Theologicarum institutionum compendium, Clementis Moniliani card. Arae Coeli. Catalogus omnium contentorum in hoc volumine. De Symbolo Apostolorum. De Sacramentis. De Praeceptis diuinis. De Consiliis euangelicis. De Oecumenico concilio. Cum indice co

발행: 1562년

분량: 532페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

521쪽

DE CONCILIO

conciliorum a sede Apostolica approbatorum,non arguit superioritatem dictoruiri conciliorum super papam: sicut nec in predecessere, si similia statuat , quae concer nant fidem, aut ius diuinum. Sicut idem Gregorius in .c. Si ea.a s. q. a. dicit. Si ea

destruerem,quae antecessores nostri statuerunt, non constructor, scd cucrsor cile

comprobarer . Et hoc,quia talia sic definita in conciliis non habcnt robur a concilii sed a iure diuino, cui subiicitur Papa, ut dicit glos super .c. Sicut,dist. II. COncludo igitur, quod papa non potest destruere statuta concilij, quae videlicet sunt circa ius diuinum, & articulos fidei. Quod patet ex eo, quod a Romano pontifice AB canonum conciliorum dependet auctoritas, ut dictum est supra. Alienum profecto a ratione est, ut legibus quis coactus alligetur, qui eisdem & vim, & auctoritalcm impartitur. Vnde iurisperitus inquit. Princeps lolutus est legibus, quo videlicci ad

vim coactivam, ut ait diuus Thomas secunda secundar .q. 9 6. ar.6. Et ratio est secundum eundem, quia nullus cogitur proprie a seipso. Lex vero non habet vim

coactivam nisi a principis potestate: licet quoad vim directivam princeps subicctus

sit propria voluntate, lepi. Cum ergo Romanus Pontifcx Princcps sit hcclcsiar,nullis Ecclesiae legibus est obnoxius. Caeterlim. c. Significasti, extra de elcct. dicitur, quod concilia per Romanae Ecclesiae auctoritatem fusta sunt, & robur acceperunt,& in eoru statutis Romani pontificis excipitur auctoritas tanquain superior, ut dicit glos Hostiensis .9.quaest. 3. cap. Cuncta per mundum. Item cap. Innotuit,de ei ctione. Innocentius Tertius apertissime demonstrat, quod Canon generalis concilij ctiam confirmatus per papam non ligat eum, dicens. Quanuis Canon Lateranensis concilii ab Alexandro Papa praedecessore nostro editus illegitime natos adeo persequeretur, quod electionem talium innueret esse nullam, nobis tamen per eum adempta non fuit dispensandi facultas : cum ea non fuerit prohibentis intentio, qui successoribus suis nullum potuit in hac parte praeiudicium Senciare,

pari post eum, imo eadem potestate functuris. Finaliter patet, quod licet papa de

necessitate non subiiciatur statutis conciliorum, de honestate tamen tenetur illa obseruare, tum ut aliis det exemplum illa obseruandi, secundum illud Adt. primo, Coepit IES VS facere & docere, tum etiam ut habetur de constitutionibus cap. Cum omnes Quod quisque iuris in alterum statuit, ipse debet eo uti. Habetur etiam in cap. Confidimus .a . qu st. prima. Confidimus,quod nullus iam veraciter christianus ignoret, uniuscuiusque synodi constitutum, quod uniuersalis ecclesiae probauit assensus, nullam magis exequi sedem prae taeteris oportere, quam priemam. Dicit glos ibi, oportet est verbum honestatis : addit Archidiaconus , &aequitatis. Et ita patet, quod papa non necessitate, licet bene honestate, canones obseruare teneatur: canones dicimus,quos ipsa sedes Apostolica confirmauit. Patres Conciliorum confirmationem soliti sunt petere suorum decretorum a Papa. Caput. XXXII. R REFRAGABILE argumentum auctoritatis, quam Romanus Pontifex habet in oecumenicis conciliis, est, quod Sancti Patres in conciliis definitiones suas,& gesta ad eorum vigorem & firmitatem ab Apostolica sede confirmari, & roborari postularunt: aperte cognoscentes oportere leges Ecclesis robur accipere,& auctoritatem ab eo, in quo Deus totius

