Cursus theologiae scholasticae per principia Lulliana ... susceptus et consummatus a ... Sebastiano Krenzer ... Tractatus primus

발행: 1751년

분량: 198페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

rura agit contra charitatem, si ipsa praecish sela gravissimum proximi malum sine omni difficultate &incommodo posset impedire, & non impediat; ad

hoc enim tenetur lege charitatis, ita Deus in dato casia ageret contra inlinitam suam Sanintatem,ex qua

non quidem per modum legis, sed persectionis id

exigentis tenetur infiniti magiS, quam Creatura ex

lege charitatis impedire gravissimum malum , quod est peccatum, si posset. a. Quod autem non possit impedire, deducitur

etiam eX eo, quia, dum Deus creaturam rationalem

producit, imprimunt tali creaturae omnes Dignitates divinae suas Ideas, quas dc quomodo creatura PO- testo recipere: consequenter & Libertas divina imprimit creaturae rationali Ideam sit, non quidem a sola coactione ad bonum, qualis Naturae divinae propria est, sed indifferentiae, quae ad actionem Jc omissionem in agendo tendere possit, siquidem & ipse creatura ex nihilo exierit. Hanc autem Libertatem Deus laederet aut tolleret, si eam vel physice vel moraliter impediret, ne arbitrio suo ad bonum, quod est: aliquid, & ad malum, quod nihil est, uti posset: d

rogaret item Deus justitiae sitae thm remunerativae, quae non tantum praemiare posset actus creaturarum

rationabilium in via: si necessario fiant, quam si ex libertate indi fierentiae: tum vindicativae, quae es set otiosa in puniendis malis. Nec dicas justitiam vindicativam non esse virtutem per se & ab lute, sed tantum praessapposito demerito, sicuti & Poenitentia talis Virtus est. Nam Poenitentia praesipponit demeritum in eo, qui habet hanc virtutem;quod in Deum non cadit; lustitia vero Vindicativa sipponit demeritum in alio, quod cum Deus Permittere debeat, etiam illud punire debet. Porro cum Deus nec Uirtutem de novo, nec actum Virtutis, qui in Deo cum virtute est realiter idem , acquirere possit, sequitur, quod nec justitiam vindicativam, nec ejus actum donovo post demerita acquisiverit, sed & virtutem illam habuerit, di ejus actum in aeternitate, dc quidem

32쪽

An id, quod es Deo congruinno. 27 immutabiliter, quamvis pro tempore tantum, cujus

scilicet creaturae sint capaces, eXercendum.

43. Tertiam sequelam di guo :necessario fierent

Peccata hominum necessitate antecedente libertatis creatae determinationem , quasi haec ab aliquo extrinseco necessitata sit vel etiam ab intrinseco necessario ad peccatum inclinaverit necessitate consequente ipsam liberam creaturae determinationem, quae etiam se poterat ad bonum determinare, non autem determinatura erat, & sic in aeternitate fuit praevisa Concedo. dum Deus in aeternitate decernit necesario rationali creaturae dare Libertatem indifferentiae in via, & ita permittere peccatum, simul Videt creaturam rationalem non umram Libertate sibi concessa in

bonum , in quem finem tamen ei data est, sest ad malum abusiuram. Et quia haec scientia Dei falli non potest, certissime eveniet peccatum, & inevitabiliter post determinationem peccati libere a Creatura rationali ponendam S a Deo praevissem. Ubi velim bene notes terminos matecedenteY b consequenter hend quidem applicari posse ad creaturas ad Libertatem creaturarum , in quibus datur prius 'dc posterius, nunquam tamen eos torquere licet ad actus Dei, in quibus est summa identitas. Coetera, quae hic dici possent, exponentur hoc Tractatu infra in strues ede Labertate Deι.

Oaestionis Praesi minaris. Strum Deus semper producat optimum

ad extra, sive creaturam perfectissimam.

1. Ptimum, de quo in praesenti quaestione scholae disceptant, sumi potest in duplici sensurprimo optimum abs juth, sive creatura , quae in se Habet eas di tot persectiones, ut alias dc plures in sul

33쪽

creatione capere non possit. Secundo optimum res spective, sive creatura, quae reliquas creaturas Omnes

existentes &possibiles persectionibus suis excedat, nec ipsa excedi possit ab aItera, de utroque optimo hic quaeritur , an Deus tale producere debeat aut possit.

