Johannis de Los ... Chronicon rerum gestarum ab anno MCCCCLV ad annum MDXIV. Accedunt Henrici de Merica et Theodorici Pauli Historiae de cladibus leodiensium an. MCCCCLXV-VII, cum collectione documentorum ad res Ludovici Borbonii et Johannis Hornaei

발행: 1844년

분량: 1007페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

Quod Carotiis duae jam tertio contra Leodienses armare se coe t. Tot tantisque malis nimirum exasperatus Carolus dux, coepit accingere gladio suo femur suum Potentissime, congregans exercitum fortem nimis ad debellandos Leodienses. Armabat enim se, praeparabat SP, tamquam Cum duobus hostibus conflicturus, rege vidolicet et Leodiensibus. Venit autem ad eum Bruxellae constitutum comes Sancti Pauli, a rege missu componendae

pacis obtentu. Cui quidem vix audientiam dux ipse dare voluit, quidpiam de

pace audire recusans. Non multo post accessit ad eum, eamdem ob caurMimmissus ab eodem rege, episcopus Mediolanensis', legatus apostolicus in Frauciae regione, diligenter insinuans et regis gratiam, si exaudiretur, et Offensam, si contemptui haberetur. Supplicabat ei rex, ut amici fiui Leodienses, suae majestatis contemplatione, ad gratiam suscipi mererentur, promittens duci fidelem assistentiam in depopulando eos, si denuo pacta pacis solverent, adjiciens quoque minas, quod scilicet causam illorum suam faceret, defendendo Eos, quos sub protectionis Suae rami, raculo suscepisset, si petitionis suae Olytatum non consequeretur effectum. At dux nec procibus flexus, nec minis territus, nee Promissis illectus, constanti voce respondit se uollo amplius cum Leodiensibus de pace tractare, qui periuri facti semel et iterum, fidem frangerent, pacta solverent, foedera violarent. Tum ille : u nox, inquit, Franciae inter omnes terrarum P ges inclytus, extendit Palmites gloriae suae usque ad mare, et usque ad flumen propagines Polentiae suae; neque tutum ulli terrae principi majestatis suae oculos quomodolibet offendere. is Respondit dux :re Etsi potens sit rex atque magnificus, ut Peroras, ego quoque magnificum me virum lust virtutis ostendam. n - re Timeo, legatus ait, timeo regem, cum se contemptum viderit, venturum propria in persona, et Leodiensibus amici praesidia praestiturum. n Ait iste: u Veniat, oi utinam venire veliti et experiendo discat ipse quid possim. Quod si eum jam Leodii adesse certum mihi

csset, tempus praevenirem, et in biduo rogi me praesentem exhiberem. n

i Stephanus Nardinus. magno ingenio vir. dignitais ornatus, merito Rnnumeratur in sana sub pio II, in Germania gravissimis expediendis sis praesulibus, qui aliquaudo ecclesiae Modi negotiis probe versatus, a Sixto vi cardinalitia lauensi praefuerint. Cir. supra p. 4.

202쪽

De nititia apud Sanctum Tru uem per hostes commissis. Ita si te in medio mensis Octobris procedens dux a LOvanio, cum infinita peditum equitianique multitudine ac armorum cujuslibet generis copiosissimo apparatu, Primo im laetu applicuit ad Sanctum Truilonem, et vastavit Oppidum illud. Quod anteaquam in deditionem acciperet, plures de exercitu ejus in circuitu mala exercebant innumera, agendo praedas, ita udendo domos, homicidia perpetrando. Non parcebant a spoliando saecularibus, non religi sis. Est juxta muros oppidi monasterium feminarum inclusarum, Canonicarum regularium Sancti A ligustini in communi viventium. L hi quantas a minationes fecerint, non est volutillis styli ministerio facile explicare. Et per mquae illic facta sunt, quaenaria et in aliis locis piis facta sint, prudens lector prudenter intelliget. Veniebat venerabilis priorissa ad Portam usque monast rii hostibus obviam, siquidem rector ipse sociique sui prae nimio terrore aufugerant; et humi prostrata misericordiam postulabat, exhibens salvasardiam ducis, quod sub sua Protectione recopia erat domus. Quam torribilibus oculis

