Pauli Benii Eugubini ... In M.T. Ciceronis orationem pro lege Manilia Commentarij. Vt autem cum theoria et praeceptis coniugatur praxis & vsus, ... Subiicitur Oratio pro Archia poeta, pro M. Marcello, & in L. Pisonem, ac singularum artificium explana

발행: 1625년

분량: 242페이지

출처: archive.org

분류: 연설

241쪽

militet domum , in qua istum esse arbitrabantur , obsidere coeperunt, & cum latere

hominem putarent, ignes circundederunt. quo metu commoti Dyrrhachini, pro. fugisse notau crepidatum imperatorem indicauerunt, illi autem statuam istius pet- similem, quam stare celeberrimo in loco voluerat, ne suauissimi hominis memoria morereriar, deturbant, affligunt,comminuunt, dissimni . sic odium quod in ipsum attulerant, id in eius imaginem ac simulachrum profuderunt. Quaecum itarint, non enim dubito, quin cum haec quae excellunt me nosse videas,non existimes,mediam illam partem dc turbam flagitiorum tuorum mihi esse inauditam, nihil est quod me hortere, nihil est quod inuites. admoneri me satis est, admonebit autem nemo alius, nisi Rei p. tempus, quod mihi quidem magis videtur, quam tu unquam arbitratus es, appropinquare. Ecquid vides, ecquid sentis, lege iudiciaria lata, quos posthac iudices simus habituri ' non aequε legetur quisquis voluerit, nec quisquis noluerit non legetur. nulli coniicientur in illum Oidinem, nulli eximentur,non ambitio ad gratiam, non iniquitas ad simulationem, coniicietur. iudices iudicabunt ij, quos lex ipsa, non quos hominum libido delegeriti quod cu m ita sit, mihi credrinsminem inuitus inuitabis, res ipsia & rei p. tempus aut me ipsum, quod nolim, aut aliuquempiam, aut inuitabit,aut dehortabitur. Equidem,ut paulo ante dixi,non eadem supplicia esse in hominibus existimo, quae fortasse plerique damnationes , expulsi nes, neces. denique nullam mihi poenam videtur habere id, quod accidere innocet ii quod forti,quod sapienti, quod bono viro, & ciui potest. damnatio ista, quae in testasitatur, obtigit P. Rutilio, quod specimen habuit haec ciuitas innocentiae. maior mihi iudicum, oc Rei puta poena illa visa est, quam Rutilis. L.Opimius eiectus est a patria is, qui Praetor,& Consul maximis Remp. periculis liberaratino in eo,cui facta est iniuria; sed in ijs, qui secerunt, sceleris ac conscientiae a remansit. at contra bis Catilina abs blutus, emissus etiam ille aut hor tuus prouinciae, cum stuprum bonae deae puluinatibu, intulisset . quis fuit in tanta ciuitate qui illum incesto liberatum, non eos, qui ita iudicarunt,pari scelere astrictos arbitraretur3Λn ego expectem,du mdete quinque&septuaginta tabellae diripiantur 3 de quo iam pridem omnes mota tales omnium generum, aetatum, ordinum iudicauerunt 3 quis enim te aditu, quis vllo honore,quis denique communi salutatione dimum putei omnes memoriam Consulatus tui, facta, mores, iaciem denique, ac noliten a Reputa detestantur. I gati qui una suere , alienati: Tribuni Mil. inimici : Centuriones, disi qui ex tanto exercitu reliqui milites existum: non dimissi abs te, sed dissipati te oderunt, tibi pestem exoptant, te execrantur: Achaia exhausta 3 Thessalia vexata, laceratae Athenae

Dyrrhacchium de Apollonia exinanita: Ambracia direpta Parthini.& Bullienis i lusi, Epirus excisa, Locri, Phocis, Boeotii exusti: Acarnania, Amphilochia, Petri,

hia, Athamanumque gens vendita, Macedonia condonata barbaris Aetolia amissa, Dolopes finitimique montani oppidis atque agris exterminati, ciues Rom. qui in his locis negociantur, te unum, solum, suum depeculatorem, vexatorem, praedonem, hostem, venisse sensiernn t. ad horu ni omnium iudicia tot atque tanta, domesticum iudicium accessit, siententiae damnationis tuae, occultus aduentus: furtivum iter per Italiam, introitus in urbem delerius ab amicis, nullae ad Senatum E prouimcialiterae, nulla trinis aestiuis gratulatio,nulla triumphi mentio,non modo quid gesseris, sed ne quibus in locis quidem sueris dicere audes. Ex illo fonte dc seminatio triumphorum, cum arida solia laureae retuli nes οῦ cum ea abiecta ad portam reliquisii, tum tu ipse de te sententiam tu Iisse videris, tum indicium pronu nclauisti, qui si nihil gesseras dignum honore, ubi exercitus 3 ubi sumptus 3 ubi imperium 3 ubi illa uberrima supplicationibus triumphisque prouincia 3 sin autem aliquid sperare volueras cogitaras id, quod Imperatoris nome, quod laureati sesces, quod illa trophea plena dedecoris, dc risus, te com mentatum esse declarant, quis te miserior quis te damnatior qui neque scribere ad Senatum a te bene Rempnta esse gestam, neque praesens dicere ausus es 3 An tu mihi, cui semper ita persuasum fuerit, non euentis sed factis cuiusque fortunam ponderari . dicere audes 3 neque in tabellis paucorum iudicum, sed in sententijs omnium ciuium famam nostram serrunsmque pendere 3 te indemnatum videri putas ' quem socij, quem foederati, quem liberi populi,

quem

242쪽

quem stipendiarii, quem negociatores, quem publicani, quem uniuersa ciuitas, quem Legati,quem Tr. militares, quem reliqui milites, quis cirum,qui tamem, qui mortem effugerunt, omni cruciatu dignissimum putant, cui non apud Senatum. non apud ullum ordinem, non apud Equites Romanos, non in urbe . non in Italia maximorum scelerum venia vlla ad ignoscendum dari possiti qui seipsum oderiti qui metuat omnis: qui suam causam nemini committere audeat: qui seipsum comdemnet. Nunquam ego sanguinem expetivi tuum : nunquam illud extremum quod posset esse improbis & probis commune supplicium, legis,ac iudicii: sed abi Gum,contemptum, despectum a caeteris, a te ipsis desperatum,&relictum, circumspectantem omnia, quicquid increpuisset pertimescentem, dissidentem tuis rebus , sine voce, si ne libertate, sine au thoritate, sine ulla specie consolari, horrentem, tr mentem, adulantem omnis videre te volu i, vidi. quare si tibi euenerit, quod metuisne accidati equidem non moleste seram. sin id tardius sorte fiet: fruar tamen tua indignitate, nec minus libenter metuentem videbo ne reus fias: quam reum: nec mi.

sutabor cum te semper sordidum, quam si paulisper sordidatum viderem. Finis totius Voluminis Sexti.

Errata si quae in hac oratione pro L Manilia, & reliquis occurrerint

Prudentiae Lectoris emendanda relinquimus.

Omnes sunt Terniones praeter V, quae sunt Duernicines. Henricus cleris 1 Gallus Valliscolorensis pubi. auth. corrigeῖat.

SEARCH

MENU NAVIGATION