Homicidii proditorii vindicatio, et restitutio in eum pristinum statum, in quo illud Bartolus constituerat, per r. p. f. Franciscum Bordonum Parmensem Tertij ordinis regularis santci Francisci theologum

발행: 1667년

분량: 304페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

sione omnino manifestum est inuasum esse imparatum , ac proinde impotentem , ergo Omne homicidium erit proditorium, S sic non solum quod procedit ex amicitia simulata,quod verum est, sed: etiam ex inimicitia, quod maior pars Doctorum negat apud ipsum Grasset. L o. num. s. paucos pro se citantem; & ulterius ex casu fortuito,ut dixi supra num. I s. immo, dc in rixa, in qua reperiri potest impotentia, ut probabo infra. s x Si ergo inimicitia coniungatur cum proditorio ex ea impotentia,sequitur omne homicidium esse Proditorium, quod omnino falsum est, ergo &proditorium posse stare cum inimicitia, siquidem eadem Ipecies constitueretur ex duobus contra-rsi amicitia scilicet, & inimicitia, ac proinde im- . Potentia esset ex duobus contrari js in constitutio.. ne proditorii, quod dicere absurdum est, & impli- eat, quia constitueretur in esse specifico, & non constitueretur, cum ad positionem unius contra- ira destruatur alterum, patet ergo impossibilitas inimicitiae cum proditorio. 3 3 Adde, quod inimicitia ex eo,quod nota est, tan- . tum efficit, & admonEGVt se caueat, nou vero efficaciter operatur, ut se liberet a molle, nec coninstituit eum impotentem, nec potentem ad se de-

sendendnm, sed solum operatur, quod habent oc-

. . casionem

62쪽

mmὶιHis 'redireris. p casionem dubitandi de morte, si ergo occiditur. aggressus ab inimico sibi noto , ex hoc non dicitur fuisse impotens ad se defendendum, sed ex eo, - quod aggressor erat Valentior , & potentior, eri. aggressus non potuit resistere, ex hocergo processit impotentia, non ex inimicitia, quae tantum: monet,non tribuit potentiam, nec vires, cum haec: sint a natura, & inimicitia est causa hostilitaris. Idem dicendum est de amicitia,quae vires non dat,

ne tollit , sed secundum suam simulationem: ope-: ratur contrarium eius,quod efficit inimicitia, sieui. enim haec monet, vi se caueat ab hoste sibi nolo, . ita illa docet, ut confidat amico, unde si postealari ditur,& occiditur homicidium non dicitur prodit torium ab impotentia , sed a simulatione amici. . . tiae, quae illum assecurauerat. Haec ergo duo con. traria, amicitia, & inimicitia sicu i non tribuunt potentiam, & vires ad se dessendendumaeum eam. a natura habeant, ita nec ponimi impotentiam, . dum non tollunt vires. Et ex his patet responium

Ad primum respondetur, homicidium careerati ab inimico intersecti nullo modo e sie proditorium,. dum inimicitia componi non potest cum amicitia. ad constituendum proditorium, cum eadenr. spe. . cies ex contrarijs differentijs non componatur.

63쪽

qs R. F. Frumsu Taia ψAt illa impotentia non prouenit ab inimicitia , sed ab illa reclusione , per quam factus est impotens, ad se defendendum. Ad secundum dico, illud quoq; homicidium carere proditione, quia dum se praeparauit ad defenso-i nem non dicebatur impotens habita ea praecautione, quod si postea ocelsus fuit non obstantibus tot diligentisis, id euenit non ex impotentia, sed ex. casu fortuito, existente inimico sortiore, quem non potuit superare, sed tantum praeuidere perieulum insuperabile. Nec verisimile est, quod se crederet securum nihil timendo , ista enim eredulitas, de securitas concipitur solum ab insipientihus non timentibus sibi mortem ab inimicis, qui, eontinuo insidias machinantur, inimicus enim semper praesumitur male cogitare de suo inimico,

14 Idem Grass ibidem subnum 37. refert opinio

co sibi noto habuisse dubitationem , ae debuisse cogitare de insidijs, & non cogitando. nec sibi ea. uendo, sibi imputare. Et impugnat num. 38. Res

pondendo, id sibi suisse impossibile in utroq; casu,

64쪽

D. Hataeidis Tradisoris. in primo quidem absolute, & physice; in secundo

- humanitus,& moraliter, ac proinde nullam imputationem , nec culpam fuisse in occiso, culpa enim

supponit possibilitatem rei, cuius omissio est imputabilis, & culpabilis;quo fit, ut in eiusdem duobus casibus inimicitia non secerit imputabilem, Mculpabilem omissionem praecautionis impossibilis, neq: proinde destruxerit rationem proditorij in homicidio per insidiasis

