Poemata Ferdinandi lib. baronis de Furstenberg. : Accedunt adoptivorum carminum libri II. Ed. altera..

발행: 1671년

분량: 369페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

241쪽

,16 ADOPTIVORUM CARMINUN. ab amante divellitur, inesse solet, luculentius prodi non potuit. Mihi igitur in laetii tecum communi scribere ad te quidpiam cogitanti doloris potius aberrationem, quam ejusdem irritandi causas quaerere consilium suit. Occurrebant Philemonis Graeci poetae versus, quem etsi Comicum, numeris tamen arctius vinctis Latine loquentem seci. Non quod ignorarem, quod ait Cicero, in tragoedia comicum vitiosum esse, & in comoedia turpe tragicum, sed quod existimarem eum qui ad progressum in literis refert omnia, posse exercitationis gratia optimorum auctorum uti virtutibus atque sententiis; verba efferendique m*rem persequi eatenus, quoad res, & locus, & striabentis animus tulerit. elain F κακων ta φαρμαγρον ,

Si flere nostris esset auxilium malis , Iacrymisque sese penitus egereret dolor, Mercarer auro lacrymas: nunc quid jurant f Fortuna curat scilicet, quo te premat Idperffato: resticit sentis genas. Sint squalida humidaque,sint tersa tibi, Nil te morata pergit, ct cursum tenet. Tuus igitur ille quid dabit luctus P nihil. Sed arbor ut sert poma, sic lacrymas dolor. Prudentis igitur poetae usus consilio, teque a moerore, quem importuna mors attulit, abstracturus, ad equestrem

242쪽

decursionem prisco ritu in sortium virorum seneribus e hiberi solitam voco. Scis in quae tempora inciderit Rondininorum virtus : qui pacis & otii turbines ac tempest tes Italiam universam convellerint, cum in Galliam tr diteta Pontificum Romanorum sede civiles discordiae miscerent omnia, & ut quisque ad seditionem & vim opibus instructior ac paratior erat, ita liberius latiusque dominatum per urbes occuparet. Fidei animorumque pleni pro Pontificia causa stetere tum Rondinini. Quorum milit ris indoles ac sortitudo ad posteros derivata Natali quoque nostro hos indidit spiritus, ut, quamquam partem ipse nullam bellici muneris attigerit, tamen de rebus quae belli administrandi sunt propriae, disserere in tempore, &suadere, & manu etiam aliquid designare utiliter posset. Sit igitur, quando Musis nostris sic incidit molestiam,&acerbitatem ex amici morte a te sitsceptam mitigare; sit,

inquam, 'NATALI RONDININO,

AL EX ANDRO VII

Epistolis ad Prancipes, bellicamsuorum gloriam, qua licuit , aemulanti, ex antiquo funerum more Trojana decursio. OUid iuvat exequias longis miscere querelis,

Et tantum lacrymas, munus inane, dare lNon ego Natalem, quamvis moestissimus, illis, Prosequar: ignoscat, non mihi flendus erit.

243쪽

Cum subit illius tamquam morientis imago, Qui Pylios annos vivere dignus erat; Cum repeto primos aevi, quos gessit, honores, Et Romae quot spes abscidit una dies; . Flere quidem natura jubet: sed, dicere pace Naturae liceat, quod jubet illa, gravat. Non prodest: certe: nec si quae flevimus umquam Funera, defletis reddita vita suit. Ergo ades, & mecum potitis, Femande, dolorem,

Quem penitus nequeas tollere, salle tuum. Ut se mens fallat, luctuque exsolvat amaro, Multa movet: res est ingeniosa dolor. Nitius ut Thebe ferret tua fata, Palaemon,

Addidit exequiis Isthmia sacra tuis. Archemorum flevit Nemee: sed & illa peracto

Funere victores currere vidit equos.

Sic quoque sina fuit, laetosque novavit honores, Quid fuit Eneae semper acerba dios.

