De antiqua Picentum civitate Cupra Montana Mauri Sartii monachi Camaldulensis epistola ad v.c. Joannem Felicem Garatonum ..

발행: 1748년

분량: 109페이지

출처: archive.org

분류: 로마

51쪽

so Episto Ia

artibus viros sceminasque sub religionis specie decia perent , quibus denique praestigiis ab se deceptos de- . lmentarent, & ad infanda sacra initiarent, nec Eujus Ioci est dicere , & cum pudor vetat , tum res est vulgari fama,& multorum scriptis notissima Sed ut facile concesserim fuisse ejus cryptae latebras aptissimas ad tantam flagitiorum colluviem oc- culendam iudicatas, ad idque delectas, supra fidem tamen esse videtur, ut illa faex,& fugitivorum hominum manus tantum opus construere potuerit.

Accedit quod & multo majorem antiquitatem praese- ferre videtur, quam ut medio saeculo XU. sit conditum , & tantae amplitudinis erat, ut & alios omnino conditores habere, & ad alios usus factum esse debuerit, quod ejus enim nunc superest, aliqua taritum pars est, ut ante diximus. Eruditissimus Raphaellius, quem ante nominaVi, rogatu meo cum nu- per ad haec Cuprae Μontanae vestigia consideranda venisset , longe antiquissimum esse hoc aedificium iudicavit, & sortasse ad Romanorum tempora referendum. Erat una octavius Turcius Canonicus Piranus, antiquitatum studiosissimus, cujus idem ea de re iudicium fuit. Ego enim eo.consilio viros eruditos accersiveram , ut in eorum auctoritate prae- .sidium aliquod statim haberem, si quis esset qui ,

propter rei novitatem, non satis sibi persuadere eossetnaec me Cuprensium Μontanorum indicia in his l .cis reperisse . Audiveram enim esse qui nescio quid mussitarent, dicerentque permirum sibi videri in ea inscriptione, quae apua Ferrantius est, Curenses Mn-

52쪽

Μsuri sarti ἰ. anos legisse me, cum tale aliquid nec Cl. Abbas. Petrus Cannetus ex ordine me a vir eruditissimus , . qui eam exscripsisse dicitur , nec Angelus Tacchius , presbyter Μaffatiensis, cuius recens est, nec tenuis , iam a. hic in patria sua, nec alius ante me quisquam vidisset. Sed quis tandem ejus aedificii, quod supra descripsimus, primitivus usus fuerit, divinare non li-.cet. Nisi tantae amplitudinis esset , ad alicuius fa- miliae sepulcrum conditum fuisse, aliquis non inepte suspicari posset ; neque enim inauditum est ejusmodi sepulcra concamerata, & etiam admodum ampla, olim in usu fuisse. Sed hic noster specus non uniuS modo familiae, sed totius populi Cuprensis Μontani cineres capere potuisset.

SEd nullum, meo quidem iudicio, his locis ha

bemus illustrius antiqui oppidi indicium , quam aquaeductum in topho excavatum, qui paucis ab hinei annis casu detectus est , quique aquam ab eo sonte duxisse videbatur , qui subtus Portam suburbii Μassatiensis, qua aestum itur, man/bat, quemque aggesta paulatim humo per incuriam corruptum pene iam intercidisse vidimus. Altus est ductus iste palm. Rom. Io. , latus palm. 2. 9. quamquam non eadem ubique altitudo est, sed alicubi aliquanto minor . .Cum primum subterraneus iste ductus detectus est, Varia hominum iudicia fuere , sed qui melius aliquid in ea re uidisse existimati sunt, coecum iter, & occultam viam esse dixerunt, qua ab Arce Accia,

quam in antiquis hujus nostri oppidi ruderibus. s D a mn,

53쪽

mniando viderant, ad Μallatium oppidum clanculum iri posset. Sed pudet haec somnia regere. Plumbei tubi praegrandes aliquot ab hinc annis effossi . sunt secus eum locum , ubi huius cuniculi exitus, quantum coniectura colligere possumus , esse debebat. Ibi etiam coctiles tubi nodie dum effodiuntur , vel eorum certe creberrima fragmenta passim occurrunt ,& subterranea quoque aquarum conceptacula eo Ioiaci fuisse facile conjici potest ex eo, quod narrant, se ejus loci agricolae deprehendisse, cum terram lucri je allecti altius effoderent , quod saepe eos factitasse cognovimus. Haec ego cum mecui animo versarem, locique situm considerarem, haud aegre mihi suadebam, non aliunde quam per cuniculum illum , quem ante descripsimus, aquam in ea loca influere potuisse. Sed liquido tandem non alium, quam aquae ducendae eius cuniculi usum fuisse perspexi ex ea crusta , quae ex diuturno aquae decursu ad eius sundum, ac latera concrevit , quae quidem crusta adiundum aquaeductus semidigitali crassitie est, ad latera autem multo minori.

