Regula cleri ex sacris litteris, sanctorum patrum monimentis, ecclesiasticisque sanctionibus excerpta. Studio & opera Simonis Salamo & Melchioris Gelabert ..

발행: 1764년

분량: 548페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

violentiae paenitendi cedat confluetudo perucandi S. Aug. Si ergo emendationis media sibi jam toties data adhibere, non curaVerint , prudenter judicare dembes eos , tamquam pigrum illum, de quo Scriptura , velle, & nolle , eosque proinde poenitentiam , foedissime agen- res, a desideriis suis brevi. occidendos esse . Quare λ quia ubi emendatio nulla,

poenitentia necessario vana. Tert. Et quia sine vera poenitentia omnes similiter peribunt , asseverat ipsa veritas. Ut autem tu cum illis non occidaris, &in aeternum pereas , istam ejusdem veritatis regulam tene , scilicet a fruti ibus eorum cognoscetis eos. Matth. T. Eamdem, proportione serVata, regulam tene circa quosdam , quos D. Augustinus falsos , fallentesque sanctos vocat ς cuca etiam mulierculas quasdam , immo & nonnullos Clericos, qui nonnisi peccata venialia , quae Velut aquam bibunt , ex arido usu absque vero dolore , & fincero proposito confitentes, in falsam conscientiam, & in sacrilegra prolabi imprudenter periclitantur . Ut autem. hac in re cautior evadas, memento, & ne obliviscaris

322쪽

scaris istorum ' nimirum : vae, qui confluunt pulvillos sub omni cubito manus, oe faciunt cerυicalia sub capite uniυρημaetatis aae capiendas Animas EZech. I 3. Claves . Sacerdotum , non ad solυendum dumtaxat, sed ad ligandum concessas , etiam antiqui Patres credunt docent. Trid. sess. I . c. 8. Facilitas veniae in cent um tribuit delinquenti . S. Ambr.

Νonne idipsum experientia constat λUnde, non esset tanta facilitas peccandi, si non esset tanta facilitas absolυendi. Bellar. Di mittuntur quidem in pace plures poenitentes ' sed quoniam non est pax in terra , nisi Hominibus bonae

Voluntatis , saepissime irrita falsa pμη vi , periculosa dantibus , oe nihil

occipientibus profutura. S.Cypr. Obsacramus te . charissime Frater .

per viscera misericordiae Dei nostri, ut tuae poenitentiumque Animae , quam Christus, redemit, & lavit in sangui. ne suo , miserearis . Ca Ue ergo ne praecipitanter , & indulgentius agens, te & poenitentes interimere Velis. Nullum , quantumvis importunum absolvas , de cujus Vera poenitentia non iis moraliter certus. Confortare , pu

323쪽

298 REGULA

' sillanimis , consortare . Noli timero . eos, qui occidunt corpus; sed potitas eum time, qui potest corpus, & Animam perdere in gehennam ' hunc time ; Mille tunc erit tamquam bellator fortis ut consortet te , ne quando dicat inimicus tuus : praeυalui adυersus eum . Circa haec, oe alia huc hectantia , υλde morales m spirituales auctores , ut te

ad maiorem deinceps cautelam excitare va-ιωβ , eamque viriliter psomaS .

Quod si poenitentem ad percipiendam absolutionem idoneum judices ;tunc peracta consessione , ad veram de peccatis contritionem concipiendam , si ita expediat, piis aliquibus moti vim excita , ac tandem , salutarem , & con Venientem , pro qualitate criminum Scipsius poenitentis facuItate , quantum

spiritus, & prudentia suggesserit , injunge poenitentiam ς ne si forte peccatis conniveas , & indulgentius cum Poenitente agas , levissima quaedam Opera pro gravissimis delictis injungendo , alienorum peccatorum particeps efficiaris . Trid. seg. Iq. c. 8.Poenitentias insuper medicinales adinhibere sollicitus sis : procul dubio enim

324쪽

magnopere a peccato revocant , oe quas, no quodam coercent hae satisfactoriae poe-n , cautioresque vigilantiores in Iut rum poenitentes seciunt ' medentur quoque peccatorum reliquiis , oe vitiosos habitus male vivendo comparatos , contrariis virtutum actionibus tollunt . Ibid. Hinc,

sapientis medici instar, ages , si, ut habetur in Rituali Romano , avaris eleemosynas injungas, libidinosis jejunia, vel alias carnis afflictiones , si perbis humilitatis officia , desidiosis devotionis studia , Sc. Illud tamen

praecipuo studio cavere debes ne tales imponas poenitentias, ex quibus alii, v. g. maritus , parentes, vel domesti-

ei in suspicionem peccati alicujus in

confessione declarati venire possint. Ut autem , non solum crimine, sed ipsa criminis suspicione careas, nihil umquam in consessione, aut confessionis occasione petas a poenitente, etiam charitatis, aut pii alicujus operis praeteX tu. Eleemosynas pariter poenitentibus in-jψnctas, neque tibi , neque tuae Ecclesiae applices ' sed , poenitentis arbitrio, sive Ecclesiis, sive piis locis ap-

325쪽

goo REGULA

plicandas, relinque; quin immo , Mi si rum stipendia etiam ultro oblata , in Ipsa poenitentiae sede accipere non exinpedit . Injuncta tandem , & a poeni- vente acceptata poenitentia, quae ad prae- geritorum peccatorum vindictam , Sccastigationem , nec non ad n vae vitae custodiam , & infirmitatis medicamentum conferre possit, absolutionem illicum debita intentione, & reverentia

conser; & post illam , vel ante , pr ut magis expedire videbitur , pia alia qua , & salutaria monita ipsi poenistenti suggeres, tum ad vitae emenda. tionem , tum ad profectum in 'Virru-

te faciendum , & sic illum in pace

PARAGRAPHUS III.

