Des böhmischen Herrn Leo's von Rožmital Ritter-, Hof- und Pilger-Reise durch die Abendlande 1465-1467 ; Itineris a Leone de Rosmital nobili bohemo annis 1465-1467 per Germaniam, Angliam, Franciam, Hispaniam, Portugalliam atque Italiam confecti, com

발행: 1843년

분량: 232페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

immittere, vel retro reverti salius esset Τ His in medium propositis, ii, qui in reliquis duabus navibus erant, dixerunt nobis: Vos hio

cum tertia navi consistite, et nos, quid rei sit, propius exploratum euntes, operimini, usque ad diem quartam, si tum reversi non fuerimus, nos periisse certo credite. Haec ubi dicta, in eum undarum fremitum sese immiserunt. Nos autem eos, in illo loco, in quo nos reliquerant, dies sedecim praestolati, eum non redirent, ulterius prae metu progredi ausi non suimus, sed velis retro non- versis, Lisibonam, unde solveramus, repellimus. In hanc sententiam et non aliter isthaec Regi Porlugalliae ab illis narrata et conscripta sunt, ut hic reseruntur. Α Fine terrae, qui Stella obscura dicitur, rursus eodem itinere Bragam rediimus, ubi antea Regem Porlugalliae ossenderamu8. Braga Gim arantem tria sunt milliaria. Haec urbs in montanis sita est, duas arces in se continens, dilioni comitis

cujusdam subdita, qui locuplν est admodum, et primarius prο- cerum Portugalliae habetur. Is honorifice Dominum et comites ejus tractavit. Ibi vidimus, quo pacto Ethnici Sarraceni choreas agitent.

Literao Fertiandi Comitis, Filii Ducis Bragantiae.

Universis et singulis Regibus, Principibus tam spiritualibus, quam secularibus, Bucibus, Marchionibus, Comitibus, Baronibus, Proceribus, Nobilibus, Militibus, Clientibus, Rectoribus, Potestatibus, Uicariis, Oscialibus, Iudicibus, et universitatibu8 communitatum, Oppidorum, villarum, nequenon caeteris, ad quos praesentes hae pervenerint, Fernandus comes, primogenitus Domini mei Ducis Bragantiae,

Marchionisque Villae delectabilis, Comitia de Barteios, et ds Orem, et de Rayolos, et de Mina, Domini Petrae βdetis, ac Montis fortis, cum

promptitudine famulandi, complacendi, voluntatem, sectum gincerum, salutem et omne bonum Serenissimi, Illustres, Praeclari, Magninci, Generosi, Nobiles, et Famosi, Domini et amici charissimi, caeteri quoque sincere dilecti: Quia Nobilis Leo de Bosmstat, et de Blatna, mihi praecipue dilectus, majoris experientias gratia, et ut eae moribus dioersorum regnorum, meliorem vitae frugem probationemquo militarem sibi comparare valeat, ad aliqua Domini Diuitiato by Cooste

112쪽

mei Regis loca, et ad diversa alia Regna prosicisci conatur: Ego

hoc suum militars institutum magnopere probando, et cupiendo memoratum Leonem in sui progressu itineris plena securitate gaudere , vobis ipsum sincero recommendo afectu, Serenitates, Dile tiones, et amicitias vestras ac quemlibet restrum assectus8s Obsecrando, meis vero subditis districte praecipiendor quatenus, Cum eundem Leonem, ad vos, terras vestras, et loca declinars contigerit, suo transitu, mei contemplationis intuitu, recommissum auscipere, favorabiliter tractare, atque in his, quae securitatem aut concernunt itineris, promotivam et gratuitam velitis ostendere et exhibere noluntatem, ipsumque una cum familia, equis, rebus, et bonis suis universis, per quo8cungus Pa83us, Portu8, ponte8,

terras, castra, et regna, dominia, districtus, castella, villas, civitates . et quaelibet alia vestrae Iurisdictionis loca, tam per terram quam per aquas, absque aliqua solutions telonii, pedami, pontivegii, stabellae, gustumas, sive everius cujuscunque eaeactionis onere, impedimento et molestia quibusvis semotis, trangirs, stare, morari, H redire secure et libere permittatis, et permitti faciatis, sibi, familiae, equis, et rebus suis, dum et ubi opus fuerit, atque pro parte ipsorum desuper adhortati fueritis et requisiti, de securo et galno conductu pronidendo. In quo nobis gratam exhibebitis

complacentiam, erga vos et vestrum quemlibet loco et tempore as erentibus, per nos deserviendam, atque paratas voluntates semper promerendam. Datum eae villa nostra Anno MMXVI.

