Des böhmischen Herrn Leo's von Rožmital Ritter-, Hof- und Pilger-Reise durch die Abendlande 1465-1467 ; Itineris a Leone de Rosmital nobili bohemo annis 1465-1467 per Germaniam, Angliam, Franciam, Hispaniam, Portugalliam atque Italiam confecti, com

발행: 1843년

분량: 232페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

Secundum ea ille ipse luctator in diversorium ad Dominum accessit, attrectansque eum dicebat, magno corporis robore illum praeditum esse oportere, apprehensaque Domini dextra, paululum eum a priori loco seduxit . quod Dominus magnopere mirabatur quid sibi hac re vellet. Postea accedens ad Johannem ZehrovIensem imposita manu sua humero ipsius, saltu manum suam humerumque ilius, conjunctis pedibus, supersiliit. Τum D. Johannes dicebat ad Dominum: Νunquam Hercle ei Similem conspex , u am parvus homuncio lanio robore polleret. Si non expertus e&sem, non ipse fidem adhiberem. Illa vero fama de ipso erat, sed nos id non vidimus, eum armis onustum per quinque vel sex milliaria tam celeriter currere eonsuevisse, ut nullus, Interiori tantum linea veste indutus, ejus cursum a quare, mullo minuS Superare possit. In urbe Olmedana Rex frequentissime habitarct

exoetebant, quod illis Rex auribui curavit. De hac urbe aliud, quod fieribam, non habeo, nisi eam ab hominibus incoli, ipsis Ethnicis deterioribus. Νam Sacrifico Corpus Dominicum in Missa elevante, nemo in genua procumbit, Sestantes permanent, tanquam bruta animalia. Vitam vero tam Duram et Sodomiticam agunt, ut me eorum scelera enarrare pIgea pudeatque. Quinimo ipsi hoc praedicant, huic urbi similem in tota Caslilia non inveniri. Quod sacile crediderim, ita rem Sese habere.

et conelama oppugnantes. Cumque nostruin aliuns aedes egressus

zani quaerentes, ut ea, quae babebantu eo don m diu nobis eripere, hique insuper nos i mdar P i. mulli habitant Ethnici, qui vocantur Saracen , sint Ethnici an Christiani' non facile judicaverim. Haec etiam injuria nobis ab illis allata est: onannes

vi ensis colludens cum quadam puella, mammam illius attrectavi,

quod' 'Videns quidam Hispanus, maledicebat illi c

aulem a nobis non fuit intellectum. Ad quem accedens D obannes colaphum illi inflixit, atque e diversorio mecit serme horarum spatio interjeclo, ille collectis qua mhominibus aedes nostras adortus est, trucidare nos dupDiuili sed by Cooste

92쪽

eum Rex rescivisset, ficti ini viros quosdam nobiles misit, qui eam rem sedarent. Eo tempore magna dissensio erat inter regni proceres, nam eoruni pars major regis fratrem suffragiis suis regem declaraverat. Quam ob cauSam tunc temporis unum ex eis, veste

aurata amictum, Rex comprehendi, eumque in loeum supplieii duet. alque supra columnam ad id praeparatam collocari, jaculisque impeii, eadem veste indulum, jussit. Quaerenti mihi, cur ejusmodi supplicio afficeretur responsum eSt: Eam in illa regione consuetudinem esse, ut si quis morte mulctandus sit, eo modo interficiatur, aliud enim se supplieii genus non nosse. Scopus qui pelidebet, in mamma ejus dextra signatur. Qui scopo quam proximum locum tetigerit, dantur illi viginti quatuor Maravedini nummi aenei. Sed scopo aberrans aureum Hispanicum solvere cogitur. Quam pecuniam postea in convivia et potationes insumunt. Et quicunque vult, iaculandi potestalem habet, nullique id dedecori, sed honori potius imputatur. Hujusmodi supplieio ipse adsui, multosque

scopo aberrasse vidi, qui omneS Singulos aureos nummos depon-nere Sunt coacti.

