Caroli ScribanI e Societate Iesu PoliticoChristianus Philippo 4. Hispaniarum regi

발행: 1624년

분량: 741페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

691쪽

inina in Principe cura Curi

o plebis. 614 CAR. SCRIBANI INSTITUTIO

quae tamen non eat in neglectum. mod si parare sbiomnes non postit, maximc dii lentientibus inter se animis, Cl ' rum sibi paret,& plebem. sequctur Nobilitas. neq; enim illi sat magna sine Clcro auctoritas, aut sinc plebe viros. Enitem dum proinde semper, ut obstrictu sibi habeat Rex Clerum,& plebem. sequetur Nobilitas. quam, ii sine priorum offensione, iungere sibi potest, beatus: san mimis, non vereatur. neque enim nud Nobilitati sit virium in armatim plebem. quae sere suopte ingenio acrius fertur in Nobilitatem: cuius siue contemptum, siue fastum, siue supra reliquos decora, cum non serat,in odia exsurgit, inde in arma. magis ctiam in Principis sui tuitioncm,cum benignum facilemque cxperta fuerit, & fiducia in suos plenum, aut Nobilitatis potentia ueprcslum,aut terroribus minisque Illius ccdentem.

C A Ρ U T XLV. faciendum Principi,populo commotos turbates

DE commota multitudine quid dicamὶ diuites exemplis

stimus. Olim in Sacrum monte plebs Romana secessit. variae hic sententiae Patrum . vicit Menenius Agrippa, arta . in concordiam fabula,artuum & ventris. Iterata iecestio sub Appio Claudio Deccuiro,Virginio auctore, qui pudicae filiae interemptor, quam corruptae patercsse maluit. Exarsit alter tumultus in Ianiculo, duce Canuleio plebis Tribuno, &impetratum ut plebeij Patricijs iungerentur. Quartus deni , que, quo honorum & magistratuum consortium plebs impetrauit. In quibiu omnibus populi ,-vc libertaIem, nunc puduitiam, tum natatam dignitatem,hoararum coram insigma, Floro teste, Tubdicauis. Ita concedendum aliquid Senatus putauit, ne uniuersam Remp.euerteret. Aliquid etiam non raro Primceps populo concedet. nam quis prudens, cstractis aggeriabus,torrenti corpus obijciati flumen, adeoque mare,popu-

692쪽

lus est. nec maior huic saepc, quam illi ratio. caeco proinde fertur impctu,& obuia quaeque, nullo sanguinis, probitatis, sanctimoniae, maicitatis dii crimine, subuertit. de quid sperare a fluctibus potes, littoribus semel euersis 3 uire didicerunt, parere nesciunt. in bonos iuxta maloim seruntur. Eifcratior etiam populus est, & fulminis instar validissima quaeque demetit,nullo generis,eruditionis,amicitiae,vi mitis delectu vi merito latuum inscii cemque dixero, qui primis illius incursibus latus opponit . ut inclamem cum Lyrico:

- miser

Etiam Principi haec audeo . audeo S: illud, in dispari licet

causia: Non σωdes quanto moueas periclo, Pyrrhe, Gettiti catulos leaena

Durapospauta fugies inaudav

Nam quid aliud irata plebs, quam esserati catuli lcarnar3vrncmo prudens, dum ieruet indignatio, sceptra illi obi jciat.

Vbi enim semel excussa reuerentia est, non Principi, non patri parcci, non Diuorum aris ac templis. quare componendi primum hi fluctus, & leni mollienda colla manu. neque enim sempcr pectinem iuba leonina patitur. Distimuland tim. ergo Principi: aliquid etiam largiendum. scdato tumultu, ubi deferbuit indignatio, de frigus calori succcstit, dc fatuos disi νM- ipsi sitos ignes damnare incipiunt,monendi, quorum praecipua noxa fuit. supplicia tamen vitabit, nisi fors in paucis, Sccarptim,& in illis, quos populi ipsius Voces damnant. quanquam prudentis Principis crit, aeterna non raro obliuione cuncta sepelire, in auctores etiam nihil curiossius disquirere, aut tanquam ignotos transirc, ut ignorationi impunitatem tribuant. Audiamus in Caesare Suetonium:&quae cogitarentur

gra Disit os by Gorale

693쪽

grauius aduersum se aut dicerentur, inbibere maluit quam md care. prudenter. Et in Agricola Tacitus: Nec poena semper,sed

saepiuspaenitentia contentiu erat. Bene alius: In inensispopul, nemo prudens statim immittet manum securi.mora davn. vltro poemtuda acredet.Peccauit in hac re Caecinna, qui, Tacito rcstc,prox mam quamque culpam, antequampoeniteret, illum ibat.