Urbium Porlugalliae princeps est Lisi bona. Circa eam intra quinque milliaria, frater regis maximum habet vectigal ex vino, quod illi die Iohannis Baptistae exsolvi bonum et dela calum. Si vinum non datur, pecunia ingens ejus loco penditur. Gimarante Porto octo milliaribus distat. Ibi Episcopus aedes

habet loco alto extructas, urbs autem inter montes ad mare si laesi, cujus latus unum sinus maris amplectitur, quem transmisimus. Ad nullam aliam urbem juxta mare sitam plures naveS conSpeximuS, quam apud eam. Nam eo multa mercimonia aliundo mari comportantur.

Multi sunt Ethnici in ea urbe, qui a Christianis divenduntur. Νam quotannis multa eorum millia captiva adducuntur, alque ita venduntur et emuntur. Ii nunquam in patrias regiones reve Diuitiato by Cooste

113쪽

tuntur, nisi ab aliquo eo venditi fuerint. Qui baptismale sacro lustrali fuerint, a Dominis Suis non venduntur . praeter cum ab iis dono amicis dati fuerint, alioquin usque ad extremum vitae finem ab illis relinentur. Τalis quivis ex barba, coloribus illita, qui nunquam ablui possunt, cognosci potest. Sed alii Ethnici, qui ex Barbaria adducuntur, corpora habent picturata, eorum aliorumque magnus est in Porlugallia numerus. Rex enim Porlugalliae in eorum regionem cum exercitu impetu sacto, multa millia virorum, mulierum, insantium inde abducit, quod Singulis annis Iacere consuevit, et quicquid sae minarum aut insantium adduclum fuerit, id per urbes suas civibus distribuit, qui eos Suo sumptu alere coguntur. Eos adultos quaestores regii in servitutem divendunt, ex quibus multa aureorum millia rediguntur, et in fiscum reseruntur. Et quoscunque servi liberos procreaverint, eos ad adultiorem ae latem alere coguntur, tum demum et ii divenduntur. Portu Bisanam quinque milliariu in itinere pervenimus. Is pagus in montanis non procul a mari jacet. Ex illa urbe ad hunc pagum iter est perpetuum non longe a mari, quod a dextra nobis erat. Et ab ea parte nullus est Christianorum Rex vel Prine eps,

sed Sarraceni habitant, qui sunt duplices: Nigri et Albi. Risana sex milliaribus Λ quada distat, ilidem pagus, quem lambit amnis A quada, qui a pago nomen habet, ponte lapideo junctus. A quada Anneiadum quatuor in illiaria, et is pagus inter montes

Silus, non magnus, quatuor eaSis tantummodo 'conStans. Annelado Coimbram trium milliari uin via est. Urbs haec et arx numine Monda praeterfluente irrigatur, quod ponte lapideo non longo junctum est, estque inter montes Sila in colle declivi. Non est magna, sed elegans et munita. Infra urbem, Secundo numine , planities est amoenissima. Iler ad eam urbem est per montes, qui Anisum ferunt. Et inde non procul alii conspiciuntur montes, qui oleas producunt, inter quas sunt vinela, et aliae varii generis arbores. Apud eam urbem ex adversa suminis parte coenobium est elegantissimum. Ibi quoque plurimae visuntur cupressi arbores, horti item elegantissimi. In eam urbem nos ingressi non Sumus, nam tum ibi aer pestilens erat, sed circa urbem transivimus, pernoctavimusque in P3go quod ain, quatuor milliaribus inde distante, nomine Rahagala, qui in montanis silus est, in quo quatuor tantum aedes viSuntur. Diuitiaco by Coos e