522쪽

tius ecclesiae principatum posuit, ut est Romanus pontifex , prout habetur in cap. Nolite errare,di stin. xi ubi Iulius Papa ait. Huiusinodi beatae obseruationis exemplum in primis habemus a patribus excellentissimi concilij Niceni, qui omnia o sta sua,& definita humiliter a beato Siluestro petierunt confirmari. Vbi patres in epistola ad eundem Siluestrum post multa subdunt. Quicquid statuimus in Niceno

concilio, precamur ut vestri oris consortio roboretur. Secundum testimonium habemus de primo Ephesino concilio, de quo dicit Dominus Almarus libro de sisnodis, quod in eo legati Apostolicae sedis vice Caelestini Papae praquerunt,&ipsum

Apostolica auctoritate roborarunt. Tertio habemus testimonium a patribus in Concilio Calcedonensi, qui ad Leonem Papam scribunt deprecantes , ut eorum decreta confirmare dignaretur. Vide multa alia similia ad hoc in summa de ecclesia Cardinalis de Turre cremata libro. 3. capite. 3 . Plane ista non possunt stare simul, quod concilium habeat immediate potestatem a Christo , cui Papa obedire teneatur: & concilij sententiae, & gesta nullius sint roboris, nisi Romani Pontificis auctoritate firmentur. Vnde Archiepiscopus Remensis Dominus Almarus libro de synodis, capite . I 8. inquit. Non mireris, quod ipsorum Conciliorum auctoritatem Romano Pontifici ascribamus, cum nulla concilia rata legantur , quae Apostolica auctoritate sulta non fuerint.

Si dissentiant Papa & Concilium in his quae sunt fidei, cuius deliberationi sit standum,Caput. XXXIII.

ESPONDET Cardinalis de turre cremata, in summa de ecclesia cap. 64. quod discordia inter Papain & Patres concilij, aut concernit materiam fidei, aut ius positivum. Si materiam fidei, hoc contin- git bifariam: quia vel est in materia iam per Apostolicam sedcindefinita, cui Patres concilii refragantur :& tunc standum esset sententiae Papae,ut patet per beatum Hierony. in ca. Haec est fides. 24. q.pri. Vel contrarietas est in materia nondum definita , sed nouiter per concilium definienda : in tali casu regulariter standum magis seret iudicio Patrum totius concilii , quam iudicio Romani Pontificis, sicut videtur colligi ex glos in cap. Anastasius. Isidist. Vbi sic habetur, quod Papa tenetur, cum de fide agitur, requirere consilium Episcoporum: & tunc synodus maior est Papa,maioritate discretiui iudicis: secundum quod,haud dubium quin regulariter concilium sit maius Romano Pontifice. Vnde Cyprianus in quadam Epistola inquit.Nam nec Petrus,ut dictu cst supra,quem primum Deus eligit, & super ciuem aedificauit ecclesiam suam, cum secum Paulus de circuncisione postmodum disceptasset,vendicauit sibi aliquid insolenter, aut a roganter assumpsit: nec dixit se primatum tenere, & obtemperari a nouellis sibi potius debere: nec despexit Paulum prius ecclesiae persecutorem: sed consilium veritatis admisit : & rationi legitime, quam Paulus adduSit, facile consensit. Si tamen talis controuersia orta esset, licet uniuersitati Patrum ad harendum esset, ratione praedicta, nihilominus nihil videretur concilialiter concludendum quousq; concorditer Papa & Patres in unam simul conuenirent sententiam. Si vero contrarietas pertineat ad ius positiuum, hoc posset esse: aut super iure condendo : aut super tollendo iam condito: aut super dispensando in veteri iure.

