Renati Descartes Epistolae, partim ab auctore latino sermone conscriptae, partim ex gallico translatae. In quibus omnis generis quaestiones philosophicae tractantur, et explicantur plurimae difficultates quae in reliquis ejus operibus occurrunt. Pars

발행: 1682년

분량: 398페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

sentiat, vitium sit animarum tantum infirmarum & humilium, non se quitur tamen sortiores de geracrosiores debere seipsas contemnere; sed erga nos aequi esse debemus, perfectionesque nostras non minus, quam vitia agnoscere, dcli decorum obstiterit quo minus illas praedicemus, nil tamen vetat quo minus illas persentis camus. Denique etiamsi non lit nobis scientia infinita, ut boria omnia cognoscamus, quorum in variis vitae casibus faciendas cit delectus, mihi tamen videtur satis csse debere nobis quod mediocrem maxine necessariorum cognitionem adepti simus, qualia sunt ea quae in mea proxime superiore enumeravi, in qua mea m dedissicultate , quam Celtitudo tua proponit, sententiam jam declaravi:

nempe, utrum eorum potior sit ratio qui omnia ad se refcrunt, an vero eoru m qui alienis malis se supra modum torqvcnt. Si enim ad nos tantum curae nostrae spe fient,non possumus niti privatis bonis frui; cum con-etra , si nos ut alterius cuiuspiam corporis partem concipiamus, veniamus ctiam in societatem bonorum corporis istius communium, neque ideo eorum, quae nobis propria sunt, ullo privamur: malorum autem non e

dem est ratio: Nam secundum Philosophiam malum non cit reale quid, sed tantum privatio; & cum adversum amici cujuspiam casum dolemus, non ideo venimus in societatem defectus in quo malum illud consistit; amo & quantuscunque sit in hoc casu labor aut dolor noster, tantus cste

nequit, quanta est interior voluptas , quae bonas actiones semper comitatur, atquc cas praesertim, quae eX puro in alium amore, quemque ad nos non reserimus, hoc est ex virtute Christiana, quam charitatem vocant, proficis: uniit r. Sic etiam potest cx fletu & labore multo major quam cx risu& quiete voluptas percipi ; estque facile probare hanc animae oblectationem, in qua consistit beatitudo,non esse a laetitia &corporis

commodis inseparabilem, tum ex tragoediarum exemplo, quae nos eo mingis oblectant, quo plus in nobis triHitiae excitant; tum ex corporis exercitiis, ut venatione, pila palmaria, aliisque similibus, qua quanquam laboriosa admodum, tamen grata sunt; imo & videmus labore voluptatem saepe augeri. Oblectationis autem qua in hisce exercitiis anima pc funditur ratio est, quod corporis qui cam juncta est, virium aut agilitatis, aut alterius cujuspiam persectionis ipsi sensum imprimat: verum oblectatio, quam cx stetu percipit, dum miserandum aliquod & f-estu in in seci spectaculum videt, oritur praesertim ex eo quod actionem virtute dignam sibi videatur exercere, dum afflictorum miseretur; & generatim oblectatur persentiscendo affectus in se qualescunque commover .eti, modo maneat clus in illos imperium.

32쪽

EpisTOLARUM PAR s I. Epist. VIII. 2r Sed perpendendi sunt diligentius aflectus isti, ut cos definire queam a quod hic mihi facilius erit, quam si ad alium quem scriberem. Cum enim

Celsitudo tua perlegerit iratiatum, quem de natura animalium olim de lineavi, jam nosti qui concipiam varias in eorum cerebro impressionex formari, alias videlicet ab obiectis exterioribus quae sensus afficiunt; alias ab interioribus corporis dispositionibus, st. vel ab impressionum pri rum vestigiis in memoria permanentibus, aut a spirituum ex corde advoniciatium agitatione, aut etiam quod hominis soliusa st ab actione an mae, quae in immutandis iis, quae in cerebro sunt, impressionibus, vi ali qua polici; quemadmodum etiam vicissim hae impressiones vim habendcxcitandi in anima cogitationes a voluntate minime pendentes. Quibus positis,passiones generatim dici possunt cogitationes istae omnes,quae abseque voluntatis concursu & proinde absque ulla actione quae ab ea proficiscatur a solis iis, quae in cerebro sunt, impressionibus in anima excitantur; quicquid enim non est actio, passio eri. Sed haec vox vulgo re 'stringitur ad cogitationes eas, quae ex particulari aliqua spirituum agit