114쪽

Rab agala Alva Fagerum quatuor sunt milliaria: is locus in montanis est. Inde Τomaram quatuor est milliarum iter: id oppidum apertum est, sed amplum, et inter montes Silum, torrente quodam anonγmo irrigatur, cui arx valida imminet. In eo loco vidimus quo pacto sacrifici recens sacris initiali, primitiam suam Missam celebrantes, sallent. Νamque Missa peractaeo die et insequenti cum lubicinibus per oppidum obambulant. Ibique saltu et cantu virorum, mulierum, Sacerdotumque omnia persi Upunt, illo recens inaugurato Sacerdote chorum ducente, reliquis aulem insequentibus. . Et haec ibi consuetudo est in exequiis alicujus demortui: Vita aliquo defuncto, adsertur in templum vinuIn, Caro, panis, aliaque cibaria, et cognati illius demortui lanus sequuntur, alba veste su nebri induli, cui sunt assuli cuculli, in modum Monachorum, qua veste sese mirabiliter obvolvunt. Ii vero, qui ad eum deplorandum mercede conducuntur, nigra veste amicti incedunt, Hulatumque mirabilem, qualis apud nos laetitia gestientium, vel potorum vox est, equnt. Tomara Punne tum tria sunt milliaria: pagus est in montanis Silus, Supra quem arx deserta jacet. Eum pagum duo sumina ex diversis partibus rigant, quae infra pagum in unum confluunt. Id quod in alterum evolvitur, Dura vocatur, et in Porlugallia lanies suos habet. Alterum, quod Duram recipit, Τ agus appellatur. Id in Castilia exortum, per Poriugalliam fluens, ad Lisi bonam in mare sese exonerat. Punneto Montra gilum septem sunt milliaria: is pagus inter montes Ioeo edito situs est, ad eum via est per deserta et Oliveta. Intra id septem milliarium intervallum, quod intra Punnetum et Montragilum interjacet, nullus est pagus. Circa hunc pagum maxima est copia leporum et cuniculorum, ut non verisimile videatur ei, qui non ipse conspexerit, quanta eorum vis in eum pagum adseratur. Pro vero nobis narrabatur, una vice ducentos vel trecentos capi et afferri posse, et id quotiescunque placitum luerit. Venandi potestatem habent non solum ejus pagi, Sed eliam finitimae regionis incolae, nam horum animalium ubique maxima est copia. Μon tragilo Re alum septem milliaribus abest: id est castellum in monte situm, cui arx Superne

imminet. Ad id castellum via est dissicilis per deserta. Realo Ebora tribus milliaribus disjuncta est.

Diuili sed by Cooste

115쪽

Haec altera est urbs regni Portugalliae primaria, ubi Regem eum aula oflandimus. Haec urbs nullam habet arcem, sed domus Episcopalis lanium, et altera Ducalis, qui frater est Regis, insignes in ea conspiciuntur. Episcopalis Domus templo est vicina, cui et porticus lapidea eleganter extructa. et hortulus amoenus, variis herbis et arboribus excultus, contiguus eSi. Urbs ipsa in plano sita est, vinetis frequentibus circumjectis, quae vina sortia admodum et austera producunt, ut ea aqua dilui sil necesse, alioquin bibi non possent. In hac urbe sunt mulli Sarraceni, et Aethiopum Aethiopissarumque ex Barbaria ad tria millia. Et id addere operae pretium erit, quod verissimum est: In iis locis trilicum vel siliginem tribus mensibus, postquam Sala fuerint, maturescere et demeli. ille ira lus quatuordecilii milliaribus a Lis ibona distat, Santari nnomine, qui rerum omnium est seracissimus. Nec abs re suerit hoc loco memorare, quibus urbibus Rex Porlugalliae in Λsrica poliatur: una earum nuncupatur Athacer, hanc expugnavit annis ab hinc octo idem Rex, qui tunc rerum poliebatur. Alteram urbem occupavit avus ipsius ante annos quadraginta. Λpud regem Portu galliae conspexi animalia, suavi odoro fragrantia, quae cati Al c aliae vocantur.

Litorae Alsonsi Regis Portu galliae.

Alfonsus Dei gratia Porrugallias et Alyarbii Reae, Sceptaeque

et Alcasaris in Africa Dominus. Universis et singulis Regibus, fratribus nostris charissimis, plurimas cum recommendatione salute3, nec non Principibus

Ecclesiasticis et Saecularibus, Bucibus, Marchionibus, Comitibus, Baronibus, Nobilibus, Clientibus, Oraicialisus quibuscunque, Capitaneis, Burgyraviis, Uicariis, Generalibus, Potestatibus, Ancianis, Gubernatoribus, Praesidibus, Iudicibus, Telonariis, Tributariis,

pagsuum Custodibus, cinitatum, Oppidorum, villarum, et locorum, caeterisque nostris dilectis, cujuscunque dignitatis et praeminentias fuerint, status, gradus, et conditionis, ad quos praeffentes pervenerint, Salutem et sincerae dilectionis Uectum s Serenissimi,