intuentes et sermonibus inconditis aspernantes, nec movebantur reverentia

Ioci, nec salvagardia terrebantur, nec nectebantur suspiriosis precibus deviniae multitudinis, tetraim in facie pallidae mortis imaginem praeferentis. Quinimo more loOnum rugientium, cum in venatione fuerint, bellu ina crudelitate hominem diffitentes, omnia perlustrant, omnia pervagantur, singulas revi sunt osticinas; displicita comminuentes, placita rapientes. O iusatiata rapacitas i O fori ea corda l O pectora omni adamante duriora i aggrediuntur primo oratorium, non orandi gratia, sed spoliandi causa; illudquo imaginibus, tabulis, libris, Ornainentis, omnique suo decore evacuant. Et, abiecto omni timore Dot, distractas reliquiarum capsulas mittebant in lutum, et pedibus ut paleas conculcabant. Dehinc dormitorium scandunt, quod ita omni sororum supellectili spoliabant, ut ne imaginem quidem papyroam dereliquerint. Ilaec considerans soror quaedam honae simplicitatis, tulit secum devotionis suae imaginem : cogitabat enim apud se dicens : re Etsi omnibus spoliarer rebus ad usum mihi concessis, reservabo saltem mihi Iesum meum. n Habebat enim iconiam eburneam infantuli saliatoris. Quam arctius constringens ulnis Suis, voleutibus

203쪽

vam tollere, fletu singialtuoso et anxio eiulatu respondebat dicens : ii Nolite mihi tollere Iesum meum, unicum solatiuiti cordis mei. Omnia mihi at,stulistis Praeter eum; Parcite mihi. Parcite, quia ita conglutinatus est mihi Iesus meus, ut nullo pacto inter nos divortium fieri queat. is Multos hisce verbis et flebili apparatu ad compassionem sui commovebat, ut a male coeptis abstin rent. I andem vir Belial, compassionis expers , nescius misereri, de ulnis sororis lacrymabiliter vociferantis iconiam violenter abripuit, et ait : re Si tibi placet Iesus tuus, et mihi non displicet. Hactenus eo usa es; patere tit jam utar co. D Cuncta denique in cellario reperta vitae necessaria, inque reliquis ossicinis utensilia ad curam rei familiaris pertinentia, tollunt, Confringunt, dispergunt, nihil corum quae ad victum et vestitum p ri tinerent desolatis sororibus relinquentes. Caetorum tantus erat illis rapiendi fervor, imo furor, ut plumbum de tectis eruerent, et ferrum de muris auferrent. I anta denique scurrilitas, ut, rejecta naturali verecundia, abuterentur dormitorio pro latrina ; tam procax insolentia, ut ancillas Christi ad exuendum vestimenta rigo- roso. compellerent. Habebat antea praemonitas filias suas mater, ut de vestibus suis tantum tollerent quantum ferre potuissent, contra injurias hyeinis imminentis. Dicebant enim imperatorie ad illas scurri: u Exuite vos sine mora. n Atillae inexorabiles hostes aspicientes, coram facie eorum exuebant se vestimenta sua ad camisiam usque. Illi autem relinquentes in manibus sororum quidquid vile fuerat ac reprobum , meliora tollebant. Sed quis non obstupescat magno Dei munere factum esse, ut cum hona mobilia perdere cogerentur, thesaurum castitatis incomparabilem integerrime conservarent, nec illarum ulla, quantumlibet speciosa, reperta est pati violentiam, aut corruptionis vilio suta jacer p Sacrilegis divinitus permissum est subflautiam hujus mundi tollere,

scurris Permissum non est carnis spurcitias exercere. Etenim ad imperium priorissae manebant indivisae sorores, non sese altera ab altera separabant :nimirum igitur ad instar muri illaesae et impenetrabiles permanebant. O quam patiens redditor Deus t Quam terribilis in consiliis super filios hominum leuam districte suo in tempore feriet, qui jam tauta mala aequanimiter su

ferti Sane audiens haec dominus Adolphus de Clevis, dominus temporalis de

Ra Minyn , compassus tantae desolationi ancillarum Christi, fecit eas adduci ad se; non enim procul aberat, et viri cohortis suae tantum flagitium perpetraverant. Verum earum aliquae, nimio moerore confectae, Prae teneritudineluti profunditatem transilire non valentes, virorum manibus ferebantur.