. . . Primo

523쪽

-. ' DE CONCILIO

Primo modo, si ius, vel lex sit iusta & rationabilis, loco & tempori conueniens, sententia Papae est praeferenda sententiae omnium aliorum. Papa enim praeemi net omnibus,Vt praelatus, Magister, & Princeps, & habet potestatis plenitudinem. Si vero lex non sit rationabilis, nec religioni congruat, aut utilitati, potius est standum determinationi Episcoporum , quam Papae, ut habetur per glos in cap. In istis, dist. 4. Si vero controuersia sit super tollendo iure antiquo, eo ' episcopi vel lent tollere aliquos canones, aut instituta antiqua ,& Papa nollet, sententiae Papaestandum est. Et ratio est, quia quod semel approbatum est, non potest nisi Papa

consentiente reprobari .et . q. I. cap. Haec est fides. Si vero controuersia sit in dispensando contra vetustus , sententiae papae est magis standum, quam opinioni aliorum,ut in.c.Necessaria, prima .q.7.

Si discordant oecumenica concilia inter se,cui adhibenda . . . , fides. Caput. XXXIIII. Via vero beatus Augustinus secundo libro, cap. 3. de Baptismo contral donatistas,inquit, quod plenariorum conciliorum priora posterioribus

lolent emendari: & beatus Isidorus, ut habetur in cap. Domino sanctol. Io. diae dicit oppositum: quotiescunq; ingestis conciliorum discors sententia inuenitur, illius concilij magis sententia teneatur,cuius antiquior, & potior extat auctoritas: Pro concordia horum Doctorum visum est Domino Ioannide Turre Crem. in libro. 3. suae summae de ecclesia, cap. 63. distinguendum: quoniam diuersitas illa, quae dicitur esse inter plenissima concilia, vel est circa illa, si possibile sit que sunt fidei: & tunc standum esset sententiae antiquioris concilij,dum

tamen fuerit oecumenicum auctoritate Romani pontificis fultum ,& roboratum.

Cum enim tale concilium in fide stante diuina promissione, errare non possit,&fides sit simplex & incommutabilis, ut inquit beatus Leo Papa, non potest sequens concilium illi in veritate aduersari: & pro hoc videtur facere, quod inquit beatus Isidorus, ubi supra: cui etiam arridet diuus Thom. in quarto contra gentiles, cap. et s. ubdctim dicitur in Calcedonensi synodo, quod patres apud Constantinopolim doctrinam synodi Nicenae roborarunt: hoc non est intelligendum per modum additionis, quasi id, quod minus est, supplentes: sed per modum declarati nis ea, quae de Spiritu sancto dicta sunt, contra eos, qui eundem Deum negare

contendebant, scripturarum testimoniis roborantes. Vnde beatus Hilarius lib. s. de synodis in defensione synodi Calcedonen. contra quosdam criminantes eandem synodum, quia aliqua Videbatur addidisse, quae non fuerunt in Nicaeno concilio, ignorantes regulas, & cosuetudines cociliorit,inquit,sic noua posterioribus conciliis: prout necessitas emergentiu haereticoru eXegerit: sancire debemus decreta, ut tamen integra permaneant, quae dudum antiquioribus conciliis contra vete

res haereticos promulgata fuerunt. Nam si post Nic ni concilij statuta, nihil amplius liceret recipere: oua auctoritate Spiritum sanctum unius gloriae cum patre auderemus asserere , cum in dicto concilio constet omnino tacitum fuisse ξ Vel discordia inter concilia uniuersalia est in iudiciis , vel institutis circa proficua, aut regimen hutnanae vitae, uel ecclesiasticam disciplinam , siue ius positivum:&tunc magis standum est posterioribus , per quae in talibus agibilibus , quia e

