Renati Descartes Epistolae, partim ab auctore latino sermone conscriptae, partim ex gallico translatae. In quibus omnis generis quaestiones philosophicae tractantur, et explicantur plurimae difficultates quae in reliquis ejus operibus occurrunt. Pars

발행: 1682년

분량: 398페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

Ad Eligabetham Principem Palatinam, 'c.

Maria ammadversiones in Traelatum de Pa nibue. F Xperientia compertum habeo me non immerito retulisse gloriam innumerum passionum, nequeo enim illa non affici, cum video Ce situdinis tuae candidum de exiguo, quem de illis conscripsi, tractatu iudicium ; dc nequaquam miror quod vitia in illo deprehendas, quibus certe eum vacare minime putavi, cum ejusmodi habeat argumentum, cui nunquam antea studueram, & cujus primam tantum delineationem in stitui omissis pigmentis & ornamentis,quae apud minus perspicaceS,quam sunt Celsitudinis tuae oculi, speciem inducere potuissent: Principia enim

Physica, quibus usus sum in sanguinis motibus, qui quamlibet passion zm comitantur, explorandis, omnia non exposui, quia illa recte deducere nequeo, nisi omnium corporis humani partium formationem explicando oc autem adeo difficile est, ut id nondum ausim aggredi, quanquam de principiorum, quae in hoc scripto supposui, veritate mihi pro pemodum sati siccerim; quorum praecipua sunt, ossicium jecoris & lienis esse, ut sanguinis minus purificati, quam ejus qui in venis cst, aliquid semper asservent; deinde ignem qui in corde est egere continuo pabulo, succo nempe ciborum ex stomacho directe derivato, vel hujus defectu, sanguine isto qui in jecore & liene asservatur, quia reliquus, qui in v nis est, sanguis nimis facile dilatatur; porro arctam adeo inter animam& corpus conjunctionem esse, ut cogitationes illae, quae aliquos corporis motus ab incunte vita comitatae sunt, illos etiam nunc comitentur; itaque cosdem motus ab externa quacunque causa in corpore iterum excitatos , easdem etiam in anima cogitationes reducere, & vicillim easdem cogitationes recurrentes, eosdem etiam motus denuo producere; denique corporis nostri machinam ita compaginatam esse, ut vel unus laetitiae, aut amoris, aut alius quispiam similis motus suffciat spiritibus animalibus per nervos mittendis in omnes eos inusculos, qui ad varios sanguinis motus, quos passionum comites esse dixi, cssiciendos requiruntur: Fuit quidem milii dissicile proprios cujuslibet passionis motus distinguere, quia nunquam fere solae sunt; sed tamen quia non sunt semper cum iisdem consociatae, conatus sum mutationes eas observare quae in corpore accidunt, cum diversimode conjunctae sunt. Sic c. g. si amor. esset Disitirco by GOrale

42쪽

esset semper cum laetitia conjunctus, nescirem utri illorum tribuendus esset calor & dilatatio, quam circa cor efficiunt: sed quoniam amor cum

moerore etiam nonnunquam j etus est, atque tunc temporis etiam remanet calor iste, non vero dilatatio, judicavi calorem amoris este, laeti-'tiae vero dilatationem. Et quamvis desiderium sit fere semper amoris co- .mes, non semper tamen in codcm gradu conjunguntur: nam etiamsi quis multum amet, vix tamen cupit cum spe nulla ducitur; & quia tune deest