Impetum ergo furentis populi mora & arte magis, quam robore,Princeps franget. clementia hic, mansuetudo, benignitas, comitas, dissimulatio primatum teneant; su ira. quae procudit enses,

non ira, quae prouincias viduat dc regna, S acuit odia, ex sperat animo S ad extrema consilia cogit, S vicina circum- ad ροροἰο- rectare regna aut libertatem docet. Populorum tamen in .is his ingenia norit. sunt qui secures admittunt; sunt qui vin-κMaicom- cula &exilia,nec ultra. sunt qui verborum seueritate& mi- qia it stri ducuntur, nec supra minas patiuntur imperium; sunt 'N ' qui beneuolentia duci volunt, Z: ca ferc sela: qui viros magnos extrema etiam promeritos, sccuri siti bij ci crudele arbitrantur. In omnibUS tamen claradum, Visu S timeant, quam

patiuntur. natura metus infinita cst, dolor terminum habet. dolemus enim quantum patimur, timemus quantum pati possumus. quanquam nec diuturnus metus csic debeat. ve titur enim in furorem, si prolixior sit atanitis In quacumque demum punitione nunquam uniuersam vim in vindicandis sceleribus exhauriat. scd ita bcnignita- seueritatem tempcret,ut maiores siiugulis ac uniuertis te rores,quam in praesenti poenae proponantur. Magna tamen ratio habenda, propinqua an remota regna sint, quibus imperat Princeps. ac in remotis longe mitius imperata exe-qucnda, nec fere quid Pam imperandum quod vara verssim populo displiceat, siue vectigalia imponetula, Lauc gerenda Delia, siue alia momcnti maioris pertractanda. Volentibus namquc, maxime in latu dictuso imperio, imperare tutissi-

694쪽

mum est: ne, si quid imperare reluctantibus velis, quor motiores a capite iunt, noc securius faciliusque imperium

excutiam.

C A P V T XLVI. faciendum Primi cumfamiliaribus,quos

Privatos vocant. - -

ON .sum tam rigidus, qui affectum omnem adimere Principi velim; aut imprudens, qui sperem posse. Sunt ρη

quaedam in unoquoque prope nostrum animorum propensiones,quas non msi cum natura exuas. moderari tamennas in Phincipe maxime velim,n dum laxat habenas,la nocitura regno ruata familiarius ac fidentius etiam cum vno agere,nemo sapiens damnabit: domesticos etiam habere, quorum consuetudine,& obsequiorum promptitudine dele stetis, nec nouum,nec mim. quis enim obsequioses negligat, aut non amet non beneficijs cum possit, cumulet aut quis probet eodem omnes loco haberi, prudentes, fatuos, virtutum vitiorumque sectatores s Et non Regum est, maiore in eos affectu duci,quos aut eruditio, aut innata pietas probitasque, aut vetus nobilitas virtutibus exornata, aut bellica virtus magnos dedit Z sua nimirum virtuti ut laus deprς a,ita& amor est. Sane vel leuandi moeroris & molestiarum,uel ferendi solatij,vel bene consulendi causia, amicos vovemus: quo magis Regibus, qui latius his incommodis patent. Et,ut exemplis res illustretur, non Daniel apud Darium magnus Z audiamus Scripturam: Danielseverabat omnes Dan c. Principes4 Satrapas. additur ratio: quia spiritus Domini amplior erat in eo. Non Ioseph. Egyptiorum primus t audiamus Rege Ego sum Pharao; absque tuo imperio non mouebit quisquam Gen. 4t. manum aut pedem tu omni terra. De Naaman Syrorum ex e citus ductore: Erat vir magnur apud dominum suum,o' hono- Reg.s. Ilii rat-:

695쪽

m in eo providenridum

Esther Ici

raim:prrugum enim dedit Domini seruum Syriae; erat autem missortu. Et alibi: Zabudfilius Nathansacerdos, amicus Regis. M gnum,amicum dici magni Salomonis.& non Chusai amicus Dauidis3 Quid 3 quod Christo Pctrus, IacobuS, Ioannes a chiori reliquis familiaritate coniuncti fiterint. Et quis tam duro ingenio, tam barbare Stoico, qui omnes aut pari velit beneuoletia haberi, aut odio parit aut quis nesciat potentior in uno amoris aut odij caussas, quam in alio eue Ut verum illudPaterculi semper fuerit,emnentes Nirossemper magnu adiutoribus adgubernandumsortunamsiuam isos esse.Vt duo Scipiones duobus La 'lijs, Augustus Agrippa, alij alijs. Etenim

magna negotia magnis adiutoribus egent.