Affuit, & patris monitu puerilia duxit

Agmina Sidonio vectus Iulus equo. Diductis nunc illa choris, nunc currere junctis: Nunc lituus pugnae, nunc dare signa fugae. Ipse puer pueris pietate praeibat & at mis, Spectari causa dignus utraque puer. Forsan & addiderit: Sic Troiam Troia resurgens

Instruat, & nostro saepe parentet Go. Quis non haec inter vultumque animumque remisit,

Et caveae junxit plausibus ipse suos ζPoscebant lacrymas, poscebant funera questus: gstibus & lacrymis haec posuere modum. Justa Menoetiadae moestus silvebat Achilles Et pariter ludos, altera justa, dabat.

244쪽

O quae tot magnos, ' gens Ronditania, censes ilica quos caelo glori i vexit avos, Hunc tibi quis morem referat, carisque tuorum Manibus has pompas inseriasque paret lQuos litui, dum vita fuit, quos arma juvabant, Credibile est illo mortis honore capi. Haec quoque Natalem caperent simulamina bellii , Cui belli quond m munia ludus erant. Ludus erant pernicis equi nunc ora lupatis Flectere, nunc jusso figere tela loco: Nunc praeducendos urbi describere vallos, Nunc sormam castris aggeribusque dare:

Interdum virga, virgam cum sorte teneret, Ducere in exiguo pulvere Martis opus: Interdum, tamquam pugnae data signa vocarent,

Ad pugnam sor esse j ubere viros.

Si non . Eacides, si non Telamonius armis, Consilii pleno ponore Nestor erat. Quis nescit ' laus cuique sua est: bello alter & alter Utilis: hic animo rem gerit, ille manu. Fabula nota quidem, sed rebus idonea nostris, E gravido Pallas vertice nata Jovis. Non illi praescias aderat Lucina dolenti, Solveret ut partum mollius ipse suum. Mulciber impacto j uncturas verticis ictu Dissidit: eque illo vulnere nata Dea est. Et patrium mox illa genus moresque probavit Edita: quam sapiens, tam bona miles erat.

i Non, ut ovidius in Tuticani, ita ego in Rondinini nomine hie ludam, si deiicias faciam. Ab hirundinibus quidem nomen & scuti tesseram sibi sumsit illustrissima gens: verum siqiiis de secundae syllabae quantitate me cum contendat, pro me stabit Centaurorum unus, ct eo,gladioque, Macedoniaque servia

245쪽

Hinc quae consiliis, eadem Dea praesidet armis: Nec minus est laudi, quidquid inermis agit.

Palladis armatae est acie concurrere, strages Edere, confusa vertere castra si u.

Qui juvet ingenio vires, qui temperet aptis Omnia consiliis, illud inermis habet. Pars haec Natali placuit: sic arma gerebat: Sic erat ipse suae pars imitanda domu . Fortunata domus, si te modo prisca tulisset Graecia spectatrix roboris ipse tuit Tota tibi Nemeen complens bimarisque Corinthi Litora, quadri j ugis inoret acta rotis. Nunc tua dum virtus ' Italis caput extulit oris, Nil agat in laudes Itala terra tuas φ i Hei mihi, qualis erat, studiis dum scissa suorum Praeda foret belli sanguinolenta si lQualis erat, dum quot populos numerabat & urbes, Tot dominos esset paene coacta patit

ae poterat j us arma dabant) sibi subdere quisque

Oppida, victoris praemia Μartis erant. Huic Antenoridum sedes, illi inclyta cessit . Mantua: veronam diripuere Canes. Sic lacer Actaeon jacuit, cum terga Melampus, Pectora Thetidamas scinderet, exta Lacon. 'Aut, ubi Thebanae laniarunt Penthea matres, Haec caput, haec humeros abstulit, illa manus. Quid reseram, quos, Roma, tibi secere timores Saeva ' tribunitius quae tulit arma suror, Et

a Floruere Rondinitii. cum Romani pontifices in Gallia se haberent.Quam sedis mutationem gravissima haec prae ceteris exceperunt mala: 3 Arsiit intestino bello Italia, te Canarii Patavium , Mantuam Passerint, Scalioeri Canes Veronam, alii alias urbes armis sibi asseruerunt: Nicolaus Laurentii, scriba populi Romani, multitudine ad spem liberi tis erecta, in tribunitium nomen ac potςstatem Imperatoiiam invalit:

246쪽

Et math sacrilega gestatus stonte'tiaras,

Et malὶ Caesarea ε rapta corona manu 'Auxerunt portenta metus: mons Coelius arsit, Flaviadaeque labor 'templa suere rogus. . Non alias ' crinem caelo spatiare cometae

Tristius,& medium condidit umbra diem. Non aliis graviore lues incanduit aestu, Et tellus viditam parcilis aegra dedit. Ah, cur Romanis umquam Pater Urbis abicit Sedibus ἶ abscessit non comitante Deo. Cur umquam Rhodanum Tusco male prae t amni lΙlla fuit tanti prima favilla mali. At quaecumque fuit, gens Rondininia, causam. Unde tibi nomen cresceret, illa dedit. Cum fasti reserent, quos aetas illa tyrannoS . Extulit: Hesperii qui status orbis erat: Qui bello exciti populi: quae quisque secutus Signa: quis hostiles fregerit ultor opes et Quae sint vindicibus pacatae viribus urbes: l Quae sint victrici foedera pacta manu:

b In tanta rerum serie tua facta recurrent,

Nec pars historiae parva sutura tua est. Testor, Roma, diem, quo non impune ' tyrannus i Explicuit signis obvia signa tuis. Ibat: eum belli circum scedissima nubes, Et furor, & caedes, & serus horror erant.

s Nicolaus v. praeter legitimum morem ponti sex creatus est 1 Ludovico Ba- varo, qui injussu Romam Pontificis Ioannis XXII. pro Imperatore sex rebat : υε Ab eodem Bavarus Romae Imperii sumsit insignia: l Laterana Basilica in monte Coelio deflagravit: l a Conietae, solis defessiones,pestes,annonae penuria terrori de exitio fuerunt.' Nicolaum Piccininum, qui Bononiam, Ravennam, ceteramque seu

i Pontifici ademerat, Boldrinnus Rondinius bello cepit.

247쪽

Jam dederat Tuscis leges: infesta sonabant

Classica per muros pulsa, Ravenna, tum. Jamque Quirinales aditum sperabat ad arces Sternere Flaminia se sibi posse via. Restitit, ct causa fidens Boldrinus & armis Agmina sulmineo stantia fregit equo. Utque leo, si sorte gregem, quem spe stat euntenis ,

In nova bellator pascua taurus agat, Ille fremit, quassatque toros: armenta minora Praeterit: in lum vertitur ita ducem. Nec mora: pugnatur: cruor adversusque suusque; Mutua dum repetunt vulnera, colla lavat.

Horret ager.: mussant pavidae stigiuntque juvencae; Et quae sperabat praemia victor habet. . tiaud aliter medios ibat Boldrinus in hostes: Successum virtus ipsaque Roma dabant. Ductoremque prochil tumulo specidatus ab alto: Huc seror: haec, inquit, quam peto, praeda mea est. Dixit, & uni odiis turmisque sequentibus instans Injecta tenuit perfida colla manu. Di juvere manum : D1 monstrum informe Latinis

Avertere socis: D1 voluere capi.

Vidit, &assertis Anemo pater excitus undis Ter plausum ripHiber utraque dedit. ἔEt pariter Sapis, pariter Popularia longe

Flumina caeruleis exsiliere vadis. Velatique comas, nixique liquentibus urnis,

carminibus fluctus histinuere suos. Victor io, Boldrine: tuis ego dcbita rebus

Flaminia statuam fixa tropaea Via. Defigam tumulo quercum: tremet illa sub armis iQuae seret, & magni nominis arbor erit.

ro Piccininus a corporis brevitate nomen acceperat. Ho

248쪽

LIBER PRIMUM Horrescet uertex galea: rutilantia pectus Era tegent, ensis, parmaque fulva latus. Adjiciam titulum: HAEC CAPTO DETRACTA TYRANNO

