장음표시 사용
501쪽
ctum est supra. Concilium uniuersale, totius ecclesiae consensione vocat. Act a quoque concili, Calcedonensis dicunt, quod Synodus Episcoporum est, non clericorur& recte quidem,quia sicut legimus, Act. Io. Solos episcopos posuit Deus regere ec Hesiam tuam quibus dictum est, primae Petri. 1. Pasicite,qui in vobis est,grcge Dei ιPastorum in gregis curam habere, pascendo,iubendoq; ducere: Ouium cst,discedo & obtemperando sequi.Quamobrem hoc a sancta Catholica ecclesia fuit obser tiarum,ut ad iudicandum de liis,quae ad fidem catholicam pertinerent, non admit terentur nisi catholici episcopi. Quod autem Reges,& Imperatores interfuisse qua v doq; legimus: no ob eam rem adfuisse credendi sunt, ut aliquid ibi statuerent de re bus ad fidem pertinentibus,ves de eis sibi iudicium usurparent : uerum Vt auctoritatem, unitatem, & concordiam concilij tuerentur e et quae salubriter essent in eo constituta, ea ut seruarentur ab omnibus, prouiderent: ut paulo post diffusus oste- detur. Causam autem,cur Caelares & principes mittant legatos ad cecumenica co-cilia, planam facit Theodosii Imperatoris epistola,quam scripsit ad Elpidium comitem,& Eulogium tribunum,quos misit ad synodum Ephesinam. 2 . congregatam dcuius acta sunt in Calcedonensi concilio rescissa. Quos mittere se scribit, non ut de causa fidei iudicent,sed valentes,inquit,nostris iussionibus ministrare de his, que in Epheso a sancta synodo fuerint constituta,& nullum fieri tumultum permittere, sed& si quem viderent conturbationibuς,& tumultui studentem ad Lusionem sanctae fidei, hunc custodiae macipare. Extat eiusdem Imperatoris etiam ad Cyrillum epistola,quae habetur in operum Cyrilli tomo. . in qua fatetur controuersiam religioni S, non ad se, sed ad eorum,qui praesident sacerdotio,iudicium pertinere. Et ut euidet ius haec allertio pateat,volui octo conciliorum oecumenicorum testimonia supra dictis adiicere: ut luce clarius pateat causa,quare Imperatores,vel eius locum geretes interfuerunt eisdem: que suit,non ut de negotiis ecclesiasticis se intromitterent,
ctim eorum iudicium spectet ad patres concilij, nec ut se subscriberent ed ut dictu
est unitatem,& concordiam conciliorum tuerentur. Legati vero Romanoru Pontificum interruerunt,non modo ut eisdem presiderent,sed ut definientes subscriberent: ut patebit in sequenti capite.
Imperatores vel eorum Nuntij, una cum legatis sedis Apostolicae in , octo seris cociliis interfuerunt,sed legati tantu sedis Apostolicae se subscripserunt,ut patet ex infrascriptis.Cap. XIII.
T primo in Concilio Niceae ante mille trecentos annos congregato, quo conuenerunt ex uniuerso orbe trecenti decem & octo patres: venerat eo etiam Constantinus Imperator: de quo Eusebius lib. 3. de vitalo itat alia Constantini ,Quod cum paucis postremo omnium ingressus,posita humili quadam sede,non prius consedit, quam annuissent episcopi. Cumq; de concordia,& pace pleraq; disseruisset,diligentiorem dogmatum inquisitionem eorum sententiae permisit. Cui testimonium Augustinus quoq; tribuit epist'la. I 66.9, cum Donatistae caulam Ceciliani ad Imperatorem Constantinum detulissent, non fuit ausus de causa episcopi iudicare, sed eam definiendam episcopis delegauit . Scribit de eo Ruginus quoq; lib. pri.c. a. quod cum episcopi, qui Niceq congregati suerant libellos ei quosdam protulissent,quibus inuicem se accusabant, si cepit a singulis libellos,eos omnes in suo sinu constituens, ignorans quid in eis contineretur, &ait
502쪽
ait ad episeopos. Deus vos constituit sacerdotes,& potestatem dedit vobis de nobis iudicandi, & ideo vos non potestis ab hominibus iudicari: propter quod Dei solius
inter vos expectate iudicium ,& vestra iurgia ad illud diuinu reseruentur examen. BEt ideo his omissis ,illa,quae ad fidem Dei pertinent, absq; vlla animorum contentione distinguite: & omnes simul querimoniarum libellos exuri iussi. In actis supradictae synodi reperiuntur subscriptiones omnes episcoporum, nulla vero dicti Imperatoris. In eadem synodo Pr fuerunt legati Sylvestri Papae,Hosius Cordubense, Victo ,& Innocentius. Deaerunt tamen patres literas ad Sylvestrum,quibus ab Ceo,& non ab Imperatore confirmari petierunt,quod in synodo fuerat ab eis constitutum. In secunda synodo oecum enica,quae suit prima Constantinopolitana, nihil aliud actum est a patribus, quam quod sententiam