diligentia illa & promptitudo, quae, si majus esset desiderium, simul adesset, concludere inde licet diligentiam & promptitudinem a desiderio, non vero ab amore proficisci. Credo equidem tristitiam adimere plerisque appetentiam cibi, quam tamen ego dixi ab illa augeri; nempe quoniam hoc semper in me cxpertus sum. Existimo autem differentiam hanc ex eo proscisci, quod prima tristitiae causa quae nonnullos ab ineunte vita affecit, ea fuerit, quod non acceperint satis alimenti; in aliis vero, quod noxium esset illis at mentum quod aeceperant; atque in his spirituum motus qui cibi : ppetentiam tollit, remansit semper conjunetus cum tristitia. Qitinetiam videmus illos motus qui alias passiones comitantur, non esse in omnibu&hominibus per omnia similes, quod pari causae tribui potest. Quantum ad admirationem, licet illa ortum habeat in cerebro, proin deque nequeat a solo sanguinis temperamento produci, sicut laetitia aut tristitia, nihilominus ope istius impressionis quam in cerebro facit potest

in corpus agere aeque ac quaevis alia passo, imo etiam aliquo modo magis, quia novitas ex qua oritur, esscit motus omnium promptissimos;. re quemadmodum manum aut pedem movere possiimus eodem fere instanti quo de illis movendis cogitamus, quia hujus motus idea, quae in cerebro formatur, spiritus mittit in musculos ad motum hunc cisciendum comparatos; sic rei jucundae idea quae inopinanti animo effulget,.starim mittit spiritus per nervos , qui orificia cordis aperiunt: nequα aliud in hoc praestat admiratio, quam quod novitate sua augeat Vim mo tus , qui laetitiam creat, faciatque ut orificiis cordis subito dilatatis, sanguis qui per venam cavam in illud influit, & per arteriosam venam effluit, pulmonem subito instet. Externa eadem criteria quae passiones comitari solent, possimi etiam

nonnunquam a diversis cauus produci. Sic vultus rubor non semper expudore, sed aliquando etiam ex ignis calore, aut exercitio ortum ducere potest; di risus, quem vocant Sardonium, nihil aliud est quam nervorum vultus convulso. Pari modo seri etiam potest ex consuetudinc

auti

43쪽

ηRENATI DE 6 CARTEI aut morbo ut suspireinus; hoc autem non obstat quo minus suspiria, eam a passionibus producuntur, sint tristitiae & deliderii externa ligna. Nunquam autem audieram aut Observaveram suspiria ex repletione ventriculi oriri; sed hoc cum sit, puto fieri ex motu, quo natura utitur ad ciborum succum per cor citius transinittendum, ut ventriculus iis citius subter tur; suspiria enim pulmonem agitando faciunt ut sanguis qui in eo continctur citius defluat per arteriam vcnosam in ventriculum cordis sinistrum.&sic novus sangu is cx ciborum succo, u ventri 'lo per jecur & cor ad pulmonem usque affluente, conflatus in illum facilius admitti possit. Quantum ad remedia adversus passionum excessus, fateor quidem ill rum prax esse dissicilem; imo & non posse illa sufficere inordination, bus, quae in corpore accidunt, praecavcndis, scd solum illorum ope obtineri posse ut anima non turbetur, suumque judicium liberum retineat; quod ut fiat nequaquam existimo opus esse ut cujuslibet rei veritatem accurate pcrspectam habeamus, imo neque ut casus omnes possibiles sigillistim praevideamus, quod esset sine dabio impossibile; sed in universum satis est concepisse casus iis qui occurrere solent graviores, seque ad illos

perferendos comparasse. Existimo etiam haud fere peccari optando v hementius res ad vitam necessarias; malarum tantun aut supervacanearum desideria modum requirunt. Quae enim ad bonum tantum tendunt, quo vehementiora, eo mihi incliora videntur; & quanquam deiectui meoi dulgere voluerim, languorem nescio quem inter cxcusabiles passiones recensendo, longe tamcn pluris facio eorum sedulitatem, qui cum ardoresse semper gerunt ad ea, quae sui aliquomodo officii esse credunt, facienda , licet inde parum sperent emolumenti. Vitam duco tam solitariam, & a rerum administratione usque adeo alienus semper fui, ut non minus absurdus forem, quam iste Philosophus, qui coram Hannibale ducis ossicio fungi volcbat, si hic aggrederer regulas in vita civili observandas tradere; neque dubito quin ea, quam Cessitudo tua proponit, sit omnium optima, nempe satius esse cx experientia quam ex ratione in hoc se gerere; quia raro res habetur cum hominibus persecta ratione utentibus, cujusmodi oporteret homines omnes esse, ut

ex sola ossicii illorum consideratione, certo constare posset quid essent facturi: & plerunque optima consilia non sunt felicissima. Quare nectae est se sortunae credere, quam votis tuis aeque facilem opto, atque ego

