Marcelli Palingenii ... Zodiacus vitæ. De vita, studio, ac moribus hominum optime instituendis. Libri 12. Additis, quæ nusquam hactenus inveniebantur, singulorum librorum summariis. Cum indice locupletissimo

발행: 1698년

분량: 337페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

Aut nulla est prorsus ratio, sed sola voluntas Arbitrioque luci sui libuitJ sic omnia fecit Di melle eit nimium artificis pernoscere mentem. Sic qui scire velit, cur hunc fortuna vel illum Aut premat aut sursum tollat,nimis ardua quaerit: Terrarum siquidem est illi concessa potestas Maxima, & huic illam praesecit Iuppiter orbi, Ut possit quodcunque libet facere, ordine sati

Scrutato tamen : aD scultant namque omnia salo.

3O. Cur igitur quat cunque illi secisse libebit, Non faciet jure aut quae lex jure argilet illam Num servi debent dominis. imponere leges Nos certe huie servi sumus . hic clum vivimus: &

Ille potest quocunque velit compellere daemon. Non tamen in nostros animos dominatur , habetve Imperium , quando est animae coelestis origo. Hanc solam excepit Deus a ditione tyranni. Caetera permisit, quae sunt terraque marique,

Ilii 'ar sit rio & fieri sinit omnia ab illo,ao. Qualiacunque libet, justa atque injusta licenis

Forte aliquis dicit, Deus ergo est causa malorum , Injustusque potest diei l nam qui ncit , & qui Non prohibet sieri peccatum , dummodo possit',

Committunt ambo scelus aeque,ix peceat uterqUC,S ip pneioque pari dignum leκ censet utrumque. Quare si Deus in tetris mala tot patitur unum p0siit prohibere', tamen non illa coercet: Esse mali eausa, & seeleri assentire videtur. Huic etiam parti sum respondere paratus , o. Si modo divini radius mihi Iumini, adsit. Est igitur primum solerti mente novandum , Quod causarum aliae sunt viles, atque minutae, Sunt aliae egregiae & praestantes nobilitate , I'raepositaeque aliis c veluti quum eκercitus -in

192쪽

Praeposuit mundo, mira ratione modoque Maximus ille pater xerum, & dominus dominanis

tum ν

Immensam qui lueem habitat super extima mundi

Moenia , Sc a striferos nutu circumvehit orbes. His tribuens eausis vires & munera , easdem Limitibus certis, velut aggere, circuin sepiit , Ne liceat cuiquam talas transcendere fines.

Et quia disposuit sapienter cuncta, necesse est

Cuncta suum aeterno cursu servare tenorem.

O. Nam quaecunque semel recte sunt sacta , sine ullo

Frrore, haud ullo mutari tempore debent. Est igitur prorsus rerum immutabilis ordo, Quandoquidem recte summus Deus omnia secit. Quare si daemon qui terris praesidet, errat , Aut malus est, hoc fit quia causa est ultima, longe A prima distans , longeque a luce remota ζAtque ideo magis est caecis vicina tenebris , Duntaxat veri simulacro & cortice laudens: Quam Deus ideirco patitur, quia debitus ordo a C. Exigit hoc rerum , & magni persectio mundi. 'Nam veluti lucis spatium determinat umbra , Dantque sibi sinem contraria cuncta vicissim , Sic causarum etiam seriem numeruitique bona.

Desinere in causam pravam miseramque necessa est, Quae miseris prae sit regnis, & prava gubernet. Hinc iritur veniunt di seordia, jursia , ri Kae , Praelia, bella, doli, fraudes, ince dia, eaedes , εFurta, latrocinia, insidiae, penuria , pestis , Diri terrarum motus , diraeque procellae ,3 . Tam multi morbi, tam mi ita & crebra pericla :Et demum quodcunque mali contingit ubique , A causa hae misera & terrarum principe manar. Hei, mihi quam vere diκit ter maκimus Hexines , Congeries mundus cunctorum est iste malorum , Nimirum , quoniam daemon qui Praesidet orbi