524쪽

rum materia est variabilis , Ppe priora emendantur ,& corriguntur e quia, ut dicit beatus Augustinus libro secundo de baptis contra donat. cap. 3. cum aliquo rerum experimento, aperitur quod clausum erat, & cognoscitur quod latebat. In talibus enim non habet locum antiquitas, quoniam aliqua superioribus temporibus erant conuenientia, quae nostris non expedirent. Concilio enim Nicaenop iudicatum est circa dispositionem sedium patriarchalium, per aliud concilium uniuersale: quoniam iuxta dispositionem concilij Nicaeni, Alexandrina ecclesia tenebat primum locum post Romanam: iuxta vero decretum concilij Constantinopolitani sexti,Constantinopolitana praecedebat Alexandrinam: ut in cap. R nouantes . 22. dist. Diuersitas etiam statutorum in constitutionibus generalibus nequaquam esse censetur, si diuersitas locorum, temporum,& personarum,quibus

distributa sunt ntelligatur. Si inter se dissentiant patres concilij, cui parti deserendum. Caput. XXXV. ISTINGUENDUM, quoniam materia, super qua discordant

patres, aut habet pro aliqua sui parte ita cuidentem rationem, vel tam . apertam pro se auctoritatem, quod eius oppositum manifeste est fal- sum:&sic in oecumenicis conciliis non est argumentum semper a maiori parte: ut patet ex actis in concilio Ariminensi,&Ephesino secundo,in quibus non obstantibus partibus maioribus, non fuerunt admissa decreta. Cum planum sit, quod in tali casu, ubi apparens & cuidens ratio veritatis deest, sacrilegum esset arguere a multitudine: sicut leguntur fecisse Iud i contra Christum, qui,ut inquit Chrysostomus, conuenerunt, ut multitudine Vincerent, quem ipsi ratione superare non poterant. Aut materia , de qua est controuersa, non est clara, &euidens,& oppositum per rationem vel auctoritatem scripturae sanctae ac sanctorum patrum definitum, non ostenditur inanifeste falsiim, sed videtur utraque pars probabilis: & in tali casu regulariter a maiori parte est argume tum t quia ubi maior pars, ibi praesumitur esic ecclesia,ut .7 6. distin. c. Apostolica cum glos. Vnde in cap. cum in cunctis,extra de his quae fiunt a maiori parte capituli, dicit Concilium Lateranense: in cunctis ecclesiis, quod pluribus & sanioribus fratribus visum fiterit, incunctanter debet obseruari. Ad Romanum Pontificem tanquam ad Principem Reipublicae Christianae spectat cuiuscunq; ambiguitatis, quae in oecumenicis conciliis nascitur, declaratio,vel interpretatio.

Cap. XXX VI.

Vpradicta in tit. patet auctoritate B. Gregorii,qui in c.Nee licuit, dist. I .ait. Quoties aliqua de uniuersali synodo aliuis dubitatio nascit,adrecipienda de eo,quod no intelligunt, ratione,ad Apostolica sede P ea recipienda conueniant. Patet etiam sic, quia Romani Pontificis auctoritate canones sunt constituti: & ex consequenti ad ipsum spectat eos interpretari: ctim eius sit interpretari, cuius est condere: Et unde ius prodit, ab eo interpretatio scilicet auctoritativa, & non magistratis, clun ea non liget,

nisi

525쪽

D E CONCILIO

nisi probabiliter i nec ei statur, nisi inquantum ratione ostenditur eam esse de menis te Spiritus sancti, scripturam dictantis, &c. iuxta illud. 2. Petri primo, Spiritu sancto locuti sunt sancti Dei homines. Sacri enim canones ita aliquid constituunt, ut suae interpretationis auctoritatem Sanctae Romanae ecclesiae reseruerat, cap. Sicut enim. o. q. 1. Vbi ratio subditur: quia ipsi seli canones interpretari valent, qui ius condendi eos habent. Vnde Sanctus Thom .in q. de poten. q. IO. art. q. dicit, quod sicut posterior synodus potestatem habet symbolum a priori synodo con ditum interpretari, ita Romanus Pontifex hoc sua auctoritate potest, a quo sententia synodi confirmatur, & ad ipsum a synodo appellatur: qui Omnia patent, Vt dictum est, ex gestis calcedonensis synodi.