44쪽

Ad Elietabcstam Principem Palatinam, 'c

De tinguore in agendo, 3 edtente nonnunquam quominuε ea me Imr LuΦ, quae Iudιcium nostrum probavit.

OBlata occasione tradendi hanc epistolam Domino Beclino mihi amicillimo, &cui non minus quam mihi ipse confido, libertatem sumo confitcndi per has crrorem gravissimum, qucm in Tractatu de palli nibus admisi, quatenus ut negligentiae meae blandirer, retuli inter excusabiles animae commotiones, nescio quem languorem, qui nonnunquain impedit quo minus ea exequamur, quae judicium nostrum probavit. Mihi aulcm scrupulum injecit majorem, quod meminerim Celsitudinem tuam hunc locum observasse, quasi significasset se non improbare praxim ejus in re, in qua haud video quomodo utilis esse possit. Fateor sane magnam esse causam cur ad deliberandum spatium sumamus, antequam res magni momenti aggrediamur. Vcrum post inceptum aliquod negotium, α postquam de sum ma rei conventum est,haud video utile cst e, ut de conditionibus disputando procrastinationes quaeramus. Nam si ros nihilominus utcunq; succinerit, parva omnia emolumenta,quae inde forsan acccsse scrin minus promt,quam nocere possit fastidium, quod ejusinodi tergi versationes asserunt; sin vero minus successerit, aliud non efficitur, quam ut omnibuspalam fiat fuisse nobis consilia,quibus impares fuerimus: praeterquam quod longe saepius contingi ut tergiversando elabatur exequendi tempus, cum inceptum bonum est,quam cum malum. Quare mihi persuadeo facilitatem animi&promptitudinem in deliberando virtutes este in inceptis perquam necessarias; neque est quod metuat quis, id quod ignorat, sit enim picrumque ut ea, quae maxime Armidavimus, antequam nobis innotescerent, sint meliora optatis; itaque optimum est in hoc providentiae divinae sidere, seque illi credere. Certus sum Celsitudinem tuam mentem meam , licet pessime expressam optimc asscqui, teque

summo studio, quo ad hoc scribendum adducor, ignoscere. Sum enim quantum quis esse potest, &c.

45쪽

EPisaeo LA XIII.

Ad Eligabetham Principem Palatinam, &c.

e nimadOersiones in tibrum de Trincipe a Icchiavello conscriptum.

LEgi librum de quo Celsitudo tua jussit ut meam tibi sententiam rescribcrem, & plurima quidem in eo praecepta reperio, quae iudicio meo optima sunt,ut nominatim in I9 & ro capitibus: Deberesemper Pran cipem subduorum suorum odium'contemptum declinare; item, Amorem populi praestantiorem esse quibusvis propugnaculis. Sed plurima etiam in eo exstant quae probare non pollium; di puto in hoc maxime peccare autorem, quod non satis distinxerit inter Principes qui justis rationibus principatum quaesiverunt, atque eos qui illegitimis artibus occupavcrunt; &quod omnibus promiscue ea dederit praecepta, quae ad hos tantum attinebant. Nam quemadmodum, si aedilicii fundamenta tam infirma ponantur, ut muros altos & crastos ferre nequcant, muri humiles & dcbiles necessario superstruendi sunt; sic qui initium potentiae a criminibus adepti sunt, crimina plerunque multiplicare coguntur, nec se tueri possient, si vellent se ad virtutem convertere. De ejusmodi Principibus potuit merito dicere cap. 3. Non posse istos plurimis odio non esse; atque sepe esse illis uti

