Theologicae theses de Messiae regno sub augustissimis auspiciis ss.d.n. Pii Sexti pont. opt. max. r.p.d. Laurentio Prospero Bottinio ... annuente a Felice L. B. A Kerssenbrock ...

발행: 1784년

분량: 53페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

PROPOSITIONES

s ELECTAE

REGNO ME S S I AE

RFgnum Messiae , quod est Ecclesia ,

visibile atque conspicuum eSSe Ο Portuit.

Item, probos improbosque complecti

III. Nec

12쪽

XIII

II L

Nec unquam defecturum , Seu quoad eXternam Regiminis formam, Seu quoad fidei ve

ritatem .

1 V,

Non perinde est de Hebraeorum RePu .hlica, tum Sacra , tum Civili, quae ita stat divinitus instituta, ut sub Mestiae adventum

At contra, ex quo ΜeSsiae Regnum ex Gemtibus eSSe Coepit , nunquam in Gentes eSSedesinet.

13쪽

Ac proinde, hujus Spiritalis Regni visibilis Rector, ROMANUS PONTIFEX, nunquam

desinet etae caput.

. Denique, post novissimam Antichristi vexationem , Hebraeis CHRISTI Regno accedentibos, non succedent diuturna illa, et aurea Secaea, quae nonnulli. comminiscuntur.

14쪽

IMPRIMATUR,

15쪽

IMPRIMATUR,

Si videbitur Rmo Patr. Sacr. Palat. Apostol. Magist. F. A. Marcucci Patriare. Con antinop. ac Viceg.

16쪽

DE REGNO MESSIAE.

I. EssIAE Regnum, idque sempite num , et ad omne hominum genus pertinens, aperte Sacrorum librorum Auctoritas asserit. Cujus autem generis illud sit, quaenam ejus indoles , quae forma, quis Scopus , qui characteres , in memoriam , ante omnia breviter revocandum est , ut Veritas propositionum , quas ex eodem argumento pro juvenili exercitatione selegimus , facilius intelligatur . Itaque cum optimo Consilio statuisset Deus , non sine certamine et laboribus , in societatem beatae immortalitatis homines transferre . praeposuit illis , quo melius res procederet , unum supremum Ducem , et Regem , Christum , cujus nutu ,. norma , exemplo , a via

17쪽

viribus , legibus, auspiciis , universa, quae Oporteret, gererentur . Qui, quamvis non armorum terrore , ad instar terrenorum Imperantium, neque humana vi atque indu stria , saevitiaque, aut sanguinis ei sione; sed potius humilitate, patientia, mansuetudine, per Discipulos omni mundana arte et ornamento eX pertes, suum in omnes populos propagare imperium instituerit: voluit tamen , ut amplitudine sua , potestate , ditione , perennitate, Auctoris pra stantia , finis, aeternae scilicet vitae, excellentia, rectitudine et Suavitate legum, ac innumeris aliis cum corporis, tum animi bonis. in immensum cuncta humana regna supera

ret . Iam vero, cum Sancti Spiritus interiori potissimum aD flatu , Ss. Angelorum ministerio , perque leges in cordibus descriptas, suam hanc societate guberi ei; non ideo tamen ipsius eXteriorem atque conspicuam Regiminis formam ordinare praetermisit. Quippe inter homines formabatur, qui natura sua per visibilia et corporea, ad invisibilia et spiritalia quasi manu ducuntur . Praestituit ergo aspectabiles ministros et praesectos , qui congrua auctoritate, Sacra, item Conspicua, tractarent, populosque sibi demandatos regerent, et instruerent. Quoniam Rutem nec ipsum decuisset, nec praeterea nobis expedisset, conspicua semper specie nobiscum adesse , unum hominem , Vicariam sui gesturum operam imposuit , Cui

subinde, ut erat conditio Mortalium , et alii eadem potestate, ad finem usque Mundi , succederent, qui tantam multitudinem in ossicio et fide continerent: essentque tamquam Centrum unitatis, quae in qualibet societate uni-Ce , aut potissimum, spectari debet. Cumque ad homines in virtute exercendos, Deus ipse consultissime sinat huic

18쪽

Regno adversarios imminere e sunt quippe errores et ubtia, adeoque Satanas , ejusque satellites ; licebit et hic spectare veluti castra quaedam , armorum itidem apparatum , Duces , milites. , Centuriones , et chiliarchas. Verum alio arinorum , militumve genere, et quidem longe diverso, hic utimur, ac in terrenis Regnis cernitur: Arma siquidem hujus Regni, totaque supellex, ut non semel xri ius I admonuit, spiritualia sunt, ad spiritualem pugnam,

aeternamque vitam comparata .

