Alexandri Pascoli Perusini ... De homine, sive de corpore humano vitam habente, ratione tum prosperae, tum afflictae valetudinis libri tres. In quibus ad mentem tum veterum, tum recentiorum theoria, ac praxis medica nova, clara, ac brevi methodo expo

발행: 1728년

분량: 375페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

w . LIBER II. SEc T. I. CAP. V.

quae,uti in methaphysicis demonstravimus,educi nequaquam potest ab organis pure materialibus . Quamobrem optime tradiderunt Majores, nil aliud elle ratiocinium , quam animae actionem , qud euitat homo. percipit, judicat, ratiocinatur; immaginationem ni

aliud esse , ni si actionem mensis ejusdem , γε species percipimus, easque diseernimur, sive potiys educimur ex objectis sesibilibus, quae per organa sensuum ad c rebrum deferuntur; nil aliud esse memoriam, quam actionem mentis , sive animae, γε exceptas rerum θ Gessise materialium , sive spiritalium, retinet, sibique servat. Quia tamen de omnibus iis in alio tractatu sese egimus , nil aliud hic recensere juvat, nisi quod

ad animam rationalem quamvis spectet magis ratiocinium , quam aliae facultates, & quamvis ratiocinium plane videatur spiritale, atque incorporeum, attammen ob unionem , ut ita dicam , arctissimam , quapriedicta anima rationalis organa insormat corporis humani viventis, ea quoque agit, homine vivente, per organa vel in cogitationibus, atque in ratiociniis suis purissimis, & , ut ita dicam, a materia desineatissimis;

secus enim res meditando prorsus incorporeas , neque absumerentur spiritus corporei, neque caput langueret, neque Uires extenuarentur, neque uni versium contabesceret corpus , uti tamen quotidie evenire obser

vamus. Hyp austa svaporatia,therin

nias , & reliqua, quae sudorem uberrimum eliciunt, in rescit venda paralysiuiplurimum iu .

probamus a

ANIMADVERSIONES AD THERAPEUTICEN SPECTANTES.

SUnt qui in paralysi resolvenda hypocausta , vapo

raria , thermas, vinacea, & reliqua hujusinodi, quae , quoniam extrinsecus adhibita sudores uberri mos eliciendo exiccant, exiccantis nuncupantur , ad modum

52쪽

modum commendare solent. Ea , etsi corporibus pinguibus , ac pituosis paralysi correptis profuisse quandoque comperimus , caeteris tamen pene omnibus noxam utplurimum intulisse, longo usu edocti, cognovi' mus; eoquod, ni sellor, tenujohibus, ac volatilio. ribus sudore evaporatis lymphae particulis, fluidorum compages, magis , magisque concreverit, ac propterea nervorum obstruistiones contumaciores evaserint . Hinc longe magis idonea ex eodem usu balnea censemus aquae dulcis modice tepentia, quae sudores min, me moveant, quin potius urinas; iis maxime, qui paralysin aut vinolentia contraxerint, aut insolatione, aut ali a quavis de causa , quae lympham perquam te num , ac pene dicam, sanguinis vitalem in viseeribus aut e Ahausit, aut compressit .

ALI E ANIMADU. AD THERAP. SPECTANTES. Uuandoquidem Praxis medica pene omnis in eli

gendis, dignoscendis , atque recte adhibendis

medicamentis versetur, quicquid unquam insensu medico revera importet id nominis medicamen-.tum, antequam ulterius incedamus non alienum erit, paucis saltem exponere . Medicamentum vox est admodum ambigua, quam modo laxe nimis usurpare, consueverunt Scriptores , modo nimis stricte , modo vero media quadam, ut ita dicam, significatione . , Sensu latissimo usurpatur pro rebus universis , quae nostram alterare queunt naturam; sive potius oecon miam animalem corporis humani vitam habentis im- . mutare. Quamobrem eo sensu venena quoque a no

nullis medicamenta dicuntur . Sensu strictissimo denotat purgantia tum per superiora , . tum per inseriora;i idque vulgo , nostris saltem temporibus passin occurrit. Sensu intermedio designare solet. quicquia. Tom. II. B in