Rursus in Biscata aliud supplicii genus spectavi: qui morte

est alliciendus, in supplicii locum adductus, catena inedius constringitur, et eolumnae vel palo ferreo alligatur. Circa eam columnam exstruuntur quatuor prrae, ipSa eolumna altiores, quae accenduntur. Et antequam ignis excitatus subsidat in cineres. lotus homo comburitur, ossibus lanium manentibus integris. Contemplatus sum et alia Supliciorum genera varia, quae in nostra regione in usu non sunt. In Biseata, in unaquaque urbe paulo majori, patibula habent, columnis, quae in inedio foro erigi solent, adjuncta. Et si quis suspenditur, in tertium usque diem in patibulo relinquitur, postea deponitur, et in coemii erio tumulatur. Τamque severe surta ibi vindicantur, ut, si quis oboli pretio rem quampiam

abstulerit. suspendatur. Dissiligod by Cooste

93쪽

73 Literae Henrici Castellae Regis. '

Henricus Dei Gratia Rex Castellae, Legionis, Toleti, Galeriae, Iapalis, Cordubae, Murciae, Iahennas, Alyarbae, Algextrae et Gibraltar, ac Dominus Biscatae et Molinae, Uninersis et singulis. serenissimis confratribuε nostris, Regibus, Illustribus et Venerabilibus, Secularibus et Ecclesiasticis Principibus, Magnisicis, Ducibus, Marchionibus, Comitibus, Baronibus, caeterisque nobilibus, clientibus, et oscialibus quibuscunque in civitatibus, terris, castris, nillis, oppidis, et ubilibet constitutis, tam nostras, quam alienae jurisdictioni subjectis, cujuscunqus gradus, dignitatis praeminentiae, net conditionis fuerint, ad quos praesentes nostrae literae

pervenerint, amoris incrementum, et Ralutem in Domino sempiternams Cum in praesentiarum Nobilis vir Leo de Rosmital et de Blatna. Illustrissimi Domini Federici sacri Romanorum Imperatoris semper Augusti familiaria, ac suadem Imperii si lis dilectus, ad nos personaliter go contulerit, cupiatque quibu8dam de causis animum suum moventibus ad diversa regnorum mgtrorum, eorundem et dominionum loca, et ad alias mundi partes promisci: Nos hujusmodi suum laudabile propositum comprobantes, cupiente3que praefatum Leonem in sui itineris progressu plena ubique securitate et immunitais gaudere, Universitati vestrae ipgum, quantum po38umus, sincero Commendamus sectu, eandem universitatem exhortantes, subditis vero nostris districte praecipiendo mandantes, quatenus eundem Leonem, cum ad nos declinare contigerit in hujusmodi suo transitu, nostrae contemplationis intuitu recommisgum suscipere, favorabiliter tractare, atqus in his, quae securitatem et celeritatem concernunt aut itineris, velitis gratam Ostendere voluntatem, Ipsumqus cum familia, equis, rebus, et bonis suis univerat' per quoscunque passus, pontes, terras regna, dominia, districtus, civitates, Oppida, castra, castella, nillas et quaelibet alia nostras et vestrae jurisdictionis loca, tam per terram, quam per aquas, absque aliqua solutione dacii, pedagii, stabellas, fundinanis, seu alterius cujus unque exactionis onere, impedimento et molestia cessantibus quibusvis,irct, transire, stare, morari, et redirs secure et libere permittatis

et permitti faciatis, sibi, familiae, equis et rebus suis, dum et ubi Opua fuerit, atque pro parte ipso m desuper adhortati et requisiti fueritis, de securo et palvo conductu providendo. Id a Diuitiato by Cooste

94쪽

robis ad rem nobis gratissimam agaripturi, et a nostris ad servitium singulare, obserente3 -s ad similia et majora. Datum Ulmeti die vigesima mensis Iulii, Anno Domini Millesimo Ouadringentesimo Serastesimo Sexto, Regni nostri Anno XII.

. el RO , Da m nil to Serenissimi Domini mei negi Iohannes de Viterbio Seeretarius. m. pR.

Olmedo Medina in Campi trium milliarium iter est. Haeduae sunt urbes, altera monti imposita est, altera monti subjacet: haec salis ampla, illa vero minor est. In ea, quae sub monte jacet, domus est ampla, inagnificeque et apparale exstructa, in qua nati sunt duo Reges, Arragoniae el Νavarrae. Itaque serebatur illum . qui fuit Rex Navarrae, patrem suisse istius principis, quem in aula regis Galliae vidimus. Qui, cum ibi essemus, in matrimonium ducturus erat sororem Regis Galliae Magdalenam, quae Regi Ladis lao gloriosae memoriae desponsata suerat. Et ille princeps legitimus est haeres Regni Νavarrae, sed eo tempore, quo in Gallia essemus, nondum eo potiebatur, Rege Ar-ragoniae illud obtinente Verum eo anno debebat illud ab Aragonio, uti per Galliae Regem pactum erat, Navarreno restitui, qui demum diademate insigniendus et confirmandus erat. Sed ut ad eos reges, qui in urbe Medinensi nati sunt, revertar, ii habuerunt adhuc Datrem tertium, quibus omnibus Rex Νavarrae supervixit. Ex ea urbe digressi, quindecim milliarium intervallo nulla prata vel sylvas vidimus. Ad ignis usum fimum pecorum accipiunt, eoque ad cibaria percoquenda utuntur. Implet etiam in eadem