lius multa mala inferre, quam pauciora, quia leves offenses siciunt excitando ultionis stisdio,graves vero etiam ulciscendι vim adimunt. Deinde se Is cap Si vellent boni e se, inevitabilem fore illorum perniciem inter tot malos homines ubique terrarum sparsos. Et cap. I9. Posse quempiam propter bonas non minis , quam propter malas amones in odsum venire; quibus fundamentis tyramica admodum praeccpta superstruit: ut e. g. Depauperandam esse penitus regionem ad securitatem imperii; exercendas magnas crudelitates modmoto G semel: dandam operam ut Frinceps videatur bonuου, nec sit , non esse liberandamsidem, nisiquamdiu utile fuerit; dissimulindum, prodendum rDenique regnandi causa humanitatem omnem exuendam esse, rnduenda

que ferocissimorum animalium immanitatem. Sed pessimum est librorum conficiendorum argumentum, ejusmodi praecepta tradenda suscipere, quae illos nequidem securos praestare possunt, quorum gratia tradunmtur: nam ut ipse Dictur, non possunt Principes sibi cavere ab eo qui injuriam acccptam ulturus , capitis periculum subire voluerit. Cum contra ad bonum Principem instituendum, quamvis principatum recen ter adeptum, mihi videantur contraria prorsus dogmata esse illi proponenda, supponendumquc rationes, quibus sibi viam ad imperium struxit Di itigod by Corale

46쪽

xit, justas esse; cujusmodi revera credo csic fere omnes, cum a Principibus, qui iis utuntur, tales reputantur, justitia enim inter Principes alios habet limites, quam inter privatos, videturque Deus in hisce casibus jusillis tribuere, quibus vim concessit; sed vel justillimae actiones fiunt iniustae, cum tales ab autoribus habentur. Distinguendum in cliam in ter subditos, amicos, sive socios, &hostes; in hos cnim fere quidvis audere licet, modo aliquid aut sibi aut subditis cmolumenti inde accedat, neque in hoc casu improbo ut vulpina leoninae actuatur, & vis dolo adjungatur. Imo& omnes illos sub hostium nomine complector, qui vel amici non sunt vel socii, quia licet illis bellum inserre quoties utile fuerit , aut cum crescentes illorum Vires suspieionis & metus causas praebuerint. Genus tamen doli excipio quod cum societate tam directe pugnat, ut non credam illius usum esse unquam licitum, quamvis autori nostropas Iim probetur, sitque etiam nimis reccptus; siquis nempe simulct, sucsse eorum amicum quorum pcrni clam molitur, ut illos eo facilius opprimat. Nimis sacra cli amicitia quam ut illa hoc modo abutamur, Squi simulavcrit se amare aliquem, ut eum prodcret, dignus est postea qui fidem non impetret ab iis, quos vcro amore prosequi volucrit, sitque illis odio. Quantum vero ad socios, Princces debet cum illis fidem sedulo servare, etiam cum ipti detrimentosuin tuerit, nequit enim tantum cssecius damnum, quantum fama standi promissis utilis est; hanc autem famam consequi ncquit, niti in eiusnodi occasionibus in quibus sit illius

damnum aliquod: verum in iis rebus quae seminam illi perniciem minantur, iure gentium promisso suo solvitur. Dcbci ctiam magnam prudentiam adhibere antequam obliget fidem, ut pollit illam semper libera re. Et quamvis in rem sit maxima finitimorum parte amica uti, crodo tamen satius esse nonnisi cum minus validis archi foedera inire; nam quantumcunque decreverimus servare fidem, haud tamen debet quispiam ab aliis par expectare, sed debet esse apud omnes constitutum, se ab aliis deceptum iri, quotiescunque illis utile lacrit; utile autem esse potest validioribus quoties ipsis visum fuerit, non item minus validis. Subditos quod spectat, duorum sunt generum, Magnates nempe & Populus. Sub