Quid' proprie

importet id n minis medic

53쪽

in corpore humano vivent', aut prosperam salsitatem conser sare, aut amictam restaurare ualet ; quo sensia nuncupatus quoque araxilium, remedium , inaee

rum ere: δε vel ipsa alimen a in eo sensu dici deberene medicamentum . Nos autem hic subi nomine medie menti tantum intelligitnus quicquid corpus humanum vivens alterare ita potest , ut a statu praeternaturali ad naturalem revertatur. Quocirca per hanc di finiti

nem medicamentum distinguitur tum, abi alimentis, tum a venenis . Ab alimentis, quatenus hax neutiquam alterare soleant, sed tantum restaurare, reficere necnon etiam quandoque augere. Α venenis, quatenus neque alit venenum, neque alterat, sed vim habet destruendi, conrumpendi, atque evertendi corporis humani viventis facultates universa&, universa&actionnes , idest universam oeconomiam animalem. Medi

dicamenta sub hac significatione accepta distinguuntur in simplicia, dc composita. Simplicibus simplicissi Meurabant Majores, quibus id potissimum medicinae

primordiis, uti ex Veteribus striptoribus accepimus , lemne fuit. Verum enim vero , quoniam simpliciae cruda, vel solida non facile deglutiri queunt, orta inde est medicamentorum digestio quaedam , ae praeparatio, quae conficitur, sive in pulverem redigendo, si ve decoquendo , sive infundendo, ac varie res medicas condiendo. Hinc medicatos postmodum habuimus pulveres , medicatas decoctiones , medicatas infusiones, medicatos syrupos, medicatas conservas, consectiones &M quin immo, eoquod sola quandoque medic menta indieationibus uni versis plane satisfacere nequiverint , atque aegrotantibus nauseabunda nimis su rint, adinvicem permiseeri ceperunt; quamobrem ex

simplicibus varia medicamenta composita extiterunt. Et, ut recte componerentur , certa quaedam excogistata

54쪽

tata fuit lex, sive ratio; quae, ut medicamentorum compositionem in certam quasi redegerint artem , quam clinici methodum perseribendi sermulas

nuncupabant, efiscit . Varia sunt medicamentorum genera tum simplicia, Uuiae medieatum composita,quae promistue distribuuntur in alteran T ' o seria, in purgantia,in emetica, vel vomitoria, in urinas cientia , vel diu retica, in sudores elicientia, vel diaphoretica , in alexipharmaca , in anodyna, narcotica &c. Alterantia sunt, quae nullam licet excretionem sensibilem inducant, fluidorum tamen qualitates immutare valent. Purgantia sent, quae per alvum movere selent recrementa ψ quaeque proprie nuncupantur eva cuantia . Leniora , quae setas iaces crassii res ex intestinis educunt, dicuntur lenientia, si ve re pro ea. FOrtiora , quae praeter iaces, reliquos quoque egerunt per alvum humores , catharaica nuncupan tur. Alexi pharmaca dicuntur ea alterantia , quae veneno resistunt, &praesertim intus genito. Anodynum nomen generi cum est. tria quippe denotat medicamentorum genera; quae . dolorem,aut subducunt, aut saltem leniunt. Paregorica; Hypnotica, Narcotica. Paregorica sunt , . quae causist perstite , dolorem leniendo demulcent. Hypnotica , quae , sepore conciliato, dolorem obruunt. Narcotica, quae , in partem assectam stupore inducto, & 1entiendi secultate adempta . dolorem obtundunt. Haec porro medicamenta Nepenthes quoque dicta sunt, quasi acsne lacta dicas, iisque propterea exhilarandi virtutem tribuunt. Inter narcotica prae caeteris sese obiiciunt optata , de quibus suo loco suse dicendum. Anodyna insuper aut strictiori, aut latiori sensu usurpantur. Latiori sensu anodyna dicuntur quaecunque,ablata cau dolorem auserunt ἔ quo ia tensu, serrum , caustica ,& uel ipse actualis ignis iandro in casu inter anodyna

