Alexandri Pascoli Perusini ... De homine, sive de corpore humano vitam habente, ratione tum prosperae, tum afflictae valetudinis libri tres. In quibus ad mentem tum veterum, tum recentiorum theoria, ac praxis medica nova, clara, ac brevi methodo expo

발행: 1728년

분량: 375페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

Quo pacto, e

Musitano, non nullae cerebri assectiones abis invicem distinguantuIs Improbatur e .llum praxi ,quae lethargo , aut caro consopitos, torquendo, ex. citare contendunt .

8o LIBER II. SECT. I. CAR X. quam lapis me contigita observavimus, Quo in casu

tum lethargus , tum carui dicendus videtur organicus . Nihilominus, quum cerebri risio levis sit, a&ctiones praesitae soporiferae, quantum vis serganicae, experientia docente , facilius plerunque , ut antea qu que innuimus, solvuntur, quam si humorales suerint.

- . . . . AE

ANIMADVERSIONES AD SEMIOTICEN

SPECTANTES. EX Musiano praecipue habemus, ut lethargus , &

carus ab apoplexi a ; apoplexia a cataleps distinguatur, haec prae caeteris animadvertenda esse : nimirum apoplecticos pulsus utplurimum habere parvos,& celeres , prorsus quamvis a se bre immunes ; catalepticis, tametsi sere semper febricitent, pulsus tamen magis explicari: iis, qui aut lethargo, aut caro opprimuntur, pulsus esse imbecilliores, molliores, ac magis inaequales , quam aliis , qui cataleps rige λcunt . Catalepticis praeterea oculi plerunque sunt adaperit , Qui contra si ve lethargo , sive caro assciuntur, claus s oculis , aut dormiunt, aut dormitare videntur . Distinguuntur insuper singulae praedictae affectiones ab omni animi deliquio ; quum eorum, cui animmo defecerint, pallet vultus , & membra frigescunt: in catalepticis autem , necnon etiam in apopleelicii, color, item et calor sanorum non abs milis esse solet .

ANIMADVERSIONES AD THERAPEUTICEN

i . SPECTANTES.

92쪽

DE LETHARGO, ET CARO. gl

sis aegrotos consbpitos , torquere potius, quam excitare , eos non m 'do vehementer inclamando , verum etiam acriter vellicando , pungendo , eorum pilos convellendo &c., quo, ni fallor, effectui potius, quam morbi cause occurrere studebant. Nos autem, ut prolubitu dormiant, vigente affectione sinimus, curantes interim tum interioribus , tum etiam exterioribus, ut materia peccans, quae talem morbosum λporem induxit , fovetque, quam ocissime discutiatur , qua discussa vel sopor discutitur; S aeger, qui jam conva cluit, ex se ipso placide experreistus de clinica se vitie haud conqueritur , quin curationis lenitatem expertus , probat, & commendat ..

ALIPE ANIMADUERSIONES AD THERAPEUTET PRAESERTIM AD CHIRURGIAM SPECTANTES. ARterias temporasses ex Recentioribus sunt qui in

morbis priedictis secare aggress , id praesentaneum esse , & quasi aureum sopori morboso extenua do remedium sore, sibi suadent. Arterio tomia , penes nos, erit semper periculi plena, valde incommoda N plane inutilis, quam tae successu utplurimum factam fuisse accepimus , & vidimus . Quocirca, quum sanguinem ex partibus cerebro propinquioribus educere velimus, cucurbitulis cervici appositis , aut hirudinibus naribus , vel secus aures admotis latius utimur. Et quum id non suffecerit, venas jugulares quand que, rarb admodum licet, solvendi potestatem secturnus, nisi cito, blande saltem , ac tuto mederi sat

Arteriolonii a ad morbos pro fligandos cense tur inutilis.

93쪽

MBER IL SE . I. CAR XL. CAPUT XI.

Desinitio a Diagno fis .

De Comate vigil .

. . . . .