causa lignorum vicem cespes aestivo tempore effossus, et in Strues, ut arescat, compositus, aut Sarmenta vilium.

Medina campi Cantata pedram sex sunt milliaria. Ea urbs Episcopo cuidam paret. Ab ea quatuor milliaribus pagus distat, ultra quem rasa extructa est, quam Eremita quidam incolit. Is Rex Potniae, quem ab Ethnicis occisum esse fama erat, eSSEpulatur, sed Ego id non assirmo. Idem et Domino narrabatur, nempe eum esse Regem, qui cum praelio ab Ethnicis victus esset, perpetuae sese solitudini, ob fidem illis non servatam, devovisset. Cum in castellum quoddam venissemus, dicebatur eundem eremilam trium milliarium intervallo inde abesse. Quapropter Dominum videndi illius cupido incessit. Deflectentes igitur amplius quatuor init-Diuitiato by Cooste

95쪽

liaribus de via. ad eum prosecti sumus, prius admonili. circa ejus casa loca esse nemorosa, eumque, Si nos e loginquo eonspexiSSel, si alim sese in latebras occuli aliarum. Eo Dominus Pontendens, d o-hannem Zohroviensem, Heroldum, Frodnarum, Scha Scheonem sibi adjunxit, reliqua familia itinere eonsueto praemiSSa. Tum ille, qui itineris dux erat, Dominum monuit, inquiens: Dο- minet ille ex eremo e longinquo nos advenientes potorii conspicere, Seseque occultare. Quem Dominus, rPlicto aliquo, qui viam monstraret, praecedere jussit, ut eum inventum, dum nos veniremus, retineret, nst aliquo secederet. Postquam in desertum ad ejus casam ventum osset, ille ex casa ad Dominum egressus est, Dominoque per Heroldum eum alloquenli, et ex qua regione oriundus esset

p rounctanti, respondit inquiens: Quid ejus Domini vel principis tantopere interest seire, de patria mea, quod tam sedulo, unde, an ex hac vel alia provincia oriundus sim' perquirit: Ego quidem bonum virum non novi. imo coram videt me, pauperem Eremitam in hoc deserto degentem esse. Aderat lum peregrinator quidam gente Pol Onus, qui nos per quinquaginta milliaris, juxta jumenta pedes .eundo, antea comitatus fuerat. Is rogabat Dominum, ut Eremitam pedes nudare juberet, dicebul enim si sex digitos in alterutro pedum habuerit, pro certo Regem Poloniae, qui a Barbaris

victus esset, existimandum esse. Hanc rem Dominus cum ab

Eremila postularet, ille diu sacere denegabat, sed landem precibus Domini victus, pedes calceamentis exuit. Τum Pol Onus ille conspectis in pede sex digitis accedens ad eum, in genua procubuit pedemque amplexatus dixit: Τu es haeres noster et Rex, qui bΡllo ab Ethnicis superatus es. Ille respondens dixit: demiror te, quod

coram me in genua providas, pedesque meos amplexeriS, cum me eo honore indignum esse non ignores, nam quo ego sum homo peccatis mullis obnoxii 8, quae in hoc deserto expiare constitui, si mihi Deus op. max. in eo proposito perdurare concesserit. Haec locutus surrexit, et lachrimans in casam suam secessit. Cum inde discederemus, Polonus ille dixit ad Dominum: Prosecto Domine scias, flaturam et Signum. quod in pede vidi, certo arguere, eum esse Regem Poloniae, nam earum rerum a prima puerilia recordor. Eremita autem ille tunc temporis magno erat natu, annorum circiter septuaginta, slatura procera, facie oblonga, colore suscο, naso eminenti. rapillis nigris, barba longa ot cana. Veste indulus Diuitiato by Cooste

96쪽

erat longa cinerei coloriS, et interula sub veste Seta ea quam lamen, ne conspiceretur, occultabat.