204쪽

166HENRICI DE MERICA

Quas in diverticulo suo receptas humaniter tractavit, benigne fovit, euram earum egit, magnamque partem ablatorum , dumtaxat in locis terminiis, restitui eis fecit.

De Usna inter po ruunι ducis et Leo senses. Oppido Sancti Trudonis in deditionem accepto, rebus corporibusque salvis, convertebat faciem suam dux ad Leodium devastandum. Sed anteaquam doloco moveret exercitum, Supervenerunt Leodienses inopinate sane, neque

nim tempus neque locum congrediendi designaverant, in multitudine gravi turmarum trium , et ingenti Strepitu, hora quarta diei, cum jam sol vergeret ad occasum, et effuderunt se in campi magni planitie, non procul a villagio dicto Bruystem. At phalanga domini de Ravesteyn, quae vicinior erat,

sentiens hostos sirper se ex improviso venire, fortiter obequitabat, ct ad praelium Praeparabat M. Et ortum est bellum salis durum in illa die. Quo inito, clangor buccinarum Perstrepebat; volitabat per aethera telorum densissimus imber; resonabat terra a collisione armorum , aserque replebatur ahellicarum sonitu machinarum. Et factum est quasi miraculum grande in die illa, ut septuaginta et amplius lapidibus hombardarum per Leodienses uno impetu in populum ducis effusis, Pauci laederentur, et palam fieret omnibus,

quod non esset cum eis manus Domini. Qua de re dux ipse, non virtuti suae , sed nomini divino dans gloriam , misit et ecclesiae 1 vaniensis iani verso clero attente commisit, vice sui, omnipotenti Deo suaeque sanctissimae genitrici solemne offerre sacrificium , laudisque ac gratiarum referre uberrimas actiones. Sane Primam turmam Leodiensium, per callidam inundationem ac emi sam serpentinam, I enetrabant, atque scindebant, qui erant de parte contraria, es ita divisam prosternebant. Illi autem videntes quini res pro anima ageretur, et in pedibus stantes et in genibus, ad mortem hisque pMgnabant acerrime. Percussa est autem et ita extincta eorum acies Prima , ut Perraros de ea contigisset evadere. In qua et interemptus est Bary Suriet miles, cujus supra fecimus mentionem, et duo ex majoris ecclesiae canonicis. De populo ducis

205쪽

DE CLADIBUS LEODIENSIUM.167

cecidisse feruntur sermo viri eentiam. Reliqua autem Loodiensium inultitudo Percipiens quod fiebat, nimio terrore concussa, et, ablata omni spe, coleriter aufugiens terga vertit, summam infelicitatem praesumptionis suae consecuta.

Cum qua fugit et Raso, dominus de fleers, vir magniloquus, sed pusillanimis qui nunquam Propinquare auderet, ubi magnanimorum bellicosa contontio haberetur. taedebantur nihilominus fugientes hinc et hinc, sed in paucitate, quia noctis obscuritas longum transitum persequentibus hostibus denegabat. Itaque Leodiensibus Partim caesis, partim in fugam conversis, dominus de Ravesteyn cum Phalanga sua Postera die anteibat universum exercitum, sp liatoque oppidulo de Boi chloon, recto itinere pervenit ad I ungrorum Oppidum , fortium moenium circuitu munitum. Omnibus a facie ducis tantus metus incubuerat, ut nullus incolarum ad principem auderet accedere, pacis gratia impetrandae. Tandem procuratori domus Rogularium, quae est Tu gris onus legationis imponitur, per quem, plurimis fusis precibus, et Pr missorum exuberantia Praecedent , vix ad hoc devenire, vix poterant a principe impetrare, ut eos sub gravissimis oneribus in deditionem accipere

consentiret.

De tertio trantitu ducta aci Leodium, deque iliis quae illic tunc gestu

fuerant.

