De antiqua Picentum civitate Cupra Montana Mauri Sartii monachi Camaldulensis epistola ad v.c. Joannem Felicem Garatonum ..

발행: 1748년

분량: 109페이지

출처: archive.org

분류: 로마

61쪽

brenus, & mecianus, apud Academicum Cortoneria. sem est Rubenus, & Marcianus. Μarangonius Vero linec Marcianum, nec mecianum , habet sed Μ anum. Is etiam pro COS. CVPR. COO., quod habent & Gorius &Paclaudus Academicus Corto- lnensis, legit COS. CVPREO. Μuratorius eandem inscriptionem bis dedit, primo quidem pag. CCCLX. num. 2., tum quasi a priore diversam pag. ΜCX, ac primo quidem ex suis schedis, tum ex Donio. Sed magnopere dissonum est utrumque Μuratorii eXemplum a superioribus. Nam qui aliis est Virius

Marcianus, vel mecianus, Vel Majanus, Μuratorio dicitur Verius Majanus. Μitto cetera , ac tantum

animadverto nihil de Consulatu Cuprens, vel Cupreo, cuius aliquod indicium est in exemplis hujus inscriptionis a Gorio , Paclaudo, Venuto, & Μarangonio editis , apud Μuratorium extare in primo hujus inscriptionis exemplo, quod affert ad pag. CCCLX.

N. 2. Versu enim tertio pro COS. CVPR. COO.

Iegit Μuratorius COS. PR. PR. In tanta lectionum varietate dissicile est aliquid certi proserre . Paclaudus, & eruditus ille Academicus Cortonensis Μ. hunc Rubrenum, ni mavis , Rubenum, vel Rubenium , nam Rubenivm quoque alicubi legimus ,

Cuprae Μontanae Consulem fuisse existimant, unde& ejus civitatis amplitudinem ,& dignitatem coniiciunt . Est enim ejus civitatis, quae cum esset Romanis subjecta, suos tamen habuerit Duumviros cum praeclaro hoc Consulum nomine , singulare quoddam ornamentum & decus, ut propterea clarissimus N risus eximiae raritatis inscriptionem quandam esse

δudicaverit, in qua aliquid de Consulibus Pisanis oc

curre

62쪽

currebat. Gorius vero non apertissime quidem fatetur designari hic Consulem Cuprensem Μontanum, sed in eam tamen opinionem pronus est . Custrae, inquit , fit mentio in hoc lapide , ac fortassis Montanae. suum enim in vetusis lapidibus Maritima nominarur , ad discrimen notandum , additur CUPRA.ΜAR. Μagnum erit momentum in hac viri Clarissimi ratione, si plures reperiantur antiquae inscriptiones ad Cupram Μaritimam pertinentes, in quibus sit CUPRA. ΜAR. Ego unam vidi apud laudatum Paclaudum a Grutero acceptam, ac nullam praeterea vel Paclaudus ipse affert in suis Cupra seu Ripae Transonae monumentis, quibus colligendis , & illustrandis non indiligentem navavit op ram. Eandem vidi apud laudatum Academicum Cortonensem. Sed noura quoque Μassatiensis inscriptio eruditissimi Gorii coniecturam infirm t et Pueri enim & Puellae Alimentarii , in nostra hac inscriptione memorati, non Cuprenses modo , sed Cuprenses Μontani dicuntur . Quod si conjesuris indulgere liceat , Cupram Μaritimam potius creduderim scribi, & nominari Cupram ut plurimum CO suevisse absque alia nota, lx discrimine, ut supra etiam monuimus, cum de agro Cuprensi, qui a Frontino memoratur, sermo incidisset. Quod si ex me quaeras, humanissime Garatonet , quod meum iudicium sit de hoc Cuprensi Conicie , vero propius videri mihi d xerim, eum, si unquam fuit , Cuprae Μaritimae adiudicandum en , idque duabus potissimum de causis. Primum enim Cupram Μaritimam Ionge nobilissimam, & amplissimam civitatem prae