Ad Romanum Pontificem pertinet dispensatio sacrorum canonum,qui instituti sunt ad regulandos humanos actus,generaliumq; conciliorum,ac regularum sanctorum Patrum, moderatio,Cap. XXXVII.

Rasuppono pro sendamento dicendorum, quod in qualibet republica necessario debet esse aliqua potestas dispensandi in legibus suis: quae

cum institutae sint ad regulandos humanos actus, non possunt semper impermutabiles permanere . Hinc Aristoteles septimo Ethicorum ponit necessario in principe aequitatem, siue moderamen i cuius ossicium est, in quibus legis obseruantia reipublicae utilitati non expediret, praetermissis verbis testis, sequi quod ratio, vel communis utilitas deposcit. Hinc dicitur in cap. Regulae dist. r 9. quod regulae sanctorum patrum pro varietate temporum & locorum temperantur. Hoc habito: beatus Bernardus scribens ad Eugenium Romanum pontificem nominat patrem Regum, legum moderatorem, sal Terrae, orbis lumen, sacerdotem altissimi. De qua auctoritate Romani pontificis in canonibus dispensalidis, siue moderandis illustre testimonitim dat Dominus Archiepiscopus Remensis libro de synodis, cap. 39. dicens. Faculistiem temperandorum, siue mutandorum canonum Romano pontifici potissime adiacere non dubitamus. Est ergo priuilegium Apostolicae sedis, ut iudex sit canonum, & decretorum: & pro temporis conditione, ac rerum netessitate, nunc intendat, nunc remittat, prout neccilitati,&utilitati ecclesiae expedire prospexerit. Huius sententiar cst sanctus Iracm. in quolibeto. 2 a. & tractatu contra impugnantes religioncm: ubi ait. Omnia sta tuta anctorum patrum, quae sunt iuris positivi, sunt relicta dispositioni papae, ut ea possit mutare, alit dispensare, prout sibi videbitur. Sed notandum, quod duplex est genus canonum, vel regularum, aut decretorum sanctorum patrum, Ut sanctus Thom. innuit quolibeto . . articulo. I . Quoddam eorum, quae iure diuino sunt instituta, sicut pertinentia ad articulos fidei, substantiam sacramentorum, aut quae manifestam connexionem habent ad legem diuinam, siue naturalem, ut pertinentia ad bonos mores : & in talibus Papa dispensare non potcst clim ista habe ani essicaciam ex institutione diuiria: de quibus intelligitur illud quod dicitur in .c. Contra. et F. qu st. I. Contra statuta sanctorum patrum condere aliquid,vel mutare nec huius quidem sedis potest auctoritas. Secundum genus est eorum,quae institu riint patres de iure positiuo: quae licet sint a Spiritu sancto assistente concilio no tamen omnis veritas pertinet ad ius diuinum; & de hoc genere dicimus, quod Romanus

526쪽

secundum Tho. in tractatu praefato contra impugnantes religioni. De hoc duplici genere canonu Leo Papa H.c.Sicut quaeda. I .dist.inquit. Sicut quaeda sunt, i nulla possunt ratione conuella,ita multa sunt,quae pro necessitate temporum,qui pro coi ditione aetatum oportet temperari .

Concilium si sit congregatum, aut contingat congregari sede vacante, ad quae se possit extendere. Caput . XXXVIII.

ΑRDI N ALIS de Turre Cremata in tertia parte sitae summe . de ecclesia cap. I . saluo meliori iudicio, inquit. Quod univcrsale 'concilium congregatum vacante sede Apostolica , potest exequi, quae necessario occurrerent pro regimine , & tuitione ecclesiae, ubi per dispositionem iuris non posset prouideri r & quae sineJdilpendio magno prorogari non possent usq; ad creationem Romani Pontificis.Et ratio est, quia nisi detur,quod vacante sede Apostolica, in qua Deus posuit Ecclesiae principatum ,& gubernaculum populi Christiani, apud Prelatos ecclesie sit potestas

prouidendi in casse praefato necessitatibus imminentibus ecclesiae: non videreturluruienter prouisum Populo Christiario, & eidem ecclasiar: quod non est dicendum de Christo fundatore, & capite ipsius ecclesiari cuius sapientia attingit a fi- ne usq; ad finem, suauiter cuncta disponens,Sap. 8. Dico igitur, quod Prelati maiores congregati hoc facere possunt auctoritate ipsa, quam prius habebant ab Apostolica sede, quae in necessitatis articulo videtur ampliata. Pro quo notandum,quod quemadmodum simplex sacerdos non potest uniuersaliter omnes absoluere: quippe clim limitatam iurisdictionis habeat potestatem,tam quoad personas nam praeter suos proprios parochianos, quenquam absoluere iure prohibetur : ut in cap. Adijcimus. I 6. q. I.&in cap. Placuit, de poenit. dist. 6. quam quoad casus: quoniam multi sunt reseruati , a quibus ipse regulariter abseluere non potest. In articulo tamen necessitatis omnes homines absoluere potest de omnibus peccatis ,& sententiis: clim quia necessitas non habet legem, pri. q. pri. cap. Reinissionem: tum secundo quia,ut inquit diuus Bernardus, quod constitutum est pro charitate, contra eandem militare non debet. Ita dicendum est in proposito, quod Praelati ipsius ecclesie maiores, qui Apostolis in ecclesia succedunt, licet regulariter habeant limitatam potestatem , & quo ad territoria , distinctas enim habent dioeceses, & terminos certos, ultra quos non se debent extendere & quo ad casus multos: ut pote quia non sitiat vocati in plenitudinem potestatis, sed in partem selicitudinis, ut inquit Gregorius in cap. Decreto, secunda quaest. 6. In articulo tamen necessitatis ecclesiae deficiente per naturalem mortem, aut lio modo Romano Pontifice omnino impedito, cui cura & regimen totius e clesiae uniuersaliter est commissa, videntur habere auctoritatem Apostolicam ad prouidendum tantum in necessarijs, quae praesentaneam exigunt expeditionem: si nec illis per antiquam iuris dispositionem prouideri potest, nec prorogari possunt usq; ad creationem Romani Pontificis. Et diximus tantum in necessariis,quoniam Vacante sede prςfata, nec Patres congregati, nec Domini Cardinales debent se intromittere extra casum magne necessitatis de aliis particularibus causis, aut de

reseruatisApostolice sedi:qa sicut vacate sede nullus dicit succedere Ro.Pot in plenitudine

527쪽

tudine potestatis , ita per consequens in administratione plena illius: quemadmodum nec capitulum succedit , vacante sede, Episcopo , in his, quae ad solum Ee, scopum pertinent: ut puta in potestate conserendi beneficia ad collationem si lius Episcopi spectantia, ut hanetur in cap. primoine sede vacante,libro. 6. Non est praetereunaum, quod salubriter videtur consultum, ad auferendum Omnem ambiguitatis scrupulum: ut omnia, quae per uniuersale concilium, sede vacante, gesta sunt ac constituta, per Romanum Pontificem futurum confirmentur: sicut factum fuit in concilio Constantiens, in quo creato Domino Martino, P tres concilij stipplicarunt sanctitati suae, ut ea quae ante creationem eius per Omnes obedientias simul positas fuerant constituta, confirmare dignaretur , quod α&cit, praecipue quae ad fidem spectabant .

FINIS OE CUM ENICI CONCILII ET TOTIUS COMPENDII THEOLOGICARUM

INSTITUTION UM.

