Libellus de nutritione humani corporis, in re medica, summa breuitate; ac methodo conscriptus. Calisto Procaccino de terra Montis S. Viti. Philosopho, ac medico auctore

발행: 1650년

분량: 178페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

et . a

DE NUTRITIONE

teria alimeti remotiori loquemur. Uen triculi ad coquendum optima constit tio habetur tum ratione sui, tum ratione alterius. Ratione sui, adhuc dupliciter: vel penes id quod continetur in eo: vel penes partes uniuersum ventriculum constituentes. Primo modo per accidens. Secundo vero per se ad ventriculi constitutionem dicitur . Penes contentum in eo trifariam consider tur adhuc:vel enim illud genitum est in ventriculo: vel in toto corpore seu parte aliqua, ad ipsum tamen ventriculum confluxerit. Debet itaque ventriculus

ut sit bona dispositione constitutus, &coctionem conficere queat) quibuscunque prauis humoribus succisque priuari, quos iam elapso tempore ex ineptis cibarijs, vel aliis de causis impeditus ipse genuerit, aut ij aliunde regurgitaue rint ad eum: quae conditio per accidens ac priuatiue requiritur. Penes ipsius ventriculi partes praeter influentes spiriditus intelligere oportet similares & instrumentarias, atque his comune S. Penes similares , ventriculum tempera

rum fore necesse est; quandoquidem si ipse frigidior fuerit, cruditates gignet

82쪽

quam plurimas 3 si vero calidior extit rit, cibaria corrumpet quae temperata sunt, ac facilia coctu reperiuntur: sin

humidior, fluxiones gignet: si denique

siccior, alimentum pro membris enutriendis paratum non reddet. Calor igitur ipsius, a quo celebranda est ipsa concoctio, temperatus esto; intelligendo de complexionali calore & influente . Penes instrumentarias partes, sit probis

compositus 3 adeo quini nec Vllus V quam tumor praeter naturam in eo adipareat, qui coctionem prosecto imp dire queat. Penes Vtrisque communes ,

ut sint optime coniunctae, nec aliqua is Iulio continuitatis adsit; alioquin fieret coctionis frus: ratio, & alui fluores su sequerentur. Ratione partis alicuius, bifariam contingere potest: Vno modo Vt altera pars mittat ad ventriculum id quod mittere non debent, prauos inqua humores, ac alteratos spiritus: alio modo, ut id non mittat quod mittere teneatur, calore nimiru influente: & hoc erit quado altera pars suerit in similaribus , aut instrumentarijs alteratione quada, vel cotinui solutioncivtputa ulcere, seu Vulnere illato, aut id gen' simile affect a

83쪽

si DE NU TRITIONE H

quibus omnibus inuicem coeuntibus, vel ab istorum pluribus , vel Vnoquoq; seorsum accepto, coctio in ventriculo impeditur : visit He par calidius extiterit, itidemque scyrrhum , aliumVe prster naturam tumorem patiatur, vel plagam aliquam acceperit 3 aut ob acrem humorem continui solutione affectum suerit; vel ob membru aliquod laesum , sit impeditum; quoniam dicetur tunc ventriculi coctio non ex se, sed exulteiarius ratione; aut per consensum, vel cosoriij lege impediri . At hic notadi sunt moili,quibus aliqua pars, vel ipsius sunctio lege consortij laedi possit. Primus

est ratione identitatis substantiae. Secundus, ratione propinquitatis. Tertius communitatis officii. Quartus ratione utriusque, vicinitatis nimirum atque officia, siue operationis . Exemplificatur enim primus modus in inciso vel compuncto neruo; nam si ζ conuulsio tunc per consensum ratione substantiae con sintilis; quum nerui omnes in substantia communicent: id non euenit in carnosa parte, qui si pungatur, haud necessario laeditur neruus. Exemplum secundi est;laeso ventriculi ore, laeditur ob vicini-

84쪽

Vicinitatem cor . Tertius modus h exemplo monstratur , laesis Vteri venis vel propter obstructionem, Vel propter quid aliud: venae in mammis ob ioincheommunitatem laesae videntur 3 quum . .