Contra, quia doctrina praefatorum Doctorum subsistit, nam aggressus, cui nota est inimicitia habet fundamentum semper se praecauendi, atq: adeo si bi imputet non theologice, sed iuridice,si incaute braecidatur. Dico non Thrasorce , sed iuridice, quia

. Grasset. videtur loqui de culpa TheoIogica xdum 3 3 mentionem facit de imputatione non simplici, sed culpabili , de qua certe non Ioquuntur Doctores, quos impugnat, sed tantum de iuridica, quae potest stare cum impossibilisate , & incogitatrine,

quae non imputa utar ad culpam,Cum casus forsui.

ti in modo aggressionis non possint praeuideri etiam a vilis prudentissimis cap. - de semicia. inare quando periculum superari non potest per quamlibet diligentiam quaintumuis exquisitissimam , hoc parum refert ad proditorium , cum impotem τia, N impraecutio reperiri possit in omni homia,

65쪽

dio, quis enim ex altercantibus scit , & praecogno-- scit , unum velle occidere alterum Adde ilIa veris; ha sibi imput i aliud non importare , quam dam- num casu possum, cum non prosuit culpa The -- Iogica, tunc enim significat damnum passum ex - culpa, si praecessit negligentia ; in illis autem cali--i bus duobus nulla praesuit negligentia, ereo neCvlla culpa,sed merum infortunium, cui homicidiisum imputandum est, sibi ergo imputet, quia a - micidium est malum occiso, & non alij,qui vitam: non perdidit. De duplici culpa iuridica, & Theologica lege. castropa par. 7. react. 3 a. o. 3 eLOP

Ad tertium eodem modo respondetur, cum nitatur eodem falso landamento impotentiae prouenien- tis ex inaduertentia, neq; enim possbile est, quod quis continuo possit habere in mente periculum et imminens, nee ad illud aduertere, cum mes homi- nis ad diuersa naturaliter sit distrahibilis. Cum H, ergo cogiratio, & aduertentia continuo homini sint impossibilia, non est recurrendum ad haec pro constituendo proditorio ex parte homicidii ab

inimico, non impossibilia, sed possibilia consti-

tuunt moralia, ex his componuntur. . is 6 Adde, quod incogitantia, & inaduertentia sunt desectus intellectus non memorantis,& non o

66쪽

. - . . . , - ' . .

luntatis, a qua solum procedit directe, & formali.

ter ratio malitiae cuiuslibet,ac proinde etiam proditoris & non ab intellectu, qui non dicitur pec- . care, quia est agens necessarius in suis operationibus, sed solum a voluntate omne peceatum nasci IT tur cap. Illae t q. 32. q. s. nullum enim peccatum, nisi voluntarium S. Augus. lib. 2. de Baptismo paruul. eap. 3 .ibi. Si uolumus, reprecamur. Ergo occiis sus, siue aduerterit, siue non, parum facit ad proditorium, quod specificatur in genere mali a vo. luntate , &non ab intellectu. Ulterius, nec in rixa. partes hic, dc nunc dum rixantur cogitant ad periculum mortis, ac proinde ex hac inaduertentia causante impotentiam in sententia Aduersarij diacendum esset proditorium secuturum ex ea homicidium,quod omnes negant,& ipse S. 2. num.7. Probat 8. ex F. I o. num. 3 s. nam paria sunt non esse, Nesse, sed non apparere. Vnde non esse in re ini- . micitiam occisoris, ec esse in re, sed non appareret eandem in actuali cogitatione occisi per insidias, aequiparantur, & consequenter cum in aequiparatis debeat idem esse iudicium,sicut iudicatur Occi-

. derς proditorie, qui alterum per insidias occidit non existens illi inimicus in re; ita etiam debet occidere proditorie, qui alterum per insidias occidit: existens quidem illi inimicus in re, sed non appa-

67쪽

yo R. m. μιαινιι ΒινΛὼrens talis in actuali cogitatione occisi, qui stantehac inapparentia non potest se praecauere. 38 Contra est,nam illud Axioma: Paria tnon apρa-- rere, in sic expressum in l. In lege Is ff. de , Contrah.empl. verum est; sed non facit ad propo, situm in hac materia,quia inimicitia vere apparet, ae proinde est, quia nota erat occiso, licet ante actum aggressonis tunc de ea nihil cogitaret, haec enim incogitantia non tollit,sicut nec posuit illam inimicitiam, quae vera est, sed solam negat aduer- . tentiam ad aggressionem non praevisam, quam se. qui posse alias animaduerterat,monente illum inimicitia fibi nota. Apparuit ergo in actu aggressionis, existentia ipsius inimicitiae,& non fuit tantum apparens, ergo illud axioma non facit ad rem, cum semper ea inimicitia fuerit nota, vera,&non apparens occiso. Praeterea illud axioma supponit ignorantiam rei,dunon apparet oculis ignorantis, siue existat a parte rei,siue non existat, res enim quamuis existat,noa potest venire in contractum, nisi appareat, de de ea habeatur actualis cognitio,sicut contractus cognoscitur,dum fit, ut dicitur in praecitato textu,&eius Glosa. Res ergo reuera existens, licet non appareat, non ideo caret sua existentia, sed tantum