Magnatum nomine eos omnes complector, qui sevcndis adversus Principem partibus pares sunt, quorum sidcs illi perspedis admodum esse debet, secus enim omnes Politici consentiunt debere ipsum curas suas omnes ad cos deprimendos convcrtere, & quatenus rebus turbandis sunt

proclives, csse illos hostium loco habendos. Caeteros vcro subditos suos quod spectat, debct piae omnibus illorum odium S contemptum decli-

Diuili do by Corale

47쪽

3s RENATI DE s CARTES nare. Quod credo posse illum semper obtinere, modo jus exacte dicat excorum consuetudine, hoc est, secundum leges quibus Uucti sunt, nec sit rigidior in puniendo, nec rcinissior in ignotccndo; neque administris suis

omnia permittat, sed munere judiciorum maxime odiojorum ipsis xclicto, testis cetur reliqua sibi curae esse. Deinde dignitatem suam ita retineat, ut nihil omittat honorum & formularum,quas ipsi deberi Populus credit;sed plures non flagitct,nec palam proferat nisi serias suas actiones,aut eas quae omnibus probari possunt, voluptatibus suis intra privatos parietes cohibitis,iisque nemini onerosis. Denique immutabilis sit, inflexibilis in consiliis, non quidem iis quae primum secum constitvcrit; nam cum nequeat omnibus invigilare, necesse est ut capiat consilium, multorumque ratio nes auscultet, antequam quidquam statuat. Sed in rebus quas semel apud

se statuisse significaverit, inflexibilis sit, etiamsi damnosae ipsissent; vix

enim tam damnosae esse possunt, quam fama levitatis & inconstantiae. Sic etiam improbo capitis Is axioma hoc, quod cum homines sint admoduni corrupti, sieri non potest quin pessum eat ille, qui bonus semper csse velit; & principem ut se tueatur, debere pravis, cum id occasio postulat, consiliis uti; nisi forsan per hominem bonum intolligat superstitiosum &ineptum , qui non audeat dic Sabbati praelium committere , & culus conscientia pacata esse nequcat , nisi Populi sui Religionem immutet : Sed si cogitemus eum csse virum bonum, qui omnia ea facit quae sua ipsi ratio. dictat, certum est satius csse conari ut boni semper simus. Neque etiam credo id quod habetur cap. I9. posse quempiam ob bonas actiones non minus quam ob malas in odium venire; nili quatenus invidia est quoddam odii genus; sed diversus est ab hoc sensus autoris; neque enim obnoxii sunt Principes vulgi invidiae, sed Magnatum tantum aut finitim vim , apud quos caedem illae virtutes invidiam movent, quae metum inj Ciunt. Quare nunquam a recto cessandum est, ad hoc odii genus declinandum ; nec potest Principibus ullum odium nocere, nisi illud quod ex injustitia oritur aut superbia, quas ipsis inesse Populus arbitratur. Videmus enim etiam eos qui capitis damnantur, judices suos plerunque non odisse, cum se morte dignos existimant: & aequo etiam animo perseruntur mala quanquam immerita, cum ad ea insercnda creditur Princeps cogi , atque hoc ipsum dolere: Justum cnim habetur ut utilitatem publicam privatae anteponat. In hoc solum occurrit difficultas, cum Principi incumbit duabus partibus satisfacere, quae quid aequum sit, diversimoae judicant, ut cum Imperatores Romani civibus & militibus satisfacere necesse haberent: quo casu aliquid utrisque concedere aequum est, nec debet Dissiligod by Cooss

