Epistolae Gerberti primo Remorum, deid Rauennatum archiepiscopi, postea Romani pontificis Siluestri secundi. Quibus accessit Decretum electionis eius, ... Epistolae Ioannis Sersberiensis, episcopi Carnotensis, ... Epistolae Stephani, ... S. Genouefae

발행: 1611년

분량: 856페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

421쪽

satisfaceret, ut benefactoribus meis sua authoritate &meo de siderio vicem duceret rependendam, votorum temporalium summam mihi fere omnino videretur assecutus. Sed quid de pace vestra sentiam non plane video, aliis asserentibus eam desperatius elongari, eo quod Dominus Rex prosperatur in viis suist aliis econtra dicentibus quod ei 'pax non displicet, si honesta reconciliationis occurreret forma. Et hoc utique crediderim citius, eo quod vir prudens hanc ipsam successuum facilitatem & copiam debet habere suspectam , & viarum suarum conscius tutus esse non poterit, si iniuriando Ecclesiae &pauperibus Christi Deum sibi reddiderit inimicum, sed Deo propitiante non faciet, quod principatus sui gloriam debeat

obfuscare, nec contra Deum praesumet de facilitate aut potius fallacia successuum,qui meminit quam fallax est eques ad si lutem. Asael velocitate cervos ut rostri historia anteibat, repernicitate currendi capreis prqualebat: sed quia agilitati nimis indulsit hostem persequens fugientem, cum Coegit ut instanti fatalem inferret plagam qui fatum disposuerat declinare per fugam'. Fugit interdum Christus a facio persequentis Ued us impoenitenti in quo prouocatus toruo respicit oculo. Saluta socios curialcs qui excommunicati non sunt. M. Gualtero de Insis. E p I s T. CLXXXIX.

D Iuturnitas silentij mei iure vidctur en desidis amici aut

negligentiae arguinentia nisi causis probabilibus quas Deus evacueth simodi suspicio purgaretur. Eas ad praesens allegare non expedit, quia sicut mihi graues, ita 8c tibi conspicuae sunt,&nois mundo. Vtinam soluatur chaos quod inter nos firmatum est,&pax inter regnum &Lacerdotium re mmetur ut si intermeandi facultas patuerit,eius quae in Domino est, nobis possimus ad inuicem exhibere ossicia caritatis. Non enim excidit a memoria mea quam tibi exigentibus meritis obnoxius sum ut magistro & Domino. Et tu licethdhue mea in te non existant merita, inevi Christianum debes diligere & amicum. Temere tamen non dix crimet rationem de- csse meritorum: cui ad amandum intensa famulatur affectio,ω

voluntas ad obsequium prompta nihil auidius concupiscit,

422쪽

quam mei opportunitas adeo praeparetur, qua amici sui satisfaciat votis aut usibus. Nam MDcus deu'tam acceptat pro adimplet' opere voluntatcin , pro qu litate dc quantitate assectionis qucmque remunerat Expecto a uicin & spero a Domino,quia Si deuotaomines facultas dabitur,& procella nostra in auram auctore Deo in breui facilius Se fclicius transitura est quam crcdatur. Haec tamen potius accipiantur dicta cx certiti ille fidei quam scientiae: Eo quod Deum fidelem nouimus in proniitas,quitiinc demum gloriosis pro se patientibus suum ministi at auxilium ,quando, tbrsu essat humanum I nteiihi

probat nos Dominus an diligamus cum, S si mora fecerit,a quanimiter tot crandus cst, quia quicquid nobis vidcatur, proculdubio veniet & non tardabit. Vnde secure dico quia in breui stibiiciat et, cum pro ccrto nouerim in humanis Aebus nihil nisi momentan cum csse, S quod gloria mundi ut fumus evanescit, & iniquorum finis cst ignis &Vermis. Etenim reliqui. e impiorum interibunt: & est salus iustorum indubitanter expectanda a Domino. Licet enim impius cX tollatur super c dros Libani,si modicum pertransieris patenter intelliges,quia etiam quando florere videbatur , iam non crat, & non erat vulcrius locus eius. Ridet hic prudentia carnis,shd prosecto Deus. non irridetur, qui interim iuxta Salomonem irritoribus flagella parat, & duros malleos dorsis & ceruicibus contempto rur C sterum quod ad humanam opinionem,tibi facilius patet, in