Regulae post auditra confessiones

I. Rati as age Deo, quod re, is, a cet infirmum , & inutilem

servum , eligere voluerit ue tam su-

' blimi

326쪽

blimi ministerio vacares. Eum eniXeroga ut de seduis , aut culpas, quRSPro tua fragilitate in hoc formidabili ministerio contraxisti , tibi dimittere

Gignetur . Ipsi Deo, & gratiae eju ., qui potens est aedificare, & confirma re in finem sine crimine , commenda, praesertim in sacrificio Missae , quos audivisti poenitentes , ut pariter quod

in te , & in eis operatus est, confirmare , ac te, & eos sub umbra at rum suarum usque ad mortem prot gere dignetur. Virginis etiam Mariae,& Angeli Custodis praesidiis , eos &te fidenter committe.

ΙΙ. Cave ne verbo, fgno, vel alio quovis modo peccatorem prodas' quin Potius , omnia peccata, quae in consenssione audivisti, perpetuo & religiosostentio comprehensa teneas , quamVis juramento , vel eensura , aut aliqua alia violentia manifestare jubearis . Quod si quandoque , absoluta confessi Ne , necessarium erit de re aliqua ad ipsum pertinente poenitentem admon re , id absque ejus facultate , & obtenta licentia non exequaris . Cave

327쪽

goa REGULA

fectibus poenitentium , de quibus extra confessionem notitiam habes , aliquomodo loquaris ' plebs enim rudis, ignorans qualiter scias quae refers , facile decipietur , existimans te Confessionem revelare , & exinde scandali occasionem tum et .

Schedulae autem, quas a te exigunt paenitentes , quos vel absolveris , vel non, uniformes esse debent' unde, si re priores absolvisse, posteriores vero confitentes dumtaxat audivisse affirmares , nonne inaequalem horum poenitentium dispositionem , proindeque sigillum , hoc schedularum discrimine

revelares λ Annon etiam hic innotesceret profunda, qua laborares ignorantia, aut deploranda illa, qua excaecareris praesumptio ZIII. Circa mulieres, quas confitente& audis , quasve dirigis, opuS est, ut sis quidem simplex sicut columba 'sed majorem da operam ut si S pru- 'dens, sicut serpens, ne illae sint tibi,& tu illis exitii & ruinae causa. Quamvis enim mulieres praeclaro devoti sexus nomine ab Ecclesia donentur

328쪽

3c proclivitate scia placere, & demulceri naturaliter cupiant , laqueuS venatorum , ipsorumque Consessariorum,& Directorum interdum sunt ' sagenarest earum cor; venenum aspidum ea.

rum labia , & oculi , earum scilicet blanditiae, suspiria , fletus , & lacrymae' Manus illarum vincula sunt imprudentium, & . incautorum, cor tur. piter tandem trahentia simul , &emollientia . Illis ergo jugiter sortiterque diffidas ; scriptum est enim:

breυis omnis malitia super malitiam mulieris . Eccl. 2s. Ipsa siquidem , σβ υοce Siren , -- basiliscus utroque perdit oe necat. Corn. a Lap. Nec refert quod sanctae sint et quamis vis san me sint, non minus cavendae sunt quo enim sanctiores sunt , eo magis alliaciunt . S. Aug.; ex mutuis si quidem colloquiis, ex assiduis , familiaribu S, reciprocisque visitationibus, & ex vicaria epistolarum relatione , erumperent Iandem in eas , & in re abominationes pessimae; aut saltem , affectus humania vera pietate alieni . Unde caute sancitum est ne quisquam Confessarius, absque speciali licentia, mulieres confitenteS

329쪽

304 REGULA

ntentes audiat , nisii quadragesimum annum attigerit, ne incautus , & nondum probatus, in laqueum & in foveam, quam sibi faceret , infeliciter incidat. Quamvis eas tu, charissime Frater, tandem dirigas , cave ne cum illis familiariter , etiam devotionis praete- tu agas; nec permiseri S ut te extra sedem poenirentiae adeant, & te alloquantur , nisi urgente causa ' quae si vera adsit, tunc breυis oe rigidias cum illis sermo est habendus. S. Ambr. Tu quoque eaS , nisi necessitatis causa ,

non adeas , magna etiam tunc cautela utaris necesse est . Cave praeterea

ne illas in aliquod tibi , sive benevolenti , sive aegrotanti necessarium aut utile Cpus assumas ; inde enim ingenerari facile possent periculosi aD sectus , quibus , non Deo , sed tibi placere studerent , ac se, & te seducere quaererent . Si quem , etsi le-Vem , cujusquam erga te affectum adis Verteris , hunc protinus quasi pestem eradicare & exterminare coneriS , ut huic lethali principio monstra. parituro viriliter obstes . Quodsi non o stanti.

330쪽

CLERI. . JO3stantibus monitis, & increpationibus tuis , videris talem perseverare affectum , quin immo in dies crescere , eam ad alium Consessarium , & Directorem

doctum , & pium statim , & sortiