Curiosae quaestiones de ventorum origine, et de accessu maris ad littora & portus nostros, & ab ijsdem recessu Ioannes Dorisi è Societate Iesu

발행: 1646년

분량: 266페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

Σ De 'ventorum origine.

tur probabilius, hac continao abdicata , illud amplecti velim.

Cum autem omnis disputationis lucem duo afferre possint, idonea tractandarum rerum diuisio , & ordo disceptandarum quaestionum: ita haec ambo a me obseruantur, Ut primo persequar paucis, quid hactenus alij de ventorum origine senserint,

secundo, ut de causis omnibus dicam, quae possunt ad eos producendos Concurrere, tertio, varias dissicultates explicem, quae peculiarium quorumdam temporu, circun- stantiarumque propriae sunt. Circa maris aestum similem methodum obseruabimus. antum ViS cnim veras ventorum & maris agitationum causas indagando assequutus sis: su persunt tamen specialia quaedam, quae facessere negotium possint ; neque coni nuo constat, cur regiones aequatori ad Uace tes, ferme semper exortis ab Oriente ventis agitentur et Cur boreales omnium vehementi ssim i si ni : Cur in quibusdam regio nibus, sicci, atque sereni sint , &in aliis humidi: Cur in maris aestu tanta sit inaequalitas , ut quibusdam temporibus, duplo maior sit quam aliis : Cur alia eiusmodi a CCidentia, marinis aquis, & elementari a Criobueniant, quae maiori admiratione digna sunt, quam explicatu facilia.

12쪽

aris

De Pentorum origine. 3C A p v T I. Cui principio ventorum originem Arisoteles tribuerit.

VIX vllum ante Aristotelem reperies, qui hanc naturalis Philosophiae partem sedulo aggressus sit. Idcirco licet huius Philosophi commentum plurimi reprobent, alijs tamen, eo ipso probabile visum est, quod hactenus nullus extiterit, qui probabilius de ventorum origine disseruerit. Suam autem sententiam fuse exposuit libro a. Meteororum cap. q. f. e qu1bus inter caetera elicimus hanc fuisse eius mentem : Vt Uentorum materiale principium, sit exhalatio humido permixta; essiciens vero , sit aer supremae regionis per immensa spatia versus coelos diffusus, qui cum a coelesti bus sphaeris, in orbem perpetuo rapiatur, motum aliquem ascendenti exhalationi imprimit. Et quia contingit, ut vis illa impressa debilior sit, non semper impedit huiusce exhalationis motum Versus coelos, ubi etiam flammam concipit. Nihilominus quia vis exhalationi ascen denti impressa, per eumdem aerem , Ut plumrimum adeo valida est, ut eam versus ins riorem locum remittat : contingit ut remise

13쪽

4 De ventorum origine. sa, non mediocrem in hoc nostro aere commotionem essiciat, Si tali quidem progressu, ut initio densior cffecta , seipsam diffundat , aut dum diffundere conatur, validius, quam antea medium pellat, & ab eodem re istente pellatur, sicque ab illorum corporum pugna, sensim augeantur venti, &Vniuersam regionem quaercmissas prius e halationes susceperit pervadant. Ita ferme Aristoteles, & illius sectatores, qui aliam Ventorum causam non indagarunt; sed aduersus illorum sententiam valida argu

menta afferuntur.

Primum sumitur ex doctrina eiusdem Phuloso phi locis supra citatis, in quibus ubique ferme humidum cum sicco spiritu vultesse

permixtum, & idem humidum in aquam resolui, statim atque ab omni sicco separa tumesti hx his autem argumentamur. Si cuti ab humore sdrsum elato, crescente Op positorum actione,contingit calidam,&sic-Cam exhalationem separari , & caeteras par tes deorsum delabi ,& in aquam redire, ita a pari , humido & aqueo, ab exhalatione separato, necessarium est ut caeterae partes siccae & calidae sursum ferantur, & ignis formam recipiant, aut in fauillam dissipentur. Igitur non possunt amplius stibi inuicem cohaerere,&remitti versus inferiorem

