Marcelli Palingenii ... Zodiacus vitæ. De vita, studio, ac moribus hominum optime instituendis. Libri 12. Additis, quæ nusquam hactenus inveniebantur, singulorum librorum summariis. Cum indice locupletissimo

발행: 1698년

분량: 337페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

is MARCEL. PALINGENII

Quidam ajunt unam esse animam duntaxat in orbe, . 'Quae vitam tribuat cunctis viventibus : ut sol Unicus, est oculis animantum causa videndi. AE ternamque putant illam , licet eκtinguantiar Corpora : ut eX tinctis oculis aeternus adest sol. Has non dissicile est nugas ratione potenti Vincere r sed vereor ne sitn prolixior aequo. Non deerit qui recte istis respondeat olim Quaesitis, nodosque omnes dissolvat ad unguem, Io. Vir macte ingenio, vivet tua gloria mectam ,

Nostraque squid dubitas to laudabunt seripta mi

Aude opus egregium , &coelestia dissere terris Unum hoc adficiam , quod quivis nosse valebit :AEternam esse animam , dc divino semine natam , Si sensus atque assectus compresserit Omnes ζSi spernens prorsus mortalia gaudia sese Abdicet a curis terrenis , assiduoque Conetur si udio ad superos extollere mentem , Tunc etenim sapiensnee, poteritque sutura 2 o. Cernere, vel vigilans, vel somno oppressus iner I i. Hoc pacto cecinere olim ventura prophetae. Sobrius ergo animus propior fit ad aethera, quanto A terris magis , atque a carnis amore recedit. At pecudum ritu sequitur pars maxima sensum , Nec bona cognoscit nisi quae sunt corporis: hine est Quod plerique putant animam succumbere morti, uuandoquidem nequeunt insirmo lumine qui

quam t

Divinum spectare, atra caligine pres Sed de anima sint ista satis : redeamus ad ipsum i3O. Auctorem mundi, quem concludamus ab omni Corpore sejunctum : & sine corpore millia multa Esse, quot in silvis frondes gignuntur opacis :Vel si corpus habent, tenue eit, nec prorsus ab ullo Percipitur sensu ; sed sola mente videtur.

Atque haec in primia sunt entia vera, suique Iuris l

172쪽

LIBRA.

Iusti : nulla etenim carnis contage laborant. Tu vero hic jam Musa tace : mox quum volet illeucii mea labra movet, mecum scrutabere causas Rerum quas sieri sub Lunari orbe videmus , Contingant fato , an nulla ratione ferantur. Interea dum sol Nemaei terga leonis Torret , & insanae sub opaca fronde cieadae In geminant raucos si repi tus, quaeramus in umbra Aut lauri aut myrti suavem spirantis odorem , II. Propter aquae crepantis iter Pim Plina,quietem. Ipsa quies animum reficit, revocatque vigorem. Mox ubi regressae fuerint post otia vires , Rursus ad altisonos caesis modo diva , tuoque Numine mς foveas) tentabo accςdere cantus: Et si sorte mihi vultu sortuna benigno Auκilium tulerit, longos miserata labores Pauperiemque procul, curasque fugarit amaras, Totus ero tecum , tuaque intra limina semper Versabor, sola haec fuerint solatia nobis :Tunc Aganippaeis ubertim explebimur undis , Insuetumque melos Cirrhaea in rupe canemur.

173쪽

is 6 MARCEL. PALINGENII

LIBER VIII.

Synopsis Libri Octavi.

Do fata bie agis autbor, sed sinit: id quod

Deus fem/I fatus est, a quo omnium causa rum secundarum series dependet: unde ca humWfortunam nil niis nomina inania a sensu esse recte concludiι. Providentiam Dei cum libero arbitrio conciliare annititur ; ex plicando quid sit liberum arbitrium ; nemper/ἰIarationi obediens: quod Dei providentia

non adversari , verum cum ea semper concurrere probat. Cumque animi affectus recta rationi bellum continuo moveant, bis dem rem debellatis mens bumana libera dici meretur , quasi econtra libidinibus indulget , es ab il-ιis quocunque rapitur, minime libera dici

potest: quam sententiana fuse tractato adstruit. Duas trasve alias objectiones proponit, in quarum ultima resolvenda nimium Epicureis favere, Deumqtie bumana non cre rare, contra superius allata , statuere videtur. P remo tandem objectionem , quare

boni faep. miseri ,.mali vero haud raro for-runati evadant distinguendo inter animi Scorporis, sive vulgiv sapientum bona , feliciter satis resoloii 1 ε ριν totum porro Ii-ιrum , Dei Providentiam a pravis consequen-

