Cursus theologiae scholasticae per principia Lulliana ... susceptus et consummatus a ... Sebastiano Krenzer ... Tractatus primus

발행: 1751년

분량: 198페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

6 P atio. de Aguli re, qui in Editione prima Tom. 2

Theol. D. Anselmi retractat ea, quae de B. Ray- mundo minus favens antea in priore Editione scripserat ,, Utinam ante priorem hujus Tomi,, Editionem legissem, ubi de illius Doctrina uis D riorem censuram tuli: sua itaque fama, quod ad

me attinet, integra esto.

Qui igitur incerta aliorum, etiam mmima authoritatis pro tunc non satis informatorum Virorum diliavel scripta mordaci animo audacter reserunt, ut saltem aliquid in mente Auditorum haereat,quo faciant ab ipsis hanc Artem &Scien- . tiam Lullianam tanquam periculosam, imo ha Tetieam apprehendi ac penitus declinari: illi sane non obstante subjuncto restituendae famae promista, detracti honoris, &laesiae aeternae Veritatis rei permanebunt, neque aliter illi videntur conscientiae suae satisfacere posse, quam savere ac sincere, itemque publicὲ cum Eminentissimo Cardinale de Aquirre dicta vel scripta sua recantent, quod facilius praestabunt, si consulant antiquos & posteribres Ecclesiae Patres, in quibus passim videbunt non sollim in principiisti demonstrandi methodo, sed in ipsis adeo sententiis Theologicis miram cum Lulliana Doctria

na concordantiam.

Unum restat quo Adversarii contra Doctrinam B. Lulli insultant, & eam velut atra nos signa tam passim clamitant: nimirum Libros B Doctoris catalogo librorum ab Ecclesia prohibitorum insertos aliquando fuisse: Quod ut mentibus bonorum omnium penitus eradatur, historiam brevi stime recensebo.

Igitur Elmericus quidam in Regno Arrago

12쪽

mae Inqiaisitorem haereticae pravitatis ex ossicio agebat circa annum ab aera Christiana I IZ. Te- Tebantur tunc manibus Eruditorum libri Lulliani caelitus B. Ductori dictati cum sacra semperveneratione & pio stupore. Cum vero Dolirinae cujusdam Scholae in plurihus valid L contra dicerent, maxime quod B. Lullus immaculatam

Beatissimae Virginis Mariae Conceptionem: pro aris & focis detenderet& demonstraret; exarsit in dicto Eimerico aemulatio implacabilis , qua abreptus Bullam quasi Roma a Gregorio summo Pontifice hujus Nominis Undecimo emanatam singit, spargitque per totam Cataloniam, Vi gore cujus Doctrina B. Lulli tanquam haeretica Condemnaretur, proinde ultra millena B. Doctoris librorum Exemplaria e manibus privatorum de luci publicae subtracta suntl; quo attentato Eimericus praestitit, ut animis multorum Doctorum insidente hac ab eo hausta de B. Lullo sinistra opinione res eo devoluta sit, ut libri Lul liani haereticorum catalogo inserti fuerint; do nec tandem favente semper Innocentiae divina providentia , larva dc subreptio detegerenturl Omae, ubi per testes authenticos qui videri

Politant Tom. I. Magni Lulliani operis post praelationem) probatum fuit, nihil simile Beatissimo Patri venisse in mentem Bullam praefatam nequidem esse in debita forma conscriptam: verbo: esse Bullam, nulljbi, nisi in mente malevolorum reperibilem, & propterea ex dispositione & mandato Oeconomici & sacri Concilii Tridentini, visa praedicta Bulla, & propositionibus ab Elmerico ut haereticis allegatis ) iterum examinatis per Patriarcham VenetUm, qua i a tuor

13쪽

tuor Archi-Εpiscopos, quattuor item Epissicopos cum uno Abbate & duobus Generalibus ordinum & quatuor Doctoribus ex omni serε Christianitate selectis Doctissimis & Religiosissimis