Damasi, contra Macedonium, Sabellium, & Eunomium latam, probarunt, & eam sunt sequuti. Quicquid etiam a Theodosio factum esse scribit Socrates, iuxta Nectarij conciliu ex auctoritate Damasi Papae factum est. Unde una cum suis collegis praecepit,ut in tali religione cuncti Populi sibi subiecti versarentur, quam Pontifex Damasius sequeretur. Substria psere aute. I so. Episcopi: quod Imperator subscripserit,non inuenitur. In tertia synodo,quae fuit Ephesi habita nomine Caelestini Romani Pontificis,pnrfuit Cyrillus D Alexandrinus,ac lecta fuit epistola Caelestini, quam secuti Patres, Nestorium condemnauerunt,& ab episcopali dignitate alienum esse decreuei unt,sicut scribit Euagrius lib. pri. c. q. suae historiae. Ad hanc synodum Imperator Theodosius filius alterius Theodosij,qui intersuit synodo Constantinopolitanae,misit loco sui Candidianum: scribens quare miserit, inquit.Candidianum magnificum comite strenuorum domesticorum transire vis ad sanctissimam synodum vestra iussimus: & quod in nullo eorum,quae facienda sunt de piis dogmatibus, se intromittat.Illicitum naq; est eum, qui non sit ex ordine sancti minorum Episcoporum,ecclesiasticis immisceri tractatibus. In quarta Calcedones interfuit Martianus Imperator, a legatis Leo- Vnis Papae petitus, ut sui piat iam praestaret concilio,eo ut ipso absente, se ad cocilium
non occursuros dicerent, sicut scribit Liberatus.c. 3. sui Breuiarii: et caula,quare interfuit, ut ipse narrat fuit ad confirmandam fidem,non ad ostendendam virtutem: Ad hoc se scribit venisse,ut quae decreta essent a synodo,ea rata haberent, & ab Omnibus obseruarentur. Extat etiam cpistola Pulcheriae Augustar inter pra ambulares epistolas in synodu Calcedonensem, qua monet Bithynis stragetu, ut clericoS,mOnachos,laicos, quos nulla ratio ad concilium vocat,omnino de locis,ubi concilium Phaberetur,expelleret. Nam in actis concilij Calcedonensis, semel & iterum voces hae fuerunt emisis: synodus Episcoporum est,non clericorum: superfluos foras mit- te. Vnde apparet discrimen inter seculares,& ecclesiasticos Iudices: hi decernebat uid credendum,faciendumve esset: illi, ut quod esset ab eis decretum executioni ebite mandaretur,procurabant. Ipsi autem nullas sibi iudicandi partes sumebant. In hac quarta synodo quidam resipiscentes, ecclesie sunt restituti: quemadmodum Theodoretus, Ibas, & alii nonnulli : Et Dioscorus ac Eutiches condemnati .Facta autem sunt omnia iuxta sententiam per Leonem primum, ante concilium illud latam. In illo concilio tenebant locum Pontificis Romani, & praesidebant, Paschasinus, Lucentius; & Bonifacius.Nihilominus patres miserunt ad Pontificem,&petierunt,Vt quae fuerant a patribus constituta confirmaret: quod ille secit. Ratum tamen habere noluit,quod sine cosensu legatorum suorum actum silerat, videlicet
ut ArchiepiscopusConstantinopolitanus proximum locu haberet a Romano Ponti ΚΚ fice.
503쪽
fice. Subscripserunt in concilio .s 3 o. Episcopi: Imperator vero, vel iudices sui non G subscripserunt. In quinta synodo, quae est Constantinopolitana . a. nec Imperator, nec abeo missus quispiam, interfuit. Imperator tamen Iustinianus, epistola sua, sepro executore gerit, non pro iudice. Nam eosdem illos,quos damnauerat synodus, Agapeti Romani Pontificis auctoritatem sequuta, Zoarani, Antimuin, Seuerum, Petrum,proscribit, & exilio mulctat. Photius scribit epistolam ad Michaelem Burugarie principem de septem oecumenicis conciliis,' fuit in Urbe constantinopolitana Vigilius Romanus Pontifex non tamen concilio interfuit: commune tamen patrum hdem libello coinprobauit. Subscripserunt . 16s. Episcopi: Imperatorem subscripsisse non constat. Subscripserunt quoq;presbyteri, sed non eo modo, quo episcopi:quia episcopi hac sorma. Definiui,& lubscripsi. Presbyteri vero hac,sequen--- do definita, subscripsi. In sexta,quae fuit Constantinopolitana . 3. Imperator Constantinus cum multis illustribus interfuit,qui gloriosillimi iudices vocati fuerant, ut in Calcedonensi synodo: nullus tamen eorum hoc sibi arrogauit, ut de causa fidei iudicaret:sed interfuerunt,ut omnia agi debito ordine procurarent. Vnde quando ventum est ad sententiam contra Macharium serendam, iam nec imperator loquitur , nec iudices, scd sola sancta synodus: unde in fine edictum fecit imperator, ut quod fuit a concilio definitum,id firmiter omnes obseruarent. Primus enim imperator ipse suit, qui subscriptit,non iudicans,sed consentiens tantum, & post omnes episcopos. Et si in precedentibus se subscripserunt Imperatores, non aliter fecerui, I nec alio modo:in omnibus autem haec synodus Agathonis pontificis praescriptu est sequuta. Septima synodus habita est iterum Nicse: de qua Photius:hoc sacru concilium herclim,quae ab execrandis hominibus parta erat, communi sentetia simul