Coma vigil,aliis pervigilium, idem est ac pene s di

xeris Qporem vigilantem; eoquod, qui comate vigili laborat,. in somnum licet impense proclivem se sentiat, obdormire tamen revera neutiquam queat. Hinc oculis clatas in soporem quantumvis sese componat , adhuc tamen vigilans se atque irrequietus dies noctesque angitur se neque vel minimum unquam, morbo vigente , quiescit. Pervigilium iccirco, ut re-

iste describatur, proferre possemus, ram esse proclivitatem , vel propensionem in somnum vehementissimam, εua qui comprehenduntur, somnolenti iam Iemper , nequicqu- tamen obdormiunt. Ideo igitur differta lethargo, quia, qui lethargo laborant, quodammodo

semper dormiunt, levi licet de causa expergiscantur . At quos corripuit coma vigil, in somnum quantumvis proclives , revera aut semper , aut pene semper vigilant . Ideo disserta cato, qui a nonnullis Propterea. coma somnolentum vocatur, quia, quos caro invasit, aris elissime dormiunt; at quos coma vigil comprehendit, aut nunquam , aut propemodum nunquam quiescunt, Praeterea, qui lethargo, vel: caro assiciuntur, sensuum tum internorum, tum externorum quendam stuporem, ac levem saltem in motu torporem pati solear, quod in comate vigili observare adhuc nequaquam potuimus . Praeter ea, quae haerenus enumeravimus indicia, comate vigili corpus humanum vivens a stu assici,commmosthat delirium quoddam , quod per sise assectio. nem hanc comitari solat *quundi ita pervigilio clausis , aut saltem demissis oculis , pIura fabuletur aeger, brachia, & crura hinc inde jactitans incomposite. Ad-

94쪽

stantes quandoque , si oculos aperit, torve intuetur ;eos maxime, a quibus aut inclamari, aut alio quovis pacto excitari se senserit; nauseabundus u lurimum . ac macilentus, quicquid ei in resectionem propinetus, respuit. Febrire solet. Vertiginibus obnoxius, phr neticus , si ve maniacus interdum evadit. Morbus hujusmodi, non secus ac praecedentes, e a nostra sententia , fieri potest idiopathice, & sympathice. Idiopathice tum fieri autumamus , quum spia

ritus an imales, si ve succus nerveus quodammodo concrescat, una et acrimoniam contrahat . Concretus pro

clivitatem in somnum producit. Acris factus , fibras verveas jugiter irritando praestat, ne revera unquam dormi At aeger. Sympathice tum exoriri nobis videtur, quum absumptis in cerebro spiritibus , humor peccans extra cerebrum alterius cujusque partis membranas

vel licet. Quo a Priscis haud longe distare opinor, pervigilium produci tibi suadentibus a vaporibus biliosis cum pituitosis immixtis, qui a partibus infernis

ad cerebrum sese attollentes, somni propensonem,smul atque impotentiam faciunt. Quamcibrem coma vigil describendo, proferre consueverunt , proclisua. um esse in somnum eum dormiendi impotentia, ex vas

ribus narcaritas exoriam, Iomnum inducentibus, mentem rurbansibus. Vigilias omnes , utpote quae Volatiliorem , Prognossi. balsaminam fluidorum partem diripent, eorumque νaerimoniam iccirco acuant . voracer non immerito dixit Hippocrates . Enim vero vigiliae pervicaces vire ita imminuunt, infirmatrique , una et Carnem ext nuant, ut maciem inducant; quin immo et necem, s

nibus imprimis, moliantur. In minate vigili senem prae eaeteris esse solent spasnus , desipientia, mani ,, tussis, Oe praecipye seca ,.quana phthasin , asthma , L a Pe

95쪽

Curati .

M LIBER II. SECT L. CAR. XI.

.pei toris hydropem non raro peperisse habemus . - Pervigilio laborantibu& aer frigidus nonnihi I, aque ae humidiusculus melius contulisse semper visus est , quam calidus, & siccus. Victus nequaquam, quum id tamen fieri possit, valde tenuis praescribatur,

quum vacuo ex inedia ventriculo, uti docet experientia , quiescere consopiti vix unquam valeamus. Pro potu decoctiones conveniunt hordeaceae, avena rear, emulsiones ex seminibus, quae vulgo frigida , vocantur &e. Vinum quamsepissime tametsi noceat, opportune tamen se ac parce identidem haustum , diutinum , ac contumaci ssimum evicisse pervigilium, experientia , & usus non semel praeceperunt. Alisus de more quotidie respondeat, laxa potius , quam adstri-eta. Motus leni6 sit, quum corporis non minus quam

animi quies sopori blande conciliando plurimum juvet , non secus ac amicorum' siuave colloquium , m sici concentus, canora vocis innexio , aquarum decurrentium , ac confluentium blande obstrepens murmur , navigationes , Vectiones &c. Si coma vigil ex aliarum partium extiterit consortio, tum partibus iis, qvie proxime afficiuntur , auxiliis medici6 prospiciendum est. Si a sanguine exuberante, detrahendusia Si crapula praecesserit, aut victus non congruus , alvus clysteribus, item et purgationibus leniter elue da . Sr provenerit spirituum animalium, succique ne vel vitio, id tum interioribus, tum exterioribus qua-mocissime eximendum . Quo in cassi intus apprime conserunt blande narcotica , uti sunt emulsiones papaverinae, decoctiones , in se sones , item et aquae per distillationem elieitat ex paronia, lactuca, violis, 3 reliquis, quae , usu atque experientia ducibus, somnum blande conciliant, una et humores concretos r stlvunt ; neque alia ea causa non improbamus cons i