Viris re diligenter & maturo consilio discussa prima die sept. Is63. decretum est authoritate Concilii , expungendam fore eximii Doctoris Ray- mundi Lullii quamcunque operum improbatio Dem ab indicivus, praesertim Pauli Papae IV. . librorum prohibitorum, ubi allegatur praefata Bulla fictilia, quam Elmericus Gregorii XI. 'esie affirmaverat: quod Decretum & statutum servatum apparet in catalogo Sanctissimi Domini Papae Pii IV. & in aliis catalogis librorum prohibitorum ad nostra usque tempora factiS. Idem affirmavit cum Juramento R. P. Petrus

Gil Soc. Jesu Hector Collegii Montis Sion M

loricae in processu ibidem instituto cum authoritate Ordinarii anno I 6 Ia. aetatis sua anno 62.

se audivisie dici a Doctore Ludbvico Joanne

Vileta Canonico Barcinonensi, qui astitit Concilio Tridentino cum Episcopo illius Civitatis D. Wilhelmo Cassedor, quodΡ. Ρ. Concilii, quia bus data est cura faciendi Indicem librorum prohibitorum , egerint, utrum prohibendi sint libri Raymuhdi Lulli, & quod determinaverint' non prohibere eos, cum Doctrina ipsius visa sit Derast Catholica. Addo, quod vix ullus Ecclesiae Doctor tot ab universo erudito orbe obtinuerit Doctrinae suae Elogia, quot B. Lullus: quae authenticis munita impressa sunt Tom.

I. magni operis Lulliani. Merito igitur vi Brevis Vrbami VIII. Pontis eis maximi d Ii sexta Octobris I 63s. Alurani om--

14쪽

praefario. cines Collegii Sapientiae Majoricensis ultimis duobuistudiorum annis tenentur singulis diebus audir/leditionem Artis B. Romundi Lusii.

Ecce judicium huius si immi Pontificis de

Sanctitate & Utilitate Doctrinae Lullianae, quae etiam in Universitate Majoricensi , Valentiana& aliis cum approbatione sacrae Sedis Romanae, di cum applausu Collegiorum est, & fuit tradita. Suffciant haec ad corrigendum perversum de Doctrina Lulliana multorum a teneris imbibitum gustum, iis vero, quibus fructuum ex ambore Lulliana decerptorum sapor arridet, quam Sancti, tam certo promitto longe plureS, magiS excoctos, maturiores, adeoque suaviores ex eadem arbore fructus , dummodo ingenio medioeritatem meam superante ascensum attentare Sc moliri lubeat. Ego de me ingenuε f teor, quod totam , quantulacunque illa est , Scientiam Lullianam studio redemerim non ut tra trimestri sub manuductione tamen cujusdam in Arte peritioris Magistri fructus vero Theologicos in hoc opusculo contentos sex hebdomadum deeursu collegerim I Summo aurem Sacrae Rom. Ecclesie ac infalli fili Pudicio omnes apices humillima cum Veneratione subjicio. Tu interim benevole Lector, qui doctiore oculo opusculum

meum perlustrare atque examinare cogitas, depone prius quod per amorem Dei rogo, flagito, contendo) depone inquam fatale partium studium, & tunc lege, Jussica, edissere secundum conscientiam, an ex pauculis hisce fructibus appareat, Doctrinam i , , illanam inaltem. sterilem, aut potius. iaci claratis est

15쪽

Io . Praefatio. bilem & prorsus caelestem esse. Quodsi deinde sentias pruritum ad hanc Doctrinam impugnandam, gaudebo vehementer; quod tunc facis, fac cito, & si operae pretium fuerit, nec hic, aut in ipsomet B. Authore abunde jam re futatum reperiatur, videbis promptum facilemque ad defensionem calamum, & sicin Domino Confido , fore , ut tandem per disceptationes Doctrinae Lullianae veritas clarissime elucescat. Produximus autem quod velim bene notes hos fructus Theologicos in forma ab Illuminato

Doctore non usitata, non quasi ignoremus,

formam Theologiae Lullianae propriam longε Praestantiorem , faciliorem juxta ac fortiorem ad convincendum esse, sed ut usui aliarum Scholarum & faciliori captui pro ingenio diversis adhuc principiis Ideis gravido etiam in hac

