장음표시 사용
291쪽
Duam fideliter verti, atque a Paroebis omnibus Populo exponi curabunt. Verum , ut haec omnia officia cais techistica efficacius peragas ' hoc praesertim tibi proponere debeS , ut eo unimo, eadem exequaris, quo Apostoli-
ei viri , immo quo ipsemet Christus Do.
minus ea praestitit ' unde haec sequere
I. Oportet ut pueros persecta humilitate , invicta patientia , blanda charitate , amorosa affabilitate , & mansuetudine , ac variis ingeniosisque il- Iecebris , ad catechismum suaviter alistitias . a. opus est ut, licet Doctor, Μagister, & senex sis, repuescas cum pueris, balbutias cum illis , eosque quasi
modo infantes .genitos humeriS portesisS. Hiera Hoc est et oportet ut Verba ,& conceptus mentis ad eorum captum accommodes. Quod ut assequaris , longa requiritur exercitati a praevia , Crembrae, & serventes ad Deum, qui linguas tutantium desertas facit, fundenis dae sunt preces. Hujusce praeviae & seriae exercitationis , & ad Deum recur Parochi, aliuris
292쪽
aliunde doctissimi, nihil, aut sere nihil in catechizandis pueris proficiunt, eosque, & se ab hac instructione tandem fastidiosi avertunt.
3. Cave quorumdam catechizantium methodum, & praxim , qui continua. to , prolixo , & rapido iermone pueros edocent ' illud non est infantes illuminare, & erudire , sed excaecare,& opprimere. Conta inqui ri ' proindeque tempus , & laborum perdere meritum , 3c vanitati somitem interdum
praebere. At contra, experientia comper.
tum est, familiares , & breves interis rogationes in eatechistica institutione multo utiliores esse ; ac proinde, pueros longe magis in eo disciplinae genere proficere, si saepe , non quidem coacervatim. sed singillatim, &tes, ac vicissim intermgentur . tu , si fidelis catechista esse cupias,
regulam tene . Eos tamen, quos acriOri adverteris pollere ingenio, primum interroga ; exinde , eadem ab iis , qui minus ingenio valent , exquire ; nec in iis saepe repetendis , & inculcandis fatigeris; ac praesertim, rudioribus de magis hebetibus animum
293쪽
patientre adde itaui ad ulteriorem aris iculum non transeas, nisi priorem perfecte calleant . Opetae etiam pretium
est ut cuncti sciant & relponsiones simul , & interrogationes , ut peracta catechistica instructione , se deinceps vicissim , & alternatim interrogare , &hinc, ediscita altius retinere queant. . Ubi autem, rerum omnium, quaS scitu eas necessarias existimaveris , simul & interrogationes, & responsiones recte didicerint opus est ut non tantum Verba , sed etiam sensum illis aperias qnod ut essicaciter , dc facile agas , necesse est ut breves aliquas comparationes , pias historias , ω familiaria exempla interdum adhibeas qquas repetere indecorum non erit, donec eos te intelligere, mutatis ad hoc verbis, ipse noveris . Porro , eiS apis prime suade, & commenda ut eadem documenta A exempla tum domi, tum
alibi, parentibus , domesticis , fratribus , & sociis narrent, & si id expediat , piis aliquibus munusculiS , V.g. imaginibus, rosariis, libellis , &ci ad
hanc aemulationem , & servorem alli. ce, & excita.
294쪽
s. Ex instructione catechistica alio quem Particularem pietatis fructum colligere , & aliquam tenere praxim ,
aut saltem unam, tenellos eorum ani
mos edoce , de qua reddendam tibi postea esse rationem curabis , ut maxime a vitiis artati illi tenerae assint.bus , a mendacio scilicet , inobedientia, furto, Verbis obscaenis, &c. mature absterreantur, & ut ad quaedam Christianae religionis ossicia , praecipue ad vespertinam , & matutinam Orationem,& ad missam pie audiendam tuis e citentur monitis
His piis, quas adhibebis, industriis,
Dominus Jesus benedicet , easque -- cundabit. Cum enim mollia sint , &instar cerae, infantium ingenia , sigillam quod primo eis impresseris facio te & quidem pro reliquo vitae tempore , ipso Domino Iesii cooperante simulque confirmante , suscipient ; &postquam tu ipse his pueris doctrinam
Christianam clare, & ad eorum captum, accommodate, patienter , & benigne, Cum gaudio, fervore, & perseverantia tradideris , huncque cursum, quamVis obscurum & molestum , consummav
295쪽
xis , ipse Dominus, qui justis mere cedem laborum suorum reddit , deducet te in via mirabili , refrigerabit te, dabit quoque delicias Animae tuae, te de fructu oris tui replebit bonis &tandem iactus in medio parvulorum parvulus, & abscondituS, magnus v caberis in Regno Caelorum , di in
Diligens rudiam , m pauperu- instructio.
