Petri Musæi ... dissertatio, qua Locus Pauli Rom. V,12. in quo omnes peccarunt, Kat' anthropon consideratur, explicatur & quod peccatum originis sit formaliter peccatum, in argumentum assumitur ... defendit Heinricus Friesius Salaviensis Borussus

발행: 1674년

분량: 138페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

ros ipso status. Jam virtualis posterorum voluntas, quatenus ea conditione nititur, in eo consistit, quod aeque peccaturi fuissent posteri Adami, si ipsi in eodem statu coexstitissent. Itaque in Adamo omnes peccasse virtuali O 'luntate idem est, quod omnes aeque peccaturos fuisse,' patri mo coexstitissent. s. iso. eterum ut una atque altera parti instantia, partim ambiguitas tollatur aliqua peculiariter hic notanda sunt. Et primum quidem id certum est, bio- Iutta proprie verbum peccandi de peccato iactuali ac ciori quatenus formaliter voluntarium est, quale Adami peccatum erat. - Cui notioni vocis& hic erat inhaerendum, si propositionis Paulinae veritas pateretur. At neque per naturam neque ullo pacto fieri potuit, ut qui

non erant, peccante Adamo, formalivoluntate, sicut ius peccarent. Peccant formali voluntate, qui iam exl-stunt, posteri sed non in Adamo. Neque qui jam existunt, sunt omnes posteri, sed omnium appellatione 'telliguntur, qui sunt fuerunt refuturisunt. Hos inquam, omnes in Adamo peccasse, aut falsum est, aut aliterquam de peccato sormaliter voluntario accipiendum est.

β. tu Deinde notamus, peccatum actuale hic non dici, quod actu patratur alioquin tantum peccatum

commissionis ea voce intelligeretur Sed accipi m oppositione vel contradistinctione ad peccatum originis: dua significatione in peccatum commissionis & missionis, quod nobis virtualiter voluntarium dictum est, complectitur. Propter analogiam enim, qua virtualis voluntas ad voluntatem sormalem comparatur,

fit ut etiam in modum peccat Dactualis concipiatur

122쪽

Ios quod virtualiter voluntarium est, quatenus quidvis potius aliud, quam peccatum originis est. Disa. Praeterea accurate velimus dignosci inter denominationem P0sitam&mor tem De nominatio physica a forma ducitur, quae reapse inest, qua Adamum peccasse dicimus, cum de fructu vetito comedit. Den Ominatio autem moralis a durante reatu culpa vel merito ducitur. Aliquando oritur ex actu aliis formaliter voluntario facto, quod statim atque in rem abierat, esse dea sit neque adeo nisi morali denominatione,quoad scilicet eoi pa&reatum superesse dicitur. Ita Adam fuit reus culpae&irae Dei aeternaeque damnationis, etiam postquam ipsius peccatum actuale exspiraverat. Aliquando vero ex futuro facto anticipatur, sive absolute suturo, sive sub conditione. Hujusmodi moralis denominatio est, qua Christum dicimus Patres in v. . redemisse ac salvasse, cujus

fundamentum est meritum Christianticipatum. Quantum autem ad praesens attinet, a reatu anticipato ducitur

denominatio, qua in Adam omnes posteros peccassta dicimus; qui sunt fueruntd suturi sunt. Rei enim pe

cati sunt, antequam impleverunt virtualem peccandi voluntatem quam Deus praevidit in ipsis suturam sub con-duione, imo licet nunquam impleturi ob negatam eon

ditionem.

g. i3b Denique utrum Physica an moralis sit deno.

natio, non exsignificatione Grammatica verborum vocum, sed tutentione vo rate disentis aestimandum

est. Ita quod Paulus dicit, in Adamo omnes percisseis grammulce multum differt ab eo, per quod nos exponi-

Illud

123쪽

o Illud enim significat peccatum cu circumstantia temporis praeteriti; hoc cum circumstantia temporis futuri sub conditione. Verum ex intentione& voluntate Apollo-li denominati non Physica, sed moralis est, qua in Adam omnes peccasse ait Non tribuit posteris peccatum aliquod formaliter voluntarium, quale erat Adam peccatum , quoniam sic non potuerunt peccare , cum hondum exstitissent sed reatum .culpam anticipatam ex virtuali voluntate, eaq; non absolute, sed sub conditione futura imputat Eatenus recte dicuntur in Adamo peccasse, qui aeque cum ipso peccaturi erant , si ipsi co- exstitissent: puta quia tam rei sunt peccati, quam si Physice&actu idem cum Adamo peccatum commisissent. Idem etiam utriusque denominationis fundamentum est, licet proxima denominandi ratio sit diversa. Nem. pe sub verbo temporis futuri denominatio ducitur a virtuali voluntate, quatenus est res futura sub conditione;& sub verbo temporis praeteriti, sumitur ab anticipato