Talis erat, clim pro patriis Thrasybulus Athenis Stearet, & Actaea pelleret arce nens. Talis erat, cum post actos in vincla Urannos Timoleon niveis inveheretur equis. Et cineri nondu m quisquam sollemnia mittit 'Flaminia nondum servet arena via ἐNec tuba commisses cecinit Mavortia ludos, . - Victoresque domum palma reduxit equos l

Fungere Boldrini soboles pia, sui ere justo

Munere: sic illum te juvet esse suam. Viveret o utinam, cui nuper Creta sepulcrum, Et titulum virtus pariaque fama dediti Ille animis impleret equos, plausuque juvaret, Troj anumque suo duceret agmen avo ;Duceret & fratri, cui nunc senebria meciim Solveret, hic belli munera, carmen ego.

Hei mihil carmen ego, non hic, Amande, dolores hsolatura tuos solvere justa potest. Invidit Mars illa tibi: sortissima sternit

Prima sere: segnes eximit ipse timor. Quid queror ῆ ecce tibi, quanta est, Romana juVentus Ferre laboranti velle videtur opem, Et tibi sollemnes, mortis solatia, pompas, Et tibi Trojano ducere more choros. Et tibi jam sedem ripa Tiberinus amoena

Dispicit, acclivi qua viret umbra j xigo.

ii Iosephus Rondininus, Natalis nostri frater, in Creta cum Turcis pugna congressus, gloriose occubuit.

249쪽

1r4 ADOPTIVORUM CARΜINUM . Huc venies, Femander tuo moderabere nutu tomnia: tu rursus signa secunda dabis. Tu praesens animos&vim certantibus addes: Dum placeant, illis tu satis unus eris. Munera dein capient a te sua: forsan & illos Α Musis cupies altera serre meis.

I N EFFIGIEM

Episcopi & Principis Paderbornensis& Coadjutoris Monasteriensis,

Penicisio Theodori Caspari Lib. Baronis de Furse1 berg, Canonici Moguntini se Spirenses, fratris, a bre depictam, ct in aes incisam. DUm, FERNANDE, Tibi nuper plausere Quirites,

Dictus Alexandri,diebas es Urbis amor. Nunc etiam Imperii Paderaeque mereris amorem, Diceris & Ρ Α T R I , quam regis, esse PATER. Et Caesar Scythico cum serveret Austria bello, RTe vidit trepidis addere rebus opem. At populis, qui Te nunquam videre, Videndus, Et, quod quisque Tibi debet, amand eras. . . Creta videre velit, quoties Tua dona recenset, Quo vultu, qua sint illa profusa manu. Repperit ars fraterna modum: Te pinxit, & orbis Te fruitur. sic Te, quem videt, orbis amet.

250쪽

IOANNES B APTISTA

Tu celsus Patavinus

Canonico Paderbo mensi Hildsensi, S. D. Bononia M. DC. LIV. prid. Lati August.

C Iqua mei te cura tenet, seu sorid requiriso De reditu, & nostrae quae nova causa morae est: Coenomanis reducem, placido qua Minicus amne Eridani lente flumina vasta subit, Felsina me excepit, studiis notissima pacis, Dives opum, pingui Felsina nota solo. Quid juvet at miserum' curae cui mille reciirsant, Quem pariter vitae loedeat, atque viae tvrangitur adversis animus, fata aspera semper . . Scilicet expertus, difficilesque Dcos. sic vitiata malis jam membruabantia febris occupat & saevus concutit ossa rigor. Jam subit exardens aestus, jam corpore toto Sudor, ut aprica liquitur Alpe gelu.sirius urebat terras, crebr6que coruscam . Tractibus immensis igneus axis erat. Me sitis,atque ipsis gravius medicamina mors, Angere, me falso nulla sepore quies. . Saepe viis tristesque tubae, perductaque leta Funera me fati commonuere mei. vatibus &sacris num prosit inania Phoebi Alunera, Pierias & coluisse Deas. At nondum insensae Parcae mihi pulla trahebant Pensa, nec instabat tristior illa dies; Qua precor haec, saltem lacrimis excepta meorum Ossa piis, patriae restituantur humo.

SEARCH

MENU NAVIGATION