193쪽

x 6 MARCEL. PALINGENII

Terrarum, malus est, saevaque tyrannide gauderiinc veluti fons est cunctorum prima bonorum Causa, ita cunctorum fons est postrema malorum. Quare si in terris dominantur Sardanapali: S diadema tenent asini sub imagine regum ζΣi tutela ovium cura est commissa luporum est in templis habitant meretrices atque cinaedi:

Si Christi pia sacra hodie manus impia tractat :Si cupidus vendit coelum & phlegethonta sacerdos: ro. Denique si impune & passim tot turpia fiunt, . Non est culpa Dei summi, sed daemonis hujus ,

Quem nos Fortunam , quem etiam Plutona voca

S Cotheus posset tamen apto nomine dici: Quippe illi carnis jus arbitriumque tributurn en. Huic igitur servit., quicunque est carnis amator Immodicus , corpusque suum plus diligit aequo. Corp a sunt hujus, propter quod corpora sempetet In vitium tendunt, animisque inimica repugnanu. Coelestis quoniam vis est.& origo animorum ,

Io. Corpora sunt autem terrena, adversaque coelo.

Ereo hic Sarcotheus , mundo qui praesidet imo, Coelestes homines , carnalia despicientes Gaudia, virtuti addictos , animumque Colentes . . Odit, persequitur,stimulat, premit, impedIr, angit, Uti solet insanus princeps, saevusque tyrannus Inscstus semper sapientibus esse bonisque. Suspecta est etenim pravis odiosaque Vir Ius.1 olles quaeque suos odere, timentque caVentqΗ . Atque ideo malus hie daemon incommo cla multaeto. Objicit his, quorum mens est subrimior, & qui Coelicolum sedes, naturaeque abdita quaeruns. Nollet enim agnosci: nam si bene cognitus ethel , Illum omnes scelerum patrem, nostrique cru n-

Carnificem generis detestarentur , & omnes Odi sient meritti , ae maledictis insequerentur , crudelem , insanum , deceptoremque Vocantes.

194쪽

Exosus refugit, ne cognoscatur ab illis :NOn metuit talpas , at lyncea lumina vitat. Sic fures etiam saciunt, omnesque seelesti . oderunt Iucem, ac tenebris laetantux Opacis . Ut sua non possint furta & malesacta videri, Inde fit ut quoties adversi quid patiuntur Mortales, rerum ignari, & caligine mentis oppressi stramque errorum ignorantia ferme est Cunctorum causa) irati querulique putantesio. A summo sese vexari auctore bonorum . Devoveant sanctum illius ac venerabile nomen e Tunc malus exuuat daemon, surtimque cachinnat, Et gaudet se nesciri, & sua facta latere: Et nocuisse tamen . sed non nocuisse videri. Summi namque Dei est inimicus, & aemulus: a quo Ejectus coelo , pressus claususque tenetur Lunam inter terrasque graves, & regnat ibidem. Quocirca , o miseri mortales, discite tandem Quae vestri sit causa mali, tot tristia vobisao. Unde fluant, & carnificem cognoscite vestrum. Nempe hic Sarcotheus, nempe hic est qui cruciati

Dulcia qui vestris damnis sibi gaudia quaerit: Haud aliter qu4m quum proles Mavortia terris Iam domitis , jucunda sibi spectae uia caede Quaerebat miserorum hominum, vel caede sera-

Ipse senator, eques, populus, diversa manebant Fex loca diffusi, ut lex praecipiebat Othonis. Ecce theatralem ingressus gladiator arenam, Aue alius sua membra feris lanianda daturus. 3O. Vel leo, vel tigris, vel quaevis bellua ludis opportuna aderat, delectatura Quirites Morte sua, & fuso per vulnera crebra cruore: Saepe aliis dolor alterius solet esse Voluptas. Quare pessime agunt qui verbis turpibus audent Irritare Deum summum , qui causa bonorum

Cariciorum est , a quo per se proprieque mali nil Esse potest unquam,nisi contineenter: uti sol Is Produei φ