tione oriuntur: quae enim aut ab objcetis exterioribus adveniunt, aut ab interioribus corporis dispositionibus oriuntur, ut colorum, sonorum,

dorum perceptio,fames,sitis,dolor & id genus aliae,sensus appellantur,alii cxlcriores, alii interiores. Eae vero quae non pendent nisi ex vestigiis quae priores impressioncs in memoria reliquerunt, atque ex ordinaria spirituum agitatione, sunt phantasmata, sive dormicntibus nobis obversentur, sive experrectis, cum anima se ad nihil per se determinando, impresessiones quae in cerebro sunt segniter sequitur. Quum autem voluntate sua utitur ut se ad cogitandum determinet de re aliqua, quae non solum intelligibilis est, sed & imaginabilis, cogitatio haec novam in cerebro imprestionem facit, quae respectu animae non est passio, sed actio, quae

imaginatio proprie dicitur. Denique quando cursus spirituum ordinarius talis est ut cogitationes plerunque tritas, aut laetas, aut similes alias cxcitet, id non tribuitur passioni, sed indoli sive temperamento eius in quo excitantur, atque hinc est quod dicunt hunc esse temperamento tristi, illum laeto, &c. Itaque nihil superest quod passio proprie dicatur

praeter cogitationes illas, quae ex particulari aliqua spirituum agitatione oriuntur, & quarum effectus quasi in anima ipsa persentiscuntur. Verum quidem est nullas fere unquam nobis inesse, quae ex harum,quas modo distinxi, causarum plurimis non pendeant, sed ab illarum praecipua, vel ea

cujus ratio potissimum habetur, denominationem suam sortiuntur. V

de sit ut sensum doloris cum tristitia plurimi confundant; di titillati

33쪽

11 RT NATI DE sc ARTE fnem cum laetitia, quam voluptatem dc oblectationem etiam appellant ;famisque de sitis sensus cum edendi δc bibendi appetitibus, qui passioncs

sunt: plerunque enim caedem causae quae dolorem creant, spiritus coetiam modo agitant, qui ad tristitiam excitandam requiritur; & quae titillationis sensum aliquem generant, spiritus eo agitant modo,qui ad laeti tiam excitandam requiritur, & sic de caeteris. Confunduntur etiam nonnunquam propcntiones sive habitus,qui ad passionem aliquam disponunt. cum ipsa passione, quod tamen est distinctu facile. Nam e. g. sparso in urbe aliqua rumore adventare hostes, illam obsidione cincturos, primum quod de imminente periculo judicium oppidani serunt, est animae illorum actio, non vero passio; & quamvis judicium hoc in illorum plurismis simile sit, haud tamen aequaliter illo commoventur, sed alii magis, alii minus, prout sunt ad metum magis aut minus proclives ; dc antequam illorum anima commotionem illam recipiat in qua sola consistit passio, oportet ut hoc judicium tulerit, aut saltem absque judicio conceperit periculum, illiusque in cerebro ideam expresserit, quod per aliam acti nem facit, quam imaginari dicunt atque eadem opera spiritus iminissos