96쪽

ctiones hyacinthinas , aikermes, theriacam, mi- . thradatum , requiem Nicolai, & reliqua huiusnodi , tum maxime, quum conservae rosarum immisceantur. Potio quandoque geIida, ex aqua etiamsi simplici, si vesaccharo, & succo limonum non insua viter parRta coma vigil pervicaci Isimum discussit. Foris adhibendx veniunt solus , balnea , pediluvia , cataplasinata interdum lacte consecta ; quae , crinibus abrasis, calva, riae superimposita, soporem, qui pluribus ab illinc diebus longe abierat, revocare uon semel potuerunt.

T Ullius eruditionis Vir eximiae, temperamenti

calidi, & sicci, nimirum biliosi, modicae statu- dendo, praestaremae , macilentus , alioquin optrme constitutus, sobrius, frugi que in omnibus, studiis tamen Iiterarii s sedulo , mus. solerterque praetermodum addi eius, quintum, & tri gesimum aetatis nondum compleverat annum , quum mense Junio, procul ab omni causa mani sta,ardenti Gsima febre correptus, summum quasi obiisset diem, n si die morbi non, sudor critice superveniens febrem eam plane omnino restinxisset. Is autem, a febre licet immunis , nunquam bene convaluit , quin immo et diebus inde aliquot exactis iterum febri re cepit, diu, noctuque irrequietus. Febris adeo lenis erat, ut vix a ea lore , & pulsu deprehenderetur . Nihilo secius identidem delirans, clausis oculis in somnum licet valde semper proclivis, vigilans tamen ,nunquam Vere obdormire poterat. Quinimmo vigilans, &Omnes tus , motus . & sensus omnes . tum

Interiores, tum eXteriores penitus , uti prius exedicebat . Ex quo pervigilio dii tentatum iri fatis jam suspicabar, eo praesertim adductus, quia id coma oriu

97쪽

ginem sane duxisse conieceram ab humoribus quibundam crassis, acribusque in vasis, ob eam febrilem, quae praeco rat, vehementissimam excandescentiam , unde congestis , ac per tubulos hine inde cerebri potissimum fluitantibus. Indito prius igitur ex aqua limplici salita Ieni enemate , ae ad uncias aliquot ex haemorrhoidibus sanguine mox educto, potionem hanc A statim sumendam gelidissimam ei consecimus , cu rantes interea, ut sub vesperam ejusdem diei horam circiter in frigidiario , aliquantulum antea calefacto, i inmersas degeret . At quum id, ad dies plures assidue quim vis renovatum esset, in irritum tamen semper cessi se constaret, ad narcotica devenimus; quae quum per os propinata valde histe in circumstantiis nobis essent suspecta, ea cly steribus ex sola decoctione florum papaverum rhaeados, aqua hordei paratis , bis in die immittebamus . Uerum quia nausea supervenien te a emo prorsus abhorrebat,atque languens inedia pene consectus defecerat, vini meracioris cyathum cochleatim ei propinavimus; quo pervigilium istud , etiamsi pervicacissi naum. tandem evicimus; eo quippe hausto ad horas plures placide obdormivit, insudavitque; atque eaperrectus se omaino convaluisse m-

ANIMADVERSIONES PATHOLOGICAE.

Nier assectiones ., quae semnum turbare solent, et eam connumerare consile verunt Auctores, quae vulgo Incubus nuncupatur, qu ue prosecto nihil aliud est, praeterquam respirationis inger piis , μασ

98쪽

, DE COMATE VIGILI οῦ - Din eo Osuis fassam eluit euitationem res cujuseam

gravis Meambentis, or uorarem vallia eomprimemtis , ac velutiIuffocationem induereris. Talis affectio mulieres prae caeteris hystericas noctu inter somnum infestare solet.Fit utplurimum tum quum ob singuinis copiam fluidorum motus circularis per pulmones ob dormientibus quodammodo praecluditur ; qui propte rea , quoniam facile restituitur, efficit, ut incubus ad breve tempus plerunque perdueatur , & periculo vacet. Nihilominus, raro admodum lie et, aegrotan tem extinxissse fertur ia