reatu ex virtuali voluntate. Itaq; posteri Adamia virtualivoluntate non peccaide, sed peccaturi fuisse, sub conditio, ne quemadmodum creatu anticipato nou peccaturi, sed peccasse in Adamo dicuntur ac denominantur. Unum autem idemque est virtualis voluntas &ejus reatus, Meatenus idem utriusque denominationis fundamentum est. sive sub verbo praeteriti, sive futuri temporis instituatur: u adeo hactenus pro aequi pollentibus merito habeantur. f. Sed nec postrema hypothesis difficultate caret Muto tritum argumentum voluntatem virtualem non esse veram ac proprie dictam voluntatem, nec sutu.

eam,nisi sub conditione Limo nec conditionem, per i consc-

124쪽

eonsequens nec ipsam unquam suturam. Ex hoe enim id solum essicitur, physice nullam virtualis voluntatis vim&essicaciam esse. Quod res ipsa docet. Verum hic nobis non de virtute Physica, sed de morali quadam emcacia quaestio est. Quaeritur, inquam, an virtualis peccandi voluntas posterorum non minus reatum in Dei soro,quam formalis peccandi voluntas Adami afferat. g. 31. Non ea quidem quaestio mota fuit apud veteres, sed similis tamen disceptata inter Pelagianosin Augustinum, an morientibus sine baptismo parvulis imputentur delicta, quae commissuri erant, si diutius vixit

sent. Assirmabant Pelagiani, quod procnisset Dem.

ad aetatem pervenissent, in qua libero utereuru arb=irio, ma-

osse victuros. viis opposuit se Augustinus, negavitq;

Deum ullos punire ab delicta, quae non commiserunt, commissuri licet suissent, si diutius vixissent Argumen. tum inter alia ducit a loco Sap. IV. Raptus est , ne malitia

mutaret intesctum ejus, aut ne fictio Aeciperet animam iri.

Praesupponit auctor, Deum praevidisse, hunc vel illum fanctum fuisse sic vel aliter peccaturum, si diutius vixisset. Ab hoc peccandi periculo docet ipsum liberari per praematuram mortem, quod effcaci argumento est,praescitum peccatum sub conditione non imputari. Nam si quoque imputaretur, praematura mors non esset beneficium aemedium evadendi damnationem. In hanc sententiam conspirant multa S. Augustini dicta. Libro I. de anima ejus origine ad Renatum Cap. XII scribit: Si peccata, quae s homo viveret, commissurm esse , iam non commissa δε- mnantur in mortuo , usium beNeficium cosiatum est is, Dirastius, ne malitia mutaret intcccctum editu quantovidem

125쪽

judicabitur ecundum eam, quae in in erat futur, malitiam; non secundum eam, quae in in inventa est, innocentiam. Insuper unum atque alterum absurdum ex Pelagianorum sententia concludit Euanto enim melius inquit, Si peccata nondum facta, nondum cogitat , sed prae cognita re futurapuisti tur,projicerenturi 2 duo de Paradiso aure peccatum, ne in loco tam Janctos beatisico peccarent Euid' quod pila exinanitur Ommi o prascientia, si quod prie. scitur, non erit riuomodo mim rect diciturpraescirifuturum, quod non est futurum Quomodo ergo puniuntur peccata, quanusiusunt, id est qua et vita is nondum incipiente commissa sunt anto amem , nec morte pro sente os carnem ZHi, gemina tradit libro de praedestinatione sanctorum , cap. XIV. Sedquid prodest scit mors immaturi si etiam

futura in commisso non sunt, eccata umiuntur Allegat pro se Cyprianum de mortalitate, .subinde ad dictum Sapientiae provocat. Consertae dono perseverantiae cap. IX &XI. g. Nos aeque cum Augustua improbamus ac

detestamur Pelagianorum sententiam, quam ex hypothesibus falsis maereticis deducunt. Commune ipsis est, gratiam secundum merita sera dari. Huic proximum est alterum, parvulos nullum proprium, ne originale quidem peccatum habere. Objiciebat Augustinus, parvulos non baptizatos puniri non autem puniendos esse nisi proprium peccatum haberent. Responderunt, qui erant ea secta Pelagii, non puniri ob proprium delictum, ouod jam actu habeant, sed secundum praevisa sutura merita, puta quod praevidisset Deus, si diutius supere sirent, male esse actusos. In hac refellenda sententia jure me-