a cerebro determinaverit in nervos illos qui contrahendis cordis orificiis inserviunt; quod cum sanguinis circulationem moretur, hinc fit ut cor pus totum, pallidum, frigidum, tremulumque evadat; & praeterea spiritus a corde ad cerebrum de novo advenientes eum in modum Uitantur , ut juvare nequeant ad imagines formandas diversas ab iis, quae timorem in anima excitant. Quae omnia tam brevi intervallo se mutuo subsequuntur, ut una eademque operatio esse videatur; & sic in reliquis pasesonibus particularis aliqua agitatio accidit in spiritibus a corde proficiscentibus. Animus erat hic peculiarcm harum omnium passionum explicationem subjicere, sed illarum enumeratio mihi videtur adeo difficilis , ut majori sit mihi opus otio, quam quod a Tabellario conceditur. Intcrim cum illas acceperim quibus me Celsitudo tua cohonestavit, novam habeo respondendi occasionem, quae me cogit hoc passionum examen in aliud tempus diffcrre, ut dicam, haliones omnes, quae Dei existentiam probant, illumque primam esse dc immutabilem causam omnium effectuum, qui a libero hominum arbitrio non pendent, mihi videri probare illum etiam esse causam actionum omnium, quae a libero arbitrio pendent. Non enim demonstrari potest quod existat, nisi consideretur ut ens summe perfectum; non esset autem summe perfectum, si quid in mundo fieri posset, quod ab illo omnino non procederet. Vcrum

quidem est sola side doceri nos quid sit gratia illa, per quam Deus ad beδ

34쪽

Epis Tor ΛRUM PAR s I. Epist. VIII. 13titudinem supernaturalem nos evehit; sed ex sola naturali Philosophia

colligere licet, non posse animum humanum vel minimam cogitationem subire, quin velit Deus & ab aeterno voluerit ut subiret. Neque hic locum habet Scholastica distinctio inter causas universales & particularcs; ratio enim cur Sol, cum sit florum omnium causa uia iversalis, non sit tamen causa quod tulipae a rosis disserant, est quod eorum productio a qu)busdam aliis particularibus causis, ipsi non subordinatis, pendeat; verum Deus ita est rerum omnium universalis causa, .ut sit earum etiam totalis,& sic abique ejus voluntate scri nihil potcst. Verum est etiam quod ini mortalitatis , & felicitatis, cujus extra hanc vitam anima capax est, cognitio posset iis, quos capit hujus vitae satietas, asserre desiderium ex illa excedendi, si certo iis constaret se felicitate illa postmodum potituros; sed nulla ratio id apud illos evincit; & praeter falsam Hegesiae Philosophiam cujus a Ptolomaeo liber prohibitus fuit, eo quod multi eo perlecto sibi

mortem conscivis lent, nulla est quae suadere conetur hanc vitam malam csic, c contrario sana ratio docet, inter gravissimos etiam casus summosseque cruciatus posse hominem semper contentum cse, modo ratione sua uti sciat. Quantum ad universi extensionem, haud video quomodo illius con-sdcratione adducamur ad providentiam particularem abstrahendam ab

idea, quam de Deo habemus; aliter enim omnino se habet de Deo, quam de potentiis finitis, quae cum exhauriri possint, haud verisimile est illas ad plurima magni momenti ncgotia simul & ad minima quaeque cxtendi.

Sed quo majora Dei opera statuimus, eo melius infinitam ejus potentiam animadvertimus; & quo meIius nota est nobis haec infinitas, eo certiores sumus illam usque ad minutissimas quasque hominum actiones extendi. Haud etiam credo per particularem hanc Dei providentiam, quam Celsitudo tua Theologiae fundamentum esse dicit, intelligere te mutationem aliquam, quae in decretis ejus accidat, ratione actionum, quae a libero nostro arbitrio pendent. Hanc enim mutationem TheoIosia non admittit, & cum jubet nos Deum orare, non ideo jubet ut, quod nobis desit, illum doceamus, neque etiam ut ordinem ab omni aeternitate providentia ejus constitutum precibus nostris conemur immutare: horum enim utrumque esset culpandum; sed solum ut ea impetremus, quae ab omni aetemitate precibus nostris impetratum iri voluit. Arbitror autem omnes in hoc Theologos consentire, atque vel ipsos quos hic Arminianos vocant, qui videntur prae caeteris libero arbitrio maxime tribuere.