Caute tamen in hac re a Principibus procedendum, monitu Artaxerxis Regis: multi bonitate Principum, in honore qui in eos coliatus in,abusi unt in superbiam:'non solum subiectos Regi us nituntursupprimere,sed datam fibuloriam non serentes,ini os, qui dederunt,moliuntur in uas. Nec contenti sumgratias non agere beneficiu ,.humanitatis in se iura violare , sed 'Dra quoque cuncta cernentis arbitrantur st posse fugeresententiam. Et in tantum e samae proruperunt, Ut eos, qui aetasibi ossicia diligenter obseruant, es ita cuncta agunt,ut omnium laude digni sint,mendaciorum cuniculis conentur subuertere, dum aures Principum simplices, ex sua natura alios aestimantes , calgida fraude decipiunt. qua res veteribus probatur iustorijs ex his quae geruntur quotidie, quomodo malis quorumdam Fungessionibus Regum studia deprauentur. Nimis magna documenta in omnem posteritatem aetas no

stra dedit, quid horum potentia posset, quid noxius fauor,

quid priuata studia. nec potuerunt veriore Privatorum horum mores, quam regio Artaxerxis calamo describi. o magis inuigilandum Regibus, ne caeco impetu in delectum ferantur, ne nudo affectui nocituras habenas laxent,& iri mnum, amorem ac munificentiam profundant totam . Nec

mihi hic allegent Christum in Ioanne, Petro, Iacobo, Cham quos Christus amicos deligit, diuite virtutum quodam o

natu Disiligod by Cooste

696쪽

natu amore suo dignos faciat.& quo crescit hicam magis,

eo cretcunt & virtutes. pari nimIru gradu amor, & virtus. Ini Regum necessitudine alia omnino ratio: sere enim quos probos delegerunt,familiaritate detcriores faciunt; & quo crescit familiaritas haec magis, eo quiduis audendi libido crescit. alligata enim fere improbitas nimiae Regum necessitudini est quae animos cum suggerat, ad quae uis audenda impellit: quasi nihil dignum familiaritate fila faciat, nisi quam tum polluit improbis factis doceant. Nam in virtute polle, non magnum; in scelere polle.magnum illis videtur. e virtute enim posse, rationi tribuunt; in sectere, soli potentiae ex.

Regum necessitudine natae.

Deliget ergo Rex plures, quos virtus regia dignissimos plureιι amicitia suadet, de communis populΦ opinio dignos ea praerogatiua arbitratur, quo magis a se, & a delectis initidiam propellat. Prudentis et populi opinionibus, dum sinc Regum incommodo fieri potest,aliquid largiri. crescit enim ex his amor & obieruantia in Reges,& parendi in arduis promptiuido. sed neque facile vatis omnes fallet; ut plerumque

communi hominum opinioni spondeant mores. Delectum vero hunc nollem ex infima plebe ficri. Pecca- Μιὸ Lli tum in hac re a Ludovico &Philippo Galliae Regibus:&hac piηiui martate nostra a non uno. Fere enim fastus nouitati adiunctus,& insolens ex insolito imperandi itudium. Sed neque primos e nobilitate,quorum ampla gloria,au- Neci prugusta familia,multae clientesae, late diffusus sanguis est,multorumque obstrictis, magnae opes, animusque ad audenda magnus, & belli gloria magna; ne poenitenda Regibus audeant,&, cum pollini, regna cogitent. Nec facile ad priuatas hasce necessitudines lcgant, quibus se multis obstrictos nominibus sentiunt; ne, non gratiae &fauori, sed meritis cocessum videatur; ne delectu lihinc, 14 μ' 'pro munere, sed pro praemio habcant;& semel admissos excludere,sine ingratitudinis aliqua nota, nequcat. Gratuitus