Quid mirum si Tungrense oppidum prae nimio timore cum duce pepigerit foedus, quando certe tremisit et expavit a facie rius gradientis in multitudine virtutis suae Leodium. Urbs inclyta, civitas populo Mi, hoc jam, ex Perientia magistrante, vel sero discere coepit, quod durum sit contra stimulum calcitrare, quod potestatibus sublimioribus non subdi sit fatuum, et a male coeptis tempestive non desistere periculosum. Didicit jam Leodium, quod majestatis ducis oculos offendere nihil aliud sit, quam leaenae in saltu rugienti captis catulis, obvium. Unde ad instar damulae pavidum, et durae cervicis rigorem dePrimens, noli jam, ut assolet, ponit os praesumptionis in ecclosia ;non linguam magniloquam exerit; non quaerit cum duce agere ferro, sed

206쪽

163MENRICI DE MERICA

pacis osculo. Minas abjicit, Pro minis preees assumit; vocem Di oleo ae fit perblao con ertit in v rba humilis obedientiae. Quamobrem mittit legatos ad ducem , se Iieccasse clamitat, spondet emendam , plura offert, magnaque Promittit : veniam petit, Pacem exquirit. eriam lamen in concedendo veniam et donando Pacem oborta est disti cultas non exigua, tum propter transgressionis mulli tradinem, tum propter duplicis animi creborrimam instabilitatem. Demum post longa colloquia , discordiae nebulis dissipatis, pacis apparuit Pulcitra serenitas ; sub certis lamen et gravissimis conditionibus, quibus si effectualiter Praeberet assensum , Optata pace gauderet , set corpora salva haberentur simul et bona. Quarum quidem conditionum verba erant : Ut jura sua, Plebiscita sua , Privilegia sua, eo quod abusionem oriam fecerint, in manu principis resignarent. Deinde omne genus armorum alaicerent, et eidem Principi aeque traderent. Erat enim, et in civitate illa et in terra illa, omnis armatura fortium, omne genus machinae bellicae, sic ad invadendum , sic ad defendendum, sic ad expugnandum. Et rejecerunt hombardas, sicut fundibularios suos, serpentinas suas, balistas. gladios, loricas hastas, pugiones. Soli ex omnibus armis relicti sunt universo popuIO terra cultelli sine acumine, apti ad escam, inepti ad pugnam. Danditio quoque adhuc fuit ut, sumptibus propriis, portas murosque civitatis et Oppidorum singulorum diruerent, soloque asequarent. Et factum est ita. Solum oppidum de Hoyo hartim conditioniam, imo pOonarum remansit immune, et merito quidem. Qua enim ratione Particeps deberet esse poenae, quod volebat expers esse culpae, quod OpΡidum, ut puta diverticulum episcopi et suorum p Quia Loodienses injusto spoliaverant bonis et thesauris, quibus non mediocriter affluebat de praesentia dixi tum terrae, conditionatum quarto est, ut ingentem argenti massam solverent, Priorum annorum mulctam, nullam ponitus

facietates de falcationem. His ita rite poraclis, intravit Leodiuui dux Carolus, Princeps Potentissimus, cum ingenti e i illum multitudine. Qui bini et bini

Per turmas fitias incedebaut, et a primis us lue ad ultimos, quinque horarum , ut aiunt, explebant intrandi si alium. Cogebantur manere extra Civitatem Pedites, quorum grandior ferebatur esse copia, ne multitudine nimia confusio, imo violentia gigneretur. Sic , sic humiliata est civitas illa grandis, sed rebellis urbs ampla, sed tumultuosa, alumna scandali, mater litium, seditionis conscia, tranquillitatis ignara, fomes discordiae, concordiae su catrix ; plus habens de prae,ianquione iitiani de fortitudine , minusque de ρο-

207쪽

DE CLADIBUS LEODIENSIUM 169

tentia quam de arrogantia. Sic devicta est gens numerosissima, sic Subacta natio non assueta Pacis, assueta helli, Cedero nescia, nisi cum resistere non

Valet. Secundum magnitudinem praesumptionis et gloriae data est ei magnitudo confusionis et ignominias. In inani gloria modum non habuit, in retributione vindictae debita mensura defecit. Sic facti servi sunt, qui prius erant liberi; sic coacti sunt obsequi, qui volebant omnibus dominari. Inque signum victoriae gloriosae , abstulit dux fornicem triumphalem, quem pyronem ipsi nuncupabant, in medio fori pro decore stantem , miro lapideo tabulatu erectum, et Brugis deportari fecit, pro quo patibulum mandabat erigi. Quam

rem licet molestissime ferrent, tamen contradicero bon audebant. Sublatae erant ipsis vires omnes, cum quibus perierant simul et omnia. Non sic arc- tantur sub Praeceptore scholares, sicut constringebantur a facie principis Leodienses. Reliquit autem dux Leodii, loco sui, Guidonem, virum nobilem ex Picardia, dominum temporalem de Him horti uria, ad regendam patriam universam. Homo iste saevitiae plenus, compassionis inops, in virga ferrea regere coepit, non parcens divitibus, non egenis, judicans in rigore incolas terrae. Itaque redeunt qui Proscripti fuerant, amici episcopi, unusquisque ad possessionem suam , et in quieto vivere permittuntur. Iam insignia armorum episcopi in vicis et compitis ubique ponuntur; jam vox illa tumultuosa : Vivat rexi silentio datur. Absit, absit ut aliquis deinceps magistri