14쪽

De Tentorum Origine. yaerem, ut ventis materiam suppeditent. Secundum ardumentum. Remisis exhalatio

per conuersionem supremi aetis, non potest vehementes illas agitationes, cuilibet notas, per Omnes med ij parteselficere, nisi ab aere restringatur : impediaturque ne suisum erumpat, aut ad infimum locum deturbetur. γed falsum est remissam exhalationem ita restringi condensariue in medio. Nam non condensatur, si totum medium commoueat, sed experientia compertum est, flante Borea nullam esse med ij partem in una & eadem regione, quae non commo ueatur: ergo falsum quoque est, exhalationem condensari per med ij partes de quibus est controuersia. Tertium argumentum Cum validissimi sint venti, qui hyemali rempore , a Septentrione e Xurgunt,& cOdem tempore, longe plurcs cxhalationcs intra terram remaneant, quam e X ea educi possint, gelu uniuersam terrae super ficiem constringente, qui fieri potest, Vt paucae eX-halationes, quae tunc Drte educuntur, materiam ventorum tam diuturnorum suppeditent λ praesertim cum loca nivibus coopertam gelu constricta, e quibus exhalationeS non exeunt,frequentius & diuturnius ventis agitentur, quam alia quaelibet. His accedit,quod caedem exhalationes eandem

15쪽

S ' De 'pentorum origine.

naturam cum spiritu sicco & pingui, tonitrui tempore, nubem disrumpente participent, sed is spiritus, etsi frequenter ad terram usque perueniat, & flammam Concipiat , citissime dissipatur, igitur illarum exhalationum similis ratio esse debet. D mum, quod ab Aristotcle assertum est non potest esse sufficiens ratio, & caua procellarum , & tempestatum, quibus maria omnia& praesertim Oceanus vehementissime conditatur. Quo enim indicio persuadebis exhalationem ex sola repulsione versus Oceanum vim habere illius undas in omnem partem ita agitandi, ut vix obseruari pose sit, ad quam uniuersi, partem, maior sit aqciarum commotio p Igitur in hac sententia non bene assignatur efficiens ventorum causa, siue de iis sit controuersia, quibus Oceanus & alia maria agitantur,siue de aliis, qui nonnum quam plures simul regiones ab Oceano dissitas percurrunt.

Vtrum Ῥapor sit ventorum materis.

Nonnulli recentiores, aliam ventorum

originem commenti sunt. Cum enim existimauerint longe plures ex Oceano,

iluuiis, di aliis humidis eorporibus, Vapores

16쪽

De 'entorum origine. Ieduci, quam exhalationes, censuerunt Ventos ex hac potius vaporum materia generandos esse, quam ex alia qualibet. Etsi autem ad eos consutandos ea obseruatio lassiceret,quam Philosophus in libris Meteororum insinuauit , praesertim l. a. cap. q. Vbi censuit ventos ex ingenti copia exhalationum commodius gigni, quam e X vaporibus, propterea quod, demptis iis qui in pluviam Concrescunt , caeteri cum exhalationibus comparati, pauci sint: quia tamen recentiores, qui hanc sententiam amplectuntur, inter quos est author nouae cuiuiadam hy drographiae, paulo fusius confutandi Mnt , aliis hic argumentis Vtemur. Dicendum igitur est falsam esse hanc sententiam: primo enim; mando ventos eX vaporibus veluti idonea materia componunt , vel de iis loquuntur, qui ab aqua erititatiue non differunt, vel de aliis, qui postquam nubes in pluviam redacta est, residui sunt. JNeutrum dici potest. Non primum quidem : alioquin ventus ab aqua realiter non discreparet, adeoque non exsiccaret,& in aridis Libyae desertis, & aliis urentibus locis non reperiretur. Neque vero secundum probabile est , quod pauci valde sint

Vapores, ex nubibus in aquam versis, residui, cum tamen ventorum copiosissima ma-

17쪽

De I entorum origine.

teria esse debeat. Deinde iidem vapores post pluviam residui , ab aeris substantia non dis ferunt : sed aduersarii nolunt ventorum materiam esse aerem entitative. Igitur ex iis vaporum partibus, quae in aquam minime

Conuertuntur. , Ventorum materiam non bene dosumunt.Dicet sorte quispiam,vapores, tam eos qui frigoris mcientia in pluviam concrescunt, quam Caeteros, qui facta totius humidi separatione, adhuc in alto aere suspensi manent, realiter ab aqua distinctos csse, & esse mixtum quoddam persectum. Verum, quando niueS sola nubium congelatione formantur, entitatem ab ipsa inubium & vaporum substantia distinctam non includunt. Sed niues cum aquis conueniunt substantialiter, igitur vaporum substantia una & eadem est cum entitate aqua rum. Deinde, omne mixtum perfectum, ad sui formationem, certas dispositiones requirit, sed ad vaporem eX aqua formandum, certar & determinatae dispositiones non requiruntur, alioquin non eleuaretur tenuis vapor equibuslibet humidis corporibus statim atque ignis est iis suoiectas. Secundo magna pars vaporum ex aQuis eductorum , in aerem transmutatur antequam ad locum nubium veniat. Igitur si huic transmuta xioni, alias Oartes quae in aquam reducun-

