장음표시 사용
21쪽
r L De ventorum origine. rae condensentur, & in aquam concrescant ,
igitur vaporibus nullum conuenit naturale principium, quo ad praedictas ventorum agitationes concurrant. Et si igitur sursum eleuentur extrinseco solis ardore, &eo potissimum qui exhalationibus quibuscum miscentur, competit, non propterea inferre potes his vaporibus inesse virtutem efficiendorum motuum , de quibus est Controuersia : tum quia exhalarioni potius quam vapori illa virtus tribuenda esset : tum quia separato a vapore omni spiritu sicco, de calido, ea virtute de stitutus est, quam asseris esse principium cssiciens eorundem motuum. Sic idem aliter probamus, si vapor in seipso principium
excitandorum Ventorum contineat , excitare eos poterit impulsione facta in aliis corinporibus sibi vicinis, puta, in aere , vel motu in sua entitate, & suis partibus producto. Sed seipsum nunquam mouet, nisi sit extra proprium locum , aut rarefactus sit praeter
suae naturae exigentiam. Caetera autem
Corpora quibus applicari potest, vi sua numquam pellit,sed tantum per accidens, si forve aliunde pulsus sit aut nimium condens tus, dilatatusve. Igitu r in seipso, ventos eX- citandi principium non habet, &praesertim intrinsecum, nam de extrinseco quod a ca-
22쪽
De ventorum origine. 13lore & leuitate a sole recepta participare potest, antea quidpiam diximus. His addo confirmationem, ex eiusdem vaporis natu- radesumptam. ι Nam non tantum principio ad motum de qao loquimur, essiciendum , destituitur, sed ne resistentiam quidem habet, quae ventis necessaria est. Nulli enim Corpori, aut causae tantisper comprimenti resistit.Diuidenti vero multo minus resistere potest, ob suam tenuitatem & fluiditatem :vnde fit ut quando sum cienti condensatione supposita, in aquam resoluitur, minutissimis guttulis decidere incipiat. Praeterea, qualibet aeris commotione, facile ad omnem partem propellitur, ut videre est in nubeculis, quae post pluviam residuae sunt, tanta enim celeritate, ab una Horizontis parte ad aliam pelluntur , ut nihil forme Velocius moueri appareat. Demum facilis eiusdem vaporis in aquam reductio, & eiusdem conuersio in aerem, & subita dissipa..tio per radios solares, satis superque ostendunt, illi a natura resistentiam non este insitam atque adeo, principium effectivum,
de quo hic loquimur, non posse illi conce
23쪽
Aliae sententiae elusidem essectus p fringuntur. Hoc capite caeterorum opiniones bre uiter attingemus. Quarum prima sit eorum, qui ex subterraneis locis, & montium Concauitatibus, Ventorum originem sumpserunt. Quia enim negari non potest, quin illae concauitates, & terrarum recessus, magnis ventorum commotionibus agitentur, & frequenter contingat ut ex iis dem, validi spiritus exiliant , nonnulli ce suerunt ventos omnes ex illis locis initium sumere, imo etiam & vim illam qua nonnunquam diutissime in rerum natura perse
Verum haec sententia probabilis non est; Primo: Quia ex illis concauitatibus de quibus loquuntur, nihil praeter exhalationcs & vaporcs egreditur, siue maiori, siue minori impetu exiliant. Cum igitur superioribus capitibus probau.imus exhalationes &vaporeS , per aerem dispersos, susticientem
materiam tam multis& adeo uchementibus ventis, qui nostrum aerem commouent,
suppeditare non posse, potiori iure id dici debet de paucis vaporibus, & exhalationi-
24쪽
De ventorum origine. Istius ira cauernis terrae reclusis. Deinde sub-xercarica loca,versus Septentrionem VHgentia. Ca Iidiora sunt, quam ea quae ad Mericti Cm Extenduntur, & praesertim hybernovcm Pore, quo calidissimi spiritus in expositis locis continentur, & nunquam absque aIim a violentia, ex iisdem proiiliunt. Nihilominus ea tempestate Septentrionales venti frigidissimi sunt, & Meridionales ca-Ιidi. Igitur ex locis subterraneis suum Principium non deducunt.