Marci de Baden praesumat facere mentionem. Dominus Ludovicus de Bombonia pace fretus, et quaquaversum se dirigens, verus terrae dominus agnoscitur, et Loodiensis episeopus honoratur. Ordinatur insuper nova lux, et, veteribus transeuntihus, jura nova conduntur. Plerique ex civibus, quibus erat scrupulosa imo meticulosa conscientia et lividus animus, haec ita geri conspicientes , dentibus Domuerunt, et nolentos ita constringi, sponte aufugerunt. Proscribuntur et multi auctores schismatis, hostes pacis. Inter quos et dominus Raso erat, qui postea in terra non comparuit, quoque deveneritusque hodie ignoratur.

208쪽

De se unda profectione ducis confra regem Frauciae, eι Pace utriusque, ac Legato vostolico.

Anno Domini 1468, mense Augusto, Carolus dux inclytus, jam altera vice Flandriam petit, bellum regi illaturus, non utique propter se, cui in nullo forefecisse repertus est rex, sed Propter duces Britanniae Et Biturri censem, regis germanum, quibPs, rupto Medere, rex dimicatus est. Sed quia Carolus dux cum his duobus Medus pepigerat, ita videlicet ut alter alteri contra regem , necessitate cogente, manus porrigeret ad invicem, injuriam illorum inso retorsit, eo ue de rege vindicare Proposuit. Sed omiram humani cordis instabilitatem l O inexprimabilem surreptionem l Duce Carolo derelicto, duo ipsi clandestine paciscuntur cum rogo. Iste illis in adjutorium, non sinse sua suorumque multa incommoditate, adveniebat; illi istum solum in periculo derelinquunt. Servat iste, ut debuit, amicitiae jura et pacta fidelitatis; illi, quod nefas putamus. abjiciunt. O quantum est in rebus inanel Verum , Deo disponente , id quod malam videbatur faciem habere, conversum est duci in

augmentum boni. Non enim movit arma rex Contra eum; magis autem, sp

tis aliis, intra sinum gratiae specialis recepit eum. Quid enim p Videres et rogom et ducem amicabiliter comedere in unum, illum istum convenire, et officio salutandi, et obsequio blandiendi, et complacendi instantia, mirantibus atque indignantibus Francisenis universis. Crederes sane, si aspiceres. nil odii vel rancoris unquam in alterutrum exstitisse, sed universa jura dilectionis ot gratiae. dem autem tempore, venit Loodium dominus Honos ridus, Tricaricensis episcopus, habens plenariam potestatem legati a latere . Is, pro tradita sibi

auctoritate, cujuslibet criminis reos absolvit, suspensos et excommunicatos intra gremium Sauctae matris ecclesiae recepit, et irregulares reliabilitavit, data cera ' et accepta Pecunia.

t Cis. supra p. 56. quae excommunicatis in signum reconciliationis a Aane vox eera hie intelligenda de eereis, dari solehant

209쪽

Uuou piri Belial cepere Leodium rati nutum illic omnia disponentes. Verbum apostoli est de negligontibus hominibus ot incuriis: ti Cum dixerint