qua conditione versemur, SI quid ex decreto aulicorum nos timere oporteat aut sperare. Sperabimus autem: Nam ad omnem

humilitatem prompti sumus, qua conscientia seruatur indemnis, dum legi divin. ae non .lcrogemus nec honcstati, qua amissas atqui es mori quam viuere. Nullam pacis respuimus conditionem: certum habentes quia melius est incidcre in manus hominum, quam derelinquere lagem Dei, vel turpitudinis incurrere maculam. Nec tamen praesumimuS Vitare obscruantiana Euangelij,memores infirmitatis nostrς: ut liquidum sit quam temerarium cst iurare in consuetudines reprob atas. Hoc autem supra modum miror, quod Cantuariensis Archidiac nus aut pcrse aut per alium non laborat de pace: Cum cicon oci Dco S mammonae seruiri non posse. Vale. Salutat te fratcrancus R.& domum tuam mecum. Salutem dic clcricis capulis,

423쪽

qui nec eX nomine excommunicati sunt, nec aliorum particia patione. Memento nostri in orationibus tuis memoris tui. M. Radubbo de Bellomonte. E PIs T. C X C. 'T Ers titulus pietatis nullo melius clarescit indicio quam V cum illis misericorditer subumit, qui humano solatio destituti sunt,& quos ingratus Deo gratiS persequitur mundus. Hoc itaque te assecutumesse gratulor, gaudens, quod praeter opinionem multorum & fere omnium non dico secularis adminiculo Philosephiae, sed igniculo Spiritus sancti, tuum ad veram septentiam animum accendentis pariter & illustrantis cxcrces opera pietatis. Et,sicut ex relatione latoris praesentium didici , inter caritatis im pugnatores quod verum decet Christianum fraternitatis quae in Domino est, ausus es remianisci. S ed unde hoc tibi mi Radulphe,prpsertim curii, qui columnae videbantur esse Ecclcsiae, trepident: Et gigantcs qui orbem portare debuerant, facilius inundatione aquarum suo- mergi acquiescant, quam gemere Mandavit Dominus nubibus ruis, ne in partibus illis pluant imbrem: Et tu in eisdem non es veritus ad stillicidium diu et gratiae, germinare stuctus misericordiar & opera Saluatoris. Credideram profecto te Philosophantis habere verba, non animum: sed nunc recolo te aliquatenus esse magni discipulum Aristippi, qui omni conditione temporis aequanimiter utebatur, & in ipsis Philosophabatur nugis , iocundus omnibus, nulli grauis: Qui aliquando interrogatus quid ei Philosophia contulerit, dicitur respondisse. Vt cum omnibus hominibus intrepides bularet. Ego de cetero in te .securius arbitror confidendum, quia non diffidis de regno Christi. Qua spe rogo , vi,sicut coepisti, latori praesentium, contemplatione Dei & obsequij

eius,in Oportunitatibus suis adesse memineris. Certus quod si dum tantum placerent literae nobiscum, quantum aues & curiales nugae tecum , ei omnia neccssaria libentissime ministra rem. Vale. M. Girariti Diuiti eo by Gorali

