Renati Descartes Epistolae, partim ab auctore latino sermone conscriptae, partim ex gallico translatae. In quibus omnis generis quaestiones philosophicae tractantur, et explicantur plurimae difficultates quae in reliquis ejus operibus occurrunt. Pars

발행: 1682년

분량: 398페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

C VI II. AI veniam impetrandam rustico, qui vitricumsuum interIecerat. 3 6 C l X. Responsio a udiei quod ad Plato a phia ejus alitia qui piam mzer t. 2 3 3

C X. De aeIιmis veritatin . Um mi brutorum. De cegitarione o libero arbitrio hominis. Rationes pro ct contra euasionem

CXI. De in entiane linguae universalis. De Musica, ct de celeritare motus. 3s3 CX s I. D buta 5bra. DGefrenet ex G

Decimmum suorum. Ratimes propter quas m Dissertatione; iussi. utus non sit de substantia animae, ct existentia Dei. De editione si ipsora suorum. 3 s3CXIII. Conqueritur de calumniis nom&rum Iesultarum, O. 363C XI V. R sponsio ad animasiostenes qua μάam in Methodum, Di tracam, ore. γ CX V. Da hae notione. Id quo potest pia..pνtest etiam minus. De demonDationi, sumptis ex effembur. De anima, i iussus ideis. Causa dii ultatis addiscendar

sientiarum. De errore in moribus. Desui pensione Iussicιι. Ignorant Ia causa peccati. De inae ferentia Det, ι tu ue potentIa in re μι pugnauidus. Discrimen mure excis

12쪽

EPISTOLARUM

RENATIDES C ARTE S

NieIlexi ex Domino Chamis , visum esse Majestati tuae hoc me honore afficere, ut meam tibi de summo botio, secundum veterum Philosophorum mentems u impio, sententiam exponam: hocque mandatum tantae g s itiae duco, ut parendi animus me ab omni alia co-oitatione abducat, omissaque imbecillitatis meae excolatione , quicquid in hoc argumento noverim hic paucis subjiciam. Considerari potest cuiuslibet rei bonitas, vel in se, absque respectu ad aliud, quo sensu liquet D eum esse summum bonum, quia infinite perfectior est creaturis: sed potest etiam bonum ad nos referri, di hoc sensu non video quid a nobis bonum haberi debeat, nisi quod ad nos aliquo modo attinet, quodque tale est ut ejus possessio nos aliquat nus perficiat. Sic veteres Philosophi, qui lumine fidei dcstituti de beatitudine supernaturali nihil noverant, ea tantum bona considerabant, qui bus in hac vita frui possiimus, atque inter illa summum, hoc est, prae incipuum & maximum quaerebant. Quod ut definire queam, advcrio ea tantum respectu nostri habenda esse pro bonis, quae vel possideinus, vel quibus acquirendis pares sumus. Hoc autem posito mihi videtur summum omnium simul hominum bonum esse omnium tum animae, dum corporis, tum fortunae bonorum, quae in quibustibet hominibus esse possunt, congeries: Privati vero cujusque aliud prorsus, nempc,constans recte agendi voluntas, & ex ea nascens animi tranquillitas. Cujus ratio

13쪽

est, quod nullum aliud tanti pretii bonum noverim, quodque sit omnino in uniuscujusque potestate. Nam quod ad corporis & fortunae bona, ea a

nobis absolute non pendent; animae vero bona ad duo capita referuntur, quorum unum est nosse, alterum veΗe id quod est bonum. Verum cognitio saepe vires nostras excedit; quare superest tantum voluntas, quae sit absolute in nostra potestate. Non video autem seri posse ut ea quisequam melius utatur, quam si semper habeat firmum & constans propositum ea omnia exacte faciendi quae judicabit esse optima, omnesque ingenii viros intendendi ad carecte cognoscenda: nempe in hoc uno positae sunt virtutes omnes; hoc unum proprie loquendo laudem & gloriam meretur; denique cx hoc uno summa de solidissima vitae nostrae vo luptas exurgit: adeoque in hoc puto positum esse summum bonum. Atque ita conciliare ine opinor maxime contrarias & ccleberrimas duas veterum opiniones; Zenonis nompe, qui in virtute seu honesto illud posuit; & Epicuri, qui in delectatione, quam nomine voluptatis insignivit. Quemadmodum enim vitia omnia non oriuntur nisi ex dubitatione &imbecillitate, ignorantiam consequente, & poenitentiam pariente : Sic virtus non consistit nisi in mentis instituto & vigore, quo ad ea, quae bona esse credimus facienda ferimur; modo tamen ut hic vigor a pertinacia non oriatur, sed ex co quod sciamus res a nobis, quantum fieri moraliter potest, examinatas fuisse. Quanquam autem malum sitfortasse id quod