pax et securitas, tune repentinus Dis Νu Perveniet interitus. is Hoc circa Loodiensem opiseopum et familiares suos manifesto videmus impletum. Qui post tantam impuli stragem et civitatis destructionem, non ipsi cautius nogotiari ei ollicitius vitam instituere satagebant; sed nimiam sibi x curitatem promittotiant, lincala omnia arbitrati. Unde jocis intenti, comessalionibus dediti, magis delectabantur audire Symphoniam et choros, vocemque cantantium atque ludentium pro inani laetitia, quam colliSionem armorum strepitumque virorum fortium pm civitatis sollicita eustodia. Et quia in die honorum malorum immemores erant, futura non Prospicientes, contigit justo Dei judicio, ut extrema gaudii hujuseemodi luctus Occhi paret. Siquidem in profesto nativitatis Virginis gloriosae, virorum Belial cuneus ingens, grandi cum strepit Mot nonnullis capitaneis, Leodium introivit. Quorum ad introitum erant amici episcopi nimirum nimium consternati, volentes quidem sed non valentes r sistere, et impedire rei subitam novitatem. Applaudebant alii, et per inciturnitalem atque dissimulationem quamdam, quod fiebat, videbantur approbare. Vulgare proverbium est : Qui tacet, consentire videtur. Heul Hsul Res haeceivitatis ipsius causa excidii fuit, populoque interitum attulit. Illi ita tuo ingressi mox fortunam regis Vociferatione conclamant, dicentes : Vivat rex lVi Vat rex l in vilipendium ducis. Primoque impetu irruunt in militem quemdam , quem vicarium pro se reliquerat dominus de Hymbserti uria , cum e tueretur ducem euntem in regem , illum tuo trucidant. Alios aufugero tentantes, alios arma capientcs interimunt; sicque civitatis exitus Imrvigilem custodiam observant, ut nec exire, nec intrare cui pie liberum fuerit. Domum legem novam instituunt, Pacta solvunt, domos irrumpunt, spolia ducunt mulctam ad opus ducis terrae impositam interdiciant. Et ex parte episcopi plures in periculo capitis sui clam aufugientes Trajectum tendiant, quorum multi in ipso itinere mortem , quam quaerehant evadere. iuvenerunt. Inter quos et magister Johannes Bau, vir militaris, licentiatiis in utroque jure , presbyter et canonicus ad sanctum Lambertum, erat, qui ea solum de causa

210쪽

172MENRICI DE MERICA

quod clam diffiigeret, juxta villam domini do Nassou, dictam IIcerstat, a viris Belial crudeliter interemptus est. Quomodo communi plebi parcere acquieScerent, quando in virum celebrem tyrannidem exercebant 7 Si in viridi ligno talia praesumere ausi sunt , in arido quid fecerunt 3 Fuerat Leodii , paucos ante dies quam venirent viri Belial, episcopus ipse cum suis , magis intentus dies festos agere , quam sollicitus super civitatis provida custodia cogitare. Inde Trajecti se recepit, et solati una omne subtrahens, amicos, qui Leodii orant, magno in discrimine dereliquit.

Quod episcopus cum suis, a viris Belial captus, Leodium Perductus sit. Quamobreui episcopus amicos convocat, viros instaurat, colligit cuncum armatorum, tristis tristes mittit duci litteras in Francia constituto, necessitatem exponit, praesidia Petit, quo civitatem suam recuperare et se de transgressoribus vindicare valeat. At ille quamquam de negligentia et incuria culpasset istum, assistentiam tamen offert, transmittens ei in adjutorium a latere suo nobiles potentesque barones de Ilimberti-curia , de Burgis , de Hamalia, virosque generosos cum illis non paucos : seque in brevi venturum personaliter cum univei SO exercitu Pollicetur. Convenerunt igitur hinc et hinc in I un-grensi oppido, et, quasi jam habita victoria de hostibus esset, et ad vota cuncta cessissent, minus solliciti, nimis securi dies festos agunt ibi : homines inermes aggredi pro nihilo arbitrati. Celebrantur ludi, choreae ducuntur, vox laetitiae ubique resonat, tanguntur signa turrium cum modulamine, ut in festis solemnibus fiori solet. Sedent in vino exploratores; non ordinantur nocturnae vigiliae Su Iaer custodia oppidi, quod Portis caruit, propugnacula non habuit, muros amisit. Non invocatur Deus venire in adiutorium, quamquam concernat causa ipsa honorem suum. Τanta in viribus propriis fiducia

erat, ut a Deo prosperitatem exspectare et sperare Salutem, non ne essarium,

imo superfluum videretur. Nullus eis tremor de habenda victoria ; timor omnis erat de celeri hostium fuga. Itaque jocis, ludis, conviviis, spectaculis fatigati, omites intempestae noctis silentio cubilia petierunt, verbi sapientis male m

SEARCH

MENU NAVIGATION