Petri Musæi ... dissertatio, qua Locus Pauli Rom. V,12. in quo omnes peccarunt, Kat' anthropon consideratur, explicatur & quod peccatum originis sit formaliter peccatum, in argumentum assumitur ... defendit Heinricus Friesius Salaviensis Borussus

발행: 1674년

분량: 138페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

clami pectarunt, h. e. nulli aeque expressi oli formali voti luntate idem, quod Adam peccarunt Iicet voluntate vi tuali idem peccasse eenseantur. Neque enim G sunt, omnes in Adamo voluntate virtuali idem cum ipso pecca se &tamen non peccasse ad similitudinem ipsius quate nus non aeque formali voluntate idem peccat unt f. 8 aeterum quando virtualem peccandi vo luntatem posterorum supra per consensum exposuimus: cum pluribus modis alter alteri consentiat, quaesierit quis ex nobis, quo consensus modo ac genere Adamo peccanti posteri virtualiter consenserint. mutuus alias consensus est, quo ut ille huic, ita hic illi consentire dicitur. Hoc autem loco aecipitur consensus ex parte ejus, qui alterioriis idem volenti au fruu idem facienti conisseniis. Hujusmodi est, qui praecipienti obtemperat, qui suadenti auscultat, qui facientem imitatur, qui laudat, qui in partem lucri ejus venit, qui non prohibet facere, cum possit ac debeat, qui se cientem occultat, qui factum ejus reticet. Aliquo itaq; tali modo peccanti Adamo etiam posteri consenserint necessum est, si virtualiter conienserunt. Neque enim aliter ad Adamum Videntur compara.ri posse. g. N9. Quanquam modum consentiendi determinate nemo novit, nisi qui voluntatem ac consensiuna virtualem posterorumpramovit, ipse Deus: Nullus tamen em cacior consensus, quam imitatio est in id maxime filiis frequens, ac familiare, ut patres suos in plerisq; imitentur. Probabile est igitur, si Adamo coexstitissent posteri, ipsuq ut parentem, ut principem, fructu vetito vescentem vidis

sent, se idem factum fuisse imitaturos, atq; aeque de fructu

illo

112쪽

illo comesturos, praesertim cognitis iisdem vescendi motivis, quae Adarno velli proposita fuerunt: multo magis, si primi parentes ad vescendum dedissent. Quod facturos fuisse non improbabile est sicut Eva Adamo dedit de fructu, ut comederet. g. I 2C. Jam patet, quid respondendum Episcopio, quando loco supra citato ait Impossibile est ut quis in alto peccet, nisi a taedat vel impcrium, vel consilium, vel consen sus sive tacitus sive expressu , vel saltem ut quidam volunt scelerus e peccati, quodex lege adjudicem deferri debet, conscientia. Scilicet diversi modi voluntatis sunt imperium, confisum con senisus seleri conscientia. Modi autem voluntatis non minus in formalec virtuales distinguuntur, quam ipsa voluntas. Si Episcopius putat, ad id, ut quis peccare in alio dicatur, oportuisse formale imperium vel formale consilium, vel formalem consensum, vel

formalem sceleris conscientiam intercessisses annuerim

quidem statuenti sic de judicio humano homo enim judex virtualem voluntatem aliorum non cognoscit nego autem id de Dei isto, qui ut omnia, ita etiam virtualem peccandi voluntatem cognoscit. ad culpam non minus, quam formalem voluntatem imputat. Propterea ut verba vera sint simpliciter exponenda sunt de amni, tam sormali quam virtuali imperio consilio, consensiti Ita autem nobis non obstant. Et si enim posteri in Adamo non per consensum formalem peccarunt, consensu tamen virtuali a Deo praescit eos peccasse, dictum

a. ue ostensum est.

g. l2I. In angelis lapsis non est locus distinctioni inter voluntatem formalem virtualem Praevidit quidem

113쪽

ς quidem Deus, ab omni aeternitate, si tales, Vtali natura, cum qi libertate arbitrii olim angelos crearet,non staturos in veritate, sed superbia casuros. Quae ita in aeternuate divinitus praescit angelorum peccandi voluntas non mitvirtualis erat Sed in tempore cum crearentur angeli ea in larmalem actualemq; peccandi voluntatem abiit, ut adeo tunc actu dormaliter peccaverint. Fuit etiam inter Principem angelorum lapsorum & alios aliqua coniunctio, sed non talis qualis inter Adamum posteros.

