Corn. Valerii Vonck Specimen criticum in varios auctores : Adcedunt observationes miscellaneae

발행: 1744년

분량: 169페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

de Auctor Praefationis in librum secundum Disichorum Catonis Lucani bella Punica hau- . siste videatur.

In Praefatione Libri 2. Dissichorum Moralium, quae

vulgo Dionysio Catoni tribui novimus, inter alia leguntur: Si Romana cupis F Punica nostere bella, Lucanum quaeras, qui Martis praelia dixit. Quum de Punicis bellis a Lucano carmine celebratis Diihil memoriae sit proditum, ac plane haec inter Lucani opera ignorentur, interpretes plurimi civica bella reposuere. Alius existimat Bella Punica pro quibusvis bellis gravibus usurpasse ineptum hominem. Probarem, si liceret, nunc aliud suadet cere. bellum meum, cui tamen ne nimis fidam. Videtur mihi Prooemii hujus architectus, quisquis sit, corrupto usus fuisse Codice, ubi Lucani opus de Bellis Punicis inscribebatur. Ridebis fortasse. Sed audi. Id quo credam iacit Manuscriptus qui apud me est Lucani Codex. in quo vel bis clarissime scriptum. Lucani liber de Bellis Punicis, S Lucanus de Bellis Punicis. Ti tutus nempe primitus suerat, Lucanus de Bellis Citaeis. Inde faelle sciolus aliquis L. de B. Punicis eiungere potuit, atque ita vitium in alios deinceps libros inrepsit. Idque unicum lassicere posset , nisi plura subpeterent, demonstrando, alicui aevi serioris homini praelationem eam, sicut & alias, deberi, neque ab ipso Distichorum auctore profectam, quod, praeter ceteros, opinatus fuit Io. Lometer. Dissert. de septem . Graeciae Iapientibus, quae in Decade I Dissertationum ejus Philologicarum conparet OftaVa. .

102쪽

CAPUT XUII L

Ulpianus geminis Iocis tentatus. Corrupta sunt Ulpiani illa Tit. Io. f. Io: sed D

vus Augustus Marcus constituit, ut filius familiae miles de eo peculio, quod in castris adquisivit, test mentum facere possit. Neque enim s uti recte Schulting. in Iurispr. Antejustin. ad h. l. Marcus , si, Marcus Antoninus siliisfamilias jus de peculio castrensi testandi dedit: sed Augustus, Nerva, Trajanus, H

drian que. Addit dein Vir Cl. non posse cum GaDVano pro Marcus reponi Magnus, quod Augustus titulum istum nunquam sibi adrogaverit. Ipse itaque, cum C acio, verbum hoc superesse S adeo expu gendum judicat. Sed quam periculosa haec sit crisis, omnes haud dubie noverint. Malim equidem putare, ex scripturae conpendio eXortum vitium, S olim siefuisse, D. Aug. D. quae Divus Augustus Imperator cum denotarent, a festinanti, aut rudi librario, in D. Aug. Marcus conmutata. Et hoc quidem pro sus veri simile. At quid tum feceris Ulpiani nostri verbis in l. I. pr. de test. misit. p ubi ait: militibus li- heram te menti factionem primus quidem Divus Iulius Caesar concessis: sed ea concesto temporalis e T. Postea vero primus Divus Titus dedit. Expediant Eruditiores. Forte pro Disus Titus legendum, Divus FLlius. Facillimus sigiarum error. cons. princ. Inst. quib.

non est perm. sac. rest. Alia omitto, nam satis hoc

egimus.

103쪽

96 OBSERVATIONE s. CAPUT XIX. Iustinus ter. Capitolinus is Sulpiciae Sat ra se

mel emendantur. Justinus lib. I. Cap. 8: itaque CFrus trajectis copiis, cum aliquantisper in Sc tiam procinsset, castrametatus est. Dein postera die ,simulato metu, quasi refugiens castra deserui et, ita vini affatim, S ea quae epulis erant necessaria reliquit. Legendum utique, quasi refugiens castra deseruit, F ita vini clueat. Sie non Opus, ut eX quibusdam Editionibus cum intrudamus , violenter prorsus ita expuncto. Firmant, quod postea intellexi indicio Cl. Wesselingit, duo Μanuscripti Codices Bibliothecae Franequeranae, in quibus castra deseruit, sed ita. Quod perinde. Parili vero vitio laborat Jul. Capitolinus in Antonino Pio Cap. 7. balneum quo usius fuisset, sine mercede populo exhibuit. Lego, balneum quo usus fuit, sed sine mercede populo exhibuit. Similiter peccatum in Sulpiciae ora, st. 49: Quos inter prisci sententia dia Catonis Scire adeo magni fecisset. Utrumne secundis, An magis adversis staret Romana propago pΕmendo, scire adeo magni fecit. Sed utr. sec. Sc. Con fer, obsecro, quae antecedunt S consequuntur, idemque opinaberis. Tale etiam quid olim insederat Gel lio lib. I. Cap. 3: sic mihi F judicis N amici in Iuni in re tanta salvum fuisset. Isane capio ex eo facto molestiam. Recte Uiri Docti restituunt,salvum fuit. Sed