cum ipsius auctoribus condemnauit. In lices homines,qui cum Christum sine medio, & sine aliquo velo contumelia assicere non auderent,per venerandam Christi imaginem, omnem Christo inimice mentis cupiditatem expleuerunt. Adorandam enim Christi imaginem,per quam idolorum error excluditur,idolum appellaueriat: Et omnibus ipsam ignominiis assicientes,& pedibus conculcantes, una cum imaginibus sanctorum in ignem coniecerunt. Quamobrem sanctum,& oecumenicu concilium,eos, qui adultere istius opinionis ignobilitatem fugere noluerunt, taquam a fidelium nobilitate alienos, in lubilibus anathematis vinculis constringendos iudicauit. Imaginem Christi Dei nostri ex Apostolorum,& sanctorum patrum traditionibus adorandam, atq; colendam suffragiis omnibus confirmauit. Eodem modo Venerabilem crucem adoramus,in qua Domini corpus exicium est,&c. Haec igitur
singula,nemphXpi imagine,& ipsam cruce,crucissi; notam cultu,adoratione* prosequentes, adorationem,& honorem non in ipsis cocludimus, sed ad eu dirigimus, qui propter incredibiles diuitias amoris erga nos factus est homo,& mortem Ppter nos pertulit contumeliosam uic & sanctorum templa, sepulchra,& reliquias, quibus morborum curationes emanant,fideliter adoramus,Christum verum Deu n
strum, quia gloria ipsos affecit, collaudantes,& celebrantes. In hac synodo praemdebant 4driani primi Romani pontificis nomine Petrus protopresbyter ecclesiae
Romanae, & alter Petrus praefectus sancti Sabar. Fuerat ia antea danata haeresis haec Iconomachorum a Gregorio. 3. qui Leonem etiam imperatorem,per quem euersqfuerant imagines & eiecte,percussit anathemate. Idemq; statuit contra filium eius Constantium , qui sui patris impietatem fuerat imitatus , Stephanus Papa . 3.
M Subscripserunt episcopi. 3 67. alium subscripsisse non apparet. In octaua synodo,
504쪽
quae fuit Constantinopolitana quarta, interfuit Basilius imperator,& subscripsit:qui
allocutus e eos,si aderant in concilio hoc modo. De vobis autem laicis, tam qui indignitatibus, quam qui absistute versamini, quid amplius dicam,non habeo, quam quod nullo modo vobis licet de ecclesiasticis causis sermonem mouere: haec enim inuestisare,& quaerere Patriarcharum, Pontificum,& Sacerdotum est,qui regiminis officium, & sanctificadi sortiti sunt qui ecclesiasticas,& caelestes adepti sunt claues: non nostrum, qui pasci debemus, qui sanctificari, qui ligari, vel solui egemus. oculos enim Basilius vocat episcopos. Similiter & beatus Augustinus Psalmo. I 2 6. Subscripserunt ergo legati Dui Adriani hac forma. Eso Donatus Episcopus ΗΟ-stiensis Praesidens,&c.omnia quae superius leguntur dehniui,& manu Ppria subscripsi:qua se a & alij duo collegae usi sunt. Tandem post Patriarchas, subscripserunt Imperatores hac serma. Basilius, Constantinus,& Leo perpetuo Augusti in Christo Deo fideles Principes Romanorum, & magni Imperatores,sanctam hac Vniue salem synodum suscipietes,& omnibus,quae ab ipsa definita,& scripta sunt concordantes,subscribimus manu propria. Hae sunt octo synodi generales,quas Gratianus Nenumerat dist. I 6.c. sancta. In quibus nullus laicus cuiuscuq; gradus fuerit,& coditionis in ecclesiastica causa iudex esse voluerit,eo Q hac esse apostolicam traditione nullus is noraret. Na & in illo Hierosi,lymitano cocilio nemo semetiam dixit, plerApostolos:quoru loca tenet episcopi. Sic enim Lucas loquitur Act. I . Couenersit Apostoli & seniores qui graece presbyteri vocatur videre de verbo hoc : mox inducit Petrum loquentem, quem recte scribit B. Hieronymus in epistola ad Augustinu, principem in illo cocilio lati decreti fuisse:post eius orationem tacuit,inquit, omnis multitudo,& audiebat Barnaba & Paulu narrates,quata fecit Deus signa,& Pdigia in gentibus P eos: & postsi tacuerunt, Respodit Iacobus,&c. Hi sunt omnes, quos dixisse sentetia scribit B. Lucasi Petrii primo loco, deinde Barnaba, Paulia,& Iaco bu: omnis, inquit,reliqua multitudo tacuit. Huc itaq; more Apostoloru secuta C SC- per in cociliis ecclesia I et ut illi soli sentdtia diceret in causis ecclesiasticis,g loca tenet apostoloru : reliqua vero multitudo taceret. Valetinianus Imperator interesse noluit,cu SixtoPontifici qda crimina fuissent obiecta: sed surges a cocilio dedit in arbitrio Sixti Epi,ut iudicaret iudiciu suu . Simile a Carolo magno factu fuisse dicitur in causa Leonis Pont . 3.Similia mepta adducit Reuer .Vuarmien.lib. 2.cOtra Bruti u de Imperatorib' haereticis,lyranis,& Ethnicis,' nullo mo ecclesiasticis se causis