Uenerabiles, Illuatres, Magnisici, Nobiles, et caeteri circumspecti a

116쪽

0uia nobilis Leo de Rosandala, de Hama, majoris experientiae

gratia, et ut eae moribus diversorum regnorum meliorem vitae frugem probabilioremque militarem normam sibi csmparare valeat, ad varias orbis partes et regna proficisci conatus est, operaeque jam partem implevit, nos autem hoc illius propositum magnopere commendantes et cupientes in omni progressu sui itineris plena securitate gauders, nobis ipsum sincero reco,nmendamus afectu, nos hortando, nostris Dero regnicolis et provincialibus, et terrarum nostrarum subditis atricte praecipientes: quatenus, cum eundem Dominum Leonem ad nos terrasque vestras declinare contigerit, in hujusmodi suo transitu recommissum favorabiliter suscipere et tractare, atque in his, quae 3 curitatem sui concernunt itineris, promotivam et gratuitam velitis ostendere et exhibere voluntatem, ip8umqus una cum familia, equis, rebus, bonisque suis universis, P r quoscunque passus, portu3, pontes, terras, resna,

dominia, districtus, civitates, oppida, castella, villas, et quaelibet alia, nostrae et vestras Iurisdictionis loca, tam per terram, quam per aquas, absque aliqua Solutione, telonii, pedagii, ponticessii, sabellae . sino alterius cujuscunque exactionis onere, impedimento, et molestia quibusvis semotis, transire, stare, morari, et redire secure et libere permittatis et permitti faciatis, sibi, familias, equis, et rebus suis , dum et ubi opus fuerit, atque pro puris ipsorum desuper cohortati fueritis et requisiti, de securo et salvo conductu providentes ad nostram complacentiam. Datum ea civitato

nostra Eborensi, XIII. die Septembris, Anno Domini MCCCCLXUL

Literae Fordinandi Visiensis Bogiaeque DuciS.

Infana Dominus Ferdinandus, Uisiensis Begiaeque Dux, ac coninaa et Mauras Dominus, necnon ordinum militiae Domini nostri Iesu Christi, et Beati Iacobi Gubernator in Regnia Portu- gallias et Alyarbii, equitum praefectus, Universis et singulis Regibus paratum et obsequiosum.animum, Ducibus, Marchionibus, Comitibus, et aliis Principibus charitatem ainceram, Bam bus

117쪽

eero, Militibus, Scuti feris et aliis Nobilibus, Communitatibusque,

necnon patriarum, terrarum, et locomum Dominis benevolentiam meam, Connestabulariis, Marescallis, Admiraldis, Capitaneis, gentium , armorum, et aliis guerram in terra vel mari frequentantibus, Senescallis, Basilinis, Praepositis, Scultetis, Majoribus, Scabinis, Gubernatoribus, Rectoribus, Capitaneis et loca tenentibus, oppidorum , villarum, civitatum, castrorum, fortaliciorum , pontium, portuum, districtuum et locorum custodibus, Iudiciariis, Osciariis, subditis, amicis . consae ratis et benerolis Domini mei regis, atque meis, ubilibet constitutis, ac caeteris omnibus, quibus nostrae praesentes ostensae fuerint literae, dilectionem et salutems Ouia Illustris et Magnisicus Dominus Leo de Rosmital, alias de Blatna et Frin ery, de Regno Bohemiae, pridem apud me descendens, mihi exposuit, quod tum devotionis et peregrinationis causa, tumque, ut more illustrium nobiliumque virorum nobilitates, proprietates, conditiones, ac mores diversorum regnorum, prOPH-ciarum, patriarum, principatuum, dominiorum et locorum scrutcturet cognoscat, imo verius animum suum in actibus virtuosis ampliusezerceat, ad diversas tam remotas, quam propinquas mundi regiones ac partes transferre se disponat, postulans etiam per patentes apices meos commendari, cujus tam favorabili petitioni, nobilitatis intuitu, durimus non abnuendum: ea propter me, qui commendaticia tam Imperiali9 majestatis, quam aliorum dirersorum Germanicus nationis principum scripta sui fanore suscepi, tum aspectu personae, tumque multiplicium suarum eaeperimento virtutum comprobata, Vos eaecellentissimos Dominos Reges obsecro: Duces vero, Marchiones, Comites, aliosque Principes rogo, caetero8que Omnes alios et singulos hortor et requiro, mis tamen vasallis, servitoribus ac subditis districtius praecipiendo pariter et mandando: uatenus praefatum Dominum Leonem, dum penes vos declinanerit, tum nobilitatis intuitu, tumque meritorum suorum probatissimorum consideratione, ac mei contemplatione et favore recommigsum guscipere et habere, favorabiliterque tractare, nec non ipSum una Cum quadraginta personis proceribus et nobilibus, aliisque familiaribus suis, et de comitira sua, et totidem equis aut inferiu' et Cum eorum equis, literis, auro, argento, balistis, bulgiis, fur delis, rebus et bonis quibusnis ad eos pertinentibus, in et per resna veStra, per provincias atque patrias, ditiones, iurisdictiones, Diuiliaco by Coos e