Cupra Montana fuisse existimo; idque ex Templo Deae

63쪽

Deae Cuprae apud antiquos celeberrimo, & ex creberrimis splendidae antiquitatis monumentis conjicere licet, quae passini observantur, & effodiuntur in dies ad Ripam Transonain , hoc eil in iis locis , ubi Cupram Μaritimam fuisse compertum est et ex quibus partem non minimam videre licet apud P. Ρa- claudum ,& quem non semel nominavimus Academicum Cortonensem. Accedit quod Consul iste C prensis , cum ex Atina civitate esset , Μ inturnen-1ium, & Formianorum Curator , commodius apud Cuprenses Μaritimos, quam apud Μontanos Consul cooptari potuit , ob earum civitatum immodicam si Cuprensibus Μontanis , multo vero minorem a Cuprensibus Μaritimis distantiam.

cile dictu est , si eam partem excipias , quae Esi flumine alluitur. Cum enim eo flumine ager Picenus olim ab Umbria, tum ab agro Gallico divide-Tetur, ager Cuprenss Μontanus ultra eum terminum excurrere non poterat. Est fluvius alius perexiguus, rivum potius dixeris, ex Apennino non longo admodum cursu in aesim influens, paulo supra Castrum Podii C prae, quem Asinantem dicunt. Is nunc agrum Μassa riensem aFabrianensi dividit,sed eum tamen non existimo Agri Cuprensis Μontani terminum fuisse, cum vix passus mille supra Μastatium , adeoque supra Cupram Montanam defluat, nec verosimile sit civitatis, satis amplae & illustris, fines non multo latius patuis,se. Μagnam itaque ejus montis partem, quae sex Asse

64쪽

Μaur i S arx i l. 63 Asinante clauditur, & ad Apennini radices propius accedit, ubi Rotorsitum fa, , olim Scaligerae, nunc Stelluliae gentis, apud Fabrianenses clarissimae, Castellum eli, & Procicchiarum b, etiam , & Domi se, Fabrianensium seu Castella , seu vici,. olim Cuprensium Montanorum fuisse crediderim: quorum fines iidem , ac Piceni ex ea parte fuerint: siquidem Plinianae descriptioni standum sit ij. Ut enim. IEsi flumine ad Occidentem, sic Apennini iugis ad

meridiem terminatum fuisse agrum Picenum Plinius indicare videtur ratque is fortasse erat Piceni terminus ex ea parte , cum Plinius scribebat, quem non ignoro aliis temporibu& mutari potuisse. Tuficanos cerinte , quorum ager magna ex parte nunc ad Fabrianenses pertinet, quique Proxime occurrebant supra Cuprenses Μontanos, Picentibus non adiungit Plinius , sed in Umbros rejicit .. XXXIII ITaque aesi flumine, tum Apennini iugis contin

batur Ager Cuprensis Montanus; & ab aesi fi mine primo Tuficanos conterminos habuisse videtur, tum Μathi licates , ni mavis Septempedanos, vel potius utrosque, deinde Cingulanos , denique Auximates ,& Anconitanos, nisi qua civitas Auximates inter & Cingulanos, rursumque inter Anconitanos α

65쪽

Cuprenses Μontanos fui sse dicenda sit. Tantum eia lnim agri Cuprata inter Μontanam, & Anconam , uitemque Cingulum inter & Auximum iacet , ut unam , & fortasse alteram civitatem percommode Capere potuisset. Id autem eo verosi milius mihi videtur quod, cum ae si flumine ager Picenus a Gal- Iico divideretur, ut Cuprentium nostrorum fines ultra aesim non porrigebantur, ita nec aesinorum citra id flumen prolitos esse crediderim. Quare totus iste tractus agri Piceni, qui Ru flumine lalluitur , cujusque partem maiorem aesint nunc obtinent, aliis olim civitatibus attributum fuisse necesse est. Itaque montuosa haec regio peram cena, quae circa Maliatium iacet, Cuprenses Μontanos habitatores olim habuit, in qua vici Sc oppidula plura , ut nulli bifortasse frequentiora , videre licet. In quinus etsi pauca occurrant antiquitatis vestigia, credibile tamen est ea quoque priscis Cuprensibus originem debere . In his sunt ad aesim Castrum Podii Cuprae,