imiscere Voluerui. Leo .X. poni. Rom. ctim post multas admonitiones, lartinu Lutheru haereticii Pnuntiasset,ad Carolu .v. Impera. dedit literas,qbus postulabat ab eo tansi a primario filio,& aduocato,ut sedis apostolice scietia secutus, enas cotra Oeu decerneret: verbis expilis se id facturu Pmisit: attestans quoq;,Q cognoscere ne gotiti ecclesiasticu ad eu no spectabat sed ad Rom.poni. & sede apostolica.Haec sus-ficer debet ad ostededu,quap Imp. ῖ se cociliis,vel P suos oratores interfit erut,ila P custodia cocilioru,& P exequedis in eis decretis,& determinatis.Legati vero,Vt cis de psiderei,definiret,ac definita approbaret:quibus et no obstatibus,patres cocili rum petierunt semper supra definita, summorum pontificum confirmationem. Qui debeant interesse Concilis. Cap' XIIII. ON expedit, ut multitudo intersit oecumenicis concilijs,quia facit nos Aconteptibiles,&parit discordiam,in .c.Adrianus et primo. 63.dist.Vnde beatus Chrysostomus supra Ioannem in principio, Multitudo mater est seditionis, & cotumaciae paucitas magistra est disciplinae.Et beatus Gre
505쪽
gorius in registro,inquit,Quod nihil cum scandalo, nihil cum fores strepitu definiedum est. Dicerem eos tantum admittendos,qui necessario ad concilium sunt voca di: alios autem inferiores admittendos secundum necessitate,& occurrentiam reru: quia interdum reuelatur paruulo,quod ignorat ma3nus.c.Esto. 9 J .dist.plus enim,&minus erit in arbitrio Papae, & concilij, ut legimus factum in pluribus concilijs, sicut patet in gestis. 6. synodi Constatinopolitanae in principio. Vbi enumeratis pluribus cpiscopis,diversi abbates,& presbyteri fueriit admissi. Legimus quoq; aliquado Principes admissos pro tuitione ecclesiae. Aliquando ad fidem conseruanda,ut in. c. Nos ad fidem .96. dist. Aliquando euitandi strepitus causa, ut in.c.Bene quidem, ubi sit pra.Quadoq; ad maiore iustificatione,ut in .c.Ad apostolice,de re tuaicata in . 6.Vbi B Papa offert vocare ad concilium et Principes seculares. Aliquando ad maiorcin s lennitatena,vt in capitulo, In synodo.63.dist. In his& similibus secundum, quod visum suerit Papae & concilio, laici & clerici reperiuntur admissi ad consulendum, &disputandum. Possunt tamen interesse laici cum arinis, pro tuitione cocilis,ut resert Martinus Lauden.q. I9. in tractatu suo de concilio. Et pro petenda iustitia .c.pri.desposalibus. Alioqui non debent interuenire nisi inuitati,ut in dicto.c. Adrianus, in fine. Repellendi tame sunt a concilio,& no admittedi haeretici, ut in. c. Cum quibus. C 24.q. 3. nisi sorte ad conuincendum eos de haeresi ut fuit factum in concilio Constatiensi,ubi duo haeresiarchae Ioannes Hus & Hiero. dc Praga combusti fuerunt: & in concilio Florentino,ubi interfuit Imperator Graecorum,pro unione inter Graecos &Latinos. Cordinalis et de Tur.crem.lib. 3 .suae sum .de Ecclesia.c. 9.dicit se filisse prς- sente concilio Floren .vbi data fuit Boemis licentia disputandi, & dicendi quid vel lent in defensionem suorum erroru,assignatis per synodum quatuor doctoribus catholicis,qui in publica congregatione illis responderent:& quanta is manifeste collicti fuissent, & condescensum illis in multis gratia lucrandi eos: nihilominus recesi runt, peccatis eorum permittentibus, sordibus irretiti sicut venerant. Idem diceduest de schismaticis, videlicet sint repellendi. 24. q. 3. c. Cum quibus. Et hoc nisi correcti quaererent unitatem,ut in .c. Maiores. 24. q. pri. Idem sentiendu de omnibus alijs infidelibus,videlicet ' sint excludendi a concilio: atq; de notorie eXcomunicatis, si constat de declaratione:cum sint priuati participatione sacramentorti, &comunione fidelium,ut in.c.A nobis,de excepti .maxime quado sunt incorrigibiles: iuxta notata. in .c.Clim non ab homine de Iudi. Idem de mulieribus p .c2Hulier. 2 3.