Secunda sententia, cuius Aristoteles cit to loco Meteororum mentionem facit, Omnium ventorum originem refert in aerem,
illiusque mobilitatem. Quia enim, inquiunt,aer pelli aut moueri non potest, quin statim condensetur, & alias medij partes si1-bi vicinas, moueat, necessarium est, ut si initio valide propulsetur, grauioribus agitationibus causam praebeat, sicque vehemens ventus exoriatur. Id vero declarant exemplo follis quidpiam aereum continentis. Quia enim facta illius compressione, videmuS ventum excitari, inserendum Videtur, validiores ventos toties e Xoriri, quoties aer magnopere comprimitur, auzrarefit, ade 6que illorum originem aliunde non desumi,qua ab acris mobilitate ,& affectione illi naturali, qua tanta facilitate ra-
25쪽
refit atque densatur. Verum etsi haec opinio de materiali cau-sa intellecta, aliis, quas antea retulimus probabilior sit, sicuti ex. 6. capite perspicuum sici, tamen quia Mementaris aer, in seipso , principium non continet agitationum, quae & vehementes sunt, atque diuturnae, necessarium est ut aliud principium cssiciens assignetur. Nam quod subiecto non semper conuenit, non habet sui principium in ipsius subiecti natura collocatum, nisi forte . naturalis accidentis productio impediatur, sicati indu ctione notum est in iis omnibus quae natura constant. At vero agitari vento, & praesertim diuturno, est quoddam accidens, non semper aeri competenS, etiamsi supponamus, nullo impedimento retardari, quo mimiS eos omnes motus habeat , qui ei a principiis naturalibus euen re possitnt. Igitur ventorum agitationeS, cssiciens & intrinsecum principium in aere non habent. Tertia domum sententia aliorum est, qui existimant frustra a Philosophis, ventorum causas perquiri, propterea quod putent illorum violentias, & diuersitates a naturalibus cami S non produci. Ad id autem asserendum V tunῖur praecipue Scripturae testimonio,apud Icremiam c. t O. & Si.& Ps. 13 q.
26쪽
De Nentorum origine. 17Giar educit 'entum de thesauris sivis. Quasi ex eo Perinicuum sit non maiori facilitate, vento- Tom. Originem pervestigari posse quam alios clivinae sapientiae thesauros, quos tamen inutiliter Philosophi scrutari conarentur. v erum ut haec ultima sententia quae ad causas su Pra naturam recurrit, clarius confu
Dicendum est primo eam non legitimo niti fundamento. Nam naturalium effectuum , qui in sensum cadunt, causae naturales esse debent, tum quia alioquin Philosophus non tantum in ventorum origine ininquirenda frustra laborasset , sed praeterea in aliis rebus, quarum naturaleS causas perscrutari conatus est, tum quia singulares effectus, qui in sensum Cadunt, non maiorem habent excellentiam quam caeteri, eiusdem cum illis naturae, adeoque ab his produci poterunt, si forte activitatem habeant, aut si careant activitate, producentur a causis aequivocis, in quarum Virtute,& activitate continentur. Dicendum secundo negari non posse, quin ventorum causae naturales sint. Primo enim sunt vera accidentia , substantiis naturaliter inhaerentia. Sed quae eiusmodi
sunt, habent Causas naturales, non modo
subjectivas, sed finales quoque & efiicien-
27쪽
18 De ventorum origine. tes. Igitur ventorum naturalςs causae assugnari possunt. secundo, quidquid arte
construitur, Causam habet in natura fundatam , alioquin ars naturam non satis imit retur. Sed contingit ventos arte produci, puta, quando ex medi j verberatione, aer refrigeratur, commoueturque. Igitur naturali virtute produci etiam possunt. Itaque dicimus textu citato, probari quidem , ventorum originem esse valde abstr fam atque mirabilem, tamen eodem non Conuinci, eorum causam esse supernaturalem, praesertim cum ad thesauros diui- .nae sapientiae , ea quoque pertineant, quae naturae consentanea sunt, & ab ordinariis causis producuntur. C A p v T V.
