Libellus de nutritione humani corporis, in re medica, summa breuitate; ac methodo conscriptus. Calisto Procaccino de terra Montis S. Viti. Philosopho, ac medico auctore

발행: 1650년

분량: 178페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

erassis viscidisque succis reserta, ijsdem

pro alimentis utuntur. Pari modo qui

sunt praeter frigidam tempcriem sic

Cloris naturε corpora,ratione meatuum

coarctationis,que resolutu difficilia reddit ea. Quocirca melancholici sicut pituitosi absque cibariis diutius quam san guinei, & bilios perdurant. Quibus diectis falsum esse credimus adhuc id quod Simon Portius in quadam Historia ad

Paulum Tertium Pont. Max. de puella Germanica describit. Narrat equident vir iste in arte medica insignis puellata quandamGermanicam sine cibo poniq; biennium fere vixisse. Est hor a veritate admodum alienum, primo,quia Vt referunt nonnulli) puella hec assictione melancholica correpta, visa suit clam cibum quandoque sumpsisse,sicuti melancholici omnes, qui timidi ex istotes, pritimore latenter functiones fias Obire solent. Praeterea implicat Portius in suis scriptis contradictionem: quoniam titulus ni storiae est. De puella Germanica, quae sere biennium vixerat sine cibo, potvq. In processu autem 7.cap. inquit. Puto nihilominus non diu sore superstite,

sed citissime e vivis abolendam si perpe

112쪽

tuo inediam seruat. Postmodum Conciliatorem testem adducit, asserentem pariter puellam quandam spatio decem &octo annoru nihil cibi degustasse. Deinde in eodem capitulo circa principium, dum huius causam reddere conatur, ita habet. Atque ex hac crudorum hum rum copia, frigiditateq. incidisse in sp sinum uniuerialem. QEibus sic stantibus , hunc in modum argumentor. Istas per te) in spasmum incidit uniuersale, ergo in icrtiam spasmi speciem qui Teianus appellatur, quum ex verbis tuis nulla sit facta mentio de in anteriorem posterioremve corporis declinatione , adeo quod suspicari non possumus eamem prostolono, vel opistolono fuisse correptam. Sub Teiano autem quamdiu homo vivere possit, audiamus Hippocratem. Hi Teiano corripiuntur,intra quatuor dies intereunt. Visum est igitur euidentissimis rationibus, atque authoritatibus fieri non posIe, quod eiusmodi Germanica sere biennium vixerat. Qtui obrem ad Cham aleontem ipsum reuertamur, qui captus, multum aeris attrahere conlpicitumcx quo indicatur quod ab aere alimentum capiat,

113쪽

vel saltem ipsi Chamaleontis spiritus

here nutriantur, ex quibus constitutum animal conseruatur. Probat id quoq; ratio,quam Gal. in medium attulit, in li- ,

hello quem de Utilitate respirationis coscribit,quae huiusmodi est. Spiritus, vel

sanguine vaporoso, Vel ab aere per nares inspirato nutritur; atqui nec euap rationem largam contingere verisimile

est si arteriae laqueo sint constrictae, necessarium igitur est per nares potissima alimenti partem animali spiritui accedere. C5hranat idem ibidem Hippocratis authoritate ex libro de Alimeto excerpta circa medium, ubi dicit Hippoco

Principium alimenti spiritus,os, nares, guttur, pulmo,& alia respiratio.Ex omnibus enim his nutritur nullatenus impeditus ; si vero impediatur etiam Vnu- quodcumque tandem ex ipsis, attamen per reliqua alimentum ei suggeritur. Ego enim responsum darem, quod cham aleon adaperto ore trahit ad se se multam aeris eos iam, Ut contemperetur ab illo calor ipsius, qui acrior euasit, tum propter nimium ieiunium, tum etia ob impeditam uniuersi corporis transpirationem, quae ex lentis viscidisque succis in