Ilii 1 hic

697쪽

hie Regum fauor esse dcbet, quem excutere, tanquam Vestem, cum volent,possint. sistiti. Deligant alitem,quoS grandior aetas, rcrumque experiet , Memo. tia docuit; quibus regni negotia, robora,opes, S hostilis potentia cognita,qut consilio & auctoritate valent;quibusque in arduis animus & industria,in secundis moderatimad per' si adendum elocutio, & incorruptum ante omnia pectus. Nam, ut bene A mbrosius: Ex avaritia septem nequitia prore

antur, proditust,si aus , ancia, pmurium, inquietuis, rariolottia, eontra miserisordam obduratio. quod aura cupiditas mat

ria sit ρresidiae qua qui tenentur, venaliaregni munia habent,

exinde Regem regnumque habituri. Damnandus Vitellius, qui, Suetonio nonnisiconsilio crarbitrio νικμι cuιWque histrionum es a rigarum administramqo maxime Asiatici uberra. Et sortitus exitum est, talibus amucis dignum. m. isui Cauendum dein Regibus, ne in thtimam familiaritatem MMςηD ascitis regni tradat gubernacula, neue ab eorum consilijs peraue dependere te ostendant. superiorem patitur,quisquis ab alterius imperio consilioue dependet. Ed non obsequi, seruorum; imperare, dominorum est ρ dominum vero patitur, quisquis ad alterius nutum facta componit tua. x ij, FI Cauendum etiam,ne per illorum manus Reip. munia admutilat νη alios eanr,ne obstrictos hos teneant.Et sane obseruatio orna Regibus ad hos munerum distributores vertitur. quae παι lini. res innumeris periculis ostia pandit: neq; enim res vlla vin- cendis animis,donis potentior est .audeant tantum munifici hi donatores, non deerunt qui sequantur. Regia ergo manu & voluntate regni munia eroganda, quo obstrietas sibi suorum mentes Rex teneat,nec alterius hFquam Regis is munificentia agnoscant, ne alterius imperia sequantur. ηοm. Sed neque omnia concedenda petentibus. quin adeoneganda saepe plurima, Vel hoc solo nomine, ne omnia posse, ια regiamque mentem caPtiuam tenere vidcantur de quo sua

698쪽

Regi potestas constet. Meminerint vero in primis Reges, sortiter se uerem negandum, quidquid publicis commodis

aduersatur. tutius cnim est unum offendere,quam omnes.

quod si, quod petitur cum ratione pugnet, memores sint verborum Christi: Nescitu quidpetatu. quod dictum a Chri- Matth.i, sto in sibi binitiariores. Illud etiam, PH i L i p p 1 II. Catholici exemplo,obseruari

velim,vi nemo Privatorum illorum ad iniqua poscenda descendere audeat. Perfacile hoc fiet, si iniqua petentibusti ter occurratur, nec impunitam grauibus verbis audaciam hanc Reges transeant.. desinent petere, si iniusta petentibus poena adlaceat. Sed neque quidquam concedendum Privatorum forum amo. M amori aut fangit ini, si reliquis destituantur. praeferendi enim,quos virtus praetulit. nam si illorum amicitiae,aut san- dum ire guini aliquid dandum,prima quaeque regnorum munia, imperitissimis plurimum largienda erunt. Quod si pares virtute sint qui ambiunt ; nollem cuiquam no re Privati amorem: plus tamen communi bono consulendum arbitror. Neque enim consultum regno,Privatorum crescere potentiam,non opes, non clientum turbam, non amicorum vires.

ne, si prima quaeque regni munia in illorum agnatos amicosque eniant, pericula a potentia regno creentur. Illud, etiam tyrannidis cuiusdam speciem habet, cum omnes aditus ita per Privatorummorum amicos obsessi tenentur, ut nulla, nisi per hos, conueniendi Reges facultas concessa sit. . Nemo ctiam Regum permittat, Privatos hosce alios sibi Cast ais adsciscere, ac quasi subdelegare,- beneficia ad reliquos defluant. Fc nerum nundinatoFes reperias, bi a quo delecti. ita non una venditione contenti vivunt, duplicanda pretia sunt,ut duorum cutiditates expleant. Illud vero perniciosi stimum regno, quod apud hos e largitione dignarus pendeat,ut dignior ille in, cuius augustioramunera

iiiij simia

s cupidos, sibi,& domino,

699쪽

apud hos nulla dignati ille dignissimus sit, a

rras TITNTI natio est, a munerum pr cuius manu ampliora

inter

C R. sc RIBANI sunt. a Virtute afusione est, Vc

veniunt.