D dist. Et siquando laici & alij inferiores religiosi & praelati, curati, vel simplices sace dotes reperiuntur admissi,non ex hoc debet inserri,' habuerint vocem decisua,sed vel nullam, vel consultiuam tantum: & si decisuam fuit,de priuilegio Papae, qui potuit hoc illis concedere,& eos ad illud habilitare. Ad solius Romani Pontificis auctoritatem spectat regulariter uniuersale
Concilium congregare. Cap. XV. Acraelitere docent,quod concilium no debet sine Papae auctor itate cogregari.Vnde I .Mach. .inter alia, quae Simoni sacerdoti magno totius
populi, & omnium sacerdotum consensu attributa sunt ,hoc singulare priuilegium fuit, ut conuentus sine ipso non fieret in Regione. Cum autem secundum Apostolum, sacerdotium Veteris legis, figura sit sacerdotij n ut instrumenti: & summus sacerdos noui testamenti, prout Paulus ad Hebraeos testatur, excellentioris sit dignitatis, quam veteris; no est dubium,quin simile pri-
506쪽
uilegium diuina institutione habeat summus sacerdos, & Pontifex in lege noua, ne videlicet sine eius auctoritate,conuentus uniuersalis fiat in ecclesia. Secundo osten- Bditur ex canonibus conciliorum. Vnde synodus Alexandrina scribens Papae Felici super huiulmodi priuilegio, inqui Scimus in Nic na magna synodo. 3 I8. Episcopo ru,ab omnibus esse concorditer roboratum,nsi debere absq; Romani Pontincis sententia concilia celebrari. Sanctus quoq; Marcellus Papa & martyr in decretis suis, Ipsi,inquit, Apostoli,& eorum successores Diao inspirante costituerunt, ut nulla fi ret synodus praeter Romanae sedis auctoritatemmam illius sedis Epistopus iudex est lius ecclenae totius ecclesiae. Pelagius Papa,scribens omnibus episcopis, inquit: oecumenica co cilia conuocandi auctoritas, Apostolicae beati Petri Apostoli sedi singulari priuilegio est tradita: & nulla unq synodus rata i itur fuisse,quae Ayostolica auctoritate no fuerit fulta. Sanctus quoq; Thom. a 2 .q. I .art.Vltimo,ait.Cum solus post Christu Romanus Pontifex praesideat uniuersali ecclesiae tanq Princeps,Pastor,& Rector illius: eius selius erit regulariter uniuersalia concilia cogregare:cum illorum cogr gatio maxime concernat bonum uniuersitatis christianorum. Concilium ubi celebrari habeat. Cap. XVI. Espondet Dns Cardinalis Iacobatius de Concilio lib. a. an.pri.' in Io- Aco tuto,ut est text.& glo.in .c. Ad apostolica de re iudicata in. 6. Debet enim esse in concilio libertas votandi: alioqui si metu tyranni quis non
auderet libere volare,non teneretur ad concilium Vocatus comparere, ut dicit Innocentius in .c.Super his,de accusatio. Intantum Vt dicat textus .a q.pri.
c. Alienus,Quod no magis multitudini, si unitati est attedendum .Vnde Agatho in cocilio Costantinopo.act. prima,scribens ad Constantinu inquit, Concedite libera AIoquendi facultatem,ut ab omnibus cognoscatur, is nullo terrore, nulla potestate,
loquenai racultatem,Vt aD omni uS cognoicatur, P nullo terrore, nutia Potcitate, nulla comminatione, vel auersione, quisq. pro Veritate loqui Volens prohibitus, aut 'ri in ecclesia,ut habet. 2 .q. 2 .c.Pr ceptu. Contra repulsus est. Concilium debet teneri in ecclesia,ut habet. 2.q.2.c.Pr cepti
inseretes violentia,sunt gesta concilioru Constantiensis,& Basilieni similiter & contra impedientes ire ad concilium. Facit ad hoc,quod dicit Antonius, & alij in.c.pri. de Iudicijs,quod propter potentiam maiorum in cocilio,pot totu recusari suspectu. Puniuntur,qui vocati ad concilium,Venire contemnunt.Cap.XVII. Ane Episcopi ad concilium venire admoniti, ut vult glo.in .c. Si Episcopus, dist. I 8.nullo legitimo interueniente impedimento,si venire conte-pserin multipliciter veniunt rationabiliter puniendi: & grauius, si qui prouincialibus concilijs, de quibus iura loquuntur expressus, interesse recusant: & primo poena