XXVILHaee indicia, vestigia antiquissimi oppidi, de

quidem satis ampli, & lauti in his locis habemus , non fucata illa M. ficta, sed solida , atque expressa,&, ni mea me fallit opinio, clarissimis inu- 1la notis veritatis. Ecquod autem oppidum istud fuerit, nemo ante hoc tempus, ne conjectando quidum , pervidere tentavit, si Arcis Acciae somniatores

54쪽

Mauri Sarrit. 33 exceperis. Sed Cupram Μontanam fuisse, nunc tandem Inscriptionis nostrae beneficio compertum est,& montana haec regio mirum in modum congruit , praesertim cum nemo hactenus, nisi ineptissime, eius civitatis situm alibi quaesierit. Accedit, quod Cu- prae appellatio, etsi penitus aetate nostra his locis extincta sit, aliquod tamen eius vestigium superest in Podii Cupi nomine, qui locus hinc distat ad passus mille quingentos. Quod enim nunc Cainum Podii Cupi, olim Podii Cuprie dicebatur, ut constat ex Diplomate Innocentii ΙΙΙ. Dat. Laterant ann. II99. quo jura nostrae olim Camaldulensis Abbatiae S. Elenae ad flumen aesim confirmantur, ubi prae ceteris recenseratur , possessiones , quas haberis in easro Podii Cuprae , cum hominibvs quos ibi habetis. Hujus Diplomatis autographum extat Romae in nostro Ca-maldulensi Archivo ad Divi Romualdi sir , unde aliquot ab hinc annis exscriptum est ab Anselmo COHadono ex ordine nostro viro erudito, qui alia quot eius particulas, atque hanc imprimis, 'quam hic proserimus, casu ,& quasi aliud agens ad me misit, nunc tandem magno mihi usui futuras. Ego integrum vulgabo in dissertatione de aes sumine , σιocis adiacenpibus , quam edere cogito. Porro C srum Podii Cuprae in eo diplomate memoratum idem est, quod nunc Podii Cupi appellamus , Abbatiae S. Elenae conterminum, & sbio Asinantis fluvio divisum , ubi nostri Camaldulenses, & ea imprimis A batia ampla obtinent latifundia. Primarium quoque ejus castri Sacerdotium monachum Camaldolensem D 3 ab '

55쪽

ab antiquissimis temporibus curatorem habuit, usquctad Innocentii X. tempora, cuius lege cautum est , ne Regularibus extranea hujusmodi Sacerdotia habere imposterum liceret. Sed jus tamen instituendi Sacerdotis in eo Castro ad nostrum ordinem pertinet. Ne quis autem dubitet ex Podii Cuρrae nomine coris rueto emersisse novitiam Podii Cupi appellationem, animadvertere iuvabit vetus nomen Pinii Cuprae , .uod sedente Innocentio III. obtinebat, paulo post illud tempus in Podium Cupri defluxisse, unde Podium Cupi , vulgo Pregio Cupo, tandem fictum est. Evincitur id ex pervet uilis tabulis agrariis aesimae eivitatis vulgo ii Caiatio Vecchio , ante annos , ut minimum quadringentos scriptis in codice membranaceo, quem vidimus in Tabulario publico aesin rum. In extremo enim eius codicis folio sic nuper negi: De Ca ira Massatii Margarita uxor olim de Raeimbent faber rerram in curia Podii Cupri

serrae metii, juxta viam cannas centum quinquaginta

octo. Sed enimvero illud quoque praetereundum non est quam inepte , atque adeo absurde, is locus nunc Podii Cupi nomine dicatur. Qui enim Podium Cupum, Pomgio Cupo, dicit, is perinde est ac si collem imum , aut

montem profundum nosti a lingua dicat; id enim P dium Cupum apud nos sonat : quae duo ita inter se pugnant , nihil ut magis. Neque vero in nomine solum, sed magna in re ipsa absurditas est; neque enim imuS,

ac depressus est is locus, ubi Podii Cupi Castrum est situm, sed praealtus, atque editissimus; assurgit enim ad mille pallas; & eo amplius, supra flumen