tum agimus, nihilominus certi sumus nos ossicium nostrum implevis se; cum e contrario, si quis aliquam virtutis actionem exerat, atque interea existimet se minus recte agere, aut saltem inquirere negligat in aetionis suae naturam, is secundum virtutem non agit. Quantum vero ad

honorem & laudem , haec caeteris fortunae bonis saepissime tribuuntur; sed quia persuasum habeo Majestatem tuam pluris facere virtutem, quam coronam, non verebor hic dicere haud videri mihi quicquam praeter virtutem esse jure laudabile. Caetera bona digna sunt tantum quae aestimenetur, non vero quae colantur aut laudentur, nisi quatenus recto liberi arbitrii usu parta vel impetrata supponuntur. Honos enim & laus est praemii genus; at certo praeter ea quae a voluntate pendent, nihil est quod

vel praemio vel poena dignum sit. Superest adhuc mihi hic probandum, ex recto illo liberi arbitrii usu fluere summam S solidis limam vitae nostrae voluptatem; quod quidem mihi facile videtur. Nam considerando

attente qua in re consistat voluptas, & universim omnia, quorum capseces sumus, oblectamentorum genera; observo primo, eorum nullum non

esse penitus in anima, quamvis plurima a corpore Pendeant, quemadmor dum

14쪽

EPIsTOLARUM PARSI. Epist. I. 3dum etiam anima videt, licci oculorum ope videat. Deinde adverto, nihil esse quod pollit animam voluptate perfundere, praeter opinionem possidendi aliquod bomun; hanc autem opinionem saepe non este in ipsa nisi confusam admodum repraesentationem, imo & ejusdem cum corpore conjunctionem causam estu cur sibi plerumque fingat bona quaedam longe majora quam revera sunt; sed ii justum illorum valorem distincte pers pectum haberet, voluptatem ejus semper responsuram boni cx quo Oriretur magnitudini. Animadverto insuper, boni cujuspiam magnitu dinem respectu nostri, non esse solum cx rei in qua consistit valore aesti mandam, sed praecipue etiam ex modo quo ad nos rcfertur; de praetc quain quod nihil nobilius incsic nobis potest, quam liberum nostrum arbitrium, quod nos laco aliquo modo pares cssicit, clusque imperio ex mere videtur, & proinde rectus illius usus est bonorum nostrorum summum adverto illum etiam cusum nempe liberi arbitrii magis propriunostrum es , nostraque magis referre; unde sequitur non posse summas nostras voluptates nisi ab illo procedere. Et certe experientia patet, quietem animi & interiorem tranquillitatem, quam in se persentiscunt, qui sciunt se nunquam non, quantum in se est, eniti, tum ut bonum cognoscant, tum ut cognitum assequantur, voluptatem cite suaviorem longe, perenniorem & solidiorem iis omnibus quae aliunde proficiscuntur. Plurima hic alia missa facio, quia cum mihi veniat ob oculos numerus negotiorum, quae in magni regni administratione occurrunt, & quorum Majestas tua ipsa curas suscipit, non ausim illam diutius detinere; sed ad Dominum Chanutum scripta quaedam transinitio, in quibus meam de cadem re sentcntiam fultus explicui, ut Majestati tuae , siquidem illa videre cueiat, per illum offerantur, utque hac opera aliquo saltem modo testa:um faciam, quanto studio sitn

15쪽

RENATI DES CARTES

Mittit per illum ad Reginam Suecia literarum quarundam

moratium colle tionem,

MIbi quidem mos est ut renuam meas de Ethica cogitationes scribere, idque duabus de causis; una, quod nullum sit argumentum quod malignorum calumniis ampliorem materiam praebeat ; altera, quod existimem non esse nisi Principum, aut corum qui Principum authoritate muniti sunt, alienis moribus leges ponere. Verum in ea, quam mihi aperuisti occasione, cessant hae duae rationes; dum ad me scribis summae apud quam agis Resinae nomine, visum esse ipsi ut meam de summo bono sententiam ci rescribam: hoc enim mandatum mihi sitis authoritatis conciliat, & praeterea spero responsum meum a nemine praeter te & illam vitum iri. Quare morem ipsi gerere tam vehementer cupio, ut procul ab omni studio reservandi mihi quicquam, optarim potuisse me in unis Iiteras conjicere quicquid hac de re unquam cogitavi. Revera tam multa congcrere studui in iis quas ausus sum ad illam dare, ut verear ne nihil satis explicuerim. Sed ut hunc defectum suppicam, mitto tibi aliarum quarundam epistolarum collecitionem, in quibus cadem fusius pertractavi r adiunxique illis exiguum dc Passionibus tractatum , quae pars est horumce scriptorum non minima ; illarum enim cognitioni praecipue studere debemus ad summum quod descripsi bonum aflequendum. Perfectior autem fuisset haec collectio, si ausus fuissem responsiones quibus me cohonestavit Princeps, ad quam hae literae datae fuerant, illi adju gere; sed debuissem illius ad hoc vcniam impetrare ; ipsa autem nunc temporis hinc longe abest Caeterum te non rogo ut has statim literas Reginae offeras: timerem enim ne cultui & vcnerationi dcessem, quam