Resolutiones ad hanc quaestionem ex Sch

ri contraria. Deus nequidem potest producere ad extra optimum ab lute, sive creaturam in se persectissimam ha, ut eadem creatura non potuerit a Deo plures recipere Perfectiones. 3. Ratio I. Creatura ut ut persecta est selum limitatae virtutis dc perfectionis, nec exhaurit omnipotentiam Dei: potest ergo recipere plures in infinitum persectiones accidentales, &ipsi tamen manere in eadem specie entium creatorum. 4. Confirmatur. Creatura potest sibi siccessivhacquirere plures perfectiones accidentales, ergo etiam Deus easdem persectiones potuit ei tribuere in sui

creatione.

s. Ratis II. Deus non tantiam potest agere ad extra ut Author naturae se exigentiis essentiae creatae accommodans, sed etiam ut abitutus Dominus, qRomodo agens infra vel QIara naturae creatae exigentiam dare potest: ergo licet modo quamvis naturam creatam in suo esse producat secundum sitam intentionem persectissimam, aliter tamen vel persectiorem vel imperfectiorem producere potuisset.

6 RESOLUTIO II. Ex iisdem scholis rDeus nequidem potest producere ad extra optimum respectivis, sive creaturam ita persectissimam, ut alias omnes existentes di possibiles suis persectionibus e oedati I, Raris

34쪽

sita. An id, quodest Deo conmum'. a 7. Ratio. creaturam qualicunque persectione dotatam inter & omnipotentiam Dei est infinita diastantia: ergo restant semper persectiores & persectiores in infinitum creaturae ab eadem Omnipotentia producibiles: nec unquam illa distantia expleri potest. 8. Confirmatur. AEvum in duratione non potest, habere ultimum instans, ultra quod nullum aliud sit; ergo etiam persectio accidentalis: V. g. gratia supernaturalis in anima non habet ultimum gradum , ultra quem nullus alius sit possibilis: idem est de cre ta perseEtione essentiali: v. g. homo habet essentia in persectiorem bruto & Angelus homine & sic debet alia de alia persectior natura creari posse in infinitum, sicut in aevo unum instans sequitur aliud in infinitum.

ARTICULUS II.

Resolutiones ad hanc quaestionem ex Scha.

la Lusitana. x D E SOLUTIO I. Deus, quoties agit ad eXI tra, producit optimum abitute , sive talem

Creaturam, quae non potest nec potuit recipere plures persectiones, quam in ii productione accepit. 1 o. Ratio Ι. Deus per Decretum aeternum noluit plures persectiones clare Creaturae; ergo illi nec potuit plures dare, consequenter creatura nec plures

potuit recipere; probutur consequens: Voluntas in Deo & potestas sunt sumnah idem: nec una Plus pOrest, quum altera: alias una esset in possendo aut volentio major altera, & quia quaevis est infinita, una foret altera infinith major & altera infinitε illa minor, quod est impossibile: igitur sicut Deus producendo creaturam, huic tales Praecish, S non plures voluit dare persectiones, quam dedit, ita nec plures potuit dare : ergo haec creatura semper estabitute perfectissima, oc optimum absolutis. Quod

35쪽

3o Cursus Theo Lutianae Tr. Lautem Deus etiam non potuisset tali creaturae plures dare persemones, patet inde , quia Decretum Dei aeternum s realiter imminabile: proinde realiter aliter DeUS agere non potuit, quam modo. Obscura &ficta illa distinctio de prioritate rationis abundε res tata est Quaestione praecedenti. II. Dices. haec esse vera pro hoc rerum & D cretorum divinorum ordine, non pro alio possibili. I a. Contra est. non est possibilis alius Decretorum divinorum ordo: vel enim esset possibilis 'ante vel postri ternitatem: utrobique sequitur in Deo mutabilitas , quae Deo competere non potest, Si iterum recurras ad statum rationis pro priori 6c posteriori, ostendis te ad quodvis Elidum Argumentum ita fictionum tenebras & obsturitates tanquam in ultimum refugii locum relabi. 13. Ratio II. Quando Deus agit ad extra, semia

per agit fiamma cuna Iustitia : ergo cuique naturae creatae tantum eX intentione sua tribuit , qua tum ipsi sapientia videt convenire , & nec plus , nec minus, ergo hoc ipQ producit semper optimum absiolute. 14. Nee dicas I. hoc tantum procedere de Deo, agente ut Authore Naturae, non de eodem agente ut Domino ab luto.

13. Contra es I. Quando Deus producit

aliquid ad extra agit realiter, consequenter non tantum ut abQlutus Dominus, sed simul ut summis justus, sapiens, largus dcc. &c. ergo manet Argumen

tuma

, Issi Contra es II. Deus sit absolutus Dominus non potest realiter aliquid agere contra suam Justitiam, largitatem, sapientiam &c. SC. alias contra seipsiam ageret, cum istae dignitates sint cum Deo summe idem. Ageret autem contra iam summam Iustitiam, si creaturae plus aut minus persectionis daret, quam videt ejuS naturae congruere: ageret contra sitam summam Largitatem & Sapientiam, uti ex ratione tertia di quarta videbimus: igitur ut abitutus

36쪽

I. An id, quod es Deo congrκum 3rvs Dominus non potest creaturae, quam Broducit, plus persectionis tribuere, quam modo deuit: ergo illa distinctio in cerebro obscuro excocta: tit absolutus Dominus εθ' ut Autho natura sapere non potest iis, qui secundum rei veritatem judicant. 17. 2 Nec dicas II. Saepe creaturam non habere persectionem sibi ex natura convenientem, ut Patet in mutis, sin dis, monstris. Sc. &c. ergo Deus agens flamma cum Justitia non semper tantum perfectionistribuit creaturae, quantum illi videt ex natura sua

convenire.

