantum, et inde procedere et devastare Leodium. Fuit autem Dynantum oppidum munitissimum, accessu dissicile, aspectu inexpugnabile; vastissimis moenibus in gyro circumdatum , ct liinc Mosa nuvio, illinc vero excelsis rupibus sorti obsidione vallatum. Unde de firmitate loci confisi incolae, rem nefariam, ut Praediximus , faciebant, et sermones inciviles jactabant. Expugnatum tamen oppidum est, altera die Bariliolomaei , captum, destructum , deletum, et ita redactum ad nihilum , ut jam vix appareant vestigia ruinarum. Spolia in auro et argento, ac multifaria suppellectili, quibus oppidum assiuebat erat enim domicilium institorum , cessere in sortes pra dantium; multique de spoliis locupletati esse referuntur. Anteaquam oppidum caperetur, quam plurimi videntes quid futurum erat, malebant tempestive Per fugam evadere, quam per moram periculo subjacere. Multi ex iis, qui remanserant, vitam suam, dato magno auri Pondere, redemerunt. Alii, quorum non sufficiebat manus, vel vendebantur in servos, vel suspendio necabantur, vel dire trucidabantur, vel immisso gutturi pugione neci dabantur, vel mittebantur in Mosam. Et erat videre miseriam; nam luebant innoxii, obnoxii evadebant. Cumque ablata fuissent, quae et animum allicerent, et oculis blandirentur, universum oppidum cum iis quae in eo fuerant igni accensum est et evanuit in favillas. Ignisque damna nec templa Dei nec pia loca potuerunt
evadere. Erant illic monasteria virorum Praemonstratensium et Minorum ordinis, itemque sanctimonialium inclusarum ordinis Cisteretensium. Religiosis concedebatur vita, substantia tollebatur. Et pro Dra antensium, sicut prius pro Leodiensium pace, comes Sancti Pauli sollicite laborabat; sed conatus ejus redibat inanis, quia Philippus dux, qui Bovinis erat, in opposito scilicet Dynantcnsium oppido, resistebat, locum funditus everti praecipiens. Fama veri nuntia cum Leodii percrebuisset, nimio furore accensus populus , Primo impetu Wilhelmum ducem do Uyola apprehensum per plateas distrahunt, et
multis vulneribus confodientes, ad mortem usque caeduut. Cujus mors eo
198쪽
erudelior quo diuturnior. Nam propter densitatem armorum , ictus lento gradu, et Pertracta mora, ad vitalia Procedebant. Proditionis enim arguebanteum : vir ille scelestissim his famabatur , cujus ita pestifera conversatio et desperata correctio morat, ut veniae fuerit illum sic male perire, criminibus ova sisse. Benedictus Deus sic consuevit tradere impios, reddens in capita sua malum quod merentur. Ad similem interitum quaesiti erant naso et Bari capi tanei, propter similem proditionis naevum ; sed tam diu latuerunt in abditis
locis , donec vehemens strepitus conquiesceret, et cessaret hujuscemodi tempestatis conquassatio.
De secundo tra/-tu Caroli contra Leodium. Hoc facto, convertebat Carolus comes faciem ad Leodium expiagnandum. Et nomino sibi resistente, imo vero cunctis a facie ejus diffugientibus et aperientibus sibi viam, castrametatus est non procul ab urbe. Quo cognito, Leodienses et ipsi egressi bono armati, cum Populo terrae Lossensis, Pro rabant in occursum eius, et hinc indo acies ordinantur. Non tamen conserta Pugna, nec bellum initum est; illos enim horror invasit, ut cum Carolo congredi pertimescerent, videntes multitudinum armatorum et virtutem animi eorum qui cum illo erant, quibusque resistere non valerent. Confusi itaque ac Perlerriti per comitem Sancti Pauli, qui eos ad pacem, Ut micrat, adjuVabat, Sumplicant pacem dari. Ad quam cum quasi inexorabilis comes tali Olus appareret,
ac fractorcs fidei, pactique transgressores argueret eos, dicens ultra non Meflandum verbis eorum, factum est, ut pro majori robore Promissorum, Obsides ei darent, quos ille clusisset. Et elegit nonnullos ex urbanis civibus, plerosque ex ignobili vulgo, qui latrantes contra honum Pacis, clamore nautico solebant seditiones in civitato facere et populum commovere. Inter eos vir nobilis erat, dominus temporalis de Bureia, habens duos filior maioris ecclesiae canonicos. Continuo transmittuntur illi Lovanium, Bruxellam et ad alia tutiora principis loca, exponendi voluntati suae, si denuo Leodienses promissa non Solverent, si pacta violarent. Itaque in altera vice pace illis reddita, Ca-
199쪽