55쪽

finiti s

connumerari possunt. Ex triplici regno, ut dum vulgo loquar, in gonere desumuntur medicamenta ; ex regno nimirum minerali,ex regno vegetabili, & ex regno animali: ex fodinis videlicet, uti lapides , salia naturalia, holus &c.: ex plantis, uti solia, flores, fructus , radices, eorumque succi &c.: ex rebus animatis, uti ungum, cornua, pili, ossa, sanguis, adeps, eorumque uni versa

.recrementa &c.

De Vertigine .

AVertendo , sive a sortire dicitur vertigo, asictio nimirum, qua correptis non modo objecta Omnia exteriora , verum etiam membra corporis ipsa vi- tio quodam cerebri, sive spirituum animalium , specie quadam vertiginis rapidissimae , eircumire identur. Hanc describere , neque perperam, consueverunt Majores , Myam esse circumrarationis, aut eomersionis imaginem , sive ottas sensum , qui elicitur in cerebra aegroTantis ab inordinato, O circulari quodam θνι- ruum animalium motu . Enim vero objecta quoties aut Vere, aut falso in gyrum circa nos converti deprehen- duntur, toties , uti ex physicis habemus, , excitari dem '. bet in cerebro non procul a sensorio communi, m tus quidam circularis humoris alicujus , qui idem sensorium communem gyrum, ut ita dicam, afficiat . Triplicem extare vertiginis speciem , experientia innixi, passim tradunt Scriptores: simplicem nempe, tenebri cosam, quamsotomiam appellant, & eaducam. Simplex dicitur, quum erepus, vitque exteriora aeire mira tantummodo videantur. Nuncupatur 'tenebricida, sive scotomia , quum oculi, Grais tristI ealigine , in υμου. circumraratione objectorum ita deo, curentur, ut τυπι .mel omnino desciat, vel admodum sadem imminuatur

56쪽

DE' VERTIGINE. .. AS Ubi autem vertigo ita in valescat,ut viribus plane solutis,

aut corruat aeger, aut ne concidat, adminiculis arreptis

Iracter modum languens sese subsineat, eam tunc caducam vocamus. Praeterea modo dicitur per essentiam,si veidustathua,modo per coaesensum, sive Impathica . Per essentiam tum si,quum causa laedens cerebro inhaerens, cerebri partes proxime afficit. Per consensum tum ex ritur, quum cerebrum afficitur ex consortio sive stomachi, sive intestinorum , sive mesenterii, aliorumque viscerum; in quibus causa lardens proxime plexu , aut fibras nervorum irritando, per nervos irritatos, et organa cerebri concutit Tum vertigo, tum genus , quo tentatur, Vertigi nis, ab effectibus, quos patitur is, qui tali morbo obnoxius est , facile dignoscitur. Non adeo tamen ex facili conjicere quisque poterit,an ser essentiam, an per con 'sensium extiterit. 'Verumtamens capitis dolor, si gravedo , si stupor mentis, s obtusio quaedam repens ol- Fictus organa ,a:que ac gustus habetot, si aurium ex-icitetur tinnitus, si citra manifestum ullum caeterarum partium laesionis indicium, prae oculis assurgens caligo oculorum aciem obnubitet ., id vertiginem imminere, eamque per essentiam fore utplurimiim pnedicere solet. Sin autem per consensum sit, id prudens quisque tum inferre poterit a parte ipsa proxime affecta ., sedulo,s nerterque inquirens , an nauseabundus sit aeger , an nisus habeat vomendi, an cardialgia vexetur, an perna 'lesta quadam hypochrondiorum inflatione, an torminibus &c. Sanguis quandoque exuberans .vertiginem

quoque inducit ; quod quum evenire soleat in foeminis mensibus suppressis, in maribus adultis fluxu compres se ex hamaorrhoidibus, ante pubertatem ex naribus, id Praenoscere possumus, num ejusmodi suppressiones uest tiginem praecesserint . inquirendo