118쪽

cinitates, districtus, passus et loca tam ve8tra, quam mea, et alia etiam vobis credita et commissa, ubilibet venire, pertransire stare, pernoctare, morari, ac inds abire, reverti et redire, permittere velitis salaos, tutos, pacificos, liberos et quietos in corporibus, rebus, et bonis suis huiusmodi quibuscunque nocte dieque, in terra marique vel fluvio, totiens quotiens, ac ubi, quo et prout eis accommodum fuerit, vel videbitur expedire, cessantibus disturbio et impedimento quibuscunque et absque alicujus telonii.

ducit, pedagii, gabetae, fundinanis, sine alterius debiti vel tributiaolutione vel exactione, quinimo de securo et salvo conductu, suidis, victualibus, et aliis rebus eis necessariis sibi provideatis, et faciatis per alios, quorum intererit, provideri. In praemisSis faciendo vos Domini Reges, Principes et alii supradicti, quantum pro vobis, et pro vestris in simili vel majori casu steri me cuperetis, 'quod animo utique libenti faceremus, Vos vero mei servitores ac subditi eatenus de bona et prompta penes me obedientia veniatis commendandi, et non de inobedientia puniendi; Praesentibus usque ad unum annum a die Datae ipsarum computando duntaetat, et non amplius in suo robore permansuris. Excivitate Morensi, decima serta die Septembris, Anno Domini

orensi urbe a Rege Porlugalliae digressi, noctem transegimuS Εvora monte, quae urbs quatuor milliaribus inde distat, in montanis editissimo loco posita, non adeo ampla, in qua nullus est fons vel puteus, sed aquam infra urbem incolae pelere coguntur. Molendina ibi, quae equis aguntur, habent. Evo ramonte Estremo sium duo sunt milliaria: hoc oppidum et arx itidem in montani excelso in loco situm est, olivetis plurimis id circumdantibus. Estremosio Ei v a s i u m sex milliaribus distat: urbs est magna arci conjuncta, inter montes loco allo extructa, hinc campestria, hinc moniana prospectans. Ea a finibus Castiliae quatuor milliaribus parvis abest. In hanc intromissi non sumus, nisi juramento prius

praestilo.

Eluasio B a d a j o s tria sunt milliaria: urbs est et arx, in montanis editiori loco imposita. Eam praeterlabitur amnis nomine Gua

diana Anas olim dictus). Haec urbs jacet in finibus Portugalliam a Castilia disterminantibus. Bad is Lobo na quinto distat lapide:

119쪽

pagus est in colle campis undique circumdato situs, eodem sumine Guadiana collis radices lambente Lobona Meridam quatuor numerantur milliaria. Urbs est destructa in convalle inter montes sila. Eam urbem deleverunt quondam Romani, quae ianta amplitudine suisse apparet, ut cuivis earum, quas nobis hucusque magnas intueri licuit, comparari possit. Haec vicissim Romam destruxit. Eam irrigat Gua diana amnis, qui specu moniis excelsi, urbi impendentis, septem milliarium intervallo conditus ad Meridam iterum erumpit. Merida proficiscentibus iter est quinque milliaribus per deserta, quae nihil aliud serunt, quam Anis uin et Pu Iegium herbas. Merida Mede linum quinque distat milliaribus: urbs est arci subjecta, non admodum ampla, quam undique planities cingit, praeterquam ab uno latere, quod monte S occupant. Haec ab arce per declivia collis sese extendens, in planitie desinit. Mede lino Mae riuale gum sexto abest is pide: pagus est in plano situs, ad quem via est per nemora amoenissima, quae varii generis seris abundant. utpote cervis, damis, et aliis. In illo pago aedes sunt elegantes, quae alias in eo pago praecellunt, eae ad coenobium quoddam, de quo infra dicturigumus, pertinent. In eas aedes divertere solent homines nobiles, sed quae absumpserint, ea solvere cogunt str. In iis Stabulari possunt circiter centum equi, vel plures, nam domus est plane regia. Maericalego Guada lupam octo milliarium iter est. Pagus est, et coenobium Dei parae virgini dedicatum. Id inter montes maximos et allissimos jacet, itineraque ad id serentia sunt admodum aspera et dissicilia. Fama est, in nulla Christianorum provincia