195쪽

1 8 MARCEL. PALINGENII

Pro Jucit tenebras quoties descendit ad imos Antipodas , frigusque absente creatur ab Non tamen obscurus sol est, neque Di idus i nis. Unde satis miror quosdam doctus ali ui '. o Aserere, offendi atque irasci, Sc sumere poena SDe nobis , illud summum verumque bonumque , II inc bellum atque famem & pestem Prodire Pu

tantes ,

Offendi si posset enim mortalibus actis, Ouid quaeso in mundo soret Infelicius illo tro. Quoque die atque horae momento plurim a latindCrimina, ubique hominum blasphemia turpis in

Sentitur e certe poterit requiescere nunquam , Nunqqain laetus erit: neque erit Deus ipse beazus,. Si quot espeedant homines offendituri &Ii Injustis hominum lactis di isti que move Ur. Nimirum Deus offendi laedi ve nequit, si Verum perspicimus , nam adeo persecta potensque Ipsius est natura Dei, tantumque remota Sordibus , nostris , ut nos distemus ab illo a . Longius atque magis, quam a nobis diliet. astuta, o Quam musca aut pulex, & quicquid viliuS his est. Quomodo tam miseri & vites offendere tantum Tam que potens numen , vel laedere possumus unquam Nonne impastibilis Deus est , penitusque doloris EXpers, atque ideo aeternus , semperque beatus INum decet irasci regem , si morio verbis Indignis illum petat: an contemnere praeliat 'Nunquid cum puero decus est pugnare Giganti rPraeterea quum sit sapiens, videatque futura o. Omnia, dic quaeso . num debuit illa creare Duae sibi post nocitura sorent, unde ipse doleret. Nonne illum decuit, qui toti constitit Orbi,

196쪽

Deberet prohibere igitur, quod non fax ic: tu de

vult ratio ut eredam , nihil illum posse molesti Sentire omnino , & tranquillam ducero vitam. At dices , si non offensaura se itur ulla , 'l a . fCurramus proni in vitium, in scelu omne niamus Non sic : sed nostris aures nunc arri e dictis , LRecludamque tibi jamjam penetralia veri Quando aliquis peccat', tunc sese abdueit ab ip Fonte boni, re tum, lucem, pacemque resinquens. Io. Unde sit ut peccans ultro in sua damna feratur. Quandoquidem talis natura est oppositotum, ut quanto refugis magis atque recedis ab uno, Ad reliquum tanto accedas magis aequὀ' propit

Sic fugiens peccando Deum , sese admovet ipsi Samotheo cujus postquam juga saeva recepit Assicitur variis poenis , jussuque tyranni lNunc hoc nunc illo torquetur saepe dolorδ. Non impune igitur citi quam peceare licebit diuuamvis nullorum possit Deus esse malorumao. Causa, sui jam dictum est) per se, proprieque

sed ultro . i Qui peccat ririt in poenam, R sua damna reqti rit , Carnificique miser cruciandum se eXhthei ultro. At dubia hinc duo consurgunt satis ardua': nini' si Peccare est'nobis nostrorum causa malorum , Cur saepe injustus , sceleratus , Ω impius , omnem Laetus agit vitam, & la dato funere sinit Contra, vir bonus atque pius,mala plurima vivens Suiti fiet , D tandem miseranda morte recedit triae terea supra ostensum est, planeque Probari In O. Non culpa aut meritis nostris contingere nobis Vel bona vel mala , sed cujusdam numine divi, mr mare, qui terras , quique aera pollinet imur Quomodo nunc igitur mihimet contraria dico , Et meu nunc discors sectitii sententia pugnat 'Qui Squis es , O Lἡξtor, poteris dignoscere Verum . Atque tuo tenebras animo procul ire videbis , Si praebere aurem nostris dignabere dictis.