18. Contra est. Adverserit non reflexerunt advocabula: ex intentione sud : Deus agens ex silmina Iustitia, agit etiam ex summa Libertate in creaturis con-1ervans Ideam suae Libertatis , proinde relinquens potestatem finem naturae naturatae & naturantis intentum universialiter, particulariter impediri aut inverti.

I9. Ratio III. Quando Deus agit adextra , semper agit cum siamma Largitate ; 1ed si creaturae productae daret tantum perfectionis, ut infinite plures persectiones tribuere posset, non ageret flamma cum Largitate, quia daret infinite minus, quam sinu omni damno & dissicultate dare posset: quomodo enim apud creaturas esset largus , qui ad extra sina

omni damno & dissicultate alteri longE plus dare

posset, & longe minus daret, ergo &C. ao. Ratio IV. Quando Deus agit ad extra , agit fiamma cum sapientia : ergo dat creaturae tot ditates Persectiones, quot qualesque elargiendo sibi &ipsi videt esse congruentissimunt: e 9 elargiri Pauciores vel plures non est Deo & creaturae seque congruum : alia pro eodem tempore respectu creaturaeoc pro eadem Decreti divini immutabilis aeternitate deberet Deus necessario dc creatura carere aliquo utrique maXime Congruo; cum pauciores & plures perfectiones simul eodem instanti nec Deus dare , nec creatura recipere possit: & tamco utrumque dare S recipere tum pauciores turn plures esset dare dc recipere maxim) congruum : Hoc autem est

37쪽

3 a cursus I bees. Duiliam Tr. I. impossibile , quod Deus necessario carere dabeat astri quo instanti aliqua largitione sibi maxime congrua et igitur Deus ad extra agens semper producit persectis. isimum di optiarum absoluth. a1. RESOLUTIO II. Deus potest & debet producere optimum respectivδ ad extra. aa. Rat' I. Deus in hoc rerum & Decretorum ordine villi producere optimum respectivb, ut co cedunt Adverarii, & alius rerum ordo est imposais bilis realiter propter realem Decreti divini aeterni de rerum creatione immutabilitatem : ergo debet producero optimum respectives 23. Ratio II. Si Deus non potest producere optimum respective, ergo non est summε largus erga id, quod modo in hoc rerum ordine est persectiΩ timum: ille enim non est summh largus, qui posset sine ullo damno & incommodo dare plus di plus in infinitum, & daret minus & minus oppositum pluri; quod sequitur, si Deus non potest producere optimum respectivh : hoc autem est impossibile r ergo Deus potest producere optimum respectivh. Si autem potest, etiam debet Deus producere illud nam Neces.sitas est aeqvh Dignitas divina ac Potestas: sicut enim Deus est infinitό potens, ita est necessario largus, 'infinith necessarius &c. &c. ergo quod competit re liter uni Dignitati divinae, etiam convenit alteri.

optimum respectivis: ergo esset infinith plus in potentia, quam in actu: nam infinith plus posset pro

ducere, quam actu producerer. Hoc autem est im

possibile: quia plus esis in potentia, quam in ama, est imperfectum: ergo infinitE plus esse in potentia, uam tu a tu, est infinitE imperfectum, quod de eo impossibile.

do ad intra , & sic habere assiim perfectissimum ,

non vero in agendo ad extra.

Contra es. Esse in actu simpliciter, est simpliciter perse stius, quam esse in potentia, quia actus

38쪽

sta. P. H. Utrum D ssemper producat Optimis.

perficit potentiam: eruo etiam esse Deum in potentia semper in agendo ad extra est imperfectius, quam semper esse in actu in agendo ad extra : sed si Deus non potest: ad extra producere optimum resipectivri

semper est in potentia , & hoc in infinitum , ergo est infinith imperfectus, quod implicat. a7. Dices II. Esse semper in potentia & hoe in infinitum est imperfectius, quam esse semper in actu. Distinoo. Si adfus persectissimus ad extra non implicat Concedo. Cum autem sit impossibilis Nego