roliis abiit. Mox autem, ut Pueris in seliola moris est, tremero videlicet in conspectu praeceptoris, Promittere inulta et ad nutum imploro quidquid illo praeceperit, Post tergum ejus claudere codicellos, ludis intendere et praeceptorum magistralium oblivisci; et isti quoque, Praesente Principe tracta-hiles et tremuli, absento vero, contemptores et incurii revertebantur ad solita, malis votoribus nova cumulantes. Et, o miseram Praesumptionem est stultam arrogantiami non puduit dicere principem ipsum a facio coriam perterritum, et necessitate coactum tribuisse Pacem. Quis recte intelligens nesciat comitem Sancti Pauli non sua sponte se immiscuisse, Potius autem rogatum fuisse ab eis, ut denuo rogaret pro eis 3 Quis item dubitet nunquam eos dedisse obsides, si aliter evadere potuissent 7 Non utique voluntate . sed necessitate factum osse cortum est, ut caros conci es a domibus fieI aratos renitentesque
in dispendium libertatis suae principis manibus deputassent. Itaque praevaricatores ipsi, non obstantibus Promissis et pactis, contemnebant dominum suum, nee Dum pacifice redire sinebant, et Per viros Belial amicos ejus oin-nes liae rectos corde odio Persequebantur iniquo. Unde quod de Samaritis seriptum est de ipsis veri scari potest: Neo Deum timent, uec homines reverentur. inter alia aulem excessum sacere ausi sunt viri Belial, unde et oeulos majestalis principis non mediocriter offenderunt, oi nihilominus obsides itigravi periculo posuerunt. Dynanti 'illicus, Johannes Carpeulator 3, pro bono pacis sollicite satis agens et non proficiens, tum Pro I ace Sua, tum Pro salute sua, confugit ad terram Namurcensium. Ubi filii perditionis inventum eum ceperunt, captum Leodium adduxerunt, exultante civitate in hac re pessima. De quo princeps nimis exasperatus scripsit Leodiensibiis, ut eum a captivitate absolutum, illaesum abire permitiorent, minas adjiciens, si quominus eum exaudiri contigisset. Illi autem iussa implere non curantes, carcerali angustia diu cruciatum hominem, in quatuor Partes horribiliter discerpserunt. idcirco mortis filium eum esse oportebat, quod amicus esset domini, et
operibus eorum malignis non communicans terra exisset.
Ioha unis Carpetitarius, civium magister Dionantensium. Cis. fit pra p. 45.
200쪽
De obitu Philippi ducis, et Carolo successore ejus ac captione oppidi de myo
Anno Domini 1467, monsis Junii die Id, illustrissimus princeps Philippus, Burgundiae et Brabantiae dux, in oppido Flandriae Brugis, jubente Deo,
viam universae carnis ingressus est. Cui successit in universo principatu Carolus, comes de Chariois, filius eius. Evolutis diebus aliquotis, Leodienses,
coadunatis Lossensibus in multitudine magna, obsederunt territorii sui forti simum oppidum de Horo, et obsessum ceperunt. Siquidem multum erat ad eos, et aegerrime ferebant, quod Horenses non communicarent eis in causa episcopi, et in profana contaminatione dissociassent se ab eis. Erat praetcrea in Iloyo moram iaciens episcopus ipse, curiales sui, et amici sui non pauci numero, cum sarcinulis et thesauris suis, de firmitate loci confisi a facie Le diensium. Proponebant ergo isti capere locum, et occidere Plurimos, sicque
ulcisci de omnibus. Quod ea de causa possibile fuit, quod multi ex plebe, qui per vices in custodia oppidi vigilias observabant, favebant Leodiensibus hostibus, ct suis civibus occultae proditionis materiam fabricabant. Ea tempestate virum virtutis sese exhibebat nobilis vir Everardus de Aren inhe, repugnans fortiter usque ad oppidi captionem, cedentibus tergaque vertentibus, qui a duce in auxilium episcopi missi fuerant, Hannoniensibus. Itaque intempestae noctis silentio, cum ingenti strepitu, Leodienses intraverunt Hoyum, ipso die Lamberti martrris. Unde famabant sanctum Lanibertum, propitium eis factum, victoriam concessisse. Quo cognito, relictis omnibus quae habebant, coeperunt verisus Namurcum, quod scilicet proximius refugium csset, et Per Mosam, et per terram fugero, quotquot fugere potuissent. Fugit et episcopus, flens et eiulans, Omni cum alacritate. Alios pro temporis brevitato fugere non valentes ceperunt hostiliter, et captos indigne tractav runt, et dirae morti tradiderunt, justos ab injustis minime secernentes. Secretarium quemdam oppidi, in latebris se occultantem, comprehensum Iaer solarii fenestras emiserunt, quem in lanceis et in gladiis exceptum mille mortibus dedit subtus stans furentis populi multitudo. Spoliato tandem oppido omni genere opum, pluribusque trucidatis, quasi Victores, capta praeda, laetantes de scelere Perpetrato, redierunt ad propria.