424쪽

LIcet mihi dilectio vhstra non scripserit, ego tamen oportunitate inuenta,sicut seruor est animi,praesertim ad amicos,&in assertione iustitis cohibere non possum t sic a scribendo non potui calamum continere. Et fortasse plura scriberem no strum Ecclesiae Anglorum contingentia statum, nisi quia opinor commimem patrem nostrum Dominum Cantuariensem vobis super his plenius rescripsisse. Prosrediens ego ad resiqua Deo imprimis gratias ago qui mihi supra 6 contra merita mea dedit in omni tribulatione solatium, &omnes aduersarioriam tendiculas in gloriam suam conuertit, reparuitatis mel pro. Retu in . Quanti enim facere debeo exercitium literarum de negotiationes virtutis & experientiam propositi tecte Phil sophantium,id est,patientium innocenter & pro assertione fidei &iustitiae defensione Sed&sortivestrae congratulor,audito quod inter hostes Ecclesiae authore Domino gratia inuenistis, ut & temporalibus abundetis ad materia gerendorum, & qu dam litterarum re virtutum pigemineatis auctoritate, ut apud barbaros quod discretio vestra dictauerit, reputent s.crosanctum.Verum quod urimi facio illud est,quod odistis Ecclesiam malignantium, &ut audio contra scismaticos in virtute Spiritus Sancti publice pro fide in omni libertate conscientis loquimini,&scribitis veritate.Nam profecto )bιspiritus Dei e tibi hiantia. Mec est quod magisPhilosophu deceat quam professio 'eritatis,iustitit cultus,contemptus mundi, & paupertatis' elim necesse est amor. Legimus Philosophos gratis tanquam virtutis impedimenta contempsisse & abiecine diuitias. Sed quod &in gentilibus aliquis eorum opcribus praeposuerit ve ritalcm,hactenus inauditum est. In eo namque totius Ethicae gentilis praecepta vigent, ut carnalium passiones affectionum, quas nequeunt penitus extinguere,reprimant & subiiciant rationi.Quod si cui diuinitus datum fuit quia ad hoc natura impotens est,non ambigitur eum recte philosophantis via ad vita incedere, ut artematitex videat dies bonos: & quatenus incoquisque profecerit, eatenus ad veram philosophiam accedit.

Unde,quiavos confido recte philosophitis hab ere propositum XX

425쪽

rogo, moneo & modis omnibuS consulo, ut errantes stii deatis ascismate reuocare, ut Deum praeserant homini, nec se meta imperatoris aut scismatici Coloniensis circouentione patiantur a Christi corpore separari. Nam fortasse pro salute multorum vos Dominus ad hos barbaros destinauit. Nec credo rem istam adeundam iurgiis sed fartici moderatione complendam, praesertim a sapiente, qui memini quia modestia sapientiae a Mne suauiter usque ad finem uniuersa disponit. Alioquin pertia

nacibus communicandum csse non arbitror vel in minimo,

cum meminerim illum, cuius figuram geritis, Zorobabel qui vertitur in principes vel Masistrum Babilonis,non adquieulia se hostibus Iudae & Beniamin, ut etiam ad xcedificandam domum Domini cum filiis captiuitatis aliquid omnino conferrent. De his hactcnus. Deci ero iam porrectas item preces, quatenus de reliquijs regum & virginum mihi vestro aliquid

transinutatis cum vestrarum testimonio litterarum. Viacte Domino Pictaviensi. E p I s T. CXCII

LIberalitatis vestrae sedulitas id non tam crebris quam comtinuis perennibus beneficiis promeretur, ut non ad se quentes,sed perennesvobis gratiarum tenear actiones.Teneor

quidem teneborque perpetuo.Et quq plus sincerae affectionis, quod solum possum ad praesens rependere, eo amplius& artius me non dubito obligari. Nam in caritatis contradium indubia tanter venit, &specialiter obtinet, ut habita reddatur semper&ut nisi reddita nullatenus habeatur. Sed quantum est hoc quod me totum, id cst hominem Paruum nomine, facultate minorem,minimum merito vobis deberi profiteor. Nam i 'tum istud pro merito parum est. Sed dum mecum in ratione

dati beneficii, humanitatis exhibitae, profuset Iiberalitatis conistraxistis affectione religiosa, obligassis vobis & illum totum,

ut mensurain bonam & coagitatam & supercissuetem merce- c ccntupla rcfundet in sinum vestrum. Totum inquam, & fiducialiter dixerim totum,qui nulli cedit in partem: Licet &singulis electis gratiarum usus conferat speciales,sui tamen mun re integro non deciso, nec distracto particulatim : quia cuius totus adest,aut totus Habitur,llic certe se pro me totum debeqDiuiti eo by Corale

