Homicidii proditorii vindicatio, et restitutio in eum pristinum statum, in quo illud Bartolus constituerat, per r. p. f. Franciscum Bordonum Parmensem Tertij ordinis regularis santci Francisci theologum

발행: 1667년

분량: 304페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

rica communis omnibus homicidiis, non ex partes Occisi, sed occidentis, nam moralis malitia accipiatur a transgressione legis. vomuser quae refertur ad occidentem, cui sit prohibitio,non ad occisum, cui per legem vita praecipitur seruari. 32 Quintum sit, quia impotentia opponitur potentiar ; sed haec uti defensiva resertur ad se tuendum a quolibet homicidio, ergo & impotentia uti indefensiva referenda est ad omne hωmicidium, Corraria enim sunt sub eodem subiecto eum effectibus contrarii de evinia. Fui accusere 'de ac-c gar. Suraecons. 3 3 o. num. 22. Cum ergo impotentia

reperiri possit in omnibus necibus, omne homiei-dium eri e proditorium, quod nemo concedit. 3 3 sextum argumentum accipitur a proditione Christi,in qua locum non potuit habere huiusmodi impotentia, nec incautio , quia incautio non poterat dari in eo, cum arguat imperfectionem, . quae omnino abfuit a Christo etiam homine, non. impotentia,quia erat potens, ut dicitur Matth. Σιν. . I 3. e puta , quia ηον possum rogare Patrem meum , ct exhibebit mi&plusquam duodecim legiones in elorum. Et nihilominus Iu Ias fuit proditor,ut de fide credendum est , Lucae d. IG. Et Iudam Isariorem , ui fuit proditor.Quare impotentia non est de ratione constitutiva proditori, dum Christus poterat se de

42쪽

va Proditoris. Respondet Grasset S. 9.nnm. 23.facta praecisione na- , turae humanae ab unione diuinae essentiae in subsi- stentia Verbi, Christus vere considerabatur, Ut, impotens humanitus ad se tuendum , cum assidaTetur de Iuda, quantum erat ex vi societatis cum eo initar, dc alioquin in aggressionis articulo foret inermis,& haberet contra se globum armatorum, cui resistere hic, Sc nunc impar non posset, sicut nec in his angustijs fugere,nec aliorum hominum, auxilium implorare,nihil obstante,quod conside ratus , Vt homo Deus cognosceret fraudulentiam

Iudae efficacem ad diisdandum, quia prodirio inspici debet secundum , quod accidit inter homines , & secundum modum , & mensuram virtutis humanis corporis. Sicut neq; deretur conceptus

proditionis, si aggressus sciret per diuinam reue lationem futuram aggressionem cum insidijs, &. nou se voluntarie defenderet, occideretur enim humanitus impotens ad se defendendum, & reue . latio se haberet per occidenS. 36. Sed contra est, quia aliud est reuelatio, aliud defensio ; licet enim reuelatio, & praescientia futurae proditionis sit supernaturalis homini communi. Cata, tamen potentia se defendendi mansit naturalis, sicut talis erat ante reuelationem, poterat

enim vocare discipulos in adiutorium, ut sibi pro

43쪽

tum, non solum quando milites abierunt retro sum, sed etiam si non cecidissent; multi enim licet ab inimicis circundati milites strenui tame ab eorum manibus euaserunt, ergo Christus ita facere poterat viribus suis naturalibus ut homo, ergo non erat impotens etiam humauitus ad se desendendum.

Non obstat ergo reuelatio, quia cum ea consistat in gradu suae supernaturalitatis non facit , quod potentia se defendendi transeat in ordinem supernaturalem ant fiat talis per accidens; non illud, quia potentia utitur mediis naturalibus, & sibi proportionatis: non hoc, quia media sunt per se proportionata ad exercitium potentiar, & defen ,sionis;& utrunq; est in ordine naturali,ac proinde se habent per se,& non per accidens. Occisus ergo fult Christus ut homo, non quia erat impotes, sed oblatus est, quia voluit mori, quod non tollipotentiam ad se defendendum. Impotentia enim

secundum Grasset. oritur ex incautella cum rela

- tione ad aggressorem, qui non praecogitantem ex repentino ictu reddit impotentem; Christus non fuit factus impotens hoc modo, quia reuera pote rat periculum euitar ut ipsemet dicit ex allegata auctoritate. An putar r quia possum rogara Patrem,

