Dominici BaudI Orationes quae exstant, quarum maior pars nunc primum prodit ex bibliotheca Iani RutgersI, edente Matthiâ Byvortio

발행: 1619년

분량: 446페이지

출처: archive.org

분류: 범죄와 처벌

71쪽

3 Do M. BAUDI ORAT. strages edideritis. Vidi,vidi, magno meo cum dolore, & arterno vestro cum dedecore strata disiectaque foedum in modum pulpita, scamna, substalia, t. anquam si vis aliqua major , dc coelo missa calamitas iis locis incubuisset. Lustravi oculis vestigia, Sc monumenta saevitiae dicam an vaecordiae qua debacchati estis in res

mutas atque inanimas, eXperteS om

ni sensu doloris atque injuriae. Ne nihil egisse putetis, scitote a vobis eXauguratum esse templum Themidis, sedem dc sacrarium Musarum prophanastis, faetus est impetus in adyta penetralia palladis,ipsum imperij pignus evertistis Orem auditu relatuque foedam, non solum visus

Si prophana plebs,si vulgus ignobile,si quos per irritu de ludibriu Platateros appellatis talia facinora perpetrassent,

72쪽

AD S TVD I o s. LEI D EN s. 33trassent, quis esset tam lenis ac misericors qui illis ignoscendum puta-xcit Quanto fravius est vestrum flagitium, qui sacris literarum initiati, liberalibus studiis exculti,praeceptis institutisque sapientum eruditi, luce palam, sicci &sobrij tam insanum facinus admisistis Θ qui matrem dc nutrice vestram violas ist qui, quod proprie suriosorum est, in propria viscera seviis Nihil quidem essit

sum est humani cruoris, & praeclaram scilicet absque caede victoriam reportastis: autnor sum Vt myrto coronati tanquam Veneris nepotuli debellatis citra sanguinem hostibus ovantes Vrbem ingrediamini, . vel pro foribus Academiae curetis appendendam e fronde querna coronam cum inscriptione magnifi-

, OB C I VEIS SERVATO S.

73쪽

36 Do M. BAVDI ORA r. quam gloriam pluris aestimabat is qui domita nomen ab Africa itaCratus redi , quam si innumeros Perduelles secundo Marte subjugallet. Ac vi maiestas loci clarior esset atque illustrior, apparebat vitrea Pluribus locis effracta, crebrisque lapidationibus perfossa. Credo vobis in animo fuisse fanum Termino consecrare, auspici perpetuitatis, qui sub dio , nudoque sub aetheris axe semper habitat, quod Iovi supremo cedere non sit dignatus. Iacturae quidem pretium exili fiamptu reparari potest, sed probri macula de

ignominiae labem vix omnibus uncus abluerit genitor nympharumOceanus. Tamen quasi rebus sortiter

ac feliciter gestis minamini vos hinc esse discessuros,& in hoc multi fidem obligasse scripto, vel sacra

mento

74쪽

mento seruntur. An ideo Leidam Orbam, & desolatam fore imaginamitii Z Nolite hanc animo fiduciam Concipere. non est quod vobis useque adeo placeatis. Vos quidem estis praecipua seges & materies nostrae gloriae, dum facitis ea quae Vobis digna sunt , dum strenue officio incumbitis , dum sedulo reputatis quam insignem & honorificam e spectationem patria parentesque de

vestris studijs sibi polliceantur. Annon ex hoc seminario prodeuntibus annis existunt ingenia juvenu,

qui publicis privatisque muneribus

obeundis seculum ornare postsint Alij periclitantem innocentia prae sidio sublevant,alij dirimunt ambigua sata causarum, lapsa erigunt,fa tigata reparant, nec minus providet humano generi,quam si manu mi-

D s litari

75쪽

. 1 8 Do M. B A V D I ORA π litari patriam defenderent. Alii se iis artibus instruunt,quibus aliqciando vel moderandae religioni, vel regendis populis, urbibusque administrandis praeesse mereantur. Nec

sua laus deneganda est iis qui affectis hominum corporibus medicinam faciunt, quo nomine vetus sit perstitio multos coelo dicavi de adscripsit choro divorum. Sunt quibus unicum opus & studium est veritatis investigatio, cujus dulcedine quasi quodam naturali mentis habulo deliniti a rebus gerendis se submovent, qui & ipsi non de generem locum in hac mundi universitate tuentur. Denique tam late patet campus virtutis atque honoris,

ut nemini bono, in quo quidem sit indoles industriae, sui proserendi facultas intercludatur. Vos ex