E Neque ideo auctor sim Regibus,ut, si quos delegerint vi

εο ρpi tute magnos.& Quibus sua probitas moria integritas & cer- Loiueui. taltat ndeS,Opibus & honoribus non augeant.yeque enim

irremuneratam velim virtutem, si sine Regum regnique pernicie praemiari potest. Sed & talos contra inuidentium molitiones fortiter tueantur. Et nonsemper Regum amiciatiar aemulationibus & odio subjacuerunt, cum ipsada viri tem indiuiduo nexu inuidia comitetur Factum ab omni iaculo. ita Daniel inuidentium odijs , leonibus obi)citur, & aemulas innabylonis fornacibusalammas calcare cogun-aur fratreS. Illud hiccauendum, ne, dum supra reliquos attolluntur. surpurae cogitationes ab opibus & honoribus mutuentur. Factum in Imperio Romano non semel: nimis enim orbi moti Russinus Arcadij, Stilico Honorij, Seianus Tiberij. Quare intra mediocritatis terminos suos contineat Rex,neaud cant poenitenda. Sed neque permittat aliorum eos Opibus crescere. quam nulla velim i nera, ignaris Regibus, ad eos peruenire. In quo genere si quid peccatum, non careat transgretar poena. plena enim hic omnia staudibus, & Vtraque fere manu, ab aduersaru etiam partium auctoribuS, dona capiuntur: operamque non raro dum minitiuntur,smulationibus officiosisq; mendacijs fortunantur. E stiis hoc genere illud Suetoni j in Claudio: Libertorum praecipuὸ suspexit Posidem, nee miniis Febrem, Ir Harpocram,ac super hos Polybium: ante omnes sum, F Fastantem. quos decreto quo=ue Senaramnon praemi' modo ingentibus,sed quaesto si aetorii ue ornamentis ornari tibenter passu est.tantum praeterea acquirerest per π querentera quondam de si ci exiguitate, noet absurde sit dictum, Abundaturum ista duobus tibertis in consenium recipe tur. fompenaeo cuiusque ba-

Non per

Munera

suis dari.

700쪽

c23rum, mel etiam stud o ac bbidine, honores , exercitiu, impunitatra, supplicia largitio est ; quidem infitens plerumque coe gnarus. Onon eueniant haec aetate nostra auerte propudia haec a Christianis Principibus Deus. Illud etiam de Heliogabalo amicis imis Lam pridius: Herodes, Gordius, urissimus,quι omnia eruae vendebant, vel Nanitate, Pelfuinis. 6c de ZOtico: Omnia Hebo-gibali dicta' facta 'Dendebat fumis, quam maxime iuuitlas eno mes iberans, cum abys minaretur , abys posceretur, omnes figeret; Qediensiq; ab illa, singulos adire dicens, De te hoc locutus sum, de te hoc auium, de te hocsutisrum est. Usunt homines eiusmodi,quisi admissi seuerint ad nimiam famibaritatem Principum amam nonso luis malorum, sed γ bonorum Principum 'Dendunt. O nulla videant regna, nulla sentiant Zoticosi nulli Reges hos ferantium ivendulosi nulli sint Heliogabali, qui praeter regium nomen & peccandi licentiam nihil possideant regium t nulli Arcadij sentiant Russi nos, nulli Honorij Stilicones, nulli Seueri Plautianos mulli Domitiani Parthenios, Stephanos, Maximos; nulli Claudij libertos; nulli Caracallae Macrinos, Martios, Agrippas, Martiales; nulli Commodi Perennes, Cleandros,lulianos, Regillos, similesque plurest imitentur

magis Alexandrum Seuerum magnum Imperato rom an cuius vita Lampridius: Vetronium Turinum, quem cum familiarem habuisset, quique omnia fingendo se vendidera Ni Alexandri infamaret ιmperium, aequasiad nutum seum omnia Imperator faceret,

sic deprehendit, ut quemdam immitteret , qui ἀθ quiddam publice peteret, ab isto autem occulte quasi praesidium postviaret, mi pro eo .Alexandrosecret)siggereret. quoὰ cum factum esset, urinus

I ragium promisidet ixissetquese quaedam Imperatori dixisse,cum

nihil dixisset, sed in eo pendere συt adue impetraret, euentum e tam dens .cumque ιterum iussi sit Alexander interpetiari, ranus quasi aliud agens nutibus annuisset, neque tamen interim quidquam

dixisset, impetratum autem est quod petebatur, Turinc ue ab eo qui meruerat,sumi menaeto , ingentia praemia percepisset: accusari illum Alexander iussit, obatisiqueter tenes omnibus inforo transtorio

SEARCH

MENU NAVIGATION