126쪽

ritoque vehemens&concitatus est Augustinus, non tam secundu se eam considerans, quam ad hypothesin haereticam respiciens, qua parvuli ab omni etiam originali peccato absolvuntur. Si enim, inquit Hudicarentur homines promeritis sue vita, qua non habuerunt morte praepenti, sed habituri essent, si vive ente nihil prode pet ei, qui raptus est, ne ma- ditia mutaret inre Pectum ejus: nihil prodesset eis, qui lapsi mο-riuntur , ante morerent Vr quod nudus dicere Christianus

audebit. Ita scribit libro de Praedestinatione sanctorum ad Prosperum milarium Cap. XIV. Ubi paucis interiecti subjicit: Non duo crediturum, sed omniaturum neminem putaremuου, secundum ea judicar quenquam mortuorum ,

quae gesturus fuerat, si empore ronxiore vixiset. Hactenus nos cum Augustino sentimus, a Pelagianis quam longissim habimus. g. 37. Ne vero contradicere nobis videatur S. Ec-clasiae Doctor, distinguendi&prae oculis habendi sunt di versi hominis status. Alia est ratio ejus post iapsum, alia ante lanum. Post lapsum jam homo supponitur peccato corruptus, quanquam eo etiam diversissimam conditionem sustitiet, quod credit alius in Christum, adfinem vitae, aliutinim poenitentia an credulitate decedit. Ante lapsum vero supponitur homo integer,&ad Dei imaginem factus, in justitia & sanctitate. Quali in statu etsi sot maliter soli protoplasti suerunt; considerantes tamen, quid ex praevisione Dei, factura suissent posteri, si in eodem statu cum Protoplastis extitissent, fuisse ipsos in eo. dem statu saltem mente singimus,&sub eonditione quadam ita ponimus. Iam quando quaeritur, utrum hominibus ad c ulpam ac reatum imputetur virtualis pestandi

voluna

127쪽

oluntas, non idem pronunciandum de ipsis ante lapsum, quod post lapsum Differentia enim lata ducitur diversis Dei pactis, quae ἀνθρα -- loquendo cum hominibus inivit, quorum unum pactum legale, alterum Evan gelicum est. g. i38. Ante lapsum obtinebat pactum legale, in summa illa pei semione, ad quam primus homo erat conditus Praeterquam enim quod persectam habuit legis cognitionem, insuper vires ad exacte implendam legem sum cientissimas acceperat, vi concreatae imaginis Divinae. Obligatus igitur erat non modo ad rigo rosam obedientiam, sed etiam ad perseverantiam constantiam petapetuam. Non, inquam, voluit Deus, ut aliquando, aut ad tempus homo sancte inculpate viveret, sed ut semper: sin vero semper; etiam ut in suturum, sub conditione superstitis vitae. Si nesciret Deus futura contingentia, crederes, vi pacti legalis vitam futuram non attendi:

nunc vero cum omnia futura , etiam quae non nisi ubconditione sutura sunt tam Deo objecmive sint praesentia, quam si revera existerent utique ad complementum pacti legalis, in Dei judicio, ita sutura aestimatur. Neque adeo putandus est legi satisfecisse, qui sanctius moritur, visi sub conditione longioris vitae voluisset in sanctitatu persistere. Neque gloriari de justitia legis potest, qui cavet sibi a peccato ad finem vitae, si sciat Deus praevaricaturum esse, vita prorogata. Ita pactum legale videmus exacte adimpletum in bonis angelis, sed non aeque in protoplastis nostris ' Angeli boni non aliquando.&ad tempus, sed semper boni sanctiq; suerunt, adhuc sunt, e runtque in omnem aeternitatem. Esto, eos per Dei potentiam

128쪽

tiam fuisse sublatos, aut adhuc auserri sancti tarneuadunt etiam in suturum, secundum praescientiam Dei, saltem sub conditione superstitis vitae. Contra protoplasti nostri aliquandos aliquandiu quidem a creatione fuerunt boni, sed in bonitate non perstiterunt. Fae , fuisse sublatos, antequam peccarent rei tamen erant violati pacti legalis, intuitu futurae malae voluntatis , secundum praeo scientiam Dei, sub conditione productioris vitae. Quod si posteri in eodem statu fuissent conditi, Deus ab ipsis eandem, quam a protoplastis,in aeque exactam obedientiam poposci uel sed praevidit Deus, ipsos esse praevaricaturos, Marbitrii ad bonum conditi libertate abusuros, si coexstitissent. Non ergo injustum erat, sed rigori a cti legalis consentaneum, imputare virtualem peccandi voluntatem his, quos Dei praescientiatam reos peragit, quam si actu formaliter pece sent. Atque is quidem fuit status hominis ante lapsum, subrigore pacti legalis. g. iso. Post lapsum Deus homines neque salvat neque damnat secundum futura merita, quae quidem solum sub conditione futura sunt, sed praesentem cujusque statum conditionem attendit. Et est haec doctrina postoli I. Cor. V, Io. Omnes enim nos manifestari oportet ante i=ibunal Christi, ut referat unusquius, secundum quae in oris