28. Contra es. Deus in hoc rerum & Decret rum ordine vult aliquam creaturam, quae alias persectionibus suis antecellat; ergo vult optimum respectivd in hoc rerum & decretorum ordine, alius autem rerum ordo est realiter impossibilis propter decreti divini realem immutabilitatem, ut modo hie dictum est. Mia. & positio alterius Decreti propriori rationis est merilsimum figmentum refutatum selidE si inestisne Draecedente M Io. II. Iz. I 3. Iq. &ressitabitur infra Dei. erg5 etiam potest, si velit, oesi velit&possit, etiam debet producere actum persectissimum ad extra; nam, si velit di non possit, aut possit, & non debeat, Volun- tas in volendo est mnor Potestate, & quia Voluntas Dei est infinita , soret infinith major Potestare divina, & haec proinde infinith minor: Potestas item esset infinith major Necessitate divina, quod totum est summE impossibile: ergo actus persualisimus ad extra respectu Dei agentis' non est impossibilis.

Σ9. Dices III. Ante mundum conditum Deus etiam fuit in potentia condendi mundum, quin propterea ei adhaereat ulla imperfectio: ergo , licet Deus 1it in potentia producen si perfectius & persectius in

infinitum ad extra, propterea non erit in agendo impersemIS. so. Contra est. Falsissimum supponunt Adver: rii, quod ante mundum conditum Deus fuerit inpotentia creandi mundum, cum potius in reternita-ae habuerit actum creationis sibi latrinsecum et quod

39쪽

M Cursus Theot Lussiana Tr. Ldeductum vide si sione praecedente N. 33-W3

ARTICULUS ΙΙΙ

Solvuntur Argumenta contra Doctrinam

Lusitanam supra Articulo I. allata..i 3I. Adstatim L N. 3. Creatura ut sit perfecta est tum limitatae virtutis, nec exhaurit Omnipo-- tentiam Dei. ergo potest plures in infinitum recipere persectiones: Concedo antecedens. Nego Constque tiam. quod plures recipere non possit, deducitur ex Dignitatibus divinis, Sapientia, Iustitia, Decreto re liter immutabili Sc. non ex limitata creaturae Virture., 32. Ad confirmationem: N. 4. Quod creaturas accestive sibi acquirere possit plures persectiones , inde est, quia Iustitia divina dedit creaturae tantam Persectionem, quantam ei convenire sapientia Praevidit, in eum finem, ut benE operando plus perse tionis acquirat. Quod autem Deus in productione huic creaturae plures perfectiones dare non potuerit, deducitur xx Dignitatibus divinis Numero praec denti adductis. 33. AdRationem II. N. s. Quando Deus agit re liter, non tantum agit cum supremo Dominio, sed simul necessario agit cum summi Justitia, Sapientia, Decreto immutabili dcc. dcc. ergo inanis illa distinctio, ut absolutus Dominus V ut Avithoir naturae nihil valet. Secunia Deus ut absolutus Dominus nil potest agere contra suam Iustitiam, Sapientiam dic. &c. quod faceret, si creaturae plus daret perfectionis, quam modo dedit. Tertio: si potuisset dare plus perfectionis cre turae in sil productione, habuissset D cretum aliud, & hoc forte horae quadrante ante aete

nitatem.

34. Ad Rationem Resolutionis II. N. 7. Qua

vis distantia Deum inter & creaturam opteri nunquam possit, noR sequitur, quod Deus semper plu-

40쪽

An Verimus d Masterisfidei m. 3 sies di plures in infinitum persectiones possit produ-icere, alias id etiam voluinet. Vide rationes nostras supra N.-a 3. & 24 31. Ad confirmationem M. 8. Disparitas est prisno. aevum ex natura sua & definitione juxta Adversiarios est tempus habens successivis instantia in infinitum, di hoc Deus voluit: econtra creaturam nemo hactenus iit ut audax praesumpsit definire, quod sit ens a Deo creatum supponens alias creaturas persectiores trossibiles in infinitum: neque tot di tales Deus Uouit producere: igitur nec potuit: Secundo. sevi instantia in infinitum silccessiva non repugnant divinis Dignitatibus: quibus tamen repugnat possibilitas creaturae in infinitum persectioris : porro quid sentie - , dum sit de aevo, expedietur Tractatu IU.

An veritates de 'sterio Fidei ortho

doxae snt evidenter demonstrabiles. OTATUS QUAESTIONIS est :utrum V .

O ritates istae independenter a sacris Literis per trinas propositiones fano Intellectui humano Uaras evidentes di demonstrativas probari possint

ARTICULUS I.

Non siint possibiles ejusmodi de monstrationes, sed una praemisiarum semper debet esse de Fide aut ex sacris Scripturis petita v. g in hoc syllogismo, quo probatur sanctissima Trinitas: quod Deus dari velavir , hoc dari curtum est dc evid*os: atqui I. 2ο-

SEARCH

MENU NAVIGATION