Ex hoc capite etiam usi sumus latinitate compte barbara & monstrosa, quam quidam Magistri Latinae linguae passim tradunt, dc exigunt ad regulas ab Ethnicis oratoribus excogitatas, ut usum hujus sacrae linguae dissiciliorem redderendi, 'itaque consulerent ma

supio suo. Quod reipsa aliud nihil est, quam

Puram Latinitatem corrumpere, & monstrosum partum in locum genuini substituere. Qualis enim haec Latinitas φ Peripateticos inter θNeotericos Lialum gaudere tuli Tertium φ Annon V cabulum inter quod casus subsequos trahit id flectit in accusitivos, Ut Vocant, gaudet jure praeferentiae in collocatione &Constru-inone quid ergo ponitur inter duos accusativos medium φ ouo iure interseruntur haec ver-M ba

16쪽

Praefatio. ' II

ha: gaudere Vult inter Lusium is tertium, cum tamen Lulliust tertius in illo sensu unum quideste debeant. Amabo, qua laude dignus Q-ret, qui hanc latinitatis artem imitaturus innaturalibus, equum, qui currum & curru alligatum lignum deberet trahere, non ante cur

rum S lignum, sed medium, inter currum &lignum jungeret φ aut si eandem artem applicaturus ad alia Opera artificiosa pingeret hominis effigiem, non relinquendo membra corporis, uti ea efformavit natura, sed per phrases& elegantias artificiosas frontem discerperet a naso, frontemque inter nasum Poneret aurem sinistram, & in hujus locum transferret mentum ἶ Nonne bella emgies hominis φ at simillima illi latinitati. Atque haec sufficiant ad simpli

cem & naturalem Illuminati Doctoris i batinita tis stylum vindicandum. tera relinquimus I Al dimagistris duodennium puerorum, quibus per invidiam decontumelias frustra exspectatam comptae latinitatis victoriam praecinere per nos liceat.

a Cupientes autem in visceribus JEsu Christi omnem offensionis lapidem in literato orbe removere, expetimus quam demi sed , tam enixe: a Benevolo Lectore, & ab iis potissimum omnibus, quibus B. Lutilus, ejusque doctrina hactenus unguis quod habet Ueriverbium in ulcere suit. Ut si dogmata in hoc opusculo contenta non sit firmis stabilita rationibus, eaque propter convellenda esse ipsi judicent, ut, inquam , non procedant clanculum, dc velut a tergo proditorid invadentes : ut . non agant; ta

citis mussitationibus : non suggestis in aures devotorum sibique addictorum clientum meticulosis exaggerationibus: non deductis perperam ex nostris Resolutionibus, sinistre applicatis sequelis. i lque ad terriculamenta debilis cerebri: non intentis, ami

17쪽

Ia Praefatio.

cabili licὶt ore, minis ob gravissimas Lullo eontrarias in Scholis di orthodoxa Ecclesia authoritates, quas quidem ipsi, frustratis hucusque votis, contra doctrianam Lullianam provocare allaborarunt: non autibus verbi sique ad convitia eollimantibus: his omnibus ut propter charitatem Dei parcant, iisque penitus supe

sedeant, iterum iterumque Precamur. Prodeant vero tanquam viri, quorum modestia nota sit omnibus Hominibus, in quorum cordibus diffusa sit Ch ritas Spiritus Samsti, qui velint doctrinas ex justitia& veritate pensitare ac librare : qui seposito partium studio, enubilato contrariis praeoccupationibus animo, aliis quoque, S praecipue B. Raymundo I ullo sente doctrinae & Divinae Illustrationis laudem , pretium &gloriam non invidere cuPiant. Prodeant sine bile, qui non aveant doctrinam a se nondum visim , musto minus examinatam, & nihilominus velut indignam vita caecli judicatam canino dente discerpere, & lupina fame ante partum devorare ideo tantum, quia non est proprius disterpere & devorare volentis partus. Prodeant ita in publicum , & calamo theologico demonstrent, in quo capite Doctrina Lulliana defectum patiatur, & gratias illis cum omni veneratione di submissione debebimus, siquidem id praestiterint: sin minus; aegrh non ferent, quod & Nos mordestiae leges etiam non obliti B: Raymundi Doe rinam rot tanti que encomiis S praerogativis glorificatam

justo Zelo tueamur.

