장음표시 사용
71쪽
Ludovico Antonio Franciolino ICto, & patritio JEsino in magna causa A ma Collectarum productis,& illustratis. Tandem Accolae locus, qui communi nomine ab aesinis coemptus fuerat, a Μassatiensibus privatim emptus est ad an. Is 2I. Is 29. ec. fa JPiri quoque oppidum, quod nunc est, quamquam perantiquum est, ex antiquioris tamen seu vici, seu castri aut oppidi reliquiis emersisse opinatur , vir eruditus Octavius Turcius, Canonicus Piranus, qui fantiqui ejus loci vestigia deprehendisse se affirmae laliquanto supra eum locum , ubi nunc Piri oppi- ldum est. Ab eo Historiam Piranam expectamus. Ad Divi quoque Pauli vicum antiquorum aedifici rum vestigia non rara identidem deteguntur , uti & in Μajolati vicinia. Apud Μontem Robertum lin pariete majoris Ecclesiae lapis est L. Plotio Cru- lsae ex tribu Velina positas ejusmodi: L. PLOTIUS L. F. VEL.. l
x XXVI. SEd nullibi clariora apparent antiquitatis indicta , quam apud Rubelliani b J locum,cuius vel nomen
ipsum nescio quid eximiae antiquitatis sonat; videtur enim ex Rubellia gente ductum, uti Pompeianum, Lucullanum cetera huiusmodi nomina ex gentilitiis familiarum nominibus consecta , ac villis , de
72쪽
Mauri Sa rt ii. 7 Isundis earum similiarum imposita. Est ibi suburbanum non inamoenum gentis Corradae, quae ex primis est apud Μassatienses antiquis parietinis superstructum, ac totus ille fundus veterum aedificiorum reliquiis resertus est. Rubelliani locum Μonasterio S. Eutitii in Campoli donatum fuisse ab Agel trude Augusta ad annum 9 . legimus in antiquis tabulis a Baldamno primum in Historia aesina, tum a Cl. Μuratorio relatis faJ. Oratorii Divi Petri, quod in iis tabulis memoratur, omnis memoria excidit, sed collis est Rubelliano proximus, cui ex Divo Petro nomen haesit , ibique aediculam illam suisse oportet. Est etiam prope Rubellianum praedives Abbatia S. Apollinaris, 'uam Priores Ecclesiae aesinae obtinent beneficio Paut1 III. Rom. Pontificis fbJ. Ac Μonasterium quidem magna ex parte disiectum est, sed templum integerrimum superest , ac religiosissime curatur ab amplissimo viro Scipione Guillelmio Priore Eccle-sae ae sitiae, qui nihil non egit, ut aliquid de eius Μonasterii origine , ceterisque ad eius historiam pertinentibus cognoscere posset. Quid consecutus sit explicabimus alias in diisertatione, quam , ut ante diximus, si fluvio oe locis adiacentibus in lucem edere meditamur erit enim is aptior de his agendi locus. Sed ad Cuprenses Μontanos redeamus.
XXXVII. od civitatibus multis, quae sub Romanis maiaxime floruerant, propter barbarorum incursio-
73쪽
nes accidisse compertum est , idem & Cuprae Μontanae accidit, quae ita desolata est, ut ne de ejus quidem loco ante hoc tempus conititerit. Eo factum est ut maiorem ejus agri partem , qui Cuprensium
Μontanorum fuerat, vicinae ci Vitates occupaverint,
quae vel deletae non fuerunt, vel paulo poli rellit tae. Ad Annum CΜVII. Rubelliani locus, qui prosecto Cuprensium Μontanorum fuerat , ad aesinos spectabat, ut ex tabulis supra laudatis faJ. Ceterum extremas ejus civitatis reliquias in hunc locum confluxisse, atque hoc Μassatiense Castrum condidisse siquis negarat, is oportet uno tempore civitatem non exiguam ita sublatam esse fateatur, ut quidquid erat eius populi simul extinctum, ac deletum sit, quod esse nullo modo potest. Abstineam ab exemplis remotarum: de vicinis dicam. Exostrae reliquiis consentiens fama est Μontis Boddit oppidum emersisse , non secus ac ex Ricinae maceriis Μaceratam Piceni factam, uti nomen ipsum sonat. Ita ex Sentino Saxoserratum , ex Septempeda, quod nunc est S. Severint oppidum, ex Treja Μontectum natum esse conflat: & ea quidem ratione, ut earum civitatum Vel ab hostibus dirutarum, vel naturali quasi fato senescentium , & ad interitum properantium habitato-xes, altiora loca, quae essent iis civitatibus Vicina, peterent, ut ibi facilius hostium iniurias , & bellorum incommoda caverent. Id similiter a Cuprensibus Montanis factum est. Erat enim aptissimus hic locus editus ac praecelsus ad sedem tutissimam ejus populi reliquiis praestandam. Neque vero dubitandum Vid. Append. n. III.