426쪽

di procul lubio totum reddet,quoniam fidelis est in promissis,& muni stantissimus in retribuendo. Secuti estis & sequimini

fidem eius, ut sede mandato & promita teneri meminerit, praesertim cum operatoribus misericordiae publicum Euange- iij munimentum dederit, quod confirmare dignatus cst caractere crucis sus,& insignire sanguine proprio. H qc crgo erit miserationis vestrς retributio copiosa; hsc humanitatis exhibita diuina merces & impendis temporalis aeternum compendium. Et quidemutiustum est,magni facio terrens facultatis subsidia, sed pluris sunt solatia recti confiiij quae a vobis indesinenter recipio,& adminicula verae viis, monita dc instrumenta dixerim sapientiae. Caiisa ergo frequenter scribendi vobis duplex mihi cst: primo ut statum vestriim quem pcriclitari timco explorans satisfaciam sollicitudini: Deinde ut vestra prudentia instruar, qualiter me ad varios fortunae motus oporteat praemuniri. Primum placeat vestrae dignationi rescribere quatinus cum Domino rcge processeritis in verbo pacis. Quid actum sit in curia Pictaviensi,vbi credibile est vulpos foueas inuenisse&volucres coeli nidos,& paruulo,cuius natalis celebrabatur, pene reci

matorium dcfuisse. Conijcitur enim Radulphi de Fara spiritu inibi praepotuisse,ut & prophetae &praecones palatij inebriati sint dolis & temeritate illius.Vtique vetus prouerbiu Ac quod Vespasianus Angustus in se dictum patienter audiuit,Vulpem po

se mutare pilium, non animum. Tradunt dc qui de animalium scripsere naturis,quia hoc genus animalis nunquam ullo tempore mansuestrit. Et Offellus Qui coarat γulpisulcos artare necessὲ est. Sed confido quod vos etsi non inconcustas, illaetas tamen gratia conseruauit: Quia frustra iacitur rcte ante oculos pennatorum. Precor etiam ut perpensis his quς nuncij Domini Regis Anglorum dicuntur a sede Apostolica impetrasse rescribatis: qualiter Dominum Cantuariensem,ic me tam ergaCantuariensem,quam Regem siue Icgatos versari oporteat.Nam si rumoribus credi pportet,& aduersariorum iactantiae, Rex plura postulare timuit aut erubuit,quam Roma pati. Spero tamen

quod Dominus Papa aliquid reseruauit solatij parti nostrae, immo sitae, Ecclesiis Dei. Alioquin ut quid terram occupat3 sed absit ut de eorum sinistra credamus , quia peruersa iactitant aduersarii nostri: sed si legati in tanta veniunt po-

427쪽

testate , Vt ab eis appellari non possit , quid consulim

Nam Papiensis hactenus in causa ista regis opes,nin imorem Dei, Ecclesiae honestatem habuit ante conspes,um suum. Si quidem ubi amor eius, & oculus. Alter Uero vir bonae opinio. nis est, Romanus tamen & Cardinalis.Quod si eorum examen declinauerimus, verendem est ne apud Regem & Ecelesiam Gallicanam cauis nostrς lidatur opinio. Suscepimus Ileri sus: pectos, timendum ne subuertant iustitiam nostram. Dispens bitur de nobis, ut detrimentum Ecclesiae compensent loeulis sitis.Nam quamcumqucvideatur fecisse pacem,ritulis&trium. phis suis ascribent. Debetur nobis imprimis restitutis ablatorum,& sedium,& reformatio securitatis. Sed fortassis praeciἀpient nosvsque ad decisionem totius litis solis cautionibus esse Contentos, quam conditioncm nemo ad litigandum nisi ins nus admittet, hoc autem ut memoriet fidelius haereat, infindieensui petendum. Domino Papa Alexandro. E p r s t. C X CIII. de exilio clamamamus ad Patrem pro quo iugiter clama i mus adDominum,pro cuius fide dehonore contra periccu tores Ecclesis clamauimus semper re clamabimus Deo auctore, quo ad vita fuerit comes,vestra paternitas admirari non de bet, cum inopinata rerum nouitate clamorem e retorqueat vis doloris, & iinportunae re amarissimae necessitatis acerbitas.. Clamamus ergo ad succestarem Petri vicarium crucifixi idevtinam clamor nost crintroeat in aures vestras, ut supercal