DUO potissimum ratione therapeutices ini comate optatorum, tavigili animadvertenda occurrunt. Unum est , 'hises ζε comate vigili evincendo praesens, & perquam idoneum vigili cur ndo remedium prima sacie optata videri. Alterum est napisnata, & vescantia, quoniam irritant magis, plane contraindicata censeri. Coma vigil in lethargumitissilubile, neque sine maximo Clinici Prosessoris probro,ex u fu, leni licet, narcoticorum, cessisse nonnunquam vidimus. Qui pervigilio laborant, obdormire quamvis nequaquam possint, spiritibus animalibus, Vinlatilioribus saltem carere videntur ; qui, si rebu4 se poriferisi magis adhuc obruantur, niI mirum: si sub finem morbi lethargo tandem omnino opprimantur. In quo adnoxandum adhuc superest , non modo optatayer os inressa , verum etiam clysterinus in jecia v

terrum lethale iuste in casibus no 3 semes accersita.

Uescantia , & snapisimata , etsi ex iis , quae de eorum natura ante jam exposuimus , non injuria inferre qui Gque debuisset, plurimam pervigilio affectis noxam semper moliri; attamen experientia ducti fateamur, nececse est, ea saltem aliquando vel in hac affectione, partibus

99쪽

'88 LIBER II. SE . I. CAP. XL fibus pmcipue infernis admota , mire prosuisse , nesi

cio an quia, humores concretos sol vendo, somniculosam ignaviam subduxerint, an quia spiritus irritantes a cerebro submotos aliorsum devexerint,an quia mat Tiam peccantem ex ulcere inducto egesserint, an aliis pluribus ex causis, quas ingenii nostri tenuitas attangere nondum potuit . ,' '.

ALIAE ANIMADUERSIONES AD ΤHERAPE UTICEN SPECTANTES.

In morbis ali- PU Grotantibus non modo, verum etiam sanorum: tali ἡ;h u- an plerisque usum vini quotidianum , nostris salsus, opumum tem in Regionibus, plurimum semper obesse licet existimaverim; non est tamen , quod a vino clinicen exercens adeo abhorruerim , ut illud vel in febribus profligandis, extenuandisque, tanquam Optimum remedium unquam non exhibuerim. Quam pissime, et maxime in Nosocomiis , febrientes nonnullos labe maligna pene consectos, quum reliqua Artis universa praesidia nullatenus processerint, meraci haustu , qui organorum facultates obrutas excitavit , sanitatem prorsus dejectam , ac vitam plane quasi deletam restia tuimus. De vino id tamen imprimis adnotandum , cerebro, item et nervis, vi quadam , qua pollet narcotica , simul et irritanti, valde semper officere posse; necnon etiam in febribus ex inflammatione ardentibus, in pensius quamvis appetatur,noxam plurimam quoquo semper, quantum scimus, intulisse .

100쪽

De Phrenuide. ΡΗrenitis , si nominis etymologiam spectes , Omnes licet mentis emotiones complecti videatur passim tamen in Re medica, pro ea delirii specie unice usurpatur , in qua se/ementer delirat aeger cum febre scuta , pervigilio , furore , risu , clamoribus, '-μ' alii que vehementioribus Irmptomatibus, q uoru in, n i si omnia, pleraque saltem phrenitidem comitari stilent. Cum febre dicimus acuid; etenim, si a se bre immunis licet , ita, uti ante monuimus , adhuc deliret, tum nuncupatur maniacus ; & delirium , quo procul a febre laborat, proprie dicitur mania,de qua in serius. Phrenitis , quae praesens est , ex dictis luculentis Diagnosii. sime patet; eam vero imminere, quae insequuntur praedicere queunt. Respiratio nimirum in febribus magna, quam veluti ex imis visceribus anxie depromere videtur aeger. Facies impense rubicunda ὁ quae ob sanguinem nimium in vase quandoque consuentem intumescit. Oculi lucidi, qui coruscare quodammodo deprehenduntur . Pulsus frequens, celer , & magnus . Sitis perquam molesta , lingua arida , fauces perquam exhaustae, &c. Plire nitidem exoriri posse , ut edocuisse Veteres '' '' habemus , ex inflammatione meningum , haud inficiamur . Id tamen minime tanquam causam proximam, verum tanquam remotam proprie respicimus; quum veram phrenitidis originem aliunde expromere, noli nisi a prava quadam sanguinis, aeque ac spirituum animalium excandescentia , rationi c0nsonum nobis videatur ; qui in furorem propterea , ut ita dicam , adii Tom. II. M tu-

SEARCH

MENU NAVIGATION