74쪽
. Maiari Sartii. 73dum est quin initio statim novum hoc oppidulum diligenter muniverint , quod posterioribus saeculis& muro firmissimo cum turribus per intervalla dispositis , & praealta fossa septum fuisse constat : &postquam in civitatem aesinam est receptum, semper munitissimae arcis loco est habitum, in eoque , quamdiu armorum usus in his regionibus Pontifici seditionis Viguit, aliquem militum numerum praesidii causa aesini sa) habuerunt. Sed praeter castruin ipsum & natura loci,& arte munitum, locus erat intra eius septum munitior , vulgo A Cassaro , cujus hodiedum nomen superest , ac nihil praeterea. Est aliud , quo moveor, ut Μasatium deficienti Cuprae Μontanae succrevisse judicem, cultus nimirum atque religio Μassatiensium erga Divum Eleutherium , quem praecipui patroni loco habent. Sed ei tamen intra Μassatium oppidum nec aedem ullam , imone Aram quidem antiquitus dicatam fuisse comperimus. Una est ei Divo sacra aedes antiquissima ad eum locum , ubi Cupram Μontanam fuisse demonstravimus , quae Plebis nomen adhuc retinet.
Id autem argumento est Divi Eleutheri religionem in Massatium oppidum cum populi Cuprensis Μοωtani reliquiis commigrasse.
XXXVIII. SEd quandonam Μassatii sundamenta iacta sint,
si quis quaerere instituat, is oleum, & operam perdet. Ego Μassatii mentionem ante Pontificatum
75쪽
Innocentii III. non reperio. Per eos enim dies adjuncta esse ordini nostro oppidi Μassatii Coenobiacum Palatio , Castrum Siscianum ex dimidia parte, & Castri item Saxonis a j quartam partem , aliaque haud ignobilia Sacerdotia,& sundos in his locis amplissimos, idque ratum habitum esse per Innocentium III. uno & altero diplomate, ex Augustino Fortunio accipimus bj. Ad annum ΜCCXLIV.
Massatienses suum habebant Consulem, a quo regerentur ex quo apparet, ni fallor, tunc eos nondum adsimos accessisse. Abbas S. Helenae Benedictus eo anno Massatienses consulari nomine , Sc potestate regebat . quae res multum est iis honorifica sc J. Consulum vero Massatiensum monumentum aliud observavimus non
ita pridem in antiquo lapide , quem hic deteximus in aedibus Antonii Μ. Bartholini, cum hac inscriptione e
Aliquis a 3 Il Sasso, tibi hodiediam Abbatia S. Helenae multa possidet. b) Circa ea tempora accesserant Sacrae Eremo in agro Piceno Caenobia oppidi Massarii cum Palatio, medietas Castelli SAciani , quarta pars eastelli Saxonis. Palatium in urbe AE aeum suis plateis. Villa πουa : Pantanus in planiele Bosrii , forte R Orti . Rosora ) oe siriani e Canoniea S. Angeli dopinis e Vilia Serre Madii do Uino : Plebs L Eleutherii munia scentissimis donationibus cum omni iure o proprietate . GLAs omnibus Innocentius III. Pap. in generali Privilegiorum , ac libertatis Ordinis confirmatione Aposto iram auctoritatem inter posuit. Dat. Romae 4. no. Maias India. I. Et rursus II. cal. April. anno II. Histor. Camald. l. a. c. as. -
76쪽
Μauri Sarti t. Aliquis sortasse dubitare posset , num qui in hoc la-lide occurrunt Cavalerius , & Trasmundus Consues Μassatienses ne an aesini fuerint; sed cum Maia satienses constet per eos dies suos habuisse Consules, ut ex allato Benedicti Abbatis S. Helena , &Consulis Μassatiensis monumento non video curaesinos Consules huc advocare oporteat. Consules autem multo ante illud tempus passim institutos fuisse constat in Italiae Civitatibus , postquam sese in libertatem vindicare, vel saltem suis legibus vivere , suosque sibi magistratus creare coeperant. AC aliis quidem civitatibus Consulem unum, aliis autem duos , aliis vero etiam plures praefuisse a Cl. Μuratorio animadversum est a . Quamquam non Claras modo civitates, sed minora etiam oppida &castra hoc magistratuum genus habui1se vel ex hoc Μas aliensium exemplo intelligimus. Apud Fabria- num quoque, Castrum per eos jam tum dies non