di Siscianum aὶ , olim, ut fama est, .Essianum dictum, nunc exiguus vicus , & aliquanto illustrius 'Maiolati Castrum ' b) , & Μontis Roberti sc). &. Castrum Glii bellinum DdJ , quae totidem montic Iis insident secus flumen visim , ac aliquanto minuSquam passibus mille inter se distant. Succedit Ru- helliani locus feJ, tum Divi Pauli vicus f , QSta- l

66쪽

. Mauri Sarti t. 6s Staphylanos etiam, tum Pira nos , qui ad Apenninum magis accedunt, ad Cuprenses no itros spectasse pro

num dictu est ; Staphylum faJ enim & Pirum fb I

opoida tribus ad su nmum quatuor passuum millibus Μassatio absunt. Succedit tractus ille montanus , paulo asperior supra Asinantem ubi Rotorsium est ,& quos diximus Fabrianensitum vici Domum , &Procicchiae. Atque haec loca cum ad Cuprenses Μontanos pertinuisse dicimus , non usque adeo deliraamus, ut certo eius civitatis fines affecutos nos esse

credamus, sed cum ex his locis nullus sit qui Μaia satio plus fere quam quatuor passuum millibus absit , nemini videri potest immodica haec Agri C prensis Montani comprehensio.

x XXIV. od ante suspicatus eram civitatem aliquam olim fuisse Cingulanos inter & Auximates , mihi verosimilius fit, ex eo quod ad Divi Victoris in Arctone, qui locus est in Cingulanorum finibus Auximum versus, clara quaedam antiqui Oppidi indicia ad Musionem amnem mihi deprehendisse visus sum. Eo cum venissemus ego , & humanissimus Raphaellius, praeter alia sane conspicua Veis terum aedificiorum vestigia, duas inscriptiones antiquaS observavimus , alteram in ipsa fronte templi Divi Victoris , quae Abbatia est Eminentissimo Cardinali Gentilio commendata, alteram vero aliquan E io. LO Stasis.

67쪽

to ultra eum locum in funio Tavignano. Primanta nemine observatam reor : alteram ab aliis noa uno modo exscriptam esse constabat . Utranque adhuc , ut opinor, ineditam, hic proferre juvat amicissimo Raphaellio permittente , quo cum in animo est primo quoque tempore eodem accedere , & diligentius ejus loci antiquitates scrutari, & describere :

Habes inscriptionem christianam, quae est ad Divi Victoris. Habeto nunc alteram, quae est in fundo Tavignano Ver-

68쪽

Μ aura Sparti t. 6 Uerlu I. quinta & sexta litera non parum extritae sunt. Qui ante nos hanc inscriptionem legerunt, ut ex variis exemplis quae apud Illustrissimum Compagnonum vidi , COLLICIO , vel COLLECIODEo maluerunt, quam COLLEGIO DEOR. uti mihi videtur legendum , eo quod post extremam literam o satis amplum spatium in marmore erat, antequam esset eorruptum , ad unam praeterea literam capiendam, scilicet R. . Si quid aliunde sub- odorari licuisset de Deo quopiam Collisio , vel Collacio, ea lectio sollicitanda non fuerat. Sed quis iste Deus ante hanc diem non auditus λ Num Deus aliquis antiquorum Picentum Τ Ut de aliis populis, bene multis, manifestum est, sic & Picentiabus peculiare aliquod, & quasi gentilitium & p