Ab eo pago Salinantica distat novem milliaribus. Haec urbs est ampla in valle sita, arcemque conjunctam habet. In ea magna est studiorum bonarum artium frequentia, nam serunt, in nulla Christianorum provincia tantopere studia florere atque ibi. In media urbe in soro patibulum spectatur: in eo si quis domeSticorum furto quippiam abstulerit, suspenditur, ei in tertium usque diem ibi relinquitur, postea in coemiterio sepelitur. Verum peregrinos in alio extra urbem patibulo suspendere conSueverunt. Eam urbem praeterfluit fluvius nomine Τormes, ponte lapideo non valde longo stratus. Ibi Episcopus habitat, qui nos comiter ac benigne accepit. Rus urbis Nobiles consuetudinem observant, ut die divo Iacobo Sacro boves indomitos in soro venentur. Quod etiam speclavimus, nam die Jacobi nobis ibi esse contigit. Inter eos boves uuu S, qui tertius ordine emissus fuerat, duos homines interemit, octoque alios laesit, et unum equum. Salmantica Bove dum octo sunt milliaria. Nullo antea in loco

plureS ciconias conspexi, quam in eo pago, numerum millenarium eas Supera8Se arbitror. Nec locustarum mihi major multitudo visaeSt, quarum lania vis erat, ut regiunculam aliquam cooperire poS- Seni. Bovedo Rodricum ventum, novem milliarium itinere: urbs

arei conjuncta est, non admodum ampla, in qua Episcopalis sedeSest. Ea in confinio Portu galliae posita est, circa quam delubra et coenobia quatuordecim visuntur, jacetque inter montes loco plano. In ea urbe Dominus honorifice tractatus est, si in ulla Castiliae urbe, vel alio ejus peregrinationis loco. Ea nullis Suburbiis circumdatur, praeter tribus casis, quae ante portam urbis

conspiciuntur.

Rodrico quinque sunt milliaria ad Sanctum Felicem, pagum amplum, et partim sepibus, partim muro cinctum. In eo pagoarI est, eximia pulcritudine et magnitudine. rius pagi causa lis est exoria inter Rcgem Castiliae et fratrem ipsius, iis temporibuS, cum nos in illis locis essemus, ideo quod Rex eum pagum cum arce occupatum dederit Episcopo Rodricensi. Rus regni procerum nobilitati Sque pars a Rege stabant, pars fratrem ejus studiis suis fovebant, ita ut major pars Duci, fratri regio, adhaereret.

Diuili sed by Cooste

97쪽

Sane loselice II ino et togam tria milliaria: is pagus est amplus, aedibus lapideis, legulis lateriliis conlectis exornatus. ejusdem Episeopi dominio subjectus. Hi noetioeta ad amnem Durium unius milliaris iter est: is magnam aquarum molem trahit, ita ut eo in Castilia fluvius major non sit. Hic Castiliam a Portu gallia dirimit, ita ut allera ejus ripa Castiliae, altera Porlugalliae adnumeretur. Id numen peientibus occurrunt montes altissimi, difficilia itinera praebentes. Ubi eo ventum est, id bini semper equi et bini homines transmisimus, nam tum ratis plurium capax non erat. Ab eo sumine Fregium trium milliarium disjacet intervallo: pagus est, et arx elegans et ampla, prima arcium Regis Porlugalliae a finibus Castili eis peregrinantibus obvia, in montanis sila. Eum pagum arcemque vineta pulchra et frequentia circumjacent. Fregio Τurrim montis corvi sex milliarium minus dimidio intervallum est. Urbs haec, in montanis posita, aspero ei impedito

itinere aditur. Ii montes varias arboreS produeunt, quas nec ego, nec ullus nostrum unquam vidit. Turri montis corvi Alebram sex sunt milliaria: pagus est in monte ex elso admodum situs, ut eques ad eum evadere nequeat, cum vix pedes ardua superare poSSil.

Sub eo pago amnis defluit nomine Τua. Ad eum pagum impeditae sunt viae et dissiciles.