Fateor haud facile aestimari posse exacte quousque ratio statuat ut de publico

35쪽

publico bono solliciti simus, neque etiam res ea est in qua necesse sit quenquam esse admodum religiosum; fatis est ut conscientiae suae satisfaciat, atque in hoc licet propensioni suae multum indulgere. Rerum nim ordinem ita posuit Deus, hominesque tam arcta societate conjunxit, ut licet quis ad semetipsum omniarcscrrct, nulla in alios charitate 'rmotus, nihilominus, si prudentia uteretur, tuam aliis operam, qu ad posset, ordinario modo esset commodaturus, praesertim si eo seculo viveret quo integri mores essent. Et praeterquam quod quiddam subli inius est & pulchrius in alios bona conferre, quam ea sibi comparare, unis de sit ut nobiliores animae sint ad illud procliviores, &ea, quae sibi habent, bona minoris aestiment; infirmarum etiam est & humilium se pluris quam par cst facere, suntque vasculoruin instar quae tribus aquae gu tulis impleri possunt. Scio Celsitudinem tuam non esse in hoc numero: atque ubi viles istae animae ad laborem aliorum gratia suscipiendum excitari nequeunt, nili spes emolumenti aliunde astulgeat ; contra monenda es de tua ipsius salute, neque enim potes iis, quos benevolentia p rosequeris, prodesse, si tui curam abjicias; cura ergo ut valeas, &c.

Ad Eligabetham Principem Palatinam, S c.

cuomodo excessupassionum e affectuum hic accipi debeat. Quomodo luerum arbitrium cs infinita Dei potentia conveniant. suomodo vasta universi extensio considerari debeat. M Ilii tam raro contingit sanas ratiocinationes offendere, non solum in corum, quibus in hac eremo utor, consuetudine, sed etiam in Itabris quos consulo, ut nequeam sine summa voluptate eas legere, quae in Celsitudinis tuae literis habentur; illasque tam validas reperio, ut malimccdere, quam illis obsistere audere. Nam licet comparatio, quam Celsitudo tua in laudem suain instituere rccusat, possit experientia satis comprobari, laudabilis tamen est adeo virtus, qua de aliis in bonam partem judicamus, dc tam bene convenit cum illa animi magnitudine, quae obstat quominus ingenii humani captum ex hominum vulgo metiaris, ut non possim utramque non magni facere. Non ausim etiam ea inficiari quae

Celsitudo tua scripsit de poenitentia, cum sit virtus Christiana qua fit, ut quis

36쪽

quis a peccatis resipiscat, non solum spontaneis, sed iis etiam quae ex

ignorantia admitti, affectu aliquo praepeditus, ne veritatem agnosceret. Fateor et lain tragoediarum trittitiain minus nobis placituram, si me tugsubesset ne minia evadens valetudinem nostram labefaetare pollet. Verum cum dixi nonnullas passiones eo utiliores esse, quo magis ad excessum vergunt, sermonem tantum instituere volui de iis quae bonae sunt, quoaut innuerem, addidi debere illas rationi subjici. Sunt enim duo genera cxcolluum, unum quod rei naturam immutando, & ex bona malam efficiendo, impedit quo minus subjecta rationi maneat ; alterum quod illius tantummodo menturam auget, & ex bona meliorem reddit. Sic temeritas non esi fortitudinis excessus, nili cum rationis terminos transgreditur; sed quandiu in illis manet, ali uinetiam excessu insertitudo recipere potest, qui in hoc consiliit, ut nulla dubitatione, mctu nullo laboret. Dc harum passionum numero & ordine praeteritis diebus cogitavi, illarum naturam diligentius examinaturus; sed meas dc his rebus opiniones nondum satis excolui, ut ausim casad Celsitudinem tuam scribere; quamprimum autem polcro id praestabo. Quantum ad liberum arbitrium, ii ad nos tantum attendamus, fateor non posse nos illud non putare independens, sed cum ad infinitam Dei potentiam animum advertimus, non possiimus non credere omnia ab illo pendere, & proinde liberum nostrum arbitrium imperio eius solutum non cite. Implicat enim contradietionem Deum crcasse homines eiusmodi naturae, ut voluntatis eorum actiones ab citis voluntate non pendeant;