Reliquos nostrae Theoloatae Scholasticae Tractatus, Deo , Superioribus & Publico fave aribus , quam primiim fieri poterit, ceu fructus& Arbore Universalis scientiae Lullianae decustas praelum dabit. Hos equidem cum S. Hieronymo in Praemis 'fatiso non ignoro Patere morsibus plurimorum, qui stiis mulante invidia quod consequi non valent, despi- ciunt. Sciens & prudens in flammam mitto manum &si nihilomanus hoc a fastidiosis Lectoribus precor, ut . legant pri ,& postea despiciant, ne videantur ,, non ex judici Osed ex odii praesumptione, damnareis ignorata. x

18쪽

De Di υ ne totius libri s hujus Theo.

logiae Scholasticae Luilianae. . Ine jactaritia comparamus quatuor partes Theologiae nostrae qtiatuor itidem sacris animalibus f quae Ezechiel in extasin raptus Currui juncta conspexit. Aquila, primum animal insigniet Tractatum primum, in quo sub lime Divinae Triados, & Trinae Deitatis myst rium explicatur. - Secundum animu, quod Bomo est, insigne .ecundi Tractatus erit, qui de Deo-Homine , Redemptore & Divinae Redemptionis subjectis, Angelis scilicet& homi nibus tractabit. Leo Animal tertium, Tertio Tra ui inserviet tanquam figura Roboris Gratiae , de qua , ejusque septem sacris sontibus , septem videlicet Sacramentis agetur. Hartum animal , nempe Vitulus bicornis praefigetur Traitatui quarto, in quo de virtutibus & earum oppositis vitiis Quaestiones itheologicae mo- ,

19쪽

CURSUS

THEOLOGI E SCHOLASTICAEL ULLI AN AETRACTATUS L

DEO UNO ET TRINO.

DEO UNO, ET DIVINIS

DIGNITATIBUS.

Um ad clariorem hujus, aliorumque Tractatuum intelligentiam varia sint pricli minariter seitu necessaria; hinc Quaestionem sequentena in tres dive ias Partes dividere visiam est. Si vero m8teria hujusce Quaestionis, ejusque pertractatio Prima fronte peregrina videatur & paradoXa, nu quaei lenevolus Lector subito impetu in censiuras male sonantes Prorumpat. Eadem enim Doctrina necessario connexa cum Re lutionibus ad Quaestionem Tertiam & Nonam hujus Traiistatus jam approbata a Cenire Ordinario in Libro , qui sub titulo: Dialogus inter Annitorem Veritatis , Dι riptilum Giliauae Dochi e Anno 17 o. Moguntiae ope praeli in ucem Prodiit, ac postea ad Viros lite

20쪽

Quaest. I. quod es Deo Congruum in. is

ratissimos & famosissimos Curiae Romanae pro approbatione & censiara privata missa, ab iisque exa minata & sine Correctione imo cum laude & purif- 'tis assecuratione remisia fuit.

QUAESTIO L

PARSI.

An id, quod es Deo Congruum, hoc ipso sit etiam

Deo necessarium.1. CErtum est Deum, quandocunque agit, , etiam ad eXtra, agere semper persectissime, proinde semper Congrue & decenter, id enim exigit ejus infinita Sapientia, aliaeque divinae Dignitates;& cum modus agendi in Deo, etiam ad extria; sit ipse Deus, Deus autem sit utique Persectissimus, etiam ἡejus modus agendi sive ad intra, sive ad extra per- 'fectissimus esse debet: modus enim operandi Sequitur modum essendi: ex quo certum est Sectιωδ, om- . nia, quae Deus jam ad extra Produxit, productaeia se periestissime , adeoque decenter ac Conzrue.

STATUS OUAESTIONIS nunc est in

eo : utrum . quod ponit Deus ad extra modo sibi Comgruo, possit vel potuerit omittere, aut alio modo Ponere; an Vero omittere rion possit, & hoc praeciash modo ponere debeat 3 Bifariam excurrit haec a stio: Primo an pro priori rationis potuerit abesse a Deo decretum producendi modo sibi Congruo aliquid ad extra v. g. Humanitatem Christi; item an pro priori rationi S potuerit habere aliud decretum v. g. de producenda quidem Huma nitare Christi, sedi alia via, non Per Viam Generationis ex Beata Maria

SEARCH

MENU NAVIGATION