IEsim,& Asinantem, quo fit ut ex utraque ea parte perdissicilem habeat ascensum. Nequit igitur id pror

56쪽

Μauri Sartii. 33 proprium ac nativum ejus loci nomen esse, sed ex Podii Cuprae nomine corrupto a nostratibus conflatum sit oportet. Cujus rei coniecturam quoque ex eo capere licet , quod Oppidulum hoc , Vulgo nunc Podium Cupum appellatum ,-Cupi olim dic batur, ut ex tabulis huius publici Archivii Μassatientium innumeris ante annos ducentos , ac te centos scriptis , compertum est. Eiusmodi autem arpellatio multo assinior est ei, quam exeunte saeculo XII. habebat, cum Castrum Podii Cuprae, ac multo magis cum Podii Cupri Castrum dicebatur .

XXVIII. AC de stu quidem Cuprae Μontanae hactenus.

Sed tu tamen cave aliud ouispiam ea de civitate a me requiras, cujus pene memoriam omnem

delevit antiquitas. Quod si te conjecturae fortasse delectant, superioribus conjecturis alias addere juV bit . Ac de nomine quidem Cuprae Μontanae Vix dubito, quin ex Dea Cupra sumptum sit, quemadmodum cc Cupram Μaritimam consentiunt omnes ex eadem Dea Cupra nomen traxisse. Erat eius templum celeberrimum: ultra Firmanorum fines prope oram maritimam a Strabone memoratum , a Silio

Italico , aliisque , quod Hadrianus vetustate cor ruptum restituit, ut ex inscriptione apud Gruterum, di apud nuperrimum Paciaudum in laudata dissertatione de antiquitatibus Ripae Transonae a). Dein Cuprax es Fanum, inquit Strabo , oram maritimam

57쪽

Piceni describens, conditum, dedicatumque ab Etruscis , qui Iunonem vocanr Curam sa) , ni mavis Cypram, quod perinde est. Silius autem ex editione P. Μarsi bj. Hic quos pascunt scopulosae rura Numanae, Et quis littoreae fumant altaria Curae, suique Truentinas servant cum sumine rurres

Cernere eror ,

. Cellarius cὶ , Gorius d), aliique bene multi uti

nomen ab Dea Cupra, ita ab Etruscis Deae Cupraecultoribus eam civitatem tr isse originem existimant. Cumque persuasum esset Cupram Μaritimam Montanae conterminam fuisse, eandem in utroque Mnominis & originis rationem fuisse iudicarunt, quod seque Verum esse Poterat, etiamsi locis inter se duae istae civitates plurimum distarent. Hic tamen moneo non videri extra dubitationem omnem id, quod de Dea Cupra dicunt. Dea enim Cupra , quae Etruscis Iuno , Sabinis Bona Dea esse poterat, qui bonum Uprum cuprum dicunt, pro usu promiscuo literarum y, & u , quemadmodum ex Varrone obse vat Reinestus , nam Istrum Sabine bonum , inquit iVarro se . Quod si Picentes a Sabinis orti sunt, ut i est apud Plinium fIC, & apud Μ. Porcium Cato- inem fg supra fidem non esset ab iisdem & Deae Cuprae religionem in Picenum esse prosectam, & Cu-

prae

58쪽

Mauri Sarti t. sI prae utriusque civitatis originem esse repetendam ἀXXIX. DE amplitudine ac dignitate Cuprae Μontanae nihil pariter habemus, nisi conjecturas paucas , easdemque non admodum solidas , sed eiusmodi tamen , ut praetereundae non sint. Plinius Cuprenses Μontanos cum ceteris Piceni civitatibus per eos dies florentissimis sine ullo discrimine recenset; at Ptolemaeus cum in paucis hujus clarissimae Provinciae civitatibus , quas , ceteris omnino praetermissis , describit , Cupiam Μontanam numerat eam meo

quidem judicio ex illustrioribus Piceni civitatibus

fuisse demonstrat; neque enim credibile est voluisse illum celebratissimas urbes , locaque clarissima omittere, ut tenuiora describeret. Ex eo etiam quod apud Cuprenses Μontanos beneficio Romanorum Principum Pueris & Puellis alimenta ex publico decreta fuerint, quemadmodum ex nostra Inscriptione compertum est, aliquis sortasse coniiciet ejus civitatis dignitatem , quae ejusmodi fuerit, ut in ejus commodis & ornamentis augendis publicas opes rectissime impendi Optimi Principes existimaverint . 'x XX.