48쪽

EPIsTOLARUM PAns I. Epist. XIV. 37bet quispiam ad sanam rationcm subito reducendos suscipere homines

rationi insuetos; scd conandum cst, sive publicis libellis, sive concionatorum vocibus,tive similibus rationibus illam eis in animum paulatim iu- ducere. Nam,ut vcrbo dicam, Populus fert quicquid iustum esse ipli suaderi potest, indignatur vero eo omni quod injustum putat; neque Phin cipum superbia, hoc est, autoritatis cujuspiam, juris, honorum, quos ipsidcbitos non existimat, usurpatio, alia de causa ipsi odiosa est, quam quia illam ut iniustitiae speciem interpretatur. Caeterum neque etiam amoris huius opinioni astentior in iis quae in praefatione sua habet, nempe quod quemadmodum quispiam montes delincaturus debet in planitie veriari, ut corum figuram melius videat, ita debere quempiam csse privatae con ditionis , ut officium Principis recte dignoscat: delineatio enim cxhibet tantum ea quae eminus conspicua sunt, sed pnaecipuae actionum Principis rationes saepe pendent a circ umstantiis adeo singularibus; ut nisi qu is vel Princeps ipse sit, vel Principis arcanorum diutissime particeps fuerit,im' possibile tu illas assequi. Quare essem merito ridendus, si putarem posse in hoc negotio Celsitudinem tuam quidquam a me doceri; nequc ctiam

hoc est nulli propositum; sed solum ut meae tibi literae aliquid praebeant oblectamenti, quod ab iis diversum sit, quibus frui poteris in itincretuo, quod tibi prosperum precor; ut sine dubio erit, modo Celsitudo tua inuitu erit haec axiomata sequi, quae docent cujuslibet felicitatem a seipso pendere, & sapientis esse se fortunae imperio ita subducere, ut licetiis, quae sese osserunt, commodis amplectendis non dest, tamen minime putet se infelicem esse, si denegentur. Et quia in omnibus rebus pcrmul'tae in utramque partem rationes afferri possunt, immorandum esse prae sertim carum considerationi, quae res praesentes nobis probare pollunt. Id vero quod minus vitari posse cxistimo, sunt corporis morbi, quibus Deum oro te eximat, S sum quanto possum cultu, Sc. Eprs TOLA XIV.

Ad Ludovicam Principem Palatinam, &α

meis ergo. Mer ea quae me Principi Elirabethae sorori tuae devinciunt, hoc etiam resero, quod cum jussisset ut ad se scriberem, voluerit ut per Celli

tudinem tuam literae meae commearent. Cum cnim sciam quantum te

E 3 amet,

49쪽

amet, spero literas incas tuarum comites minus molestas fore, magisque laetitiae allaturas, quam ii solae redderentur; atque ctiam quia hoc milii occasionem praebet, te per has certiorem facicndi me esse, Sc. EPIs TOL. A XV.

Ad Eligabetham Principem Palatinam, &c.

De iis quae ad animi laetitiam conferunt, Elamque vr asqua conciliandisibis tunam pollere;c us rei exemplum Socrates. MachmPelti librum de Principe minus idoneum esse a cratαι quam institia excitanda. Praecipuumpraeceptum

discursuum Wus in Tuum Livium. Iudicium Carisu de duobus fontibus.

MAxima me gratia Celsitudo tua affecit, quod per tuas ipsius literas

renunciatum mini volucris itineris tui cxitum, felicemque tuum adventum in cum locum ubi a consanguineis tuis magnopere & coleris dc amaris, viderisque mihi tantum possidere bonorum, quantum in hac vi- . ta liccat secundam rationcm expectare. Perspecta enim rerum humanarum sorte, essemus in fortunam iniquiores, si tam multos ab illa pavores flagitaremus, ut nequidem imaginando aegritudinis causa ulla excogitari pollet. Dum nulla sunt coram objecta quae sensus laedant, nequc morbo ullo cruciatur corpus, haud aegre poteli animus verae rationi obsequens sibi acquiescere, neque ad hoc neccssc habet oblivisci aut abiicere curam dissitarum rcrum, satis est ut conetur nulla propter ea, quibus offendi potest, pallione affici : quod quidem cum charitate minime pugnat; quia saepistime possumus iis malis quae absque passione examinamus, remedia melius invenire, quam iis quibus perturbamur. Sed quemadmodum finitas corporis, & objectorum jucundorum praesentia multum su-vant animum in abigendis a se passionibus omnibus quibus est aliquid cum tristitia cognationis, iisque acciendis quae ad laetitiam vergunt: sic vici Isim laetus animus multum confert ad firmiorem corporis valetudinem , nec non ad objecita praesentia sucundiora ciscienda; quinetiam ausim credere interiorem animi laetitiam vi aliqua pollere ad conciliandam