528쪽

Errores ex Typographorum incuria,ab Auctore ir uenti,& purgati. Ostquam opori ultima impressosii manus imposita est; continuo auctor ipse oculos admouit, accurratiusq; introspexit: ac singulas libri partes diligentissime inspiciens,diutius immoratus est: vidit ;, nec sine animi moerore,errata multa,partim ab impssoribus ut eorum moris est co-

stetissimi partim ab eis, quorum intererat corrigere, parti aduigilantibus,admissa. Quare sumpto subinde calamo, errata perinde ac dii igens mater, quae partui suo sedula cura assistens, nunc voce blanditur suaui, nunc leni ac parcente plaudit m

nu,nunc arte quadam nutricia, tenera membra concinnat, componitq; atq; in de

rem elegantem efflagit quoad potuit , emendauit, ea praecipue, quae ancipitem dubiumq; sensum possent escere. Porro id lectorem praemonitum esse admodum voluit: addidisse, videlicet,sese post impressionem in marginibus nonnulla, Pincuriam pretermissa: quae aliquarum sententiarum in hoc volumine contentarum notitiam plenius explicabunt. Primum autem in titulo indicis, post dictionem hac principalium in margine subiunxit haec verba & aliarum rerum memorabilium

Pagina. 3 s .dicti libri indicis,facie secunda,linea. a a. in serie lineari ante dictionem directivam) apposuit non Pagina sexta libri symboli facie prima, linea octaua, post dictionem puram addidit in margine sequentia verba comprehendi vero nopotest nisi a seipla Pagina.6o. eiusde libri symboli,facie secunda, linea. 3. in margine, syllabam re apposuit: quae impressoris vitio,dictioni diisse) fuerat subtracta. Pag .6I.facie prima,in principio primae linear,apposuit sillaba li quae dictioni g dum itidem ab impressore fuerat subducta. Item in eoce libro Symboli passim inueniuntur seelix,& Belicitas cum diphthongo, legantur sine diphthogo,ciun in aliis

locis ita scribantur. Pagina .69.libri sacramentorum,facie prima,linea. I 6. in margine posuit credit pro credidit Pagina.78. dicti libri sacramentorti acie prima, in fine linee . 3 o. post syllabain la) addidit syllabam sva ubi impraebr secerat lacru) pro lauacru Pagina. I I I .eiusdem libri sacramentoru,facie secunda, linea. 3 o. apposuit in margine speciale P spirituale.Et infra,linea. I .dictione hac recociat secit reconciliat) ab impressore deprauatam. Pagina. 14 .dicti libri sacramentorum,facie secunda,linea. 2 8. in marcine apposuit dictionem causa inter syllabam ex & dictionem intrinsecam ordinandam. In tractatu vero de praeceptis,pagina. 3 a. facie prima,linea. I a. in margine apposuit dictionem vero) quae inter alteru,& licitum) dictiones locanda est. Pagina. 3 3. eiusdem libri acie secunda, linea. 2 3. in margine apposuit dictionem octo loco septem . In capite .7. libri conciliorubis legitur socius per, in prima syllaba,&,c,in secunda,cum debeat scribi per ,p, cua iratione in principio,& . t. in media syllaba. Haec sunt quae in supradictis tractatibus,De symbolo,De Sacramentis,& de preceptis, Auctori emendatu digna praecipue visa sunt. Tera vero errata,vel in tribus supradictis,uci in sequentibus duobus tractatibus,siue literarum,sive syllabarum,sue orthographie,quae passim inuenta sunt,per rasuram subducendo,siue per graphium addendo,partim, prout potuit correxit: partim quoniam non admodum sententias variabant) contuendo dimisit, lanis piisq; letioribus,per semetipsos inter legendum,animaduertenda reli

529쪽

Impressium Fulginci in aede Episcopali, sumptibus auctoris, per Antonium Bladum impressorem Cameralem. Anno Domini M D L X I I. Mense Augulli.

. REGISTRUM OPERIS.

Omnes sunt terniones, praeter a & L qui sunt duerniones. g & LL vero quaterniones.

SEARCH

MENU NAVIGATION