174쪽

CVR x in diverso mortalia tramite pergant,

Haec in honore aevum ducant soliciter, illa In tenebris jaceant, multo veXata labore., Pieri pulchra doce: tibi enim sas nolle deorum Consilia , & rerum causas aperire latentes. Sunt qui cuncta putent caeco contingere casu , Nec mundum ratione regi. quod plurima cernunt

Indignis decorata bonis , & plurima contra Ind gnis agitata malis , discrimine nulloro. Prudentes justosque premi, regnare scelestos, Virtuti vitium prHerri, & templa cremari Fulminibus , prodesse etiam sua crimina multis. Talia quum fieri videant, pars maxima credunLAut non esse deos, aut illos spernere quicquid In terris fiat, solique incumbere coelo. Hinc temere incertoque ajunt serri omnia casu. Ast aliqui tibi dant regimen Fortuna, vocantisque Te dominam rerum mortalia sceptra tenentem , Instabilique rota versantem cuncta proter e , ao. Erexitque aras tibi quondam ignara vetuis stas sEt cecidit votiva tuis saepe hostia sacris :Non desunt quoquc qui committant omnia satis , Et credant certis fatorum legibus orbem Disponi atque regi, set et no stabilique putantes ora ine, ceu choreas & pompas, cuncta moveri, Cuique suas partes tribui, ac si sabula agatur. Quas implere opus est, dum totum transigat aerivum sUtilis est certe, & pulcherrima, dissicilisque

Quaestio, nec nostris praetermittenda Camoenis. 3o Nunc igitur primum dicamus, quod sine causa Esse potest nihil, aut fieri, sed causa necine est

Ut suo ab effectu distet, diversaque res sit

M . . Quando.

175쪽

ν 18 MARCEL. PALINGENII

Quandoquidem nil se gignit, nil provenit a se , Nil que sui causa esse potest : ergo infinitus In causis procesius erit minime i sed oportet Nimirum esse aliquid primum , a quo maximus

Causarum ircipiat, qui a summo tendit ad imum. Hanc ititur seriem causarum diximus esse 'Fatum : quod Deus ipse semel quasi latus, ut ista Omnia sic fierent, decrevit lege perenni. mar, Sed quo quaeque magis causa est contermina pri- o. Et vicina, hoc est aliis mage digna, potensque, Subjectasque sibi movet, ac dominatur eisdem. Ens primum causa est , ia non effectus: at imum

Effectus tantum debet, non causa vocari. uuae media existunt, his nomen adhaeret utrum-Quod si causarum non esset nexus A Ordo sque. Perpetuus, si alia ex alia non pendeat, ac si A summo junctis nodis ducatur Olympo Longa catena , usque ad nigri regna insima Ditis :Quod dictu absurdum est, plura uno prima dabunturdio. Principia. R causae primae multae invenientur . Tunc discordabunt inter se , ac magna ciebunx Praelia tot reges , quia regni summa potestas Non patitur plures : sic mundus non erit unuS , Nec pulcher: namque est ordo pulcherrima rerum.

Sed dicet sortasse aliquis , descen clero ab uno Principio rerum summo plures simul, inter Sese distinctas causas , ut solis ab orbe Plures emanant radii discrimine quodam Disjuncti, quorum non hic dependet ab illo ,3o. Seo pariter cunct, a sonte egrediuntur eodem: Sic non esse opus ut pugnent , seseque vicissim Impediant: siquidem via non est omnibus una. Non modus hic malus cit, non haec sententia mul

Displicet, at forsan vera est e tamen aspiciamus Interius , procul excussis a mente tenebris. Quippe humana nequit mens luce in attingere veri

Tam cito, tam facile.&falli latet ipsa frequenter. Hinci

176쪽

Hinc tam diversae sectae, & contraria dilla. Hic ait , ille negat: propria est ita opinio nobis, Ut divis ratio : certi mortalibus est nil. Ergo si plures causae sunt immediate

A prima sui dictum est quaero an sit quaelibet

inque

Pet secta: haud ullus tunc ordo patebit in illis. Namque ubi nil primum , oc nullus grauus , aut discrimen Cernitur , ordo illic poterit quoque nullus haberi

In quovis genere invenies primum, in.ediumque , IO. Nec non postremo m : genua est labsque ordine nullum: .

At si non aeque persecta eit quaelibet , ergo in persectum aliquid Dcus emcit .hoc mihi dichii

Dissicile est: aliis possum concedere causis. Quare unus primae causae tribuatur , R idem ioptimus , atque Omni persectus parte putetur Effectus : reliquas autem quo quaeque recedit A prima magis , hoc plure4 , minus at per se tos Crediderim facere : ut plures quoque gignere fructus Arbor non bona consuevit, sed deteriores. ΣC. Semper plura bonis mala sunt, & tristia laetis Verum inter ea uias quo quaeque potencior , atquz

xltior est, hoc & vitae & rationis habet plus , Simpyictorque ea decidi,ti magis & substantia pura

est.