Hoc igitur Regnum . quod omnia tempora et loca complectitur , quod tam late porrigitur, quam late pa

tet orbis , et quantum Secula elapsa . atque elapsura e currunt ; Regnum, quod omnes homines ad se vocat, ut rejectis ignorantiae et vitiorum tenebris , lucem veritatis aspiciant, Deoque ex toto corde inserviant: hoc Regnum, quod inter tantas vicissitudines et conversiones terrenorum Regnorum inconcussum perstat; quod, deficientibus aut vita A a aut

i II. ad Cor.X. U. 3. etc.In carin,, ne ambulantes ,non secundum camri nem militamus, nam arma miliis tiae nostrae non carnalia sunt, sedis potentia Deo ad destructionem is munitionum , consilia destruen. ,, res , et omnem altitudinem e ,, tollentem se adversus scientiam se Dei se . Et ad Eph. VI. VU. D. etc. is Induite vos armaturam Dei, is ut possitis stare adversus insidiaso Diaboli. Quoniam non est tanis tum nobis colluctatio adversus is carnem et sanguinem , sed ad. is Versus principes, et potestates, is adversus mundi rectores teneo is brarum harum , contra Spiritu, A lia nequitiae in caelestibus. Pro M pterea accipite armaturam Dei, is ut possitis resistere in die ma-- lo, et in omnibus persecti stare. State ergo succincti lumbos . . se induti loricam. . calceati pedes. . D Sumentes scutum fidei ... et galeam M salutis, et gladium spiritus.

19쪽

4 aut fide populis, nunquam deficit: cui omnia alia Imperia auteXercendos aut adjuvando, aut illustrando, deserviunt: hoc Regnum, inquam, post diuturnas, multiplices, gravesque toleratas et victas aerumnas, atque persecutiones , immanissimam praesertim illam, quam sinente Deo, deterrimus Antichristus accendet ; Iudaeis olim Caecis et obstinatis, tunc demum suum in gremium receptis; tandem devictis hostibus, victoria ultima , et pace perfecta , ut S. Augustinus a loquitur; e caducis ad stabilia. emilitia ad palmam, e terris migrabit ad caelos : atque in sempiterna vita , omni bonorum copia redundante , jucundissime cum CHRISTO Conquiescet, Auctore, Duce , Sequestre, et Persectore salutis suae.

De hujus igitur Augustissimi Regni dotibus nonnihil pro hodierna diatriba excerpentes e quae Sequuntur , Theses delibamus.

L C primo Ecclesiam, quae est Regnum Christi, comspicuam seu visibilem esse oportere , tam per se est manifestum , ut mirum valde videri debeat, hominem quemquam sanum, potuisse unquam induere Contrariam mentem; nisi aliunde constaret, in quae errorum portenta abripiat studium pervicax defendendi , quod temere antea suis sceptum sit . duorum enim , ut ceteras probationes mittam; quorum, inquam, Ecclesia, caetus sive societas est Θ a) I. De Civ. in Praef.

20쪽

est hominum nempe: qui non possunt non esse visibiles, nisi homines esse desierint. Tam igitur certum est, Ecclesiam esse visibilem, quam certum , .esse visibiles homines , ex quorum copulatione coalescit Ecclesia . Ηomines item hominibus conjunguntur, invicemque Conve santur , cum Sese mutuo agnoscant atque perspiciant:

non enim veluti ad maceriam conflandam lapidum more junguntur. Itaque videntur vim nominis ignorasse , qui Ecclesiam visibilem esse negarunt. Quid Z Regnum Christi, nonne in homines aspectabiles exercetur ,, P - stula a me : Psalmo a. et dabo tibi gentes haereditatem tuam etc. Reges eos in virga ferrea ,,.

At Christus in animis fidelium per fidem, spem , et carita tem regnat quae res in spiritum hominis spirituali et invisibili ratione peragitur . Fateor. Sed quid vetat utrumque Verum esse ; videlicet et interius, invisibili modo , et exterius item per conspicuas functiones, et Sacramenta visibilia. Regnum Christi exerceri Non enim est pugna ; sed al-

..terum Potius inseri alterum . Ut ecce in homine , de quo nobis est sermo: Corpus aspectabile , cujus munia in sensus incurrunt, interiorem spiritum non excludit . .ed magis ut necessarium fontem munerum Suorum e.

poscit . Spiritus item, quia hominis, non Angelicus spi- Titus est, eXigit Corpus, per quod rerum cognitionem hauriat, per quod operetur extrinsecus . Sit prior illa functio nobilior et potior, altera minus nobilis; at n Fessaria tamen ; non enim aliter posset inter homines exerceri . Quemadmodum ergo , etsi excellentiorem portionem esse animam rationalem dicamus , ab hominis tamen natura non eaecluditur corpua: ita ut ia a

SEARCH

MENU NAVIGATION