sibi fortunam. Nollem equidem hoc ad imbccillioris animi quempiam scribere, ne illum in superstitionem inducerem. Sed quantum ad Celsitudincin tuam, hoc unum metuo, ne me nimis credulum factum rideat rnihilominus innumera habeo experimenta, & insuper autoritatem Socratis, quibus sententiam meam defendam. Experimenta a me saepius obser-Disiti ed by COOste

50쪽

EPIsTOLARUM PARS I. Epist. XV. 3 3 observata sunt, quod ca quae alacriter & sine aversatione aggressus sum, mihi ut plurimum taliciter successerint; eousque ut etiam in aleis, in quibus sola tortuna rcgnat, serri per illam aequiorem expertus fuerim, cum laetitiae, quam cum moeroris causas habercm. Et quod vulgo vocant genium Socratis, sine dubio aliud non fuit, quam quod interiorcs suas propensiones sequi solitus csset, putaretque incepti cxitum prosperum fore, quum secretum quendam laetitiae sensum perciperet; contra vero improsperuiaa,quum tristitiae. Verum cst tamen superstitiosum fore eum, qui hisce crederet, quantum ipsum credidisse ajunt; Plato enim refert illum se domi ctiam continuille, quoties genius ejus exeundi consilium non daret. Sed in gravissimis vitae negotiis, quae nonnunquam tam dubia occurrunt, ut docere nequcat prudentia quid sit faciendum, mihi videtur valida subcsse ratio, cur genii sui consilium quilibet amplcet tur, atque utile tae ut cuivis persuasumsit, eorum inceptorum fclicem re exitum,quae alacriter, & cum ea,quae laetitiam plerumque comitatur, libertate suscipimus. Itaque Celsitudinem tuam hortari ausim, ut cum eo in loco sis in quo praesentia objecta nihil injucundi oflerunt, velis citatridare operam, ut animum tuum coniciatum efficias : Quod haud aegre posse mihi vidcris, animum tantum ad praesentia appellendo, nec de nogotiis unquam cogitando, nisi iis horis quibus instat Tabellarii discessus. Arbitror autem feliciter factum fui se quod Celsitudinis tuae libri nequiverint tam cito aflcrri, quam illos expectabas; illorum enim lectio minus idonea est alacritati, quam tristitiae excitandae; praesertim istius Prii cipum Doctoris, qui cum ipsis ob oculos ponat tum disscultates, quae indignitate eorum tuenda occurrunt, tum crudelitates & perfidias, quas suadet, commiserationem potius quam invidiam in Principes concitat apud privatae conditionis lectorcs. Errores ejus & meos Celsitudo tua optime notavit. Verum est enim Caesaris Borgiae laudandi studio sui secum adductum ut generalia axiomata poneret, quibus privatas actiones

Vix excusandas defcngeret; atque ab co tempore legi ejus in Titum Li' viam discursus, in quibus nihil mali animadverti; & praecipuum ejus praeceptum, videlicet hostes suos penitus exstirpandi, aut illos sibi conciliandi , via media prorsus repudiata , est sine dubio semper tutissimum; sed minus generosum cum nulla subest metuendi ratio. Optime etiam Celsitudo tua animadvertit miraculosi fontis secretum in hoc postum esse, quod plurimi egeni, iique forsan ab aliis, qui lucrum inde sperant,

nummis corrupti, vires ejus praedicunt. Certum est enim nullam cse

panaceam. Sed cum permulti de fonte illo potaverint, laudatur ab iis Diuili od by COOste

SEARCH

MENU NAVIGATION