Hic enim suit conjunctio naturalis virtualis, vi futurae ge'nerationis, qua factum est, Ut in uno homine Adam omnes posteri, saltem per consensum virtualem, peccasse dicerentur. Non autem angelus de angelo est natus, cui de Adamo nati sunt omnes posteri sed si qua inter angelos lapsos fuit conjunctio, moralis fuit, qualis est in hominum societate inter Principem Subditos. Unde

etiam in scriptura passim angeli lapsita suo principe' ante signano distinguuntur. Princeps ut plurimum nomine Diaboliin Satanae inducitur .re liqui ejus angeli nuncu'

pantur, ut Matth. XXV. i. Apoe. ll 9. Omitto nomen

Luciori quod per allegoriam rimilitudinem cum Re-oe Babylonio tributum Diabolo est Esa. XIV, n.&nomen Draconis, quo idem cit Apoc XII, 7 nuncupatur. Maxime autem Principatus nomen est, quod Deus hvm IccMidicitur II. Cor. IV q. . . g. in . Nec improbabilis est eorum opimo , qui principatum Diaboli angelorum reliquorum subjectione circumscribunt. Subjiciuntur enim Diabolo, ut cum DEO Opt. Max. servire noluerint, nunc creaturae pessi mae ac deterrimae serviant, cujus nefanda est crudelitas ac tyran

114쪽

93 tyrannis. Cui si etiam ante lapsum suberant, eonditi

tamen erant in ipsius obsequium , salvo Dei supremoria. tria cultu obsequio. Eo ipso jam peccante, peccarunt etiam, qui erant subjecti non autem in ipsos sicut in uno homine Adam omnes posteri, sed singuli in seipsis

peccarunt. Imo, inqui τε peccarunt per consensum,

sive quod sui Principis Diaboli exemplo, sive hortatu, sive alio ipsius in itinctu moverentur. Si ita non tamen propterea in suo Principe Diabolo, sed in seipsis peccarunt. Qua enim ob causas in uno homine Adamo posteros omnes peccasse dicimus, illae in angelis lapsis deficiunt tum quia non nascendi erant de Principe suo Diabolo, sicut posteri de Adamo tum quia omnes peccanti Diabolo coexstiterunt, ut aeque cum ipso formali voluntate peccare potuerint, ieccaverint sed formalem voluntatem in seipsis peccantium esse supra monuimus, licet

ad imitationem siexemplum alterius dirigatur. Facie. ro, etiam posteros generis humani una cum Adamo conis

ditos, in eodem statu collocatos fuisse, ad eundem in o. dum, quo omnes angeli idem suae originis atque existen.

tiae momentum habuerunt factum erederemus, quod fieri omnino potuit, ut peccante Adamo, Omnes per consensum formalem p cccassent, sive suasu Adami, siue exemplo. sive alio ipsius motu ducerentur. Nunc vero cum Deo non placuerit, simul cum Adamo omnes homines per extraordinariam potentiam creare se deorum propagationem ac multiplicationem, secundum ordi nem institu inna, naturali generationi reservare quan .

do tamen praevidit ante secula mi id facturi fuissent re liqui homines, si Adamo peccant coexstitissent: puta

115쪽

99 quod non minus, quam ipse tune, Mad ipsius exemplum peccaturi neutiqu)m inique agit aequissimum Numen tanti ipsorum virtualem peccandi voluntatem aestimando, ut ob hanc eos non minus, quam Adamum ob formalem voluntatem reos peccati poenaeque aeternae Obnoxios habeat. g. r . Haec hactenus non ad fidem corroboranodam proposita est sententia, qua credimus, omnes in peccato esse conceptos natos sed ad retundendos haereticos&adversarios, qui peccatum originis negant, at que impugnant. Nobis enim ad fidem satis est, in scriptura carentiam justitiae Originalis .connatam concupiscentiam passim peccatum appellari, ob quod rei simus irae Dei aeternae damnationis. Cum vero pervicaces adversarii omne peccatum propria voluntate voluntarium esse contendant, ne hoc ex capite peccatum originis evertatur, refert in promptu habere aliquem modum, quo etiam peccatum originis voluntarium pro. pria voluntate dici possit. Hoc argumentandi genus αῖ

ανθ ρωπον penetrantius atqUC efficacius est, quam Omnia

aro umenta quibus nostra sententia confirmatur, quamdiu tuemur receptam hypothesin, non repugnare , esse peccatum . tamen non esse voluntarium voluntate propria. Hanc enim hypothesin in iis ducunt adversarii, quae simpliciter fieri nequeant. Dia . Nititur autem ista κη ανΘρω- demonstratio tribus hypothesibus, quas nisi concedant adversarii, nostrum est probare ac defendere. Una est, Deum pra- scire futura contingentia non ea tantum , quae aliquando reve

ra sunt futura,s c qua futurasunt sub conditione , id est

116쪽

quastitara essent vel fuissent, si hac vel ii esse δει μὰ ι

conditio.