trium numen esse poterat. Est apud eundem Auxi-manorum Antistitem simulacrum Deae cuiuspiam ,& caput item alterius statuae Deam eandem exhibentis ex marmore , quae reperta sunt in fundo Auximanae Ecclesitae Μontetortio, ubi & alia sunt antiquitatis vestigia. Quam Deam ea simulacra exhibeant nec ipse eruditissimus Antistes definire audet, nec quispiam fortasse facile definiet; nihil enim commune habere videntur cum usitatis Deorum imaginibus, quae passim observantur, nisi quid fortasse in cultu capitis sit , quale in quibusdam Egyptiacis signis occurrere solet. Simili serina im ginem, cum eodem ornatu capitis, observavi nuper in manubrio antiqui vasis aenei, quod est Auximi in Μuseo Leopardo, nec dubito quin iisdem locis repertum sit. Porro Tavignani locus ViX pas.

sibus bis mille a Montetortio abest, ut si quis GL E a licium ,

69쪽

licium , vel Collectum Deum in allata inscriptione tueri velit , habeat fortasse aliquid in antiquis illis imaginibus , quod in rem suam facere possit. Ego dum quid certius afferatur legere malim COLLEGIO DEORum, sextam enim literam primi versus , licet admodum extritam, potius G, quam Cesse dixerim. Tertio autem versu legerim P. TU-SIDIVS. , est enim gens Tussilia in Picentibus nota ex antiquis inscriptionibus sa). Sed haec fortas. lse alias diligentius expendenda erunt. IXXV.

E St locus in Μassatiensium finibus , ad Divae

Luciae appellant , ubi pervetus castrum fuisse& consentiens hominum fama ,&conspicua cal rensium murorum vestigia declarant. Accola dictum est id castrum , nomenque adhuc loco haeret , iqui nunc' est in Μassatiensium finibus. Olim suos lhabuit Dominos de Accola, vel Accolae Comites di- lesos , qui una & Fellonicam obtinebant , vicum nunc plane dirutum , & Accolae vicinum Hsium luersus. Ad annum IasI. CorraIulius M. D. Roeerit Thomae Aructi, Accolae & Fellonicae Dominus societatem cum Hsinis iniit conditionibus multis ultro citroque , eaque imprimis, ut Corradutius in civitate aesio domum haberet, ubi tres saltem menses in anno tegeret b). Fuit is ultimus Accolae Dominus , ejusque testamentum in Archivo secre

70쪽

Mauri S artis. 6qtiore aesinorum vidimus confectum anno I 27s. Coris radutio e vivis abeunte , Accolae & Fellonicae inc lae , cum libertatem, quam erant adepti , tueri pos. se diffiderent, propter vicinorum potentiam , Staphylanis sese dedidere ad ano. I 286. a) Sed tamen initio saeculi XU. Simonetius, & Brunorius ex gente Simonetia , quae gens late his locis per eos dies dominabatur , civitatem aesinam cum Arce Accolae obtinebant, Vicarii S. Sedis pro more tem porum appellati s b). Verum Simonetiis anno 14 8. in ordinem redactis se , Accolae arx ad Staphylanos rediit , qui in ea praesectum cum modica militum manu praesidii loco habere consueverunt ad annum usque I in 7., quo anno a Piceni legato Dominico Card. Firmano iis permissum est ut Accolae arcem& sibi inutilem, & vicinis locis propter militum latrocinia, qui in ea essent praesidii causa , maxime perniciosam , subruere, & sunditus delere liceret d . Arce Accola sublata egerunt Staphylani apud R.

Pontificem, ut Accolae solum , & agrum adiacentem emere sibi liceret. Egerunt & a sint majore studio, atque ab his negotium consectum est , pactis a communitate sina nummis aureis Venetis bis mille quadringentis pro Accolae area, & agro adjacenti, aliisque nonnullorum proscriptorum bonis in agro aesino , quae iam publicata suerant. Hoc pacto Accolae fundus ad .msinos accessit ad

annum I 432. , ut ex monumentis a viro erudito

SEARCH

MENU NAVIGATION