In cireumacentibus montibus magna est copia Serpentum, seorpionum, et laceriarum. Serpentes sunt breves, sed crassi, alas vespertilionum similes habentes, et capita cuspidibus aduncis armata. Ii conspecto homine vel pecude volatu eum insequuntur, et adunca illa cuspide sese applicantes morsus infigunt, solentque volare per duo stadia vel ulterius. Scorpiones sunt canis venatorii medioeris magnitudine, tergo variato et picto, quales nullus unquam nostrum conspexit. Laceriae sunt non multo sele minores, capite quoque iisdem non dissimiles, colore viridi. Ε0s montes transire volentes, aestu quam maximo iter ut laciant necesse est, et Τheriacam in promptu habeant, alioquin transire propter ea venenosa insecta non poterunt. Νam si Τheriaeae subsidio in lali morsu venenato non uterentur, filatim expirarent, nisi lolum locum morsu venenato insectum excinderent. Per eos montes decem milliarium spatio, vel ulterius iter est, per quos, ut dixi, calore quam intensissimo iter sacere transeuntes oportet. Ea si quidem insecta Diuitiato by Cooste

98쪽

lunc temporis intra Saxa et Specus abdita quiescunt. Sed calorere millente egrediuntur, et saxis vel terrae incubant. Ea montana. celerius transiissemus, verum aestu abscedente ex templo in diversoria, metu illorum in Sectorum, divertere cogebamur. Magnaque esset in iis montibus serarum copia, ni ab illis insectis interimerentur, montes enim Sunt excelsi et lapidosi. In urbibus vel pagis, in iis montanis sitis, nullum pecus ali potest, propter eorundem insectorum impedimentum. Νamque ii serpentes alle admodum volani et longe sese jaculantur. In iis montibus arbores quaedam crescunt, qualeS in noStris terris non inveniuntur; eae soli a piretro herbae similia producunt, serunt et fructum quendam, qui si refringatur sortem emittit odorem. Aliae quoque arbores non admodum altae ibi visuntur, quarum solia Suavis sunt odoris. Quercuum Sunt tria genera in iis montibus: primum habet solia carduo similia: alterum producit solia albentia, et in serius lanugine quadam obducta. Tertium est, iis, quae in nostris regionibus crescunt, quod ad solia, simile, praeterquam quod illae in extremitatibus plures rimulas vel lacinias habeant. Conspiciuntur et aliae arbores ac herbae plurimae in istis montibus, quae in aliis regionibus non crescunt. His montibus superalis, Porlugalli ain tum primum attigimus. Statim sub ipsis montibus magna est copia arborum fraga qu3edam serentium, quae fraga marina nuncupantur. Εa aestate, quanos ibi versabamur, magnus eorum proventus fuit. Et quivis ea decerpere, nemine prohibente, polestalem habet. Ea regio ficu bus. amygdaliS. Vino pasSo vel arefacio, quod apud nos vinum Graeeum appellatur, maxime abundat. Et quamvis nullas auri vel argenti secturas habeat, aliarum lamen rerum ditissima est, pro quibus assatim auri vel argenti ab externis in eam importatur. Λlebra Paucam septem sunt milliaria: is pagus est inter montes silus, ad quem iter esi per magnos montes et SIlvas, quae raras alias arbores, praeter CaStaneas producunt. Pauea Varco de boni e sex milliarium via est: hic itidem pagus est casa S Sladio inter se distantes habens. Ad eum iter est per maximos et altissimos montrs, si qui alii hac in re, quos nobis Superare conligit, iis comparandi sunt. Inter eos montes amnis defluit nomine T a m e c a. qui ponte lapideo valde excelso jungitur. Infra ejus pontem alius fluvius sine nomine huic miscetur, eliam ponte Stratus. Intra sex milliarium spatium denavigantes, sexaginta duos Diuitiato by Cooste