Maiestati ejus debeo, si literas ad illam mitterem quas ad aliam dedi. cum debuissem potius ea ipsi scribere quae grata fore existimarem; sed si non abs re putes sermonem de his apud illam movere, & dicas suisse a me ad te missas , tumque illas videre cupiat, me ab hoc scrupulo liberum putabo. Existimavi autem fore ipsi jucundius ea videre quae ad aliam scripsi, quam si ad ipsam scripta irrissent; quia eo certius ipsi constare poterit, nihil in ejus gratIam immutatum suisse aut corruptum.

16쪽

EpisTOLARUM PARSI. Epist. III. . sSed, quae , ne haec scripta, si fieri potest, in alias cujusquam manus veniant , sitque apud te certum me esserimundae minissimum tuum is do nimis um

Ad Eligiletham Principem Palatinam, &c.

Promittit ammadetersionesuas ex Ebro Senera de beata vita desium LC AE tum adeo inaequale fuit ex quo Celsitudo tua absuit, ut saepe me

habuerit sollicitudo& metus ne Spadinae aquae minus salubres in nusque quam sereniori tempore utiles serent ; & quia mihi significastimeas tibi literas oblectamenti loco esse posse, dum vetant Medici ne an mum gravioribus curis fatiges, pessime uterer ea quam mihi fecisti pol state scribendi ad te, si vel primis occasionibus deessein. Apud me reputo perturbari te maxima literarum parte quas aliunde accipis, atque antequam illas legas, timere ne quid in illis minus laetum reperias, quoniam iam pridem te talibus accipiendis fortunae malignitas assuefecit. Quod vero illas spectat quae tibi a me redduntur, apud te certum est quod si laetitiae nihil, saltem neque moeroris quidquam allaturae sint, & quod licebit illas quibus ibet momentis aperire, cita nihil sit cur ab his aqua rum, quas potas, indigestionem mctuas. Etenim cum eorum quae in reliquo orbe geruntur nihil in hac eremo audiam, neque crebriores cogitationes volvam, quam eas quae Celsitudinis tuae virtutes mihi ob oculos ponendo, faciunt ut felicitatem, quam merita os, tibi exoptem, aliud non occurrit scribendi argumentum, quam ut verba faciam de mediis ruibus nos instruit Philosophia ad summam illam selicitatem assequenam, quam vulgares animae a fortuna frustra sperant, quamque nobismed tantum ipsis debere possumus. Inter haecce media unum ex utilioribus mihi videtur esse ut veterum de his scripta examinemus, conemurquCeorum praeceptis nonnihil addendo, ultra illos progredi; sic enim prae cepta haec persecte nostra reddi possunt, eademque opera possumus ad

eorum praxim disponi. Quare ut desectum suppleam ingenii mei, quod nihil Celsitudine tua dignum parere potest; & ne literae meae inanes sint prorsus & inutiles, mihi proposui in illis deinceps scribere animadversi Λ 3 ncs

17쪽

s REMATI DE s CAR TR snta meas ex libri cuiuspiam testione desumptas, eius videlicet quem de vita beata Seneca conscripsit, .nisi vel malles alium eligere, vel hoc tibi displiceret institutum. Sed si tibi probari vidcam. ut spero, & praescrtim

etiam si tuis in cundem authorem animadversionibus dignari me velis, praeterqnam quod ad me crudiendum plurimum confercnt, occalionem mihi praebebunt meas magis accurandi ; illas enim eo majori diligentia excolam , quo tibi sucundius esse hoc argumentum perspexero. Nihil cni in tam vchementer cupio, quam ut quibuscunque potero modis testificer me esse

Ad Elietabetham Principem Palatinam, &c.

Animadversiones in librum Seneca de Vita beata. CVm elegi Senecae librum de Vita beata Celsitudini tuae proponendum , tanquam argumentum quod tibi gratum esse possct, rationem solii in habui famae authoris & matcriae dignitatis, non vero modi quorem tractat; quem cum ab co tempore considerassem, accuratum minus reperio quam ut illum sequamur. Sed ut possit Celsitudo tua de hac re facilius judicare, conabor hic explicare, qua ratione hoc argumentum mihi videatur tractandum fuisse ab eiusmodi Pnilosopho, qui lumine fidei destitutus, rationem naturalem solam ducem habebat. Optime quidem ille in principio, Vivere omnes beate volunt, sed ad pervidendum quid sit quoia bHitam vitam e crat, ca arit. Verum opcnae est sc ire quid sit vivere beate, dicerem Gallice utare heureu sementa in ivero ulter,nisi quod inter fetiacitatem & beatitudinem disserentia quaedam intercedat,eo quod nimirum felicitas pendeat tantum a rebus quae sunt extra nos,unde fit ut ii feliciores quam sapientiores habeantur, quibus bonum aliquod nulla sua industria partum contigit: cum contra mihi videatur beatitudo consistere in pers cta animi tranquillitate, & interiori voluptate, qua ii plerumque carent, quibus, fauci quam maxime fortuna, & quam absque illa sapientes assequuntur. Itaque vivere beate uil aliud est quam animo perfecte contento

18쪽

EPIsTOLARUM PAR s I. Epist. IV. Be tranquillo frui. Deinde cum reputo quid sit illud quod beatam vitamessicit, hoc est, quaenam sint ea quae summam hanc animi tranquillitatemessicere pollunt, adverto illa esse duorum generum. Primi generis ea sunt quae a nobis pendent, ut virtus & sapientia; secundi sunt ea qui non pendent a nobis, ut honorcs, divitiae, sanitas. Certum est enim hominem bene natum, non valetudinarium, rei nullius inopem, sapientiaque & virtute non nunore praeditum, posse perfectiore satisfactione frui, quam alium quem egenum, valctudinarium, &dcformem. Quemadmodum tamen Peri potest ut vas aliquod minus majore plenius sit, quamula liquoris minus contineat; sic uniuscuiusque beatitudinem sumendo pro omnimoda re persecta votorum suorum ex ratione ordinatorum fruitione, nullus dubito quin pauperrimus quisque, & ii quibus aut sortuna aut natura in fensissimae sunt, penitus contenti esse pollini, non minus quam alii, licet paucioribus bonis fruantur. Hoc autem solum beatitudinis genus in quaestionem cadit ; cum enim alterum nequaquam sit in nostra potestate, supervacaneutnc et in illud inquirere. Mihi autem videtur unusquisque posse animum suum ita comparare ut scipso sit contentus, abseque ulla peregrini cuiusquam boni expectatione, modo tria tantum attendat, ad quae moralcs tres regulae in tractatu de mcthodo a mc tradu ae

Prima est , ut conetur ingenio suo quam poterit optimc uti ad ea, quae in omnibus vitae casibus vel facere debct vel fugere, cognoscenda.

Secunda est, ut sit semper: in firmo & constanti proposito ea omnia faciendi quae sua ratio ipsi suadebit, nee passionibus suis aut appetit bus ab hoc abduci se permittat; atque Iujus propositi firmitudinem tiro virtute habendam cse cxistimo; quanquam naud sc io virtutem suise ab ullo unquam ita explicatam; in plures quippe species divisa fuit,

quibus varia nomina, propter varia ob;ecta, ad quae extenditur, imposita sunt. Tertia est, ut attendat quod, quandiu ex ratione quantum fieri potest se gerit, bona illa, quibus tunc caret, omnia sint absolute extra suam potet item, atque hac ratione iis non cupiendis assuescat; nihil enim est praeter desiderium & poenitentiam, quod tranquillitatem nostram turbare possit. Sed si illud semper fecerimus, quod nostra nobis ratio dictat,

nunquam erit cur nos poeniteat, evcntu licet consilia nostra fallante; non enim culpa nostra id ractum est. Atque hac una de causa non optamus

e. g. plura brachia aut plures linguas quam tabemus a natura; optamus

vero

19쪽

RENATI DESCΛRTEs ῆorem valetudinem, aut ampliores divitias ; quod nobis in ani- . incamus polle haec prudentia nostra acquiri, aut deberi naturae ora item illa. Quam tamen opinionem exuere possismus, consic, illita nobis praetermissum fuisse, quod in nostra potestate esset. xa is nostrae consilium semper secuti fuerimus, morbosque & iri- ,rion ille homini minus a natura, quam res prosperas & sanit

-LEruin non omnia deiiderioruin genera sunt cum beatitudine scd ca tantum , quae impatientia & moeror comitatur. Neque inolle est ut ratio nostra non decipiatur; satis est nos esse conscios cxia quam aut constantiain aut virtutem defuisse ad ea omnia fa-om optima Iudicavimus; atque ita sit, ut virtus sola nobis in hae

inretitudinem Lissiciat.