aduertentia, & consideratione, seu recordatione ad

68쪽

ad eam terminante. Quare ea incogitatio non tollit existentiam inimicitiae; ac proinde illud axio. ma sesse, , πσο apparere paria ηοη sent, quando assignatur diuersitas rerum , ut in casu praesenti; . aliud enim est, rem apparere, vel non apparere,r aliud illam cogitare, vel non cogitare, multa enim, a parent, quae non cogitantur , dc multa pensa itur,quae non apparent;aliud quoq; est,rem esse, Senon apparere , seu non cogitari , ex inapparentia ergo non infertur ad non esse. Deinde , axioma non recte prolatum fuit , dum dixiti Paria sunt non esse , εο esse in re, sed non apparere, i dum omittere debuisset. Et ess ara, eum ab ominnibus proferatur hoc modo: Paria Aun t mo apparere,. - esse, quae enim non apparent, iudicantur non esse,non vero absolute negatur eorum esse,sed so-

Ium secundum quid , de quo ad functionem , quia

. scilicet non veniunt in contractum, nisi de illis fiat . mentio, ac proinde in hoc sensu dicuntur non esse, non apparere in contractu I unde res illa solum venditur , quae est , Sc apparet oculis,dc menti con , trahentium,& non illa,quae non apparuit,ac si non esset,quoad contractum, licet reperiatur in rerum, natura esse, ita Iusperiti super dictam legem. Quare iuxta intelligentiam huius axiomatis , non debebat illi adiungere,illud verbum m re,lipe est,rea-D a liter,

69쪽

st R. m. proeἰφὶ ΣπΔ8s' liter, quia esse in re simpliciter, di absolute exela dit non esse. Inimicitia ergo supponitur esse in re , & etiam appa ' rere,dum nota est Occisuro ,& sic axioma nonis cit ad rem; quod si deinde occisus non aduertit actum aggressionis,id non ponit proditorium,qbia. inaduertentia, .& incogitatio non sunt desinsis oluntatis, quae malitiam proditoriam tribuant homicidio,sed ipsius intellectus actus sunt non a

lentis malignari. . .

Probat 9. g. i o. num. sq. & 9 3. quia ad proditioneo euitandam, requiritur dissidatio ab inimico, alitet. i occidens non monitum, & non aduertentem foss. est proditor, quia labes proditionis fundatutia praesenti impotentia aggressi ad se defendendii erPraesenti inaduertentia,excitatur vero per diffida . tionem, & actuatur potentia ad se tuendum. 9 Contra est, quia aduertentia, & inaduertenti sunt actus intellectus immanentes,qui non possus tribuere rationem proditorij, cum peccatum pist cedat a voluntate,non ab intellectu, ut dictu misit supra sub num. 17. Deinde cum illi actus sint is manentes in intellectu actum externum homici dij notificare non possunt fuisse proditorium, a gationes enim non apparent ad sensum,quis eat' testari potest illum occisum non aduertisse Pra

70쪽

Da maeἰeUὼ γνοῶtoris. 3 3Praeterea, quicunq; inimicus volens occidere,ex improuiso aggreditur suum inimicum, ut illum secu- rius occidat,quod contingere etiam potest in rixa,& ncmo volens percutere alium, dicit, nisi imprudenter: causinere percutiam, quia admonendo expo-

. nit se euidenti periculo, in quod intendit alium . inducere, &fic potest cadere in foveam,ia quam

alterum intrudere volebat.

6o Insuper peccatum proditionis est peccatum coismissionis,opponitur enim praecepto negativo, Muoecidens, ergo eius ratio formalis explieanda est per actum positiuum sicut explicantur alia comis. missionis peccata, ut furtum per ablationem alie-- ni, sacrilegium per laesionem rei sacrae, detractiosi per laesionem famae proximi,&c. Pari modo P -- ditorium explicandum per actus positivos, & non per negativos impotentiae, inaduertentiae, incogitationis, &c. sed per actus simulantes amicitiam. Et ex his patet ad argumentum,non solum diffidatio- nem, sed etiam eius omissionem excludere prodi-- torium ab inimico occisore, quia quo ad hoe po-- sterius sussicit causa, & cognitio inimicitiae prae- cedens pro aliqua differentia temporis, cui non

est alligata aggressio, sed sufficit, quod cognitio

inimicitiae aliquando praecesserit aggressionem,&r homicidium. . . t D 3 inceres

SEARCH

MENU NAVIGATION