De vitis philologorum nostra aetate clarissimorum volumen primum quartum et ultimum. Auctore Theoph. Christoph. Harlesio culmbacensi

발행: 1767년

분량: 175페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

quod nimium discendi studiosis placerex, quora um pletique id agere videntur, ut aliena obrtrectatione crescant, et mature ad famam sine inulto labore perueniant. Neque eos probat,

qui prae huius philosophiae studio alias omne

doctrinas contemnant, neque iis assentitur, qui nimio matbematicae rationis studio eo stultitiae proce iserunt, ut in ea ipsam noscio quam sapia entiam et quaererent et inuenirent. Orator non est, qualem Cicero informaqerat animo, qualis fortasse nemo umquam fuit, . neque est, neque erit. Saepe tamen in siiqer,

hus honestissimorum hominum disertum se pro

bauit, saepe in cathedra, saepe pro concione sacra, neque umquam Auditores dimisit, nisi' liberalissima voluptate repletos. t Commendat eum totius corporis habitus, gestus, actio, cui primas et secundas et tertias Demosthenes noster tribuisse dicitur, et ipsius oris atque orationis suauitas. Oratio eius in iis libellis, quos docendi vel animi oblectandi causa scripsit, est elegans atque satis casta. ceteris dicendi vel vitiis veh virtutibus is ego non sum, qui iudicare vel possim vel velim. Leguntur a plurimis illius libri, qui in argumento diis mili it sunt sui similes, ut, si quis unum legerit, omnes legerit. Uitiorum si quod est, quod neque adfirmare neque refellere animus st, me quidem illo ita delectari fateor, ut Alcaeum naeuo in cari pueri articulo. Veterum pauci omnino sunt ,

32쪽

siarit, quos non legerit. Ex iis vero, qui pra cipiae ira deliciis atque amoribus ipsi sunt, cominmemorasse sum ciat Ciceronem, Plinium, Cum erum , Satasium, Horatium, ex Graecis Xeno risontem. Ex iis qui post restitutas litteras et gariter atque latine scripserunt, amat in primis Murerum, atque D. Guillelmum Bergeru', quem mori minus sbi ad imitandum proposuisse vide-xur, quam veterum aliquem, quod etiam ipsia nonnullis vitio verti intellexi. . Ipse vero, quamuis Pergerum praecept rem eximium parentis loco coleret, illud non dedit amori soli, sed etiam dignum iudicauit Propter praeclarum dicendi genus, quem imitaretur. Ac mihi quidem Bergerus litterarum Caussa Oinnino mori non debuisse videtur his temporibus, quibus vix duo aut tres human . talis Professores inueniantur, Bregeri similes. iΡoeta dulcis est. Exstant carmina illius latina, quae, puto, animi caussa composuit. Uem 'naculo sermone verius non fecit ante quam

i Gymnaso Gorticensi praeesse coepit, ut haberent discipuli in hoc quoque litterarum genere

. aemulum vel potius exemplum.

R Eam criticae partem, quae in eo versetur,:s ut, demonstratis cuiusque scriptoris vel vitiisse vel virtutibus, haustis ex ipsis fontibus rationiam bus, sensum pulchri atque venusti acuat, pluris, mum amat. Litteras hebraicas, quarum maXiso mam utilitatem esse in doctrina diuiniore sibi

33쪽

persuasit, iuuentutem ipse docet, ac nonnumquam dimisisse dicitur in academiam, qui statim earum doctores esse possent. Historiae et antiquitatis tantum tenet, quantum opus est ad explicanda veteris aeui monimmenta, quod profecto plus est, quam multi opinentur harum verum agriari. Qualis denique sit theologus, si alia deessene argumenta, inde existimari velim, quod Erlangenses eum sacrarum litterarum doctorem esse voluerunt. Neque enim de Baumesera theologo scribere institui. 1,. Bellum numquam gessit, quantum ego quidem sciam. Fecit eum natura a iurgiis alienissimum, humanitas vero litterarum mitissimum esse iubet. Ita ue si quem sorte inuenit, quem non possit adducere, ut idem sentiat secum, eum non modo non odie, sed etiam errantem multo magis iuuat. Scripsit varia, quae muneris ratio exigebat, vel bene de iuuentute merendi studium suadere videbatur, eaque varii argumenti, quae vel ad emendanda instituta scholastica, vel ad expli eanda philosophiae praecepta, vel ad illustranda veterum loca, vel ad liberalem denique animi voluptatem pertinerent. Ubi vero ad striabendum se contulit, non molitur diu, sed subito profligat, quae in manus hominum dare solet, atque in ea re ingenio atque natura Plus valet, quam industria. ' .

34쪽

Sua igitur sit laus ingenio atque doctrinae

aumeisi xi, ut, si vere et ex animo pronun-riaxe jacuerit, quae sentiam, paucos quidemata manitatis doctores, sed tamen aliquos ingeni doctrinaeque lavdq illi pares putem, docenti autem arte formandique iuueniles animos peritia quem illi comparem, inueniam omnino neminem. Quod ne arroganter dictum vide tur, testes ρppello omnes, quibus ab illo sua- ausimo ore pendere contigit, quorum unum quemque ea in re me consentientem habiturum esse confido. Primum autem illud intelligi volo, neque ergastulum esse scholam illius, ubi virtus atque doctrina popnis atque verberibus infligatur, neque impur e mentis officinam, ubi spes impunitatis maxima sit illecebra peccandi, sed bonae mentis sacrarium, musarumque tem- plum castissimum, ubi ex virtutis et eruditionis aemulatio exerceatur. Est enim eo in discipulos animo, quo Patres in filios esse solent, tantamque auctoritatem Iu- , 'stitia consecutus est atque bonitate, ut non modo praecipienti, monenti, atque etiam obium ganti et punienti, si quando tristis illa et misera veniat necessitas, libenter obediant discipuli, sed nutum quoque eiuε ac vultum revereantur. . 1 In d endo ingenia bona curat inprimis, neque tamen eos negligit, quos ingenii vitio misnus proficere animaduertit. Ne vero in his

pereat tempus, quod praeclaris ingeniis prod esse B a possit,

35쪽

p6ssit, his solis instituendis horae quadrantem

fere imperiire solet, Atque ita accommodarae docendi rhtionem ingeritorum varietati , vsye dem tempore et alacritati Consulae et tarditati illam inciret, hanc non retardet et frangat; n

hilque 4ta recondis habes, quod non et velle libenter et possit 'cum artium studi6sis comm uicare. Utrerarum vero studium ruuenibuν ipsa litterarum suauitate commendare solet phuam ut sentiant, singularia viri humnitas ae que alacritas facile emcit. Quo fit, ut discem di voluptas illis videatur, non labor, ut nullum sit scholae taedium, nulla commenta callide eX- cogitata ad otium atque ignauiam impune λ- uendam. Multi autem fuerunt, qui tanto li

terarum amore exardescerent, vi eos deinde

a nimio litterarum studio auocandos putaret. Atque etiam, quod raro fieri videas, hortari solet suos ad animuin liberaliter recreandum, quo alacrior resumtis viribus ad litterarum studium redeat. Saepe ipse egentibus aeris suin peditauit liberaliter, quo possent uti ad animum oblectrandum, hominum dignitatem, ratus, non diuitiis, quae mittis saepe contingant, sed i 'genio, doctrina, an initi esse metiendam. Philosephiae praecepta tam perspicue tradis, . tam suauiter, ut etiam quum persuaserin persuadere eum cupiant audientes. Est enim philomphandi genus tale, quod varietate rerum et facit late iuuentutem alliciat et line satietate detineat.

36쪽

n lexplicandis veterum monimentis eum ita ersari puto. Primum curat, ut verba atque nientias recte intelligant discentes, deinde vile toto orationis habitu iudicare discant, de Verborum delectu, eorumque dignitate et venustate, de naturali orationis pulchritudine a que urbanitate, quae sit, tamquam sanguis per corpus, ita per totam orationem fusa; maderque eximias veterum scriptorum virtutes in clarissima luce collocare, ut elegantiae quodam gustu imbuantur, et quas admirari satis non Possint virtutes, ad easdem paullatim conso mentur; ut quid in sententiis magnum sit atque sublime, quid puschrum atque iucundum, quid subtile atque acutum sentiant, ut delectentur, incendantur, attollantur, utque motu scriben-ris pariter moueantuF, quod dissicile non potest esse homini, qui quos in aliis excitare velit sensus atque motus, iis plenum pectus ipse habeat. institutis disciplinae Baumeistexianae, quiabus quo minus utatur, nullis Senatus decretis prohibetur, in his igitur institutis, quae nec omnia nec nulla recensere animus est, haec porro numerauerim. 4aepe ipse praemia proposuit iis, qui in certamine de ingenio atque doctrina superiores discederent, quo mirifice iuue Rum, aemulantium. studia excitari solent, quibus cum praemia ipsa, tum multo magis honorifica praeceptoris de se iudicia expetenda videantur.