76쪽

AD STUDIO S. LEIDENS. 9 eo ligno estis unde fabricantur tales Mercurij. In hanc spem vos edu- Carunt paretes, hac fine pedem huc intulistis ut bonae frugis copiam, &Optimarum artium scientiam domum reportetis.Etiamsi a vobis relinquamur, deseramur, prodamur, non relinquemus tamen , non deseremus, non prodemus gloriosam stationem in qua nos famae favo r,& conspirans magnorum Virorum suffragatio collocavit. Perstabimus in bene merendi proposito, & Vtcunque Neptunus atrox ingruat , rectum clavum tenere cono bimur in his Academiae turbinibu5 ac tempes taribus: vestrique misere bimur qui ta proterve & intemperanter contemnitis occasione proficiendi. Vobis seritur, vobis metitur,vobis seret hic honorem ac laeti

77쪽

6o Do M. BAUDI ORAT.tiam labos. An arbitramini vobis hinc dilabentibus nos consimilessore isti amabilis insaniae fatuo, Cui se credebat miros audire nugae osis macuo latussiessor plausorq; them troy Mittite hanc de pectore curam. Noegemus, Ut opinor, elleboro, nec talibus medicis stipplicandum haberemus , si cum eo genere morbi conflictaremur. Pace vestra liceat

dixisse, quod olim haud ignobilis

author effatus est quanquam nomen ejus ignoratur, latis sunt nobis Iauci lectores, satis unus, satis nul- UiuS. Non erimus infirmiores animo quam poeta Vetus, qui quum in amplissimo coetu ac frequentissimo. longum carmen recitaret, dc Omnes extra solum Platonem auditores di

centem deseruissent, legam, inqui nihil

78쪽

ni est instar omnium. Quid Z an in arte ludicra tibicen Antigenidas

erigeret desperatione debilitatum, mini cane & Musis: nos qui in utilissimo & honestissimo docendi

munere Versamur,ea erimus teneri

tudine & imbecillitate frontis, ut auditorum frequentia vel raritate, quasi adverso vel serente veto nunc extollamur inani gloria, nunc moerore ac tristitia deprimamur Patie murne a muliercula nos, a mima stiperari quae contempto multit

dinis contemptu satis habebat equitem sibi plauciere8 Male nobis con staret vigiliarum & studiorum ratio , si hoc tantum assecuti essemus Vt nul turba miraretur. Nunquam inter

discipulo

dicere no

pud populum frigenti

dubitavit ut ejus animu

79쪽

si Do M. BAvDI ORAT inter viros illustres- apparebit cui nihil altius propositum fuit quam Vt populo placeret. Vulgus est pessimus magnarum virtutum aestimator, nec tam bene cum rebus humanis agitur, ut honesta quae fiant &praeclara judicio maloris partis co- probentur. Adeo autem cordatis Sciapientibus viris suspectum falsi fuit suffragium multitudinis,Vt memoriae proditum sit Phocionem ad amicos conversum, eX iJSquae .sisse nunquid sibi per imprudentiam aliquid absonum excidisset, ruum sententiam a se prolatam V1-eret unanimo totius populi assensu suisse approbatam. QuJcunque vestrum hoc ipsum imputant , Scgratiae apponi cupiunt quod aures nobis impartiri dignentur,eos si nopro imperio summovemus, & arce

80쪽

AD STUDIO S. LEIDEN s. 6imus a sacris, saltem aequo animo patiemur si non intersint nostris recitationibus. Sibi magis, i vcili tati suae sunt injurij , quam cui' quam nostrum. Dei clementia dc benignitate non deest nobis unde literarum gloriam , & saeculi dignitatem propagemus , etiamsi male costulta juvenum turba facessat hinc in ultimas terrarum oras. Valde debili praesidio muniretur fama& existimatio nostra, si a vestro sei-gore detrimentum caperet, Vel a favore confirmaretur. Quae malum

confidentia vobis hos spiritus pariti Num Virtutem esse creditis verba dc Voces, ut ligna lucum 8 Num arbitramini Academiam consistere ita

congestu lapidu, in muris & parietibus , in suggestibus ac subsellijs 3 Nihil minus. Roma Veiis erat qua

SEARCH

MENU NAVIGATION