Altera est, omnes homines ita peccaturo Disse , si eas Adam peccaruit, A Adamo peccant coexstitissent, cinis dem eum ipso statu collocati, eadem peccandi motiva habuis- ρηι Ethanc ipsam esse virtualem posterorum volunta

tem.

Postrema est, Deum Hirtualem peccandi voluntatem. vi l quod eodem rccidit, virtvali ervoluntaria peccata non m se ad culpam poenA 'Nμ AEre, VAE quaesormas volunta

re committuntur.

g. irs. De praescientia Dei magna quaestionum apud Scholasticos occurrit farrago , quae plus subtilitatis, quam utilitatis habent una ex praecipuis, 'uae ad institutum cumprimis pertinet, est quae apud Thomam petatractata legitur pari. I. quaest. XIV. art. XIII. An sientia

D.isi futurorum contingentium, h. e. an Deus fiatura conintingentia, non quocunque modo, sed certo insallibili ter praecognoscat. Notat autem VaZqueZ in h. l. disp. LXIV. quaestionem esse intelligendam de iis fectibus contingenti-lus qui prim proximὸ aut saltem remotὸ ex tiberopendent arbitrio, videlicet hominis vel angeli. Negat Cicero lib. II. de divinatione disputans cum Quinto fratre, cujus e rorem refert Augustinus libr. v. de C. D Cap. IX. Ne gat& Aristoteles libr. 1. de interpr. c. g. quod non sit deis terminata futurorum contingentium Veritas Thomas vero,&qui ipsum sequuntur, statuunt, cognosere omnia contingentia, non solum ρυμ sunt in suis ausi , sed etiamprout unumquods eorum est actumseipso. Verba sunt Thomae Ioeo citato. Varie autem hic disputant Schola

stici

117쪽

stici, quomodo futura eontingentia cadant sub ertam

Dei scientiam, eum non sint necessaria, nec ad unum d terminata , sed possint esseis non esita. Non interim tantam haec res dissicultatem habet, quantam scientia eorum quae non absolute futura sunt, sed sub conditio ne Narrante a ZqueZio, inter recentiores csolasticos stin qui pro viribus defendant nuEam in Deo esse re iamfleis entiam futurorum sub conditione , sed F nonnusii etiam ar trantur, quam striptura desis futuris Deo videtur tribuere, e solum co ecturam quandam Favere etiam huic sententiae videtur Augustinus, qui libro de anima ejus origine

ad Renatum scribit: id quis i ipse exinanitur 'mnino praescientia si quod prascitur non erit auomodo enim rectὸ dicitur prasciri futurum, quod non est futurum Et libro de praedest sanctor cap. XIV, ait Dictum est enim Oscilicet Sap. IV. Raptus est, ne maluia mutaret intesie me us secundum pericula vira bufus , non set dum praescientiam Dei, qui

hoc procivit, quod futurum erat non quod futurum non erat. g. Iz6. Verum aZque etiam eorum, quae sub conditione futura dicimus, certam in Deo collocat scientiam, probatq; primum ex Scriptura Sacra, deinde ex auroritate Patrum, denique ea ratione disp. LXVII. Cap. 2.33. Idem sentiunt alii Scholastici, ut Suare et lib. II descientia in opuscul .cap. i. 4.Greg. de Valentia. qu. XIV punctN. Fon. seca in libr. VI. Metaph. cap. II qu.IU secl. IX.Becan. pari. I. Theol.Schol.Cap. X.qu.V.&alii. Neq,aScholasticis abeue

ostri Theologi, sed praescientiam eorum, quae futura sunt sub conditione , pluribus scripturae testimoniis confirmant. Consuluit David Deum, an si maneret in ei-Y at Ceilata destensurus esset Saul, Scin hujus manus se H 3 tradis

118쪽

tradituri urbis incolae. Respondit De Oraculum testen. et Saul; orarint viri Ceiis. Non hic quocunq; modo, sed certo praenovit Deus, quid futurum, Si David in urbe

maneret propterea Rex mature aufugit, ut legere est . Sana. XXIlI, II,&I2. Huic geminus est locus Matth. XI, M.&Luc , 3. tibi Graetin, va tibi Bethsaida c. quem supra allegavimus. Pro confirmanda hac sententia, plura ex Scriptura, aliqua etiam ex ratione adduci possent: sed cum ea consessae apud onmes Veritatis sit, quid attinet immorari Praesertim quando illi qui negant vel impugnant peccatum originis, praescientiam futurorum sub conditione concedere videntur. g. 27. Quantum ad locum Augustini attinet, ex contextu liquet , non negare ipsum praescientiam Dei simpliciter, eorum contingentium, quae futura erant sub conditione, sed quatenus Pelagian ea ad palliandum e r. rorem suum abutebantur. Statuebant, parvulos in baptismate morientes puniri ob delicta , quae praevidit Deus esse commissuros, si diutius superessent. Regessit Augustinus, Deum nescire hujusmodi parvulorum merita

id est, vim eorum meritoriam nescire, quod merita proprie dicta non sint, nisi quae revera sunt futura. Ita uagustinum explicat aaquc lo c. cit. Cujus haec sunt verba: Adisimonium V in resondeo, eum contra Massit enses