majorem hominum concursum pio et de volo studio Susceptum esse solere, quam ibi. In eo coenobio sepultus est Rex Porlugalliae eum uxore, parens ejus quem nos regnantem adiimus. Ille Rex

Portugalliae mullis muneribus et donariis, aliquot millium prelio, id coenobium ditavit, quod et filius patrem aemulatus secti, multisque illud millibus locupletavit. Ea dona, quae pater et quae

filius dederant, omnia nobis monstrata sunt, ut inserius dicetur, cum aliis compluribus reliquiis, et muneribus aureis, argenteis et gemmeis, quibus paria nunquam videram. Monasterium est omnium rerum locuples et abundans, si unquam ei simile conspexerim.

A sacerdotibus ejus loci nobis narratum est, quo pacto primum 7.

120쪽

illud monasterium landalum sit: Pastores nempe greges pascentes invenisse imaginem Dei parae virginis in eo loco, ubi monasterium conditum est, quae huc usque in eo monasterio observatur, quam et nos, qui in Domini comitatu suimus , vidimus. Eam imaginem cum multa miracula edere in illo coenobio reges et principes rescivissent, Iargis id muneribus ornarunt. Idque affirmabatur, ejus monasterii proventus annuos esse quadraginta millia trecentos

viginti et quatuor Dublos: ii sunt nummi Porlugallici aurei, in Castilia etiam vulgares, Ducati Hungarici pretium aequantes. Monasterium illud aedificatum est a sacerdotibus, qui etiam pagum

monasterio alacentem adeo magnifice exornarunt, ut aedium Structura urbi alicui adaequari possit. Coenobium ipsum est amplum et elegans, in quo triginta duo sunt siphones aquam e VomenteS, ut plures in nullo coenobio viderim. A prima Monachorum in illud collegium inductione anni sunt mille trecenti octoginta novem. Nam ibi antea Eremitae habitabant, praecipue nobili genere orti. In eo coenobio talis est Lex: si quis militiam sectans, vel locorum sacrorum invisendorum gratia peregrinans, ad eos devenerit, et apud eos in morbum inciderit, eum obnoxii sunt ii sacerdotes in coenobium recipere, et omnes res necessarias suppeditare. Si vitam ibi finierit, funere honesto justa persolvere, sin autem ex morbo convaluerit, in qnascunque regiones, vel provincias pr ficisci voluerit, lenentur eum rogali, proprio sumptu, Per totam regionem usque ad sines deduci curare. Id in suis statutis habent. In eo coenobio morbo est correptus Burianus a Schuan berg. quem ibi morbo delentum, ad Regem Arragoniae proficiScentes. reliquimus. Qui postea confirmatus et in patriam reverSus, eoru inhumanitatem praedicabat, quemadmodum eum tractaverint, atque per totam Hispaniam usque ad Galliae limites deduci curaverint. Hoc coenobium jacet in finibus Hispaniae, Galliae, Νavarrae et Porlugalliae. Et id nobis relatum fuit: eo in loco habitasse Eremitam quendam atque sacellum quoddam ligneum exstruxisse. Apud quod cum magna edi miracula innotuisset, homines ad eum locum frequentes commeaSSe, pecuniamque eontribuisse, ut magnisscentius templum instauraretur. Eo mortuo alium in ipsius locum Eremitam sucincessiSSe, qui sacellum vel templum lapideum aedificarit. Idque addebant Sacerdotes ejusdem eoenobii, annales suoS memoriae Diuitiato by Cooste

SEARCH

MENU NAVIGATION