37쪽

. In laudando nec parcus est nec ., nimiuno ', Atque etiam saepe laudibus effecit, ut laudandi viderentur, in quibus antea non nisi studium et bonum animum animaduerterat. Vbi aliquem pauperem a parentibus relictum cognouit, quouis illum modo iuuare solet, commendare eum

diuitibus, Taepe e re sua familiari suppeditare, ne ei cum inopia sit conflictandum. Nonnumquam omnium condiscipulorum iudiciis examiai nari iubet libellos aliorum, vi alii de aliis iudia care discant. Ipse eorum iudicia vel confirmat, vel additi rationibus refelliti interdum, quae ipse docuit, aliquem e suis euocatum alio quos d m orationis genere explicare iubet, ut ceteris repetat, ut se animo attento fuisse ostendat, ut proponere discat ipse, quae didicit. Neque quidquam magis prouidere solet, quam, ne obscura sit suorum diligentia, ne ita se in litteras abdant, ut nihil possint deinde in lucem aspectumque prosocre. Solet suos quoque dis Putando exercere, ut aliquam linguae latinae facultatem consequantur, ut quid de quaque' re in utramque partem dici possit, intelligant.' quod alios etiam in aliis scholis facere accepi, at ridicule ab iis fieri puto, qui neque rem, neque verba omnino intelligunt, quod multo aliter fit in disciplina Baumei riana. Iubet etiam suos nonnumquam, quae lege. rint, quasi aemulos scribere, lectisque confer re, ac sedulo penstare quomodo illi, quos aemula

Diuitiam by Coc stel

38쪽

mu lantur, sere omnia melius scripserint, quod

. Saepe cum prasciaris tingeniis se ipsium cer tamen inire, simulat, quo artiticio incredibile est.

quantum excitentur alacriores iuuenum amrnu .

Ac de moribus Mumeseri haec habet Magnifice de Deo et pate tacta diuinitus Christianorum doctrina sentit λ 'pietatem vero Deum non in fronte ac vultu ipsidere iubet, sed in animo ac factis. Itaque si quando in eos incidit, qui demisso capite terram Intuendinpietatem Ore ac vultu prae se, ferant, hos fere ridere solet. Gloriae, quae recte factis paria tur, si quisquam, est cupidus. Itaque extant Iaudari se cμpit, praecipue a laudatis viris, ne que is est Baumei erus, qui . quis sit, nesciat. ne: illos magis, qui eum non admirentiar, i uidos, quam qui laudent, assςntatores putat. Elegans est in vestitu omnique cultu comporis. Quae iucunde in sensus hominum i fluere solent, iis multum mouetur, ut iucundo vivat, natum se esse existimans. Quo fit, ut, quum animum remisit et a laborum seueritate ad otii hilaritatem descendit, mirificae sit c mitatis, atque i0 sermonibus cum amicis plurimum urbanitatis atque hilaritatis insit, ut cum tali viro bonas horas non inuitus perdas. Est enim assabilis atque iucundus et iocatur venuste atque liberaliter.- otii amantissimus est, ubi

vero tempus poscit, idem Iaboris patientissimus. B s Mira

39쪽

vli psallaeitate allorum animos 'exigio at, rem

Porthu, que sapihntei, utitur. Μouis anim' esses ad rkipiendum iniurias et ad oblidi endum. Diuitias amare a 'bh lucri cupidus esse parui animi atque exigui putat. Itaque liberalis est, minime suspiciosuς, quamquam deceptus esti bnnbriquam ab iis, a quibus non putarat, hu0CEhiei Ilios obligandi animus non remittit, o uris unicuique eis expositus, humatius erga di- stipulos, gratus erga bene de se meritos, pius i iis parentes atque praeceptores, cuius pietatis fructibus se diuinitus ornatum esse et meminit . es libenter coram aliis praedicare solet. Multa enim sibi in vita iucunde accidisse, quae num quam sperasset, saepius ex praesenti vitae periculo se seruatum esse, quae omnia diuinae' moiridentiae cuncta melius, quam opinentur nomines, gubernanti se debere putat. Tandem, honus et esse et videri vult.

Haec habus, Humanissime nisῬs, quae des ita, moribus atque studiis C. F. Baumeseri ac τε scriberem, quae quidem si Tint non dispi Euisse intellexero, scripsisse me haud poenite-'bie, sin vero - sed abrrumpam, ne mihi' Ipse

male Iminari videar. Nos vero quum una esse minus possimus, quam volumus, animorum tamen coniunctione iisdemque studiis ita frue-imur, ut numquam non una esse videamur. Vale. Serip6 Hardenh Vae prope Gottingam prid. Cal. April. CIO IDCC LX v.

40쪽

chologia collectio' .d . publice chlyutandunt

3 Progr. de studiorum cultura per saltum. Mo.c i o ioCC x x x i it 2 ' - 4 progr. de eruditii. qui sensa antisti exprimere nesciunt, voti Melabim, so in hiihi f)M .nen von sit gebeir. 4to. saepius recuss Disp. de fallaci exspectationet casuum simia .lium maxime in praxi morali. 4.s De quaestione, num propria latis semper se deat. Disp. 7 De statu seruitutis moralis praecipuo felicitatis humanae impedimento Disp. I.' 'g De statu semiiutis moralis. Dispo II 9 Dissere. de lingua Hebraea maturius addi

ro An philosophus possit esse Atheus p Disp. 4.

SEARCH

MENU NAVIGATION