99쪽

rivos in hunc amnem influentes, qui aquas purissimas volvunt, et trulis piscibus abundant, recenSuimus. Varodebonte Lanus am sex sunt intiliaria: pagus hic arei desolatae subjectus est. In iis montanis aliquot arces desertae conspiciuntur, ab agrestibus lanium inhabitatae, qui circa eas, so-diendo et serendo fruges, vitam sustentani. Νam nulli per aliquot milliaria sunt campi, idcirco difficilem et laboriosam vitam, per eos montes, homines exere ent. Ab eo pago discedentibus, lemplum a lalere inter montes apparet, in quo S. Domini us sepultus est, ubi sacrum ejus corpus vidimus. Hinc L an usa pagus quatuor milliaribus distat, quem Ava fluvius praeterlabitur. Lanusa B ragam duo sunt in illiaria. Urbs est et arx inter montes sita, a qua triginta milliarium non magnorum itinere divus Iacobus abesse dicitur. In ea urbe Archiepiscopus Porlugalliae domicilium suum habet. Arbores, quae paradisiaca, aurantiae, Limonia, granataque poma serunt, aliasque diversi generis, tum eliam herbas, a me antea non viSas, nullibi plures, quam apud eam urbem conspeximus. In moenibus urbis hujus haedera circum quaque crescit. A Braga tribus abest milliaribus oppidum Gi inaran ii um nomine, fialis amplum. Id et Braga montuoso dissiciliquo itinere aditur, circa vias Salvia minor et pulegium herbae undique crescunt. Bragae ossendimus Regem Porlugalliae, qui Dominum omnemque ejuS comitatum honorifice excypti. Attulerat enim Dominus literas ad Regem a germana ipsius sorore, conjuge Imperatoris, manu ipSius propria scriptas. In ea urbe ocliduum commorali sumus. Cumque inde discessuri Regique valedicturi essemus, Rex admodum humane cum Domino collocutus est, primum ipse, deinde per Heroldum, his verbis: Intelligo te, inquit, amplissimo genere natum esse, itaque a te peto, ut id propter nostrum regnique nostri honorem facias, et a nubis quippian , quodcunque placuerit , postules , ejus per nos compos fies. Eo sermone audito Dominus magnas Regi agebat gratias, pro honoro et benevolentia sibi exhibita, rogabal que regem ut sibi donaret duos Aethiopes. Quam postulationem frater regis adstans, cum audisset. in cachinnum essu sus dixit: Amice, illud quod poscis nullius est momenti, postula ampliora honestioraque, quam istos Aethiopes. Sed quoniam id tantummodo expetis, rogo, adjunge his tertium a me donum, Simiam videlicol, alque ila egregie Diuitiato by Cooste

100쪽

donatus in patriam luam reverteris. Forsan inquit, in vestris regionibus Aethiopibus et Simiis caretis, quod eas potissimum res expetiveris. Cum Dominus raros conspici diceret: ast apud nos. respondit Dux, abunde earum rerum est. Hic Rex, frater meus, tres urbes in Africa possidet, in quem regionem quotannis exercitum ducere Solet, a nullaque expeditione, quantumvis levi, laminanis redit, quin omnis aetatis et sexus, ad centum millia, vel

amplius Aethiopum adducat. Et id, quod adductum sueril, omne

divenditur tanquam pecus. Nam ea est consuetudo, ut ex aliis regionibus homines ad eorum mercatum eonveniant, et eos Coe

inani. Ex quorum prelio Rex plus fruolus capit, quam ex totius regni sui vectigalibus. Parvulus si quidem Aethiops duodecim vel tredecim aureis nummis Portugallicis venit, major vero multo cariori prelio. Isque mos est, si quis Aethiopem robustum et labori aptum nactus fuerit, ut eum baptizari curet, eumque non vendat. vel a se alienet, nisi eum amico dono dederit. Sed quoad baptismateniliatus non fuerit, quanti potest eum vendere potestatem habet. Cum ex Regia digressi essemus, Rex Domino duos equos elegantes, quos danellos cognominani, quibus celeritate et pernicitate vix ulla Christianorum provincia pares procreat, in diversorium dono misit, et omnia in diversorio pro nobis exsolvit. Braga profecti Pontem Limae venimus. Quinque milliaribus inde distat ea urbs, estque inter montes sita. Quam petentibus transeundum est flumen Cava dum, quod non procul Braga ponte lapideo non adeo longo junctum defluit. Ille vero amnis, qui Pontem Limae praeterlabitur, Limia vocatur, is etiam ponte lapideo bene longo sternitur. Urbs ea muro, ex Saxo quadrato constructo, circumdatur, turresque Omnes ex ejusmodi lapide, forma

quadrangulari erectas, habel. Pontelima Valentia quinque milliarium itinere distat. Ea urbs non admodum ampla, in colle inter monses sila eminet, amnique Minio praeterlabente irrigatur. Hie fluvius Portugalliam a Gallicia, in qua regione divus Iacobus sepultus jacet, disterminat, atque inde fluens in mare conditur. Hunc lr ecimus ad divum Iacobum eundo et redeundo. In adversa ripa jacet arx et urbs, nomine Τujum, Equitis cujusdam dominio subjecta, a quo ii, qui divi Iacobi limina visitare cupiunt,

commeatum vel salvum conductum, quem vocant, petere coguntur. Diuitiato by Cooste

SEARCH

MENU NAVIGATION