excomunicationis,iuxta.c.praefatu, Si Episcopus,eade dist Et sumitur hic exc5municatio,ut colligitur ex ξlo.ibi,pro suspensone tantum a comunibus negotijs cum aliis episcopis,in comuni pertractandis. Secundo praefati Epi liscopi vocati,cotemnentes ad concilium venire, si reperti suerint transgressores iuramenti, secundum Ermam.c. o.N. de iure iurando, puniri possunt poena depositionis a dignitate, quam periurantibus sancti Patres deseripserunt,iuxta.c. Querelam,&.c. a nos,extra de iure iurando. Secus esset si non ex contemptu, sed impedim to legitimo eos venire non contingeret,quod ex duobus perpendi potest. Primo sit m iii anteq
507쪽
anteq. terminetur veniat,tunc praesumitur,quod non ex contemptu: ista est sente tia,tam Hugonis,si Archidiaconi in plato.c.Si Episcopus.Secundo si Episcopus literas excusatorias scribit ad synodum, vel procuratorem mittit cu legitimis rationibus, ' venire non potuerit. De primo in.c.Placuit dist. I 8. loquitur Cai thaginense concilium dicens, Placuit, ut quotiescunq; cogregandum sit concilium, Episcopi,gnec aetate,nec aegritudine,nec grauiori necessitate impediuntur, competeter occuserant: quod si non potuerint, excusatorias suas literas scribant . De Procuratore habetur. I .q. 3.in .c.Si aegrotans seerit,aut aliqua eum grauis necessitas detinuerit,bpse legatum ad conciliu mittat,qui legitimas suas assignet rationes, ut dicit glos supverbo,rationem,in dacto.c.Placuit: quam legitimam causam poterit per unum teste cum iuramento suo probare. Verum psati episcopi, qui ad concilium vocati, venire neglexerint,antest iudicentur contumaces, & ut tales puniendi veniant,admonitio pricedere debet,& requisitio,ut est casus in.c.propter ecclesiasticas dist. I 8.Et ratio est: quia ubicunq; tractat,quod propter negligentiam quis puniatur de iure, requi
Maxima poena digni sunt, qui concilia,ne celebrentur aut prosequantur, impedire nituntur. Cap. XVIII. Ane non potest scriptura nostra explicare,quanta poena plecti debent, qui celebrationi conciliorum generalium impedimenta conantur infe re. Isti in primis velut tyranni, & reipublicae hostes habendi stat & tot mortibus digni,quot egregia bona per talia uniuersalia concilia fienda sperabantur. Item si tolledi schismatis causa, synodus aduocata esset, dubio procul tales conciliorum turbatores talasi fautores eiusdem schismatis habendi irent. Et si ob consutandas,& confundendas haereses, & haereticos expugnandos,congrega da eisint,tales, haereticorum defensores censendi essent. Caeterum si reBrmandi capatres conuenissent,certe qui celebrationi talium conciliorum se opponerent, tanci hostes christianae religionis habendi essent: ad quoru propulsandas temeritates oblioati sint Reges,& Principes christiani, qui ecclesiam tuendam susceperunt: ut in.c. Principes. 2 3 .q. .In quo si negligentes reperirentur, suspecti haberentur de faut ria heresis, aut schismatis: iuxta .c. Qui . 23 R. 3. Vbi dicitur. Qui potest obviare,&perturbare peruersos, & non facit, nil aliud est, quam fauere impietati eoru . Haec
Non est necessarium,nec c6ueniens,ut oecumenicis concilijs Papapsentialiter
semper intersit: sed sufficit,quod legati, aut vicarij, siuc Apocrisarij eius,
eisdem eius nomine praesideant. Cap. XVIIII. Eo primus ab Imperatore christianiss Martiano ad Calcedonese co-cilium deuotissime inuitatus, hac ratione inter alias se excusauit, quod nullum inde exemplum a pdecessoribus accepisset: nam nec in Ephesina synodo,nec alio tali sancto concilio Papa sancte sedis afluit: bene eius auctoritas est synodis necessaria. Vnde dist. 17.in.c.6. Legitur, quod se a auctoritatum sanctorum Patrum non habet,quod abse; pntia Romani pontificis non debeant uniuersalia concilia celebrari: sed ben quod absq; eius auctoritate, aut se tentia celebrari nequeunt.