pore gessit, sive bonum sive malum. Conse Rom. II 6. Matth. XVI, 7. Adhuc quidem etiam post lapsum obliga. tus est homo ad exactam pacti legalis observationem sed cum adimplere non possit, habet medicinam, si vultam.

plei ti, praesentissimam in pacto evangelico, contra legis ri.

gore. Sin vero spernit promisistones pacti evangelici, manet sub

129쪽

sub pacto legati Rex hujus rigore judicatur. Atque a.

deo post lapsum quoque non idem est hominum status, quatenus sunt subpacto evangelico, quatenus sub pacto legali. g. 4o summa pacti evangelici est, promissionibus de

remissione peccatorum perin propter Christum impe tranda credere, idem per charitatem demonstrare, atque in ea ad finem vitae persistere. Qui ita sunt animo affecti, his non imputantur conjuncti desectus, quantumvis pugnantes cum lege primaeva, sed ob fidem edeprecationem humili mam condonantur in id ergo mirum, si Deus his quoque condonat praevisam virtualem peccandi voluntatem imo si tollit ex hac vita, ne actu aliquando incurrant illam peccandi voluntatem, quam incursuri essent, si vita ipsis prorogaretur Quo collimat illud Sap. IV. Utvi sine malitia mutare inte ιιctum ejin.

g. 4r sunt impii sub pacto legali, quatenus non credunt promissionibus, sed in impoenitentia Mineredulitate decedunt. Horum alios praevidit Deus magis ac magis peccaturos, ac sceleratiores futuros, si diutius superessent alios vero poenitentiam acturos prioris sunt generis , his si Deus ex rigore legis virtualem pec candi voluntatem imputaret, numquid injuste faceret λQuicquid enim boni ex tenore legis primaevae, istima ginis divinae facere poterant ac debebant, id cum non Meiunt hodie,quia facere post lapsum nequeunt, eo nomine praevaricari judicantur. Hoc pacto quidni Deus etiam suturam malitiam, non quantumvis absolute sed sub con-ilitione longioris vitae futuram, impiis imputet quoniam

130쪽

&illa pugnat eum lege primaeva, justitiae originali adversatur Causam quidem damnationis, absque actuali incredulitate atque impaenitentia esset, nemo eam diceret nunc vero cum impii jam ante per infidelitatem suam damnati sint, sed gradus poenarum habeantur quidni ob praevisam suturam malitiam majorem , sub condi tione licet suturam, ipsis aggravetur poenas Imo certum est, ob praevisam futuram malitiam impiis alia Dei beneficia in poenam negari ix liquos populos destituit Deo us praedicatione v/ngelii, quod praevidit, hoe beneficium ingrate& praefracte ei te repudiaturos, si vel maxime accepissent. Ab istis autem infidelibus&impiis ad veros fideles non V. C. Non, inquam, sequitur Infidelibus Impiis imputatur futura malitia, vel ad augendam poenam, vel ad subtrahenda Dei beneficia: Ergo& veris fidelibus ad tale quid imputatur illi enim ex rigore pacti

legalis iudicantur mi, ex promissionibus pacti evangeli ei. Hi fidem habent, qui placent Deo, it aliorum defectuum, sic futurae etiam voluntatis malae remissionem

consequuntur illi nihil tale habent, sed praecis sunt sub lege , iub maledicto legis. g. 42. Qui vero posterioris generis sunt impii, deII, quos morte praeventos praevidit Deus fuisse punitentiam acturos, si diutius vixissent his non imputat quidem Deus virtualem poenitendi voluntatem, ad conversionem .salutem. Ratio superius est insinuata: quia post lapsum Deus in decernenda salute vel damnatione non futura merita, sed cujusque praesentem statum conditionem attendit. Non reperit Deus in ipsis pro pra senti tempore fidem, qua una salvari poterant: Ergo ob virtualem poenitendi credendique voluntatem eos non sal

vat.

SEARCH

MENU NAVIGATION