Diagnosis

57쪽

Causa a

Si quis mente revolvat quicquid in physicis exposuimus de vertigine, quae iis , qui rapidissme in semetipsos aliquandiu sese pridem converteatnt , data opera, eonchatur,sibi commode suadere is poterit, eum 'sensum , qui tum suscitatur rerum , quae in gyrum fal-3b eircumire videntur, produci a motu quodam, quem in senirio communi concitant vel spiritus animales , vel uccus nerveus , vel alius quilibet idoneus humor, qui aut per centrum idem ovale, aut per vicinia in gyrum celerrime rapiatur. Quo posito, si unquam succederet , ut vitinaut cerebri, aut aliarum partium cor

poris humani viventis sive Qlidae, sue fluidae sint, si

succederet, inquam , ut spiritus ex. gr. animales ita propemodum , uti monuimus , per substantiam cerebri interiorem in vorticem circumagantur, tum sensorium commune afficere , Salterare deberent, non secus ac Te vera si afficeretur , quum ameitur ab objectis sensili-hus, quae, dum in orbem serme sese convertunt, movent organa sensus. Pone modo, ut compressis , eX hypothesi, vel obstruistis meatibus nonnullis . Pone , inquam, ut propterea spiritus animales influere libere nequeant per nervos ad partes ὁ tum retrocedentes , ruriatus quasi coerciti ob motum maximum, maximam que , quam habent celeritatem , quum longe , lateque effundi libere nequeant, necesse est, ut in orum quo dammodo per interiorem cerebri substantiam rapidissime convertantur. His ita prae mi Us. perquam facile videtur tum intelligere , tum exponere , unde Virium languor, oculorum Obumbratio, & reliqua Omnia symptomata, de quibus verba jam fecimus, in quolibet

vertiginis genere, proveniat.

Vertiginem , quae diu contumax fuerit, sive quae periodice recurrit, insequi plerunque solet, aut apo Plexia , aut epilapsia , aut mania, aut convulsio, quae spas.

58쪽

DE VERTIGINE. - Α

spasmodice viscera torqueat . oimplex longe minus habet periculi, quam tenebricosa, & multomi nus quam caduca, quae omnium est pessima . Sympath ica, modo recens iit, expers est periculi, & facile solvitur . In

senibus, atque inveterata nullam propemodum curationem admittere quit. Si a sanguinis extet redundantii, spontanea sanguinis excretione statim dist titur. Si a ventriculo repleto, vomitus , qui sponte erumpat, mitifice proderit. Si ex intestinorum coli vie, alvi solutio eam confestim subducere valet. Ut vertigo, quae sympathice ex aliarum partium Curatio. laesione sit, recte curetur, partibus primario actetis opportune Oecurratur. Ut ea curetur , quae idiopathice , Vitio nimirum cerebri, Oritur, distiuguere prius Opnrtet, num id vitium , quod in cerebro vertiginem

Deit, organis insideat solidis ; num humoribus, qui

per organa effunduntur. In genere tamen, ratione rerum, quae vulgd non naturales dicuntur, ster serenus,

temperatus, & purus, vietiis tenuis, humidus qui facile intus se bigatur, vertigini curandae plurimum sem per contulisse, ex usu habuimus Ab ioediι tamen nimia, aeque ae a nimia satietate caveai aeger ς utra que nempe vertiginem fovista non semel deprehendimus . Α vino sese abstineat ', quod, experientia teste , ad ebrietatem praecipue epotum: vertiginem frequen tissime procreavit. Motus licet conveniat , blande, ac sine contentione fiat, quum capiti quies potius expgdiat. Vigiliae diu protrache , quam somnus nimius, longh majorem in vertigine noxam moliuntur. Alvus laxa sit, oportet, quum digestionis recremeata, atqυς intestinorum sordes diuti iis , quam par est , intus coer citae vertiginem quam pissime pepererint. Quemadmodum hilaritatem, ac animi. pacati diutinam tranr

quillitatem solam quandoque assectiones hujustiodi ,

59쪽

g LIBER II. SECT. L. CAP. VI.