508쪽
Summi Pontifices triplici ratione non interfuerunt cecumenicis concilijs. Caput XX. Rima,ne eisdem inferretur aliqua violentia per Imperatores, aut alios tyrannos : sicut de Papa Felice legimus: qui,quonia celebrato concilio, excomunicauit Ursicinum, & Valentem, Imperatore in perfidia Arriana cosentiente, depulsus de sede, & ab ipse Imperatore decollatus,martyrio coronatus est. Similisq; violentia legitur secta in . a. Concilio Ephesino Legatis Apostolicae sedis: ubi Fabianus qui vices beati Leonis Papae agebat, interfectus fuit. Secunda,ut Romanus Pontifex,qui solitus est uniuersalium cociliorum confirmare sententias,cum plena libertate in propria sede existens, quae sibi confirmanda
viderentur, confirmaret:& quae infirmada eadem potestate,& libertate infirmaret. Τertia,propter necessitates incumbentes tam ecclesiae,quam ciuitati Romanae, quiabus Pontificis Romani praesentia maxime est praesidio,&auxilio Excusatio beati Leonis no conueniendi persenaliter ad concilium per legatos suos, in concilio Calcedonensi assignata fuit, quae est eadem cum supradicta eiusdem Leonis: de quibus idem beatus Patribus in cocilio pdicto congregatis postq. dixerat, quod nec necessitas temporis,nec ulla poterat consuetudo permittere,ut adesset .me tamen, inquit,
in his statribus, hoc est Paschasio, & Licetio Episcopis: Bonifacio,& Basileo Presbyteris, qui ab Apostolica sede directi sunt, synodo viae, Vestrastaternitas confidat sidere.Et licet,soli Episcopi in.8.primis generalibus cocilijs vltra legatos sedis Apostolicae interfuerint,Ioannes tamen de turre Crem.in sua summa de ecclesia lib. 3.c. ia . inquit, Non negamus ,quin Papa vocans aliquas notabiles psonas inferioris status ad uniuersale concilium,Vt puta Praelatos minores, aut personas doctas, possit illas gratiose honorare,dando eis auctoritatem,ut etiam habeant vocem definitiva
cum Episcopis: sicut serte famam est cum Abbatibus,ut in.c. Adrianus, & in.c.In synodo.6 3 .dist. Nota etia,' aliqui diaconi loca tenere possunt patriarcharum in co-cilijs, ut colligitur ex.c. Praecipimus, dist. 9 3. quod est factum in sexta synodo. Hoc tamen est de priuilegio sicut & de generalibus patet & non de iure: cim sic seli Episcopi interesse habeant. Cardinales,licet omnes non sint episcopi, sent tamen quasi unum corpus cum Romano Pontifice summo Episcoporum. Vnde cum persena Papae, qui caput conciliorum est,intelligendi veniunt iidem Cardinales: cum sint spiritualia membra eius,ut notat Hosti .in.c. Antiqua,de Privilegiis:& non minus, si Episcopi,vocem definitivam habent in conciliis:& licet non oes sint episcopi, habet tamen Episcopalem iurisdictionem. Vnde in.c.In nomine D&.2 3. dist. Cardinales episcopi vocataur,ut ait glos super verbo,Cardinales . Ad uniuersalia concilia quomodo non est neceste,quod episcopi de toto orbe congregentur. Cap. XXI. Niversale concilium bifariam sumitur. Vno modo, quod Papa, vel eius Alegatus cum Patribus de toto uniuerso celebrat: quod Beatus Augustinus lib.a .de baptismo contra donatistas.c. 3 .vocat plenarium. Alio m do dicitur uniuersale, ab uniuersitate auctoritatis, quae est supra totam
ecclesiam. Primo modo loquendo de concilio uniuersali,dico,s ad eius perfectione omnes orbis episcopi sunt conuocandi in coi saltem, inuitando Patriarchas omnes,& Primate
509쪽
& Primates,ut ipsi cum episcopis,quos duxerint eligendos ctim n6 sit possibile,nee
forte utile omnes simul couuenire ) veniant ad concilium: hoc satis aperte probatur ex gestis octaui concilij: ad quod Basilius Imperator dicitur, Architellas ecclesiastici tabernaculi a finibus orbis conuocasse. Vnde Beatus Gregorius, ut habetur in.c. Sicur. I9.dist. inquit, Cunctas vero per senas,quas veneranda quinq; prima concilia respuunt, respuo: quas venerantur,amplector: quia dum uniuersali sunt consensu constituta se, &rnon illa destruit,quisquis praesumit,M. Licet enim omnes praelati orbis in illis conciliis congregati non fuerint:quia tamen praesentes repr sentabat omnes,qui vocati erant,omnium illorum auctoritatem,sive consensum habuisse i v dicantur. Secundo loquendo de uniuersiali synodo dicta ab uniuersitate potestatis eo modo,quo dicitur uniuersale conciliu,quod papa per se,vel legatum. suum cel brat, aliquibus praelatis vocatis,de rebus,quae uniuersalem ecclesiam respiciunt,Dicimus,quod non est necet se vocare ad illuci omnes de toto orbe episeopos, sed alia quot de aliquibus prouinciis:& eos,de quibus pro qualitate negotiorum,& temp rum opportunitate Romano pontifici videbitur expedire:& dabitur facultas,nunc de multis,nuc de paucioribus erouinciis, siue etiam de una sola: ut in.c. Guilaserius C . 23 .q. q. dicit papa. Cum epilcopis,quos congregare potui. Hoc autem exemplo ostenditur priinitiuae ecclesiae tempus: in ciuo licet beatus Petrus a Christo summus ecclesiae uniuersalis pontifex constitutus,plura legatur cum Apostolis concilia uniuersalia celebrasse: attamen nec abntes Apostoli conuocati, nec aduenisse loeutur: sed sollim cu his, qui Hieroselymis erant Apostolis,& senioribus legitur celebrasse. D Imo in concilio,quod in materia fidei super quaestione de cessatione legalium celebratum est, selus beatus Petrus, & Iacobus,qui Hieroselymorum episcopus erat, &Paulus,.& Barnabas, qui ad habendum determinationem pristae quaestionis ven rant Hierosolymam, conuenisse leguntur. Tertio hoc colligitur ex practica ali ruin conciliorum,quae per ianctos patres celebrata fuerunt. Tempore enim Corn iij Papae, cum noua haeresis insurgeret,negantium indulgentiam quenquam asseq. posse post lapsum,cuius Nouatus presbyter auctor erat,congregata est lynodus celeberrima Romae ab ipse beato Cornelio, in qua Nouatus ipse cum suis coplicibus ab ecclesia proiectus cst,& definitum oppositum: & tamen neq; ad illud concilium, neq; ad ulla alia similia legitur,' episcopi sint de toto orbe congregati. Romanus Pontifex sua auctoritate, causa legitima occurrente, potest
consilium uniuersale congregatum de uno loco ad alium transferre. Caput. XXII.