Quanam si finalis ventorum causea
DE hac causa vix ulla potest esse dissi
cultas , similis enim est alteri, propter quam , Deus& natura , hunc ordinem in partibus uniuersi constituit, ut hyemi su
cederet vernum tempus, ut vernam tem p statem aestiua, atque hanc autumnuS excipe-rct. Item ut ex Oceano ,& aliis aquis vapores eleuarentur, qui postea frigore condeΠ- sati L& in aquam Iersi diuersas terrarum
28쪽
De ventorum orstine. 19egro mos madefacerent. Nihilominus via cilior sit aliarum causarum indagatio . Cir-za hi C quoque causari di genus, aliqua sunte κPli Canda ; idcirco
laicimus hanc causam distinctam non esse a bono totius uniuersi & praesertim a conferri atione animaliuis & ab utilitati-tius quae ad eorum vitam pertiuent. Primo, Ad uniuersi bonum, & elementorum conseruationem non parum conseri , ut sibi in-tticem non permisceantur, item ut fontes, di fluuiorum origines perennes sint. Item ut regiones ab Oceano, & aliis aquarum auIuuionibus remotae, imbribus humectentur. Sed ad haec omnia praestanda, S alia eiusmodi, ventorum copia requiritur. Ergo ad bonum uniuerit, vi varias eiusdem utilitates ab authore naturae ordinantur. Mino rem, quae so la in dubium vocari posset, pro bamus. Nam ex hypothesi, qua elementum aeris nulla ventorum Commotione agitetur , necessarium est, ut illae de taxat regiones imbribus madeant, qua Oceano, mari Mediterraneo ,& aliis immensis aquarum copiis, finitimae sunt. Quia nimirum in summa aeris tranquillitate, nulla causa assignari potest, quae vapores tepore eductos, longius propellat. Rursus facta cadoci bipothes, nulla est causa, quae partes
29쪽
acris frigore Condensatas, propellat intra montium concauitates & alios subterra eos meatus, ut in iisdem iterum magis condensatae in aquarum guttulas transmutentur, . sicque in fontium originem defluant. Praeterea stante ea n hypothesi, nemo est, qui non intelligat tantam ubique exhalationum & vaporum copiam, cum aeris parti-3 bus permixtam fore, ut integrum aeris elementum impurum remaneat , &ex proprio statu , & dispositionibus eius naturae debitis dejectum. Eandem assertionem probamus se Cundo ex eo quod certum sit experientia , a Crem Vento non Commotum , nimis susc*' Ptiuum esse qualitatum, quae adiunctis cor poribus inhaerent, adeoque facile putresce re, &male affici habito respectu ad ea animalia quae aerem aspirant. Igitur diuina prouidentia factum est, ut venti frequenter orirentur ad qualitates aeri naturales Conseruandas & ad alia animalium & totius uniuersi commoda promouenda.
Ensemus, hanc causam, quam etiam communiter subiectivam appellant,
30쪽
RG arxis elementum, cui tamen per acci- 'GDS , aliquando tenues vapores, S eXhalario De S Commiscentur. Primo cum CXperieritia Certum sit, sanie graui Borea, Vel Aun ro , aerem uniuersae regionis, aut prΟ- uiri Ciae ita commoueri, ut eodem fere mo--Crito , in omnibus locis, & recessibus ventus inritiatur, agitatio totius med ij, seu cor- Poris , de quo est controuersia, alteri materiali Causae tribui non potest. Et certe si sup- Poneremus, hasce Commotiones, seu ven-tOS , receptos esse in sola exhalationum substantia , fatendum esset, in uniuersa regione , imo etiam nonnunquam in pluribus simul, exhalationes adeo at dantes esse, ut
integrum spatium, longe lateque diffusum, inter sphaeram ignis,&terram, replerent, quod absque aeris nostri corruptione fieri nequit. Si enim contendas, in quibusdam partibus illius spatij, locum a cri plo-prium conseruari, & in aliis circumjacentibus exhalationes receptas esse: Confutabi- turresponsio, ex eo quod in4is partibus, in
quibus acrem Collocas,non minor sit ven torum excitatio quam in aliis quibuslibet, in
quibus exhalationes assignabuntur. Secundo, Licet fingeremus integrum terrae elementum in exhalationes conuersum este,