Inferior contra quaecunque est , debiliorque , Possidet illa minus vitae, minus & rationis. iSed concreta magis a subitantia abhorrens. Quoci patet in xerris : ubi parvo tempore durant Omnia, ubi ratio apparet vix ulla , ubi purum Nil est . sed multis ex rebus omnia constant. 3ο. Mista & composita in terris sunt cuneta, videri Ut nusquam pomi substantia : quin nihil ipsa Penditur hic , solis honor obtingentibus illi est :Conditur illa intus, caesis abstrusa latebris. Hinc est quod pluris bona corporis ac sortunae Eiunt , quam virtua animi: substant,a namque est vernac

177쪽

16o MARCEL. PALINGENII

Ferme hominis virtus: at in hoc substantia mundo Exulat: illi etenim patria & domus, & sua sedes Coelum ubi habent sidos comites , Verumque bonumque :Hoc igitur pacto ex causis contexitur orbis , Ut dictum est) servans aeterno foedere euncta e Nec talem , nisi sorte Deus , solvisse catenam Ulla potest vis , aut series immensa dierum. Ex his quicquid erit, vel nunc en, vel sult olim , Exoritur causis , vires quibus omnibus ipsero. Rex superum , certis metis, & tempore certo Constituit, certisque modis procedere jussit. Atqui non nescire opus est, concurrere plures Interdum causas, ut quicquam stat ab illis. Contingit tamen haud temere hi concursus,& ista Mistio causarum , sed fatorum ordine certo Cuncta meant, certis subjecit legibus omnia omnipotens ille astriferi taber amphitheatri,

Mensuramque dedit rebus , quascunque creavit. Quare non verum cst quod nonnulli asseruere , . Esse nihil certi in rebus , contingere casu omnia , nec curare Deum mortalia quenquam. Errant nimirum quibus haec sententia adhaesit.

Quandoquidem casus nihil est,nisi opinio quaedam Futilis , haud multum distans ab imagine somni , Qui equid Aristoteles , ves quivis dicat, eorum

I lata nihil moror . a vero quum sorte recedunt. Saepe graves , magnosque viros, famaque verendos Errare & labi contingit, plurima secum Ingenia in tenebras consuerunt nominis alti: O. Auctores , ubi connivent, deducere easdem riantum eXempla valent, adeo est imitabilis error:

Nemo putet sibi me addictum , mihi flectere men

Sola solet ratio , ratio dux fida sophorum est :IIarie scrutator amet veri, inprimi Sque sequatur. Quod vero casus nil sit, me credere cogit Ipsa rata atque potens ratio : nam si omnia certist Ut dictum est)causis,certo ordine,tempore certo

Eupremi jussu rectoris progrediunIur, --

4 Quo

178쪽

Quo sit persectus mundus, ne noxius error Tantum solvat opus, quam sedem casus habebit , Ambiguus, varius, Vertumnum & Protea vincens ut vacuum , sic & casum natura recusat. Incertum in mundo nihil est, sunt omnia certa :IPse Deus , natura , aether . elementa , & ab illis Quicquid vel sactum est , vel sit, vel fiet in aevum, At si quid foret incertum , non omnia certe Mens sciret divina , aliquis cadet error in illamio. Quod dictu absurdum est: nam qui facit omnia , novit Omnia, nilque potest ipsum ulla ex parte latere. Quanquam aliqui dicunt, quod si mortalia noscet AEtherei mens illa patris, vilesceret: atqui

Errant: namque malus nemo est quia non bona no

Nec vilis, quia non pretiosa intelligit: albus suit, Non sit proinde aliquis, quod rem bene percipis albam :Nee sol deterior, quoties illustrat iniquos :Nec quia sorte lutum radiis serit . est ideo ipse Fornus e non sordet lumen quum sordida tangit: ao. Sic non vilescit quum vilia sorte capit mens: Imo decet noviste malum , at fecisse nefandum est. Ergo deos nil ignorat, scitque omnia quae sunt, Quaeque suere olim,& quae mox ventura supersunt. Quae nisi certa larent sciri non posse fatendum est. De certis etenim tantum ipsa scientia habetur, quinetiam vates , reserunt si quando futura Praedicunt, certosque dies , & nomina rerum Certa canunt: quod non fieret nisi quaeque sutura, Certa forent, veluti quae sunt, quae & prieterierunx. 3o. Attamen hic fieri casu nonnulla videntur :Ut si imbrex dejecta alto de culmine tecti Vi horeae quenquam seriat, vel si ciuis opertos Thesauros reperit, puteum dum gesodit alte

Talia nimirum casu Contingere vulgus Autumat: ast eadem non est lententia nobis. Nam licet eveniant praeter spem talia multa , Incertis nobis atque imprudentibus : ergo

Proterea in rebus debemus ponere casum t i Nostrum

179쪽

D L MARCEL. PALINGENII

Nostrum scire quidem aut nescire, nihil variat res. Non est proinde ignis calidus, nix alba, nitens sol, Quod scimus sic esse : irro magis ordine verso, Nascitur ex ipsis humana scientia rebus :Atque ideo scimus sic esse , quod ipsa ita res est , Et mens nostra potest falli, non res : ego de re Nunc loquor , & quaero an casus dominetur in ilis

lam.

Nec mihi nune eura est fieri rem nec ne sciamus. In nobis igitur tantum , non rebus in ipsis Io. Eit casus : quoniam fieri casu illa putamus, Quorum causa latet nos ipsis cognita divis.

omnia certa igitur : nam motu temper eodem Versatur coelum , atque eadem nascuntur eisdem Seminibus semper, semperque elementa tenorem

Ipsa suum servant: & partes annus easdem Semper habet: siquidem post ver, serventior aestas Extemplo subit, hanc pomis comitatus & uvis Autumnus sequitur , post quem sua frigora secum Ducit hyems , gelidisque Aquilonibus omnia tor

ao. Non herbae mutant vires: animalia semper Ex iisdem constant membris , & moribus iisdem. Nec fieri aut errore, aut casa monstra putandiam, Quum certas habeant eausas, ut tristia monstrent et Unde illis nomen , quare & portenta Vocantur. Sponte sua haec natura facit : quae saepe jocatur Informes edens partus , ludicra creando :Ut pictor , qui causa animi quandoque figuras Sit licet ipse opifex honus, egregiusque magister

Gibbolas , naso ingenti, labroque tumenti, 3o. Pingit, digna satis vano spectacula vulgo. Ergo cuncta modo quum fiant semper eodem, Rarus & instabilis casus nil juris in orbe Prorsus habet: quem summa Dei sapientia torquet: ut facile agnoscet qui qua' miro ordine, quamque Perpe id , quam concinne & bene machina muncti Condita sit, secum reputet, quam membra animantum

sint

180쪽

SCORPIUS. 163

Sint propriis aptisque locis disposta , suisque

Utilia ostietis & convenientia pulchre :Quam nihil incassiim faciat natura, Deusque Qui secum haec reputat, non casu , sed ratione, Consilio , jussuque Dei fiet i omnia dicet. Sed nunquid sortuna regit mortalia sicut Non Pauci credunt 'pulchrum & laudabile scitu est Hoc quoque quare animi vires huc flectere opor

tet.

Ipsa tamen fortuna prius cognoscere quid sit,io. Est operae pretiu; hanc prisci coluere,putantes

Esse deam quandam terris , coeloqUe potentem :Atque illi struxere aras & vota tulere. Asi ego non reor eme deam . nec coelicolarum

Foemina vel mas est quisquam , nam sexus ab illis

Prorsus abest : nec gignuntur, nec morte teruntur, Ut quidam cecinere olim : forta Te putantes

Esse deos nostri similes : o pectora caeca lo capita A nticyrae succis curanda meracis lCreditis esse deos , ut nosy thalamosque dearumao. Ingressios, blando compressiti gigni re prolem iErgo Deum quendam potius dicamus , R imum Degeneremque ideo terrae pelagisque tenentem Vilia regna, ubi tot sunt crimina, totque dolores, Tot pestes , ubi nil tutum : namque insidiarum Omnia sunt plena & fraudum, Deus iste vocaturA Christo & Paulo princeps mundi hujus: eundem Laurigeri appellant Ditem ac Plutona poetae . Qui stultis favet atque malis , insontibus asper , Haec domus , haec sedes , haec tali digna tyranno 3 . Regia , quem vulg6 Fortunam dicimus t atqui omne malum est infra lunam': nox atra, procellae Terribiles , frigus, calor, importuna senectus,

Pauperies malesu acta, labor, dolor, improbita S,mors

Supra auxem laenam, lucis sunt omnia plena , Necnon laetitiae, & pacis : non tempus , R error,

Et mors, & senium est illic, R inutile quicquam. Felix, o nimium felix cui sedibus illis Tam pulchris, & tam jucundis , tamque beatis vivere concessum est supremi munere regis. V Cate

SEARCH

MENU NAVIGATION