Apsi conclusio est adeo ratione manifesta,ut insensatus omnino iudicandus veniat,qui eundem,ad quem & uniuersalia concilia spectat c gregare,auctorizare,confirmare,interpretari,disipensare, & male cel brata castae, ut ex supradictis patet,neget, caula legitima occurrente, concilium non possie propria auctoritate transmutare. Caeterum, si pastor potestate
habet transferendi Gregem de loco ad locum,prout utilitati, & commodo Gregis cognouerit expedire: quis nisi insenus negabit Romanum Pontificem, qui pastor cvniuersalis ecclesiae,& per consequens concilij illam repraesentantis posse illud eodemodo transferre t Et si allegatur decretum concilij Constatim. confirmatum etiam per
510쪽
r dominu Papam Martinui per quod datur lex Romano Pontifici de translatione is concilis: dicit Ioannes de Turre crem. in sua summa de ecclesia lib. r. c.66. q, illa co ηstitutio non arctat papam,aut restringit, quin possit dictam constitutionem moderari,ilue In ea pro temporum,personarum , necessitate dispensiare,aut in totum tollere. Ha etur enim in .g. ex his. a papa non subiicitur legibus concilioru. - e eis. & in l. princeps. ff. de legibus: quia non Rex Iegi, ted lex est subiecta Regi, qui lex animata dicitur. Et si dicatur, Q concilia tandquatuor euangeliorum libros obseruari oportet. Dico,' hoc tio est uniuersaliter verum,sed tantum habet locum in articulis fidei, sacramentis,& in ad fidem foectantibus, quae per concilia iam definita sint. Martinus ctiam confirmando decretum Capsium non potuit pranudicare suis successoribus,eadem post eum potestate fiancturis z cum par in parem non habeat imperium .c. Metuit de elcct. Ipse etiam dominus Martinus,non obstante d icta constitutione concilij Constantiensis,& confirmatione sua ,dedit potestatem prauidentibus suis in concilio Senen.transscrendi concilium,nulla facta mentione praefati consensus concilij. a. Romanus Pontifex potest uniuersalc concilium cogregatum,rationabili causia exposcente, absq; cuiuscunq; alterius consensu dissolucre.Cap .XXIII.
ulare est, ut habetur. T de legibus.l.pri.' eiusdem est seluere, cuius est coderct cui arridet regula iuris,extra de regulis iuris: quod per easde A
aulas res distbluItur,per quas nascitur.Ciim aute cucumenica concilia
i . celebrata Romanus Pontifex totius
ecclesi e iudex potest sua auctoritate sine cuiuscunq; alterius consensu cassare, & reprobare, ut in.c.Cuncta per mundum.9.q. 3. uis igitur nisi insipicias negabit Romauum pontificem concilia no rite celebrata poste sine alterius auctoritate dissoluereΘRomanus Pontifex legitime electus,extra casum haresis pro sublimitate sui principa ius,iudice in terra non habet. Cap. XXIIII. AEC eonclusio licet posset diuersis rationibus probari,breuitatis tamecausa, praetermissis Oinnibus rationibus: Sanctorum Patrum auctorita-
causa, praetermissis omnibus rationibus: Sanctorum Patrum auctoritatibus,sacrorum conciliorum definitionibus,Apostolice sedis determinatione, & clariss morum doctorum sentcntia eam verissimam ostendam. In primis beatus Anactetus Papa & martyr, ut habetur in.c.Eiectionem, dist,79.dicit, Eiectionem summorum pontificum sibi Dias reseruauit, licet electionem corubonis sacerdotibus, & spiritualibus populis concessisset.Beatus quoq; Bonifacius Papii & martyr,in.c. si Iapa. o.dist. inquit, Huius scilicet Romani pontificis culpas 'redarguere praesiumit nullus,quia cunctos ipse iudicaturus a nemine est iudicandus nili deprehendatur a fide deuius. Ad id autem est auctoritas Innocentij in.c. Nemo .9.q. 3. dicentis. Nemo indicabit primam sedem,iustitiam temperare dcsideratem: neqi enim ab Augustopaeq; ab omni clero,neq; a Regibus,tam; a populo iudex iudiacabitur. Vnde glos Inde elicitur,' concilium non potest papam iudicare. Gelasius papa