aerit eruditus P. Paclaudus in sua Dissertatione de Cuprae, seu Ripse Transonae Antiqui talibus, sitne Cupra Coloniis Romanorum adnumeranda a , aitque ita sibi videri propter Frontini

59쪽

tini auctoritatem: Ager Cuprensis, Inquit FrontInuS, Truentinus, Casranus, alternensis lege Augustea affignari. Ac paulo postr Cuprensu ager ea lege a is, gnatus, qua oe ager Casranus. His verbis Coloniarum deductionem designari facile concedimus viro doctissimo ; sed agrum Cuprensem a Frontino memoratum fuisse constat Truentino, & Castrano vicinum, eum scilicet qui Cuprete Μaritimae adjaceret,& esset ab Agro Cuprensi Μontano. omnino diversus. Quare ut de Cupra Μaritima non negamus ex Coloniis Romanorum esse habendam, propter Frontini testimonium, ita de Cupra Montana dicere non audemus. Sed Paclaudus cum Μontanam Cupram apud Ripam Transonam non recte constituit, tum non satis duplicem Cupram , Μontanam a Μaritima, distinguit. Interim hic abs re fortasse non erit animadvertere a Frontino agrum Cuprae Μaritimae adjacentem Cuprensem omnino dici absque ulla nota, quod non temere, sed certa ratione factum oportuit . Sic enim existimo & populum, & agrum Cu' prae Μaritimae nulla apposita nota Cuprensem, dici consuevisse; quoties autem Cuprae Μontanae, aut poΘPQum , aut agrum nominare oportuisset , Montani appellationem adiungi debuisse. Franciscus Μ. Rapnaellius, quem hic iterum honoris causa nomino , alia ratione probare se posse putat Cupram Μontanam in Coloniarum numero esse habendam , non ecus ac ceteras Piceni civitates , nimirum ex leguFIaminia de agro Piceno , Gallico viritim disia

dundo. Quae vis hujus argumenti sit, explicabit ipse in iis libris, quos de antiquis Picentibus edere parat in lucem.

60쪽

E si vetus inscriptio apud Atinates olim reper-

ta, & nunc Turri norariae ad Divae Μariae infixa , quam non seniel ediderunt viri docti Gorius , Μ uraturius, Μ arangonius, Bonaventura The Ius , P. Paclaudus, & Cl. Academicus Cortonensis supra laudatus, sed tanta lectionum varietate , ut merito suspicari aliquis possit non esse unam eandemque Inlcriptionem. Gorii exemplum , a quo vul-. gata est inter Donianas, ex colled an eis Dominici Panicalis ita se habet:

N. RUBRENO. VIRI O. PRISCO. POMPONIANO PROCULO. MAECIANO. COS. CVPR. COO. CVRCO L. MINTURNENSIVM. APRIC. CVR. COL. FORMIANORUM. PRAET. CANDIDATO. QVA EST. CANDIDATO. X. UIRO. SALIO. COLLINO. CIUIET PATRONO. ORDO. ET PLEPS. ATINAΡVBLICE.

In latere eiusdem lapidis haec leguntur: IUNIAE. ARRIAE. RVFINAE. C. FVIII. COS. FI L. EI S. Laudatus Academiae Cortonensis socius, quem esse constat Rodulphinum Venutum V. Cl. , qui sub nomine Tarquinii Coritani dissertationem edidit quibusdam antiquitatibus ad Ripam Transonam re pertis , & eruditus P. Paclaudus non eodem pro sus modo eandem inscriptionem legunt. Ut enim

omittam alicubi SALLO, pro SALIo legi, PLEBS, pro PLEPS , PVBBLICE , pro PUBLICE . & siqua sunt praeterea de genere hoc , quae typothetarum indiligentiae tribui possunt, qui Gorio est Ru-

SEARCH

MENU NAVIGATION