mitate Ecclesiae, & filiorum amictio cibus & gemitibus patrix

viscera concutiantur ad miserationem. Et licet i teriae nostret de recenti iniuria sunt super numerum, & excreuerint supra modum:Tamen Deo tesse acerbius dolemus,& ingemiscimus magis de imminutione gloriae vestrae& fama Romanae Eces sardonigrata,qua de damnis,iniuriis & oepressionibus nostris. Ius est paten ius est: veras exprimere voces praesertim apud eum qui amator est δέ patronus veritatis , de cuius ministerio, SpiritusSanctus totius falsitatis figmenta condemnat Viduami impatientius conqucretem proficia habuit excusat eo quoam amaritudine erat anima eius ob regentem filij morterEt nox quid patienter quari possiurius inter tot morim, carcer , Di iligis by Coosla

428쪽

vincula,stagra, coiuumelia terrores, esitrie uis, nuditatis Mi multimodae calamitaris angit stias S i ergo iustae amaritudini debetur venia, quorum quercta patientius audienda est ὸ quorum gemitibus magis compatiendum p quorum Prosic bcni. gnius audienda: a Romauo Pontifice,quaiu caculuin Cantuariensium qui pro tuenda libertate Ecclesiae, pro astruςndis priuilegiis Apostolicae sedis proscripti esse noscunturὸUtιnamPa-ν ter essent aures vestrae ad ora Regis N optimatum Franciaerutibnam audiretis quomodo vobis insultant hostes iere univcrsi detrabunt vobis lEt si vera sunt quae praedicontur in Compitis ,non video quo modo maiestas vestra probabiliter vesciat eκculari. Praetereo quod insignis ille iurator, quia re bene gusta de manu vestraDecanatum accepit εc curam multa- rum animarum, vir probatae religionis ecfamae hylari , qui necvno mense Ecclesiasticum addidicit ritum. Sed numquid exbmendus crat a iurildictione omnium Episcoporum,ut ei sicut fautores sui gloriantur auctoritate Apostolica crvire liceat in subiectos no reseruato eis appellationis reme GOZNumqtud tantis crat priuilegiis extollendus , ut in introitu suo vestra auctoritate conuocatis Episcopis & Clero Angliae, mandaretne Cantuariensi Archiepiscopo ob edirent vel ad ipsum voca

tia Cedercnt, δε ut iure excommunicati sine satisfictione cautione omni absoluerentur in sacrilegiis perseuerant Θ Os

meum in Coesum ponere non praesumo. Fateor & Verum ess conania Romano licere Pontifici, sed ea diuitaxat qus de iurcdivino Ecclesiasticς coiicessa sunt potestati, liccat ei iura noua Condere, Vetera abrogatis, dum tamen illa qus a Dei verbo

in Evangelio uci lege perpetuam causam habcnt,inutare non possit. Ausim dicere, quod nec Pctrus ipse perseuerantem in scelere quenquam ει voluntate peccandi possct absbluere,nee Claura accepit quibus regni ianuam possit impcenitentibus aperire.Unde crgo illi h sc data potestas3Ad haec dicitur quod R exAiagliae omnium Episcoporum iurisdictioni subiectus in

pri illic o nouo: Quod profecto si obtinuit, ecce ei collata est auetoritas licitum libito cosquandi. Non tamen facile crediderim quod haec omnia tam facile contra Ecclesiam Dei impotrata sint. Sed hoc fiducialiter dixerim quod antequar Lec essent apud uos diuulgat de diuturno naufragio Vene-

429쪽

. IDAM SARESB.

ramus in portum, a quo nos reiecerunt in pelagiis , qui cum triumpho a sede Apostolica redierunt. Nec aliquo modo persuaderi potest, quod legati qui venite dicuntur, procuraturi

voluntates Domitii Regis, conditionem nostram reformare possint in eum Calculum, in quo erat quando verbum hoc omnium corda concussit. Dubium tamen est an velint, si tamen dubium,cum alterum eorum audierimus a multis in perniciem

nostram, aut potius in dispendium, & ignominiam Ecclesiae consesisse Domino Regi, & operatum esse, quantum in co fuit, extetminium nostium. Eum ergo misisse , sicut aduersu ij

.iactitant,nihil aliud est quam nobis ministrasse calicem passi nis & mortis. Mod se proponit, sepiat Deus viam asciscentis