hanc cap. Iustinus porro lib. 2. Cap. a. de Schytis ait: lacte F melle oscuntur. lanae iis usius ac vestium ignotus rct quamquam continuis frigoribus urantur, pellibus tamen ferinis aut murinis utuntur. Haec continentia

tuis

104쪽

illis morum quoque justitiam edidit. Ultimum re, quum sententiae obstet, plerique cum Salmasio in exsilium abigunt. Malim verba transposuisse: lacte F melle vescuntur, F quamquam continuis'rigoribus urantur, lanae iis usus ac vestium ignotus. Pellibus tamen ferinis utuntur. Sic sensus constabit, nec pro tamen, quod in quibusdam est tantum substituamus, necesse eriti Licet jam olim ita legerit Regino, A has Prumiensis, in Chronico ad Ann. 88ς. qui haec S plura alia ex Iustino verbolenus exseripsit. Lib. 37. Cap. 2: Assuetus feras cursu aut fugare, aut persequi, cum fuibusdam etiam viribus congredi. Cum fugare S persequi hic non satis recte sibi obp nantur, Freins hemius corrigebat fugere. Sed id non adeo fecisset ad sortitudinem Mithridatis ostentandam. quam tamen extollere Justino animus erat. Αα pro fugare legendum suere ρ id certe proprium in venationibus verbum. quod nemo, nisi plane rudis, ignoraverita

CAPUT XX.

Binis locis Spartianus restitutus.

Aelius Spartianus in Adriano C. g. vulgo legitur: Tribunus plebis factus est Candido F Quadrato iterum Coss. in quo magistratu ad perpetuam tribuniatiam potestatem omen sibi factum adserit, quod penitus

amiserit, quibus uti tribuni plebis pluviae tempore tolebant , Imperatores autem nunquam. Unde hodieque Imperatores sine penulis a togatis videntur. Uerba ea a togatis tam misere hie Digent, ut duplici toga indigere videantur. Tu, si eorum miserearis, sic indue : sine penulis at togati sit scriptum fuerat a Togiti, una enim paullo majori duae sequentes sese literae in MSS inprimi frequenter solabant. Alius vero Ii-G hrarius

105쪽

brarius inprudenter id pro a togati excepit, cumque hoc concoquere nequiret, scripsit a togatis. Scio existimare Doctos Viros, Spartianum hic respicere ad ossicium matutinae salutationis, quod nullo alio inhabitu, quam toga, perficiebatur. Praeterquam vero quod ex nexu pateat, eum agere non de vestibus privatorum , sed Imperatorum, quos nunquam suo tempore penula indutos, at togatos fuisse memorat; insuper Spartiano heic loci mens non erat indicare, qua veste Imperatores domi a privatis viderentur. sed eos, cum pluviae tempore exirent, non penul tos unquam , at togatos semper conspici, ex illo, quod retulerat Adriano olim evenisse.

Idem Spartianus Cap. 7: Antiochenses inter haec tia odio habuit, ut Briam a Phoenice separare voluerit , ne tot civitatum metropolis Antiochia diceretur. Moverunt ea tempestate F Judaei bellum, quod oetabantur mutilare genitalia. Sed in monte Casio, quum

sidendi solis ortus gratia adscendisset, imbre orto, DLmen decidens hostiam F victimarium sacri anil ai sit. Recte jam monuit Inconparabilis Salmasius ,

illud sed nullo modo anterioribus cohaerere. Legendum puto, F in monte Caf. aut perversiis sententiae ordo, ct verba sic constituenda: - ne tot civitarum metropolis Antiochia diceretur. Sed in monte Casio , quum videndi selis ortus gratia nocte adscendisset, imbre orto, fulmen decidens hostiam F victimarium sacrificanti ad vis. Moverunt ea tempestate F δε-

ei bellum cet. Sensus fuerit: voluisse odio Antio..chenorum Adrianum Syriam & Ρhoenicen separare. ne tot urbium Antiochia esset metropolis. Sed eo a

proposito deterritum per prodigium, quod ipsi in

monte Casio obvenerat, ut fulmen nempe hostiam&victimarium sacrificanti adureret, adeoque Iovem Casium consiliis suis adversari opinatum, quae agita Verat non perfecisse.