quia idem est ac si quis diceret, potentiam eius futita se simul & infinitam: sinitam, cum aliquid sit, quod ab illo non pendet; infinitam vero, cum potuerit rem hanc independentem creare. Sed quemadmodum existentiae divinae cognitio non debet liberi niatri arbitrii certitudinem tollere, quia illud in nobi sinet iplis experimur & sentimus; ita ne que liberi nostri arbitrii cognitio existentiam Dei apud nos dubiam tac rc debet. Incli pendentia cnim illa quam experimur, atque in nobis per' sentiscimu&, & quae actionibus nostris laude vel vituperio dignis efficiendis sufficit, non pugnat cum dependentia alterius generis, secundu quam omnia Deo suDjiciuntur. Quantum autem ad animae post hanc vitam statum, illum longe minus novi, quam Dominus Digby; nam omissis iis quae fides docet, fateor sola ratione naturali polle nos multa qu idem consectare, quibuS no bis satis blandiamur, speique eximias concipere, sed certitudinem nul viam. Et quia ratione naturali docemur esse nobis in liac vita plura sena

37쪽

1ς PT NATI DE s CARTES

per bona, quam mala, neque debemus certum incerto commutare, videtur eadem ista ratio docere, non csse quitam metuendam mortem, sed neque etiam quaerendam.

Non est quod respondcam oblectioni, quam de vasta, quam unive so tribui, extentione, proponere postlint Theologi; iam enim Celsitudo tua prome respondit': hoc unum addo quod, si haec extensio posset Religionis nostrae mysteriorum fidem infirmare, illa quam ab omni aevo. Λstronomi Caelis tribuerunt, idem facere potuisset; illos enim tantos. conlidcrarunt, ut Terra ipsis comparata iit tantum puncti instar, & tamen id illis objectum non fuit Caeterlim si prudentia esset eventuum domina , nullus dubito quia Cellitudo tua perductura esset ad exitum consilia quaecunque inchoaret.' Sed ad hoc oporteret homines omnes esse perfecte sapientcs, ut ex officii illorum cognitione, quid facturi essent certo constare posset: Aut vero perspectum esse deberet eorum omnium peculiare ingenium, quibuscum nobis est aliquid rei; quanquam neque hoc sufficeret, quia uium insuper liberum arbitrium habent, cujus eventus sol i Deo patent: Et quia plerunque judicamus quid alii facturi sint, ex eo quod nosmetipsi facturi cscmus, si illorum partes essemus acturi, saepe accidit ut vulgaria dc mediocria ingenia, cum similia sint eorum, quibuscum rem habent, eatenus in corum consita melius pcnetrent, suaque incepta felicius peragant, quam sublimioris ingenii viri, quibuscum res non sit nisi cum iis, qui cognitione & prudentia se ni ipsis longe inferiores, aliter prorsus de rebus, qi m hi judicant. Atque hoc debet Celsitudinem tuam solari, si quando tuis consiliis fortuna adversetur. Ego vero Deum interim orabo ut illa secundeti

Ad Elirabetham Principem Palatinam, &c.

Ossicii perfunctio occasione mutata religionis. suomodo hominis arbitrium t berum simul, dependens essepossit. suomodo intringi debeat, plura in

hac vita esse bona quam mala. Prudentiamsuadere ut alus prosimus, quan spravata Iantum utilitati studeremus

K Ateor me obstupuisse cum intelligerem Celsitudinem tuam suisse ae-- gritudine affectam, eo usque ut minus valeret, idque ob ejusmodi Fem, quam pars magna hominum probat, quaeque plurimis & quidem in validis

38쪽

validis rationibus excusari potest; & certe omnes qui candem mecum Religionem profitentur, quique majorem in Europa numerum procul

dubio iaciunt illam de sendere tenentur, etiam si circumstantiae quaedam S rationes minus laudandae subeste videantur: Fide enim c redimus Deum variis mediis uti, quibus animas adi e trahat, & nonnullos impiis consiliis in inonasteria adductos, vitam ibi sanctissimam postmodum egisse. Quan

tum vero ad illos qui diversae sunt fidei, si de hoc sequius loquuntur, potest illorum judicium merito reipui ; nam quemadmodum in omnibus aliis rebus, in quibus itum est in partes discrias, ita hic impossit, ile est ut quis aliis placendo, non displiceat aliis; & si attendant, se eam, quam profitentur Religionem, non amplexuros luisse, niti vcl ipii vel ipsorum patres aut avi a Romana dcicci sient, non erit cur rideant, aut inconstantiam iis ob; iciant, qui ab illorum Religione desciunt. Quantum vero adsicculi prudentiam, ratio quidem pollulat ut fortunae adhaereant ii quibus illa favet, iunctisque viribus illam tendant, ne cogiat; sed ii de iii rum familia fortuna fusit, non absurde inibi videntur in divertis viis ilio

undis consciat ire, ut ii nequeant omnes, saltcni aliquis in illam incidat; atque interea quia creditur illorum unusquiique variis consiliis pollere, cum amicos in utrisque partibus habeat, id malorem ipsis autoritatis foviam conciliat, quam si unas tantum partes sequerentur : quod obstat quo minus cxiii imare possim suille huius coniihi amoribus animum no condi familiae vcstra . Sed non contendo polle meis rationibus Cel smi Esenis tuae dolorem superari, spcro tantum fore ut illum tempus mollierit,antcquam bae tibi reddantur; timerem aurem ne recrudesceret ii de hoc

fulius scriberem. Quare trar eo ad difficultatem quam de libero arbitrio Celtitudo tua proponit. Si Rex aliquis edicto mono:nachiam prohibuisse set, &certissimc sciret dilos quoipiam ditionis suae Nobiles diversarum urbium incolas inter se dissidere, tibique mutuo ita infensos esse, ut si

alter in alterum inciderit, nil obstare possit quo minus dccc riciat, si in quam Rex iste illorum uni mandatum daret, ut verius urbem illam pro 'sicisceretur quam alter incolit, daretque citam alicri mandatum cundiversus locum in quo prior ille v satur, certo novit non p5sse illos sibi mutuo obviam non fieri, proindeque non certare, atque ita edictum diis non violare; neque tamen illos ad hoc cogit, ejusque cognitio, imo&voluntas illos ad id hoc modo determinandi, non obstat quin ultro & ae

'ue libere utcrque pugnet, ac pugnasci ii nihil horum rescivisset, aut ali i quavis occasione illi in se mutuo incidisiciat, adeoque pari iure licet in illos animadvertere, ob violatum edictum. Quod autem licci Regi

39쪽

28 RD NATI DE s CARTEsde quibusdam subditorum suorum liberis actionibus iacere, id Deus, qui Praescientia & potentia infinita possci, de omnibus hominum actionibus

tacit: & antequam nos in hunc orbem mitteret , exacte noverat quales cs.sent suturae voluntatis nostrae propensiones omnes, illas enim ipse nobis indidit; caetera etiam extra nos ita disposuit, ut haec & illa objecta se seni bus nostris hoc & illo tempore obiicerent, quorum occasione scivit fore ut liberum nostrum arbitrium nos ad hoc vel illud determinaret: Id ergo sic voluit, sed noluit tamcn nos ad hoc cog e. Et quemadmodum in isto Rege distingui possunt duo di verti voluntatis gradus, unus quo v luit ut duo hi Nobiles decertarent, cum feccrit ut in se mutuo inciderent; alius vero quo id noluit, cum monomachiam edicto prohibuerit ιse Theologi distinguunt in Deo voluntatcm unam absolutam & inde

tendentem, qtia vult ut omnia fiant prout sunt; aliam vero relativam , quae ad hominum meritum aut delictum refertur, perquam vult uti sibus suis obtemperetur.