114쪽

in eius corpore contentis proficiscitur rqui quidem aer Vt Cal. paulo superius fatetur facit commoderationem spiari tuum caliditati. Vel si velimus a sentire huic opinioni nempe quod spiritus acre nutriantur. Dicamus aliud

esse nutritionem spirituum , aliud corporis : licet re vera dicere possimus nauti essu propriam , eXaetamque ab aere nutritionem , sed per illum ) p tius suggestionem quandam ad contemperadum calorem, ut assertum fuit: quoniam vera perfectaque illorum n tritio pendet ex sang. Vaporoso , sicut& eorum generatio tali ordine conscribendo. E sanguine ab Hepare ad cortransmisso vitales spiritus gignuntur rex his ait Calenus ut materia, animales ipsi : qui arterijs laqueo obd diis ) conseruantur e quatenus modicus ille sing.& vaporosus ad cerebrum delatus , spiritibus in eo existentibus . commiscetur, & noua sit spirituum g ne ratio , ac per suggestum eis pabu- in m e sanguine vaporoso eorundem nil tritio emanat. Alioquin periret animal, etiam si ei prChibita non esset aeris

inspiratio. Atqui, si liceres prohibitis

115쪽

. DE NUTRITIONE'

aeris attractione ) perimit animans, quod ea ratione contingit, quia non

sit amplius ab aere caloris contem p

ratio : & hoc pacto accipienda suns Hippocratis Verba , pariter atque Gai Avic pri ni. verum in his admodum digressi ad cibaria ipsa regrediamur. Gibaria omnia sub tribus differentiis comprehenduntur: ugdam simpliciter,absoluteq. cibi vocantur: Quydam cibaria inedicamentaq. simul: Quaedam vero & cibaria & venena dicti utur. Sumitur huiusimodi diuiso ab actione & passione n

Turalis caloris, cum actione, passioneq. eorum omnium, quae corpus nostrum ingeruntur ob mutuam quae inter istos initur pugnam. Eorum enim quae inge--runturialia primo occursu alterantur &a calore pariter Vincuntur, neque patiatur calor ab ipsis quicquam nisi per modum reactionis. Gale. in lib.de consuet. cap. 2. ita scribit. Sicuti unumquodque eorum quae comeduntur, & bibuntur, secundum aliquam qualitatem alterantur, ita & ipsum quodam modo amicit, quod alterat. Post haec copulans alia verba dixit. Quoniam ergo non solum alteratur id quod nutrit ab eo quod nutri-- tur,

116쪽

tur, sed & ipsum aliquo modo exigua

quadam steratione alterat. Haec absolute cibaria dicimus: alia primo congres se ne minimum quidem a calore patiuntur; quin imo calor patitur ab istis: Haec sunt venena, de quibus postea dicemus: passio autem bifariam contigere solet svno modo corrupti ue, & hoc veriscatur de venenis:alio modo non corrupti-ue sed tantum alterative.Α quibus vero patitur calor per modu non corrupti nis sed duntaxat alterationis, ea sunt quae cibaria imulque medicamenta dici possunt ; quoniam priori aggressu sic agunt aduersus calorem per vires suas ab eodem calore in actum deductas, ut alterent ipsum: hanc ob causam medicamenta dicuntur: repatiuntur ipsa tamen in hac eadem pugna,atque debilitantur,& imbecilliora reddita postmodum s Derantur,ac vincuntur secundum su Itantiam a calore nimis agente,& ab ipso denique in substantiam nutribilis corporis conuersa, cibaria merito nunc pantur. Atqui, calor in hoc opere ob undo alterationem aliquam passis nequit ita exacte, nec adeo facile eadem in substantiam nutribilis ut pura cibaria

117쪽

M DE NUTRITIONE

commutare : QMod operte demonstrat Galeni scriptum in secundo de facult. sirnpl aliment.cbp. te cucumeribus. Cetarum illud perpetuo memoria eteneto, quod etiam si quis eorum quicui s, quae alijs coctu sunt difficilia, coxermi iaccus tamen,qui ex eo in coipus distribui tu r.

candem retinet naturam. Nam nori non

potest ut succus qui ex pepone distribuitur crassus ac terreus fiat, etiam si is coctus pulcherrime fuerit, 3 c. Hoc Cte-n1m cst discrimen inter medicinalcs cibos δε ea, quae puri cibi sunt: Non quemadmodum sentit Montanus, inquiens , Medicinales cibos pcnes substatiam vin