Be venientis,spinis,ut praecipitentur in foveam quam innocen--tibus parauerunt. Adijciunt malis nostris , qui contra nos, α magis contra vos gloriamur, quod cxilium nostrum prolongastis in annum, ut vobis Rex Anglorum interim consedere-xur. Sed memineritis sederis Benadab, quod Regi Israel filii in scandalum, & populo in ruinam i quia ultionem diuinitus procuratam in pulse icae religionis hostem noluit cMrcere. Oroculdubio & iste si stetissetis ad modicum,iam ad deditione Compulsus erat,vise traderet manibus vestris de Ecclesia sub eo debita libertate gauderet. Sed quid de unius anni vita potest esse securus An nescitis quicumque oderlitEcclesis libertatem,sive scismatico imperatori confederati sint, vitae vestrae

quam Deus in multa protendat tempora, iciminum optant.

Patet ergo quam periculosa sit ista dilatio, per quam tomeritas amplius insolescit,& Ecclesiae conditio tristior Ardurior maliciosius expectatur. Mala facienda non sunt,ur proueniant bona: nec salubris in. poterit dispensatio, per quam sacrilegorum perpetuatur audacia. Excessi modum , &quis cui loquerer minus attendi : Sed exulceratae mentis impetum nequaquam potui cohibere,Videns quod occasione verbi huius crudescunt amplius aduersaris nostri iano vestri,& benefactorum nostrorum liberalitas tepescit, aut omnino extincta cst,prster quam in Rege Francorum,& paucis aliis, qui nobis quid compatiuntur aua plius, es, unde dolemus plurimum, queruntur de vobis Placeat itaque miserationi vestrae, Can

maria si us vestris aliquo d-iblatium, &vestes nominis

430쪽

gloriam ressirmare,reprina endo hostes Ecclesiae & retribuendo circumuent6ribus vestris pro merito. Vnum pro Certo no

ueritis, quod si ua semel in quacumque peritione repulsam

sustinu crit, omnium i ritorum Vestrorum quod ad ipsum, euacuabitur fructus. N cccsse autem est ut patiatur repulsan qui in petitionibus rho destiam nescit- . . .. -

Magistro Giraria. . E P I s T. C X CIIII.

ET si vobis nuper scripserim quae videbantur scribenda

pro temporc , tamen instar amicitis torpentis arbitron inter necessarios cessare verbi Commercium, prisertim oblata ex quacumque occasione opportuntate colloquij. Celebroesi quidem prouerbium est, verba amantibus, & seruilibus ingeniis querelas non dcesse.Quantum vero silcntium in professionibus religiosis ad cultum iustitiae proficere commendatur, tantum prosemy conuincitur amoris perdere & generare defectum. Impulit ergo me stimulus CEaritatis , portitoris op . portunitate diuinitus collata, per litteras sciscitari an circa istatum vestrum in alterutram fortunae partem de' nouo sidaliquid immutatum, & an aliquid pro ea certum acceperitis de expeditione imperatoris de vestro Coloniensi, quos Ddus conuertat si praedestinati sunt,& per condignos fructus po nitentiae in unitate Ecclesiae constitutis donci veniam, &pu gatos introducat, & perducat ad vitam: Alioquin virgam iuia roris sui caedentem populos in indignatione , corripientem EccIesiam castigatione crudeli confringat Altissimus miseria cors& miserator Dominus. De statu meo noua scribere nequeo, quia cisca me nihil est innovatum. Sed qui . vester fui recedentis, ubicumque sim & ubicumque locorum vos dega tis , auctore Domino vester ero. Nec dubito quin re opportu nitatibus meis si res exaegerit, ossiciosa esse disponat vestra s dulitas. Poterimus autem mNis ad inuicem ossiciosi esse si

psi Philosephiar cujus prosemoni diutius operam dedimus curauerimus diligentius inseruire, ut simus scilicet potius

mandatorum eXecutores, quam inanium vemilatores verbo

xum. Res enim quaerit, curat, &. assequitur Veritas Plailosophiis, non verba. Et imihi quidem numquam placuisse sciem Disiligod by Cooste

SEARCH

MENU NAVIGATION