Obscurum, duo consules erant exeunte saeculo XII.,
ut constat ex tabulis quas infra damus bὶ . XXXIX. SUnt in Archivo secretiore Cingulanorum testimonia a iuratis testibus in iudicio dicta, & in
tabulas relata ad annum I 277. de iuribus,& bonis Abbatiae S. Victoris in Arctone in Agro Cingulano, in quibus, ubi quorundam praediorum fines assignantur, memoratur via, quae vadit ad Massarium , sive
77쪽
sive Pretolonem, ut scripssit nuper ad me humanissumus Raphaellius , ex quo Μassat ii quod etymon sit, idem vir eruditus intelligi posse existimat. Ad
eum enim modum quo Maceratae Piceni urbi clarissimae ex maceriis Ricinae nomen factum esse dicunt , quod de Macerata quoque Μontis Feretrici vitate confirmant, quam ex Pitini maceriis coaluisse ferunt ; ita ex Cuprae Montanae parietinis ,& incondito lapidum & maceriarum cumulo, quem ex ea civitate diruta superfuisse oportet, Prexoloni, seu Pretolonis nomen conflari potuisse existimat, quod tandem in cognatum Massatii nomen defluxerit. Nostrates ejus vim vocis intelligunt, nec ab ea multum aliena est Μasiatii nominis vis & significatio, quae priore illa obsolescente, deinceps ei loco haesit. XL.
ae Μassatii castri fortuna fuerit superioribus
saeculis, quibus dominis paruerit, quae prospera tulerit aut adversa, neque dicere possem etiam si vellem , descientibus antiquis monumentis, neque id propositum est mihi ut dicam , qui non Iliuor iam Μassatiensem scribere aggressus sum , sed pauca hinc & inde carptim delibare , non satis nota , atque animadversa ab aliis , quae ad te scriberem, amicissime Garatone , ut petitioni tuae facerem satis. Quod si quaeras quo loco nunc res Massatiensium sit, dicam paucis florere illam IEs1-nae civitati copulatam & conjunctam. Sic enim K sina civitas Massatii, aliorumque oppidulorum Α- Mi 2Esini, quae sunt numero quindecim, habitatoribus
78쪽
Μ ουυν S art i i. Iribus eommunicata est , ut non Voce tantum , ut alibi fere fit, sed reipsa unum corpus civitatis ex urbanis & oppidanis , ac vicanis istis coalescat. Nam & ejus pecuniae, quae publica est conjunctim ratio habetur ain, Sc pari numero e X urbe , atque ex his oppidis & vicis deliguntur , qui Μagistratum in ipsa urbe gerant. Sed tamen qui primum dignitatis locum obtinet, Confatonerium appellant, is ex urbanis patriciis est, non quidem jure , aut lege aliqua , sed usu potius & consuetudine. Seiaquuntur Priores quinque, ex quibus duo ex urbe, reliqui ex agro esse debent ; sed eadem omnium insignia, idem honor , quin & mensam communiter in Palatio aestino habent f bJ: ex quo apparet
non moenibus urbanis civitatem Ffinam contineri,
sed aequissimo iure sparsam esse in castris , & oppidis totius agri Hsini. Ex his Μ astatium cum primis illustre habetur, quod ad triae mortalium millia alit in oppido ipso,& agro adiacenti, & familias habet hone istissimas , cum patriciis vicinarum civitatum familiis non amicitia solum , sed affinitate etiam conjunctissimas.