I, ilominus quia virtus nostra, si quando ab intellectu minus il Potest falsa esse, hoc est, quia institutum & voluntas recte agenia Os ad res malas quando illas credimus bonas impellere, vo- γ illa tum proficiscens non est solida. Praeterea enim quia hae e oonitur vulgo voluptatibus, appetitibus & passionibus, eius

os Aissicillima. Verum rectus rationis usus, cum veram boni co-

asserat, facit ne vittas nostra falsa sit; imo & illam cum licia' ΟΜ Potatibus concilians, redditusum cius faciliorem, & nostrae no-os V Q cognitionem asserens, appetitus nostros ita coercet, ut fateri χ, xy' - summam hominis beatitudinem ex recto hoc rationis usu peri-5- proinde studium quod ad illum acquirendum conducit, ut HS c,m esse omnium occupationem, uti & proculdubio jucundissima; omnium & suavissima. Postea dcbuisset, ut milii quidem videtur,

Seneca nos docere praecipuas Omnes veritates, quarum cognitio ad virtuit, usum faciliorem reddendum, nostrosque appetitus & aflectus moderandos, atque ita beatitudinem naturalem adipiscendam, requiritur: quod quidem librum ejus ita commendasset, ut non potuisset aut me

lior aut utilior ab Ethnico scribi. Nihilominus haec est mea tantii msententia, quam judicio Celsitudinis tuae subsicio, & li me errorum meo rum dignaberis admonere, ero tibi hoc nomine devinctissimus, meque corrigendo testabor me esse, &e.

20쪽

Ad Uietabelliam Principem Palatinam, &c.

Continuamur animadversiones in librum Senera de Vita beata. Uanquam nesciam an novissimae meae Celsitudini tuae redditae fue- crint, neque quicquam dicere valeam in argumentum de quo ad te scribere destinaveram, quod putandum non sit esse tibi melitis quam mihi notum, nihilominus pergo, nac opinione fretus, meas tibi literas molestiores non fore quam bibliothecae tuae libros. Cum enim nihil coni neant, quod c ito rescire tua intersit, nil erit quod te ad illas horis ad negotia destinatis perlegendas invitet; tempusque quod illis scribendis impendo, optime collocatum existimavero, si illud tantum eis concesseris,

ruod tibi est animus perdere. Dixi supra quid mihi videretur a Senecauisse in ejus libro tractandum; jam quid tractet examinabo. Tria tantum summatim in eo observo e Primum, quod conetur explicare quid sit summum bonum, ejusque varias definitiones asserat: Secundum, quod Epicuri opinionem impugnet: Tertium denique, quod iis respondeat qui Philosophis objiciunt, illos secundum regulas a se traditas non vivere. Verum ut melius liqueat quomodo haec tractet, horum capitum singulis paululum insistam. In primo eos carpit qui consuetudinem & exemplum potius, quam rationem, sequuntur; nunquam de vita judicatur, inquit ,semper creditur; probat quidem ut ab iis capiatur consilium qui sapientiores aestimantur, sed ita tamen ut proprium cujusque judicium ad eorum opinioncs pcrpendendas adhibendum sit; qua in re illi valde assentior. Qtianquam enim plurimi rectam viam suo marte nequeant invenire,pauci sunt tamen qui ab alio clare ostensam agnoscere nequeant;& utcunque sie debet conscientiae nostrae esse satis, & certum apud nos , nostras de Ethica opiniones optimas esse, quas nos possumus assequi , ruandoquidem caeco exempli ductu omisso, sapientiorum consilia s ulo exploravimus, omnesque ingenii nostri vires in examinando quid esset nobis amplectendum, adhibuimus. Sed dum hic studet Seneca ornandae elocutioni, non est in mente sua exprimenda semper satis aec ratus; ut cum dicit, sanabimur si modo separemur a coetu, videtur doc re satis esse ut quis sit a receptis moribus alienus, ad hoc ut sit sapiens, quod tainen ab ejus mente abhorret. In secundo capite ea tantum aliis

verbis repetit quae in primo dixerat, hoc unum addit, illud non esse B bonum

SEARCH

MENU NAVIGATION