inveteratas quamVis, penitus extenuasse, pereepimus , . ita quoque vehementiores animi; aeque ac mentis perturbationes eas secisse, non raro comperimus. Ratione

pharmaciae , & chirurgiae , si adsit repletio, si oris amarities, si nausea, nisus vomendi, hypochondriorum anxietas , inflatio, horborygmi , & reliqua, quae Ventriculi , item et intestinorum a Iiquam saltem proluviem denotare solent , ea imprimis purgationibu&elui debet, quae tum per superiora , tum per inferiora leniter agant. In corporibus plethoricis, vel iis , in

quibus sanguis per loca consueta excernendus , Vertiginem, compressus secerit, sanguinem statim educere

conveniens est. Caeterum nervina , narcotica , & maxime camphorata , modo tamen lenia sint, commend mus , utpote quae motus tumultuantes , atque spirituum excandescentiam blande compescant. Neque

pulveres improbamus, qui cephalici nuncupantur, uti sunt cranii humani, ungulae alcis , & reliqua , quae nisi juvent, nocere saltem minime possunt. Neque s. contemnimus frictiones , solus, & balnea , tum maxime , quum sudor intempestive coercitus vertiginem fecerit. Aquam dulcem , & praesertim nucerianam large haustam, ac in urinam abunde deinceps excretam, quod filia sntus concreta solvat, diluatque,eam fluidorum , quae nervos irritando, Vertiginem quandoque induxit, acrimoniam sustulisse, usii nobis innotuit. Si. capitis dolor , gravitas , mentis obtusio , torpor , &quicquid humores vel in cerebro, vel in partibus ce- .rebro adnexis , aut concrescere , aut stagnare commonstret, Vertiginem vel comitetur , vel praecedat, vel insequatur, tum hirudinibus partibus prius insernis , inde supernis , naribus nempe , sive ab auribus . non procul appositis, aut cucurbitulis cervici, ac dorso infixis, venas secare expedit, quibus in casibus plurimum

60쪽

rimum insuper contulisse scimus, & pediluvia, & sinapisimata , necnon et ipsa Vellcantia , coxis praesertim, cruribusque admota . Sunt qui praeterea arteri OtOmiam , ac per arteriam sediam salium quorundam volatilium infusionem , aureum veluti praesidium extollunt . Id quamvis Recentiores nonnulli ad extirpandam radicitus vertiginena maximi faciant, aut ne fatunquam , aut ne saltem auda ster fiat, Tyrones monitos volumus , ne eorum culpa vitae periculum quamprimum AEger incurrat.

THessala puella, decem & septem quae Vix at

tigerat aetatis annum , aspectu venusta, acris ingenio , item et elegans , succipiena, ac temperamento pollens , quod calidum, & humidum . sive sanguineum vulgo vocare potuerim , optime in omnibus constituta, inter varias tamen insuetas animi emotiones , quibus non ita pridem post quam Sisypho viro cuidam ingenuo . nupserat, vehementer angebatur, mentis quodam stupore Mense Aprili obumbratur. Vertigine , quae ter, & quater die ex intervallo procul ab omni lege recurrit, inde corripitur. Vertigo sngulis paroxysinis ad horam circiter integram pene semper sese extendit. Oculis caligo in paro xysmi principio tenuis , distracta , atque admodum rara obversatur; qua nihilominus paulatim, ac sensim adeo in progressu deri- satur , ut plane cecutiens aegra, ac viribus omnino destituta vel adminiculis innixa consistat, vel collapsa decumbat. Vocatus accedo , atque omnia sedulo explorans , sordes stomacho , aeque ac intestinis plurimas' inesse cognovi, sperans inde ut ea , quae praefatam puellam invaserat vertigo, sympathica potius, quam id iO- . Tom. II. G pathica

Quicquid, et ii gini medendo

praestare consuevimus historia declaramus a

SEARCH

MENU NAVIGATION