eae sanguine deserant ab Utero ad mammas pro lacte conficiendo . Hinc dixit sat s-hπHi ppocrates. Mulier quae nec praegnas 37' est, neque puerpera vi& lac habeati ei menstrua defecerunti. Potest huic aliud exemplum addi. Esto quod laedatur ex obstructione neruus in nuca; actiones sensus vel motus partium nucae subie, ctarum illico laedi manifestantur. Quisti, postremique modi exemplum de mento solet adduci, quod ii laedaturi ventriculi coctio laedi necesse est i quo niarn omentum pesitum est ad ventri culi sundum, ut huius calorem per spiritus ab arteriis in eo congenitis adventriculum sitientes pro coctione persis cienda foueat. Tandem , ad rem ipsam redeuntes dicimus quod cibaria quae livi ad coctionem idonea censeantur plura numero requirunt, quorum notae si muntur ab eorum substantia : A quantitate: necnon a qualitate: a modo usus:

85쪽

ΑΩbstantia; quoniam si sumatur aliquod coctioni contumax; non concomquetur stan te adhuc optima ventriculi dispositione: veluti si deuoretur quem admodum dicit Galenus uuae acinus integer, talis sorsan exibit qualis ingestus suit. Ig non culpa ventriculi, sed cibi ad coquendum inepti causa continget. Sit igitur eorum quae ingeruntur substantia mediocris: tenuior liquidem incrassari non poterit, neque etiam concoqui. Verum tamen corpus quum absolute dispositum, nec temperatum Umnino reperiatur ut alias explicauimus diciturque nihilominus illud summe dispositum quod ad aequaIe magiS accedit; cui similia suae naturae cibaria cUnueniunt. Galenus tertio. de facultat. simplic. alimentor. capit. quadrigesi mo primo . Illi vero quod prauam temperiem aut ab initio fuit sortitum,

out post acquisiuit , non similium si hi ipsi esus ; sed contrariorum est uti lis'. Seruatur enim similibus quod

probe secundum naturam est temperatum quemadmodum quod male in temperatum a contrariis ad pro prium temperamentum adducitur; hoc

86쪽

HUMANI CORPORIS.

ibidem dixit Galenus : cuiusmodi est ventriculus, si in caliditate defecerit, ei

non crassus neque densus cibus praebendus erit. Promerea saxatiles pisces tuc in eduliis recte conuenient, caro auten bubula nequaquam . si vero excesserit in caliditate, cibariorum substantia cras

sior conuenit, suapteque natura cocti - ν . . ,

ni resiliens ; quandoquidem si id sorte . ςxhibeatur In cibo, quod leui negocio concoquatur in quo genere sunt sax tiles pisces corrumpetur. Caro autem bubula tanquam cibus acri ipsius ventriculi calori competens belle conc quetur . Hoc habetur ex Galeno secundo Artis Μedicinalis inquien S. Catia . . . . dior vero natura ventriculus magis coi . . 'coquit quam appetat, &multo magis quae dura sint, non facile alterationς suscipiunt; nam , quae facile alterantur, in ipso corrumpuntur. Ita quoque dς ciboriim quantitate nobis dicendum est , si namque ventriculus sit temperato praeditus calore squam cibariorum quantitatem exposcit, si vero non temperatus ei calor insit, adeo quod medio inter excessum & defectu non obtineat: Pro eiusde euessu desectui cibarioru' quanis

87쪽

DE NUTRITIONE

quantitas erit ei perscribenda ; & si haec scitu dissicilis sit ut asserit Gentilis.Omnium ciborti quantitas duplex est:qua dam continua dicitur: qusdam discreta nuncupatur; quarum neutra ad unguem perscribi potest ob inaequalem teperaturam & Variam, quam in humano genere dicimus reperiri . Quare non- . nullas regulas praebeamus, quibus di cta quantitas regulari poterit. Praeter hac nuperrime positam indicationem, penes temperata nempe Ventriculi constitutione, sumptam, ac eiusdem eXces.stim desediumve, adeo quod si ventriculus excessive calidus extiterit, maiore δε θm ciborum copiam &qpius expetit. Conm. causis c. 3, tra Vero, ubi ventriculi calor imbecillior percipitur, est agendum . Tempe

rato autem mediocrem exhibebimus quantitatem : secundum sumimus canonem ab anni tempore: tertium ab aetate: a regione quartum e quintum ab ipsa consuetudine : ab arte postremui Regio enim multum conducit ad hoc ι cap. II. quoniam si corpus probe temperatum sumatur, tale seruari oportet ex Galeni praecepto secundo de sanit. tuenda, qui dixit, Optimu eo oris statum non

88쪽

HUMANI CORPORIS. 3

alterandum, sed seruandum: at eiusmodi dorpus nisi in regione probe temperata conseruari non potest i Id quod manifeste fatetur Galenus in seclido de sanit. tuenda cap dum ait. Hippocratis patria, quia est probe temperata,conuenit corpori optimὸ consti tuto ; cui quidem in frigidiori calidiorive Regione posito, mediocrem ciborum copiam sane praebere non licet , sed in frigidiori

maiorem ac sepius exhibere, ob caloris vim validiorem, qui ab ambiente aere per anti peristatim ad interiora mebra detrusus, altius insederit. Quare dommientibus concoctiones emcacius fiui, It constat per verba Galeni huc in m dum exarata. Quod autem eorum plerique qui laboribus sese consecerunt, a prauis cibis minus laedatur, in causa est quod iis somni sint profundiores. Quae

res ad coctiones multum adsert mometit quod si insomnes ipsos plures ordine

noctes ducere coegeris morbo statim. Corripientur primo de sacult.simpl. ali ment.cap. 2. In regione autem calidio α.ri,minus cibi & rarius offerre expedit propter natiui caloris vim imbecillam;

-qui ad extimas corporis partes per hali

89쪽

tum distulas coctiones absolutas essice re non valet. Proinde Lituani , Pol nique plus ac ispius comedentes in natiua ipsorum Plaga, quam hic Romae; magis meliusque nutriuntur, atque longe saniores ibi degunt. iisdem rationibus anni tempus eadem nobis dicenda esse demonstrat. Totum anni tempus in quatuor partes, easque praecipuas se .gregatur: in Ver, Aestatem, Autumnum , atque Hyemem ipsam, sed quatenus ad cibationem spectat, in duas dii taxat secemus tempus ipsum; quemadmodum ab ipsomet Hippocrate diuisum quoqi fuisse didicimus. subprima enim parte is duo membra collocauit. in secunda vero, reliqua duo conclusit . dum inquit. ventres hieme & Vere natura calidissimi si1nt &c. Postea subdidit . Per ea i gitur tempora plus cibi d re oportet. Alio loco ait . Aestate &Autumno, cibi copiam serunt dissicillia me,Hyeme facillime, Vere minus. Haec duo tempora Regioni frigidae correspodent; quamuis posset aliquis de vere ad dubitare assurens Ver temperatum ce rii. Fatemur id nos de medio veris diaei posse ι & hanc ob causam verte i per

90쪽

HUMANI CORPORIS. As

peratae Regioni consentire. pars Vero

eiusdem Hyemi propinquior frigida

est. Hac itaque ratione, Hyeme & Vere multum cibi conuenit & saepe ; sed i , Vere minus. Aestas & Autumnus cali- , dar Regioni consentire videntur: lidci co parum & sepe ijsdem temporibus corpora cibantur. Aetatis diuisio de quantitate cibandi nobis normam prae bet: nam aetas matura, quia media est inter augendum & dcclinandum, mediocrem cibi quantitatem postulat e Aetas vero puerilis seu adolescetiae nun cupata , maiori indiget nutricatione; inde maior cibi copia &saepius ei competit. sumitur hoc ab Hippocrate dicente. Qui plurimum crescunt, multum habent calidi in nati, ideo maiori eget ali- M. . .e. mento: & a Gai .de sympl. caus. 93 pueri quia corpora habent calida & humida, celerrime nutrimentum alterant, in se recipiunt, agglutinant , & assimitant. Senectutis aetas, minori caloris copia praedita est, minorique indiget alimonia; hinc fit quod pauca ciborii quan δεθα titate pariter indigeat; cui quidem sententiae sustragatur eiusdem et Hippocratis verba. senes facillime ieiuniu ferunt. e a Consue-

SEARCH

MENU NAVIGATION