Oportet citam duo bonoriim genera distinguere, ad conciliandum id quod antehac scripsi cnobis videlicet esse in hac vita plura bona quam

mala, cum eo quod de omnibus vitae incommodis mihi Celsitudo tua objicit. Cum consideratur id ea boni ut sit actionum nostrarum regula, et umitur pro omni perfectione, quae in ea re cile potest, quae dicitur bona, & lineae rectae assimilatur, quae inter infinitas curvas, quibus mala comparantur, unica est. Hoc sensu solent Philosophi dicere bonum esse ex integra causa, malum ex quolibet defectu et sed cum perpendimus bona S mala, quae in una cademque re esse pollunt, ut exploratum habea mus quanti apud nos esse debeat, quemadmodum cum perpenderem quanti esset facienda haec vita, sumitur bonum pro omni eo, quod in re illa reperitur, ex quo commodum aliquod percipere possumus , & malum tantum vocatur id ex quo incommodum nobis suboriri po1st; cae-ccrorum enim vitiorum quibus res illa laborare potcst, ratio non habetur. Sic cum munus aliquod alicui desertur, perpendit ille quidem hine honorem & lucrum tanquam bona inde pendentia, inde vero laborem, periculum, temporis jacturam aliaque similia, tanquam mala; haecque mala cum illis bonis componendo prout minora aut majora deprehendit, vel suscipit munus vel repudiat. Dixi autem hoc sensu plura semper in hac vita bona esse quam mala, quod existimenaea omnia quae sunt extra nos quaeque a libero nostro arbitrio non pendent,minime digna esse aestimatione nostra, si conserantur cum iis, quae ab eo pendent, & quae sem per est penes nos bona cffccre, modo iis sciamus recte uti; horumque

u etiam.

40쪽

etiam ope impedire possumus ne mala aliunde ingruentia, quantacunque sint, altius in animam nostram penetrent, quam moeror ex senestissimo aliquo spectaculo exortus: sed oportet, fateor, hominem multum in

Philosophia profecisse, ut eo usque pertingat. Credo tamen etiam illos , qui aedilibus suis quam maxime indulgent, semper apudse statuere plura esse in hac vita bona quam mala, quanquam hoc ipsi non animadve tant; nam licet nonnunquam gravissimis doloribus cruciati mortem invocent, haud tamen aliud velint ut in fabula habetur quam ut inone re suo serendo illos adjuvet, neque ideo vita vellent excedere; aut si qui velint, & sibi mortem consciscant, id faciunt ex errorc intellectus, non vero ex sanae rationis iudicio, aut ex opinione, quam ipsis natura indi derit ; cujusmodi est ea qua fit ut vitae bona malis ejus anteponamus. Ratio cur credam eos qui privatae tantum utilitati student, debere non minus quam caeteros suam aliis operam commodare; &, si velint prudentia uti, conari quantum in se est ut aliis prosint, est, quod plerumque videamus eos qui officiosi audiunt, multa etiam ab aliis, imo &ab iis quibus nunquam profuerunt, amica ossicia accipere, quae, si diversi ingenii haberentur, non acciperent ; laboresque, quos in alioem gramtiam suscipiunt, minores esse quam commoda, quae ex eorum, quibus noti sunt, amicitia percipiunt. Non enim expectantur a nobis nisi ossicia ea quae commode possumus praestarc , neque ultra ab aliis expectamus; sed saepe fit ut quod illis minimi constat, nobis maxime prosit,

imo& nobis vitam servare possit. Verum autem est beneficia nonnunquam perdi, contra vero cx maleficiis lucrum fieri, sed non debet hoc prudentiae regulam immutare, quae ad ea tantum resertur, quae ut plurimum contingunt. Quod autem ad me attinet axioma hoc in vitae meae regimine ut plurimum secutus sum, ut tritam viam insisterem, & crede-rcm cse maximam astutiam, nulla prorsus astutia uti. Leges societatis communes, quae omnes eo speciant ut nobis mutuo prosimus, aut saltem

non obsimus, mihi v1dentur tam bene stabilitae, ut quisquis illas ingenue& absque dissimulatione aut fuco servaverit, vitam acturus sit longe feliciorem & tutiorem, quam ii qui aliis rationibus utilitatem suam quaerunt, & quorum quidem consilia ex aliorum hominum ignorantia & tunae iavore exitum habent nonnunquam prosperum, sed multo saepius improsperum; ita ut iisdem plerumque percant artibus, quibus res suas se Putabant stabilire. Hoc candore, &aperto, quem in omnibus meis acti nabus prae me sero, animo, profiteor etiam esse me, dcc.

SEARCH

MENU NAVIGATION