106쪽

M 1 sc ELLA NEAR DCAPUT XXI

capitolinas bis emendatus. Victus id es comis ius. In Cypriano adserta vetus lectio.

apitolinus in uita Antonini C. s. in Achaia etiam atque Aerapto rebelliones repressit. Alanos saepe molientes refrenavit. Rescribo, Alanos saepe moventes rest. Et quid ni melius y quisque videt.. Idem in Pertinare C. 7. censem retractari jussit 1 delatores vinctos graviter puniri jussit, F tamen mo sius quam priores Imperatores unicuique artati , si diamrionem incurreret, poenam statuens. Maximus Ἀ- Rubonus pro vinctos legit certos. Alius aliter. Vir D ctus in Olis Misc. Vol. 4. p. 224. tentabat cunctos. Miror neminem voluisse victos, id est, convictos , quod a manu Capitolini esse nullus dubito , l. 4. D. de meis. Sin 1simul arque enim visus quis est ejus -- issicii, cujus poena est statuta, statim ea debetur. Pasi sim verba haec vincere S vincire, victus ac vinctus inscriptis libris confundi novimus. Ita apud CyprIanum in libello de lapsis: nee vinci a fleculo possera , qui , -- de dilaceretur is seculo, non haberet, sequeretur D

minum solutus F liber, ut Apostoli F sub Apostolis

multi. Celeb. Gronovius malebat unde vinciretur. Cap.

s. Obstreat. ad Script. Leci . At vero, pace Tanti Herois Manium, vulgatam ego retinuerim; dixerat enim, nec vinci a seculo posset, non sinciri. Nec te eum Summo Uiro voces istae solutus S liber turbavearint. inponit eas victo; qui namque victus est, alienae potestati subest, ct proinde non sui juris, neque

solutus S liber, as γα τις ηττητω, τουτω καισaι, ut inquit D. Petrus Epist. a. C. g. Si quis ejusmodi animadvertisse nimis forte leve judicaverit, existrieabunt illum politissimi Mureti verba l. 3. Vari G a Lect.

107쪽

GLI. C. g : in bonis libris ut ne qua vel minima macula in sit, opera danda eq. Et l. 7. C. XI: nulla estram parva macula , quam non pulchrum sit e bonis labris eluere. Cons. P. Petit. OU. Misc. I. z. C. 4.

CAPUT XXII.

. . . . o

Curtius leviter emendatus. Sidera non recte pro Iole dicuntur.

Exiguum hoc Capite sed turpe tamen Curtii loco

mendum eximam. Verba eius lib. T. C. 4. l. 27. seqq. sic circumseruntur: Magnam deinde partem ejusdem terrae Bactrianae) steriles arenae tenent: Dum sida siccitate regio non bominem, non frugem alit: quum vero venti a Pontico mari Dirant, quidquid --buli in campis jacet, converrunt. Quod ubi cumulatum est, magnorum collium procul vectes est, omnia-quepri ni itineris vestigia intereunt. Itaque qm transeunt campog, navigantium modo noctu sidera observant, ad quorum cursum iter dirigunt, Spropemodum elarior est noctis umbra,' quam lux. Ergo interdiu imoia est regio, quia nec vestigium quod sequantur, imoeniunt; F nitor siderum caligine absconditur. Omnia haec adscribere debui, ut vulnus dilucide magis adpareret. Quid enim sidera interdiu 2 de die credo apud Bactrianos sidera visebantur. Vah quantum S quale miraculum i quod nullo tamen teste, ut opinor, se probare poterit. Quum vero pervulgatus omnibus prudentioribus receptus canon sit, miraculasne necessitate non esse multiplicanda, quid ni S hoe suo merito propere in exsilium mittamus p nullibi autem tam grande ostentum fuerit, modo pro interdia lavissima mutatione interdum reponatur. Interdum, inquit, regio ea plane est invia, quod venti a Pontico mari spirantas arenas cumulent, ae vestigia eon

. ' fundant,

108쪽

fundant, at noctu sidera saepe per nimias tenebras abscondantur, ut adeo nec secundum eorum cursum iter suum dirigere transeuntibus liceat. Novi esse, qui sidera hic per solem interpretetur. Sed millies quidem hac notione sidus frequentatur. Neutiquam vero sidera pro sole simpliciter ponuntur, Conser. quae notat Cl. Burmann. ad Lucan. lib. I. p. IS.