1 tantum non penes eorum qualitates a calore naturali. Vbi nam permanerent hae qualitates, ni vincerentur a calore, substantia maxime illarum victa, & in Aliti naturam commutata φ Praeterea ,si hoc esset, perpetuo qualitates non corruptae ageret in humanum corpus, siue in

eius calore. Sed notandu est quod actuatae vires sunt activae, calidae vel frigidae. Quando igitur activa calida cibi incoicinans actuatur, sit actuatio per modii sim litudinis, non prorsus tamen :quia calidum actu, actuat calidum quod pol state

118쪽

state est:& dicitur modus iste ut ita lo quar excitatiuὰ:sed actuatum calidum,

Vt auget calorem altilantem, dicitur in illum agere,&actuans ut auctus ab illo, debilitari dicitur, quatenus amittit timesimetriam naturalis caliditatis. nando autem calor actuat activam vim, eam q. frigidam:per modum contrarij fit,incitatiueq. dicitur quatenus idem calor in frigidam potentiam agens, eam contra seipsu incitat, atque stimulat: & ita redditur ipse ab eade imbecillior, quamuis a calore demum superata vincatur. Primi itaque enarratorum ordinis est animalium caro, Vel panis, quatenus abs lute simpliciterque nutriunt. Secundi ordinis nasturcium & lactuca: qus: ol ra,vt alimentum tribuunt, ibi: ut vero eorum qualitate calida vel frigida in primo alterant aggressu, medicamente dicuntur. Terti j ordinis cesentur sanguis taurinus, cicuta, &c. Haec duo sub nomiano ciborum comprehenduntur.sed quatenus praua qualitate predita sunt,uenena nuncupantur. Ceterum,quq diximus omnia sub hac diuisionu specie contine

tur. Cibarioru genus duplex est. Aliud inanimorum dicitur, cuiusmodi fossilia a

. . sunt.

119쪽

sunt. Aliud. animatorii est:subdiuidum

tur iteru haec:quaeda enim animata sunt anima vegetatiua: quaedam vero sensitiaua : Ista adhuc in duas secantu partes. Alia terrestria vocantur, quum in terra gignantur & vivant. Alia volatilia,vel aerea; qitie ut plurimum in aere degunt, non tamen aere vel terra pro sui nutritiones Nummodo fruuntur. Alia dicuntur aquatica & in eadem permorantur ac vivunt. Primi generis existimantur

quadrupeda omnia, Si bipedu aliqua. Secundi vero generis Aues ipse volatiles . Postremi denique pisces, segregantur adhuc terrestria volatiliaque omnia penes singulas eorum partes, & quae in partibus continentur ut praecipit Gal. 3 de facult. simpl.aliment. cap primo: &merito fit huiusmodi sectio diuisioque,

quia alimentum quod ab his sumitur, non paucas habet facultatum differentias ex Galeno eodem loco citato, &

cap. pariter secundo descriptum fuit. 'Partium ergo; aliae sunt de essentialibunaliae de integralibus i plis iudieantur. Illorum quae continentur in partibus exemplum erunt sang. lac , & etiam Le oua ipsa, id asseuerante Galeno in temtio

120쪽

HUMANI CORPORIs. 11

tiocli alimen .facult. cap. primo,& 22. Cuncta haec facile nutriunt;quandocum inter istare humanum corpus , ac eiu Scalorem maxima familiaritas intercedat, &side sanguine, aliter sentiencium sit , ut videbimus. Lac , visum est nutritioni maximopere conferre: optimi namque succi est, si id optimum eligatur; quod, quale sit eligendum, ex Caleno lucide dignoscere potorimus in comentario de facult. simpl. aliment. temtio, cap. I . commendat ibi Galenus lac super Omnes cibos prestantissimum ad verbum ita scribens . omnium sere quae mandimus, lac optimum optimi est 'succi . Praet2rea refert Gal. in quinto desan it. tuenda cap. shptimo nouisse sene inquendam Agricolam,qui supra centum annos vixerat, cui plurimum nutrimenti caprinum lacerat. Caprarum igitur sed bene habitarum lac caeteris praestat, dumodo hae ne nimium differant a partu neque sint ab eodem recentes,sed intermedio tempore ac medio veris, asserit hoc Cal. tertio de facult. simpl. ali ment.cap. de Iaiste, I in libello de boni late & vitio succorum inscripto, cap. q.

his tame habitis rationibus, & iudicijs,

. . .

64. I. d. f. '

SEARCH

MENU NAVIGATION