Treu duplex scito esse bonum, vulei ac sapienturarit 6 Sicqua

197쪽

18o MARCEL. PALINGENII

Sicque malum duplex : atqui sententia vulgi Dei crior semper: nam crassi hebetisque cerebri

Judicioque caret: propter quod corporis & quae t xortunae bona sunt, sola haec miratur.& optat: Ait animi bona vel nescit , vel frivola credit. Contra autem sapiens , animi bona sola requirit, . Caetera despiciens : quare sumus ante secuti Judicium vulgi, & vulgi de more locuti Nunc vero a vulgo sententia nostra recedit, ro. Deque bono atque malo sapientum dicta pro

bamus.

Sic non dissideo mecum , aut contraria dico. Tali istitur pacto assierimus, bona nulla scelestis , Et avitis mala nulla quidem contingere posse. Quod clare ostendam , & clara ratione patebit. Primum hoc scire opus est, vitium quodcunquε scelusque Esse animi quendam morbum : nec eorpore solo AEgrotant homines, animus quoque vulnera sentit, Nec leviora quidem quam corpus: quilibet ergo Improbus, est aeger : quippe illi est aegra voluntas,an. Iudiciumque aegrum,propter quod noxia Prac sertutilibus , miser, & praeponit turpia honestis. Quod si non aegra est illi mens atque voluntas , Improbus esse nequit : sed erit jultusque piusque . Hoc etenim solo discrimine distat uterque. λ veluti totum corpus male languet, ubi ullo Maee duo laeduntur vitio , mens atque cerebrum :Sic heu )sic animus totus male languet, ubi ullo Haec duo laeduntur morbo, cor atque Voluntas. Utque cibus suavis stomacho languente videturao. In suavis, prodestque nihil, neque competit aegris:

1le animo languente, boni nihil esse scelestis . Nil prodesse potest, quod sic verum esse docebo. stati quis legum jurisque utrisque peritus, Sed vafer, injustus, cupidus, contemptor honestia

quid sua quaeso illi prodest doctrina i boni quia Indo

198쪽

Inde habet heu miseros sallit, spoliatque clientes ,

Atque alios multos laedit, coctrina seelesti Est gladio insani similis , nam semper abuti Improbus ipse solet rebus quas passidet. unde Fert aliis damnum , nomen sibi turpe , Odiumque: Qupsque serit spinas , pedibus saepe excipit aegris :Vel saltem metuit quos laedendo efficit hostes. Ergo bona illius dicenda scientia , multis Quae nocet, ut saevus coluber, neque parcit habenti io. Sic de aliis dico doctrinis, quas habet ipsa

Improbus : esse bonae simili ratione negantur. Sed malus est dives , gemmis auroque refertus I . Divitiae ne bonae illius' non; dic mihi, quare Ecce ego.jam dico , quia turpiter utitur illis. Scorta alit, ignavamque gulam lenasque dolosas Conducit, pretio pueros corrumpit avaros e

Aggreditur donis , si qua est paupercula virgo I , Utque sibi indulgens quodcunque libido suasit , Efficiat , leges hominum pariterque deorumao, Iusque piumque nihil curat: quod si sit avarus, Heu quid non audet sceleris ' lupus iste cruento Ore furens, nulli non insidiatur ovili: Ic praeceps , quodcunque rapit scelerata cupido. Intolerabilius nil est quam dives avarus. Quam stultus locuples, quam fortunatus iniquus. Aut igitur pecudum ritu carnalia tantum Gaudia sectatur , sibi noxius atque crumenae, Aut parto nimium parcens , sit Tantalus alter :Congregat,& nescit cui congreget: utque solet ius,3 o. Non sibi sed multis aliis sele ipse saginat , Qui mox diripiant longo cumulata labore , Unde patet non esse bonas quaecunque scelestus Divitias habet, at si sit robustus & acer, Quid facieti crebro rixabitur, & violentus Nunc hunc nunc illum laedet, plerumque sequet Militiam, aut latro siet, quia more ferarum Crudelis, caede atque alieno sanguine gaudet:

Arma re bella ferox, sceleris, non laudis amore, Diliges δ

199쪽

i'. MARCEL. PALINGENI s

Diligeret unde suis damnum feret atque pudorem. Corporeae vires , rnente ac probitate Carentes , Heu quam saepe nocent homini, quam tempore

parvo

Durant, quam raro ad primam venere senectam. Sed quid opus multis percurrere singula vcnbis Uaea possunt exempla satis hene pandere verum. Nunc operae pretium est solerti inquirere cura An justi si sanctisque mali contingere quicquam Eo Ilit , ut a multis dici credique videmus. io. Ardua res certe : tamen hanc audacter adibo , Fretus ope Aonidum , & Cyrrhaei numine vatis. Principio quisquis bonus est, sit sanus oportet Mente animoque licet gravis aegro in Corpora lan guor Saeviati, & vario veXentur membra dolor E: Ne rectum illi judicium neu recta voluntas Deficiat, namque his sine vir bonus esse, piusque Nemo potest o virtutis fundamina sunt haec. Talis homo quaecunque tenet, recte utitur illis rAtque ideo bona sunt , doctrina , pecunia , vires . . Illius, & demum quae possidet: omnia : namque Maxima pars rerum bona vel mala fertur ab tim. Et si cura hominum Alis immortalibus ulla est , Praecipue hi debent justosque piosque tueri r Quod si non Deerent divi ratione carere nr , Nec .sacris essent digni, nec thure , nee ariε. Quare non. video qua laedi parte bonus vir . Quidve mali vel mente pati vel corpore possit e Quum Deus hunc ameti& foveat, de Κtraque Potenti Propugnet, . tutumque omni discrimine reddat. 3O. Nam quis non juvet. , aut quis non tueatur a-

. micum,

Quandocunque potest, si vere diliρit illum Sed tamen interdum justus miser esie videtur , Pauperiemque pati, & morbos casusque sin illeos Quum non sit vere justus . sed hypoerita quales' Invenies passim multos, qui pelle sub aevi Vipereum celant virus , m eoque luporum,

200쪽

Et stolidos sic a virtutis imagine saliunt.

Proinde Deus, cui cord δ parent, arcanaque mentis ..Hunc non custod.it, nec amat :. nos pcitore e r. sio

Et cerebro jnsulso, decςpti ab i magine re ii Tunc iustum mala multa pati , & miserum tale pu

tam II S.

Heu quam saepe hominum talia de stulta invehi un

Iudicia , & quam mens humana est nescia verit Quisque sibi placet, A sapiens sibi quisque videtur..

Binc risum excutimus superis, hinc plurrinus error . mu on ri 6. Esto tamen , justus morbo Patiatur,.agatque Despectam in tenebras & pὸupcr a Lepud py aEjectus patria , vel clausu 1 carcere , itam , Atque aliis etiam veri e tur casibus , esto: xxopterea ne malum patitur ' non, quippe serendo Talia , fit melior , fit clarior : omnia justo 'In melius cedunt, justa Jovis : utque medentes Saepe aloen aegris adhibent, succosque molestos . Quo fiant validi, & pulso languore resurgant: Sic plerumque Deus )Ust ab exercet, ut iplosa o. Excitet, atque magis virsuti incumbere cdear Utque homines reddit stultas,pra Masque voluptasa Sic dolor ad mentem revocat, vitiumque coqrce , Criminibus fraenum , calcar virtutibu S addit . . . Nonne vides . igni sieri pretiosius aurum t . 1 Uderi usque solum praeduri dente ligonis tFr putres Cere aquam quae non fluit' aspice serrum, Pulchrius est usu, etesian, rubigine soract. Multa igitur sunt quae; adversis apitata nitescunt:

Praesertim virtus , quae in rebus clarior atris. 3o. . Perspicitur , velut in tenebris magis enite i igni S.

Quare aut nil prorsus patitur bonus & pius , aut si, Quid patitur , pixit naec illi patientia lucrum , Fert priui, sis. amaxa v i , medicina salutem. . Et ne quis fortasse putet me singere nugas, Res eadem quae uni prodest, quandoque venenum Est alii: sic nonnullio tant noxia Vina ,. ω

SEARCH

MENU NAVIGATION