ea biis

44쪽

, rin.Sed ex debito obedientia voluit esse impotentem, iuxta illud :Iactus obediens is ad martem, itaq; haec impotentia, cum aliunde sit, non potest constituere proditorium, quod ex naturali, & morali turpitudine oriri debet, qualis est simulario amicitiae. 33 Sextum argumentum desumitura bonitate, remalitia humanorum amium, nam per prius est in actibus voluntatis , & subsequenter in actibus externis,quibus communicatur a Voluntate,que primo, formali ter, &intrinsece est bona, vel mala propter suam libertatem in agendo, quas qualita

tes partem communicat per denominationem extrinsecam actibus externis aliarum potentiarum, quae cum de se non sint libere, solum denominatione extrinseca vocantur bonae, Vel malae, ex communi doctrina Theologarum ιn S. Thoma r. a.'. 2Poartu. Astro in Actus ergo voluntatis dicuntur mali formaliter, externi vero per dependentiam ab ipsa voluntate, cui prohibentur per legem fieri ,& imperari alijs potentijs ; sed a V Iuntate occidentis non imperantur suis potentijs actus impotentiae, quae actus non est, sed negatio potentiae non exeuntis in actum defensionis, ergo impotetia huiusmodi non potest denominari proditoria,

45쪽

luntate occidendi, cuiusmodi sunt percussiones, verberationes, &c. inare tunc percussio erit proditoria , cum ab imperante accipiet suam specialem malitiam proditori; existentem formaliter in voluntate scilicet simulatae amicitiae, quam communicat prgdictis actibus externis positinis percussionis,&c.Quare cum impotentia non sit capax recipere malitiam, non poterit constitui per ipsam homieidium proditorium. 37 Septimum argumentum desumitur ab impugnatione eius, quod dicit . 9.num.q .nimirum impotentiam constitutivam proditorij non spectari in actu initials percussionis, nec in conflictu, sed tantum in aggressione, & ante conflictum ; ex hoc autem sequitur impotentiam nihil communicare c5flictui, in quo consistit homicidium, dum cum ipso

non coniungitur,neque ipsa voluntas propriam malitiam proditionis communicare eidem impotentiae, cum non sit actus externus capax malitiprequisitae ad proditorium. Restat ergo , quod pro pria ratio constitutiva proditorij sit ipsa turpis

amicitia, quq coniungitur cum actu externo con .flictus, & homicidij, ex cuius existentia cognoscitur, qualis fuerit antecedens amicitia, quae vera

antea putata, patet ficta, & vera irimicitia.

46쪽

τι maeleuis γνοῶraris. as 3 8 Probat secundo, homicidium factum per insidias esse proditorium, quia occidens per i nsidias non diffidatum, sed omnino improuisum , atq; ineau

tum, dicitur secundum communem usum loquen- di, apud Italos, id facere: Traditorescamente, da tra-iutore,e non da valent homo ex s.f.num. 3 T. Vbi quamplures Doctores resert asserentes ab vulgo huius- modi insidiatores vocari traditores . Communis autem usus loquendi attenditur in omni materiatam odiosa, quam fauorabili, immo receditur a propria verborum significatione, ut firmat ibidem relatis Doctoribus n. 38. ergo occidens per insidias dicitur feci fle homicidiu a tradimet hoc est proditorium, cum illud vulgare verbum idem importet, quod hoc proditoris occidere siue commitatur homicidium ab insidiatore amico,siue inimico. . Homicidium per insidias perpetratum ab inimi-co nullatenus esse proditorium, quia inimicitia illum continuo admonebat, ut se caueret, cum ergo , Ut respondeam ex eius principijs, non detur impotentia, nec dabitur proditorium.

3s Nec illa communis vulgi locutio tradimenta quidquam probat, quia vulgus ignarus non habet docere, sed discere, neq; ex ignorantia oritur doctrina , sed a legislatoribus, & viris peritis,& absurda est quaerere scientiam, & defiaitionem rerum ab

47쪽

3o R. F. Fr- ι Σινδεω imperitis. Commuuis ergo usus loquendi non attenditur in statutis, & legibus conditis a iure peritis, praeserti m latino sermone, haec enim non sunt interpretanda ex locutionibus illiteratorum , sed ex verbornm proprietate, ut docent in terminis istis tres iuris consulti, qui fecerunt consit. I 68. Farin.num. 3. Praeterea non habere locum in legibus, & statutis latine conceptis traditur etiam per Rotam par. s. decis. I Innum. 28.& as. Et idsso clarius etiam probatur in dictione H nis, quae Iatine prolata significat tam Deminam, quam masculum,hHammi I a. de Nersarisigmf. Uulgari ve-4i roidiomate solum masculum significat.Ulterius haec dictio Freuiter in latino sermone restringitur ad Sacerdotem, in vulgari vero significat quemlibet ex Clericis, siue in maioribus, siue in minoribus constitutum ; unde silcstamcntum e. g.latine concipiatur, nomen Presbiteri importat solum