.riori articulo diximus , de qui- busdam rudioribus etiam intelligendum esse censemus ' hos, inter parvulos, jure merito adscribimus . Ilistis ergo , utpote solidioris cibi inca. pacibus , doctrinae panis frangendus est, immo masticandus, immo dc in faucibus inserendus , & lacte , hoc est simplicissima in doctrinae rudimentis instruis ctione pascendi sunt . Quid Zelo nostro
296쪽
terique urbium incolae persaepe abundant panibus' pauperes vero, & muserabiles personae in agris , & silvis commorantes ab Ecclesias remotae, aut ad eas, absque decenti habitu, proindeque pudore affecti , inter alios duscipulos publice accedere non audem tes, pecoribus interdum pascendis Diavinorum etiam officiorum tempore deintenti , persaepe fame pereunt , ideoque doctrinae fidei incurii, in tenebris si dent, caeca ignorantiae nocte delitescunt,
di in paupertatis sordibus , & vitiis paupertati amnibus haerent miseri. Quia ergo hos , eodem Iesu Christi sanguine, aeque ac divites redemptos, tu salutis via instruere, sollicita cura non satagase Ad hanc indefessam , & piam curam excitat nos ipsius Iesu Christi exemplum , de se dicentis: Spiritus Dominἰμper me , pauperibus evangelietare mi me. Luc. 4. Hinc nullum quantum.
libet vilem, & abjectum, a se rejecit;
quin potius benigne accepit omneS 'quinimmo , vel ' unicam Samaritanam, licet extraneam , licet conditione Vi-ὶςm , licet conversatione impuram s
297쪽
catechizare, exhortari , Sc ConVerrere non dedignatus est . Cogitemus inquit S: Augustinus , quid nobis praerogatum fit ab illa, qui demonstravit nobis exem-μμm , ut sequamur vestigia ejus - Cingitemus qua eharitate , quo Mis MLvator ille Hominum, in quo thesauri sapientiae & scietatiae Dei erant absconditi, erecuibat pagos, & villas, ignarum, & rudem populum , nune in littoret, nunc in montibus, nunc in locis campestribus erudiens' quomodo se ad eorum , qui audiebant, captum d mittebat , - familiari loquendi modo utens, eadem sepius repetens , & inculcans , similitudinest, & parabola vulgares adhibens 8 Qua patientia, qu amore, turbas comprimentes se, sustinebat Z Qua lenitate , 3c mansuetudine, illorum , quos alloquebatur tarditatem ,
& stupiditatem iuvabat , duritiem dc
contumaciam serebat, & omnia omni bus fiebat , . ut omnes redimeret , .&1 alvos saceret Τ Sacero ' Chrs. Quem non trahat adeo eximium. Dei sapientiae exemplum λ quis in hunc non cuserat odorem, & Zelum λ quis ad rudes pauperes se demittere verecundabitur λ
298쪽
tur λ Procul hinc tumida superbia,
procul odibilis praesumptio ' nonne utraque hoc satis confunditur exemplo8 Ad hunc praeterea erga rudes & pa peres zelum invitat , & allicit exemplum Apostolorum , qui quamvis eximia sapientia , & Spiritus Sancti charismatibus repleti , nihilominus cum
rudibus agebant , cum vilibuS conve sabantur , illisque se omnimode adaptabant, omnibus omnia facti, ut omnes Christo lucrifacerent . D. Petrus apud Simonem coriarium in Ioppe commoratus est. D. Paulus , licet Doctor Gentium esset , & Angelis sapientia aequalis , apud eos, qui scaenofactoria artis erant , hoc est, tabernaculorum,& pellium artifices , libenter habi
. His praeviis excitati exemplis, 3cardenti zelati zelo alii, quibus dignus non erat mundus, Apostolici viri do. rina , & sanctitate conspicui, quamvis Concionatores 'celeberrimi hactenus fuissent, neglectis tamen urbibus , dc populosis civitatibus , rudium & pauperum instructionem libenti, & hilari animo susceperunt . Hinc , praerupi ,
299쪽
invia, solitaria, & horrida loca, quo
non conveniebant ConcionatoreS, alacriter ipsi, inter nives , grandineS, &glacies properarunt , ut ad inaccessoS, rudes, immo Sc barbaros populOS pertingerent . In his ergo montuosis lo- Cis , cum rudibus rudes , & humiles ipsi facti, vulgaribus utentes Vocibus, Verba, dc conceptus mentis ad eorum captum deprimebant' se inter eos exhibebant non solum ut spiritu patres; sed etiam , ut matres Sc nutricra, ubera eis exhibentes veritatis , pietatis, & amoris plena , docenteS quomodo se cruce signarent , quomodo or tionem Dom nicam , salutationem An gelicam , fidei Symbolum enuntiarent, quomodo mandata Dei servarent, Sacramentum Poenitentiae adirent, quomodo laborem diurnum, paupertatem,
aliasque corporis 3c pnimi aegritudines ad Dei gloriam dirigerent, Sc patieri ter ferrent, &c. Hac mirifica catechi zandi , Sc instruendi simplicitate, Sebenignitate, hos rudes , dc pauperes aqadmirabile fidei lumen 3c pietatis ar- .dorem suaviter, & sortiter alliciebant,& Jesu-Christo lucrifaciebant , pation
300쪽
CLERI. 'tiae , Sc amoris spectaculum facti &Angelis , Sc Hominibus. In hoc rudes & pauperes catechigandi & instruendi zelo se praecipue
commendarunt S. Carolus BorromeuS,S. Franciscus Xaverius ,. S. NorbertuS,S. Franciscus Salesius, S. Vincentius a Paulo , S. Ioannes Franciscus Regis,& alii innumeri, qui spiritum Christi
habuerunt ' ad hanc familiarem, de humilem tanto libentius incubuerunt instructionem , quo uberiores fructus ex ea colligi sciebant, & quo firmioribus ad hanc impellebantur rationis bus, quales sunt sequenteS.I. Cum rudes 3c pauperes in postremis habeantur' hinc fit, ut quamvis instructionise pane egeant, eumque avide petant , his tamen derelims, ab Ecclesia interdum distantibus , inter pecora detentis , nullus persaepe est, qui in tanta necessitate frangat
eum, & se in ignorantiae tenebris jacent , ac misere pereunt.
II. Quia familiares illae exhortationes , parabolis , & vulgaribus exemis piis intertextae, quibus hos rudes imbuebant , ad instruendum & persua-