INtra oppidum unicum est monachorum coenobium , quod nos obtinemus. A Divo Laureniatio
a) Vetur querela est Comtratensium sic enim appetiam , conιra Urbanos, quod istos aeicant quoad hanc rem multa inno- vasse contra mores in statuta maiorum s qua de re gravisinium j,dictam Romae his ipsis diebus est exercendum . b Staiut. In. I. I. rubr. II. 28. 39. Disiligod by Corale
79쪽
lio nomen habet. Μedio saeculo superiore faJ erectum fuit. Eius tamen initia multo altius repetenda sunt. Haec enim aedes Divo Laurentio sacra antiquissima est, ejusque curator Ordinis nostri monachus Praepositus Castri Μ aifatii in antiquis monumentis appellatur. Abstineo nunc iura, dignitatemque nostrae hujus Ecclesiae persequi , quae antequam Plebanus Divi Eleutherii intra oppidum ad Diui Leonardi se reciperet , princeps ac potissima apud Μassatienses erat ; sed abstineo, inquam, ne litium semina serere videar , quarum ampla seges hinc aliquando est orta. Aucta est hoc anno fa- milia huius Μonasterii duobus Lectoribus, qui publice Rhetoricen , Philosophiam , ac Μoralem Theo- Iogiam doceant. Ad Divi Leonardi , praeter Archipresbyterum , olim Plebanum dictum, haud exiguus est Sacerdotum numerus , qui Canonicorum instar sacra ibi decenter , ac religiose persolvunt. Est praeterea intra oppidum ipsum Μonasterium Μonialium & religione . & amplitudine maxime conspicuum L De quo, quoniam nihil impedit quominus libere dicam quae sentio , juvat nonnulla in medium proferre , quae ad hanc usque diem in tenebris jacuerunt. XLII. ERant olim apud Μassatienses duo sacrarum Viris ginum coenobia, alterum ad Divae Catharinae& Margaritae extra castrum, alterum intra, quod a Diva Μartha & Μagdalena nomen habebat.
80쪽
Μas νἰ Sari ι . Utraque adhuc Ecclesia superest, prima quidem integra & incorrupta, quam Divae Catharinae dicunt, altera vero , quae Divae Μagdalenae vulgo dicebatur, iam tu exaugurata,& profanis usibus addicta. Sed ad Divae Μagdalenae anno ΜOniales pro sus esse desierant , quot quae ibi erant loco cessissent , sive quod omnis eius loci . familia paulatim desecisset. Eo factam est, ut quae ad Divae Catharinae erant intra castrum recipi, R in vacuam earum sedem subire optaverint propterea quod, cum
extra castrum essent temporibus longe eorruptissimis, cum omnia armis plena erant, earum Gomicilium militari licentiae & perditorum liominum iniuriis patebat; a quibus, ut sibi caverent religiosae virgines, saepe numero cogebantur e suis cedibus egredi, Sc perfugium sibi apud Μassatienses intra castrum quaerere 2 quod quamquam propter necessitatem honeste fieri videbatur, periculo tamen
omnino non carebat, eratque contra rationem religionemque instituti ejus, quo erant adstrictae. Anno itaque , quem diximus I 36', a Canonicis Regularibus Basilicae Lateranensis, quorum ius summum erat in utrumque Μonasterium, Μonialibus, quae ad. Divae Catharinae erant , commigrandi copia facta est intra castrum Μassatium ad Divae Μagdalenae iis legibus, iisque conditionibus, quae in diso ma- te hac de re edito continentur sa), eaque potitamum ut deinceps, quamquam unicum futurum erat Monasterium, utriusque tamen coniunctim appellatio servaretur, dicereturque imposterum SS. Catharinae ca) Viae App. d. n.