Semipelagianos )selum contendere, no a fuisse futura me.

ita parvulorum qui praemature a Iancor, a Deo praevisa, propter qua Deus ritis baptuma concesserit vel negaverit inieLligit autem merita fotat'futura, non sub conditione: ἡ

ροὰ , si meus ab olute inde facto negavit aptuma negavit propter merita abjoluu, vo proscc merita jub conditione 6-

119쪽

IO' Dra. Nam merita sub conditione , non Isin vere dicenda me. rita, propter quή o praemium, aut poenam aliqui consequa tur. Quanquam haec explicatio hypothesi nostrae tertiae adversari videtur, ob difficultatem , quam infra enodabi- as. Conserinterim Augustinum lib. de corrept.&grat. Cap. VIII. item libr. II. de nupt. concupisc. Cap. XVI. Et libr. degrat.&liber arbit r. cap XXIlI. g. g. Altera hypothesis probatu dissis ilior est, quae tamen praescientiae Dei fundamentum est. Nempe nonia citobjectum suum praescientia, sed praesupponit. Non, inquam, ideo aliquia est futurum, quia Deus praescit:

sed potius contra quia aliquid futurum est, ideo praescit Deus. Quod non modo ita comparatum de absolute futuris, sed etiam de futuris sub conditione. Quia scilicet futurum aliquid est sub conditione, ideo Deus praescit futurum sub illa conditione. Prius igitur est in signorationis, esse futurum aliquid, quam a Deo praesciri. misi enim esset futurum, a Deo non praesciretur. Ergo si praevidit Deus, posteros Adam parenti suo coexistentes fui s. se aeque peccaturos; ideo praevidit, quia revera erant peccaturi sub conditione coexistentiae. Sed unde tandem probatur,& quomodo non temere creditur, tale quid de posteris Adami sub dicta conditione fuisse futurum

Quid si quis opponeret, non eos quantumvis Adamo coexistentes atque suisse peccaturos quomodo occurreremus t an quod tale quid in scriptura nusquam legatur. Sed nec alterum illud, quod nos assirmamus, in scriptura usquam legitur. Et ita sane est nihil temere fingendum est esse futurum, tacente scri prura Davi dem tradituri

erant Ceilenses, si in vile mansisset Hoc non credidisset

120쪽

autem in Scriptura legitur, quid facturi fuissent posteri Adami,si patri suo coexstitissent obtemperatur ne legi Dei, an etiam peccaturi tuta adversarius quis nobis opponat. g. l 20. Parata vero est responsito, licet conceptis verbis in Scriptura nusquam legatur, posteros aeque fuisse pecca. turos, si Adamo peccant coexstitissent. tamen id per eonsequentiam ex propositionem Pauli, hypothesibus adversariorum recte in serri. Propositio Pauli est, in Ma-mo Omoes ecca . Hypotheses adversariorum sunt; primum paulum loqui de peccato actualit, Deinde peccatum omne actuale per essentiam esse voluntarium olunis rate propria. Accedit his nostra quoque hypothesis, omnem voluntatem propriam vel formalem vel viriuaum ess ;quam non possunt negare adversarii aut si negent, nos probabimus, imo videmur supra tantum dixisse , quantum ad probationem videri possit sum cer . Muic distinctioni connexa est altera, voluntatem virtualem vel

esse abbotate futuram, vel sub conditione. Ex his lam ita licet argumentari: Si omnes homines in Adamo peccarunt voluntate propria, aut peccarunt voluntate sormali, aut voluntate virtuali. Non autem peccarunt volun .

late formali, quia voluntas sormalis non nisi existentium est, sed posteri Adamo non coexstiterunt, Ergo peccarunt voluntate virtuali. Rursus voluntas virtualis vel

est absolute futura, vel sub conditione. Posteri in Adamo non peccarunt voluntate virtuali absolute sutura, quoniam ipsorum vomnia nunquam in rem abiit. Ergbpeccarunt voluntate virtuali futura sub conditione.Conis

ditio ponitur coexistentiae cum Adamo, senili cum i-

SEARCH

MENU NAVIGATION