18쪽

De ventorum origine. 9tur, adiunxeris, nihil ferme superesse potest, quod ad materiam ventis exhibendam

sussiciat. Antecedens probatur. Nam sicuti aer in locis subterraneis,& fluuiorum littoribus contentu S , aquarum efficientia perpetuo condensatur, & densatus aquae formam recipit : ita e contrario subtiliores aquarum partes, aeris actione extenuantur,& perpetuo disponuntur ad eiusdem sub stantiae formam recipiendam. At vero nul- tibi aquarum partes reperiuntur subtiliores iis, quae sub vaporum forma aliquandiu remanent. Igitur necessarium est, ut aliquo rum vaporum perpetua fiat in a Crem conuersio. Hanc porro conuersionem si resicias, explicare non potes, qua ratione elementa symbola in sese inuicem transmutentur, cum certum sit, aerem non posse aquam in seipsum transformare, nisi eam magnopere rarefaciat, adeoque ita alteret,

ut aliquandiu sub vaporis figura consistat. His accedunt alia indicia. Ρrimum sumo CX eorum testimonio, qui in Indiam & meridionalem Americani nauigationes suscepere. A iunt enim, uniuersum ferme aerem zonae torridae, ventis tam constanter agitari, ut diceres eum in orbem circumuolui. Cum enim nulla vaporum quantitas sussiceret ad praebendam materiam eiusmodi, con-

19쪽

Io De ventorum orstine

uersioni, ne ad alios quidem ventos componendos sussicere poterit. Secundum est, quod in plurimis regionibus nusquam ferme pluat, atque adeo vel nulli vel pauci admodum vapores, in illis conspiciantur, &praesertim in Africae regionibus, quae tamen ventis agitantur purganturque. Tertium, quod venti nonnunquam exsuperiori loco, ad inferiorem delabantur, puta quando arbores evellunt, & aedificia deiiciunt. Alias ex inferiori Ioco ad superiorem sese extendant , ut constat ex terrae motibus. Cima igitur non contingat vapores sub sua forma conseruatos, simili vicissitudine, sursum, & deorsum ferri, non sunt

idonea ventorum materia. Praeterea, considera ventosas illas tempestates, quibus maria agitantur. Nam quia si rictus Oceani in sublime elati, cum magno impetu deorsum ruenteS,Conantur vel ea quae infra sunt condensare,& concludere, vel ex inferiori

Ioco repellere, si medium inter eiusmodi fluctus interpositum, nihil aliud sit quam

vapor, hanc iis resistentiam quam omnes mirantur, afferre non poterit. Igitur necessarium est utentitas Venti, maris undas nmontis altitudinem eleuans, &iisdem postea cadentibus resistens, a vaporibus distincta sit. Demum aliquod meteorum ,

20쪽

De ventorum origine. II

quod ad acris naturam proxime accedat, admittendum videtur. At vero si entitas venti sit vapor, & non potius entitas vel aerea, vel ad acris naturam magnopere aC- cedens, nullum meteorum illi fatis proportionatum assignari poterit, ut constabit inductione per omnes meteororum species deducta. Igitur ventus est quidpiam ae

reum.

Vtrum in vapore in sit vis aliqua ad ventorum agitationes efficiendas.

NE quispiam existimare possit, efficien

tiam ventorum, facilius vapori tribui posse, quam materiae causalitatem : hoc capite aduersus eos disputabimus , qui huius commenti authores essent, itaque, Dicendum est, vaporibus nullam inesse virtutem ad eas agitationes efficiendas, quas ventos vuIgariter appellamus, probatur. Nam virtus, quae horum effectuum gratia, vaporibus concederetur, esset calor aut leuitas, sed neutra illis naturaliter Conuenit, imo potius qualitates oppositar,vide licet frigus &grauitas, quibus etiam in se productis, statum sibi naturaliter Competente, eo ipso recuperant, quod vi suae natu-

SEARCH

MENU NAVIGATION