CAPUT XXIII. Theophilus Institutionum Paraphrases correctus

duobus locis. V st sane Theophili Graeca Insimulanum Paraphrasis - jurisprudentiae Romanae studiosis opus quantivis pretii, ut quae in multis Latinum textum non mediocriter illustrat, ct casibus singulis plerumque facti speciebus adplicandis, quae alioquin valde obscura essent, dilucide satisque feliciter explicat. Εoque tutius ei fides haberi potest, quod auctor illius Iustiniani eoaetaneus fuerit, ipsisque Institutionibus ejusdem Imperatoris auctoritate cum Triboniano S Do-rotheo manus admoverit, id quod, praeter alios, evidenter evicit Vir Cl. Jo. Henr. Mylius in peculiari Dissertatione, cui titulus, Historia Theophili. Hujus autem Paraphrastae ad i. g. Insiit. de Dre Nat. Gent.

F Civ. haec leguntur: ει γαρ τις εγελει του Σολωνος τουτων Ayηναιων νο-λτου. η του Δραιοντος του των λακεδα μονιων ius civile Atheniensium vel Lacedaemoniorum, To σεςι πολι τικον νομιμον των AΘηναιων, η λακεδαιμονιων πο α ναι , Ηκ αν διαμαρτοι. Sed turpe verbis hisce

inest vitium. Quis enim Draconem Lacedaemoniorum Legistatorem unquam audivit 7 Recteque id jam Viglius S Nannius notarunt. Hic vero sic emendabat , και του Δρακοντος, η λυκουργου του των λαικεδ. Quod mirum fuerit, Graecum hominem in rebus Graecis tam

se a tur

109쪽

turpiter errasse, quum recte se haberet textus Latiis nus , quem transferebat. At crisis ista Nannii audacior est, quam ut ego eam pro vera lectione recipere audeam, quae mea est religio. Sciliceti Sed serio. En tibi levius forte remedium t ηυ Δροuιον- , η - των λακεδ. SC Verte: si tuis enim velit leses So- Ionis , Atheniensium legi toris, aut Draconis, vel

Lacedaemoniorum subple legislatoris,) jus Cisiis in

theniensium vel Lacedaemoniorum vocare, non peccamoerit. Post η υ itaque ex praecedenti membro νομοθετου erit subaudiendum, ut passim veteres. Quod quem fugit 7 Lycurgi mentionem neglexisse videtur Theophilus, quia nec illius Latinus textus meminerat. Sed vid. Cel. Wieling. Observat. ad Instit. h. t. Idem ad g I. Insiit. de Verbor. Obligat ἰ επιμε τοιe

iss8 spondeo, commodam in Graeca lingua recipere interpretationem negaverat. Cetera vero posse adfirmat. Quae dein singula ut Graece Verti possint recenset. Ast in versione ipsa omittuntur verba, Hubes pMejubeo. Contra vero, sidepromittis Psidepromitto,

non, sidepromittis 8 si promino , at potius, Adejubes δμου iubeo gnificent. Quis diligentem Interpretem

hic adeo supinum fuisse crediderit 7 non amo equidem integra verba veterum locis, etiamsi desperatis,mserere, nec dissiteor me facere cum Viro Docto

110쪽

lacunar supplere, quarum sinet neque mensiurae cogni- me seunt, non solummodo arbitrarium E futile esse ,sed ipsas conjecturas, si Inspiciatur m , evidenter esse falsis. Sed diversum longe esse arbitror, mutilis locis medicinam velle sacere, ubi dubium est, quae auctor scripserit, ct aliis aliisque verbis uti potuerit ;aut ubi ex nexu verba scriptoris quae desiderantur sponte quasi se nobis obserunt, ac senuinum emendationis fontem ostendunt. Et talis profecto loci Theophilaei ratio est. Quis etenim non videt eX anterioribus hoc pacto subplendum Z φιδεπρομιττις; φι

ponatur , sensus clamitat, ct ipse auctor admonet.

CAPUT XXIV. Auid jus 2 uiritium, se ut a jure civitatis D

rit di naum. Aliaque plura.

Nulla sere Antiquitatis Romanae pars Eruditorum adeo exercuit ingenia. & hodiedum magis in incerto est , quam jus Quiritium. Quid enim jus istud conprehenderit, & quo pacto a jure Civitatis diversum fuerit, Viri etiam nunc Egregii certant, F adhuc sub judice lis est. Sunt, qui multo deterius jure Civitatis fuisse existi. ment, eosque inter Io. Bodinus Meth. adfae. His r. cognit. p. m. 169. S Alexander ab Alex. l. 4. Gen. Dier. C. x p. 2oa. Alii multo quid praestantius a tumant. Plures civitatem Romanam ad ea quae j ris sunt Publici, jus vero Quiritium ad Privati juris quae erant pertinuisse contendunt. Ita Sigonius. Spanhemius, Heineecius, Schultingius, Longolius

ad Plinii Epist. Se. Alii aliter. Omnes quoa erudite

SEARCH

MENU NAVIGATION