Sacerdotem 3 vero vulgariter exprimatur , ad quemcunq;Clericum extenditur,ut ex Manlisa de

Isaae distinctionem impugnat Grasset. L smum sinquia obiectum significatum per hos terminos a

radimento Troiutoris omnino idemnam di uersitas

48쪽

m Humhidis Traditario. uersitas linguae non facit diuersialcm conceptus, quando obiectum terminorum diueris linguae est omnino idem. 62 Inutilis est haec impugnatio, quia nititur petitione principij, id enim est in quaestione, an ea duo verba, Vulgare, & latinum idem significent, ille affirmat,nos negamus propter rationes adductas. Id ulterius probatur, nam significatio dictionis vulgaris desumitur a latina, quando sunt eadem, prius enim est idio ma latinum, quam vulgare, sed Verbum traditor,a quo tradimento dicit homicidium factum sub calore amicitiae, ut colligitur Marci

I q. q. 23ederat autem traditor eis signum eius. Sed Iu.

das, de quo in hoc textu est sermo fuit proditor, ex capite amicitiae simulatae, ergo illi ambo ter mini referuntur ad tradimentum ex causa amicitiae coloratae. Solent parentes vocare traditores, qui in rixa filios suos occiderunt, & tamen tale homicidiu nequaquam proditorium est. Nomina 63 ergo imponenda sunt rebus a peritiq,non ab indoctis, debent enim imponi rebus, & non verbist. Σ.A. commad. & debent esse conuenientia rebus GusN. Nominis ratio,cap. 6um secundum I S. e praebιn . Probat 3. dari proditorium ex insidiis inimicorum ex cap. I. de homicid. Si quis per industriam oeciderit praximum suum, . per insidiar,ab altari meo euelles Hum,

49쪽

ve mortitur in hoc textu habetur solum ratio insidiarum, ut homicida ab altari euellatur, nulla habita consideratione amicitiae, vel inimicitiae,& citat Doctores F. I .num. 2 o. Confirmat s. s.num. 63. a. sensum illius textus per Bullam Gregorianam de Immunitate , quam non habent homicidet proditores ex eius verbis: proditorie proximum. I.um occiderint, ergo tam caput praecitatum, quam

Bulla loquuntur de eodem homicidio facto per insidias, siue per amicum,siue per inimicum. R. In illo textu, ne verbum quidem pro cognitione proditionis. Deinde in illo textu non agitur de immunitate confugientium ad ecclesiam , sed de depositione , & irregularitate proueniente ex homicidio ex proposito facto animo occidendi,

ut docent vanori ad dictam caput, Faber de Saeram.

p. I . Et de hoc nullatenus est dubitaudum, cum eadem verba praefati textus reserantur in Tridentino sess. I 4.cap. 7.in ordine ad irregularitatem,&non in ordine ad immunitatem,quae quid omnino diuersum est ab irregularitate. Glo finitio dicti. textus bonam adducit rationem, in eo non agi de immunitate, sed de irregularitate, quia secundum eum sensum debuisset reponi sub titulo immuni

tatis , & non sub hoc de homicidio, ex quo oritur

50쪽

et irregularitas, ergo de hac tantum agitur. Conis. firmatur,quia diuersa sunt altare,& ecclesia, ex tit. de confiecratione etclesia, vel altaris, disiunctiva enim . diuersificat, 'Barb.2 ι5'.qI .num. I. Deinde is texin. tus eum sit ad verbum ex textu 12. Tq. Exodi, non1 potest habere eum sensum de immunitate eonfuis σ gientium ad ecclesiam, quia in lege antiqua non altare,nec sinagoga erat refugium homicidarum, i quia Deus, ut legitur in Deuter. cap. I9. illis con stituerat in primis tres ciuitates, ad quas confu--. gientes homicidae, non ex proposito erant salui, . i. occidentes vero illuc recurrentes extrahebatur,. i. i cc puniebantur nulla gaudentes immunitate , ad cuius exemplum Gregorius Decimusquartus no- .: luit, huiusmodi homicidas ex proposito gaudet re immunitate ecclesiarum , quales sunt grassa-z. tores viarum, proditores, & assassini. Demumi ex quadam Bulla Clementis octaui apud Peregr.

- de immun. cap. T. num. 2I. relata, asseritur, occidentem ex fenestra suum inimicum, non esse pri-: uatum immunitate , ergo sic occidere ex indu - , fria ex insidiis non est prodere , sicut si occi- . dissent amicum. Et ex his patet ad rationes: GaIlat.praesertim num. II.&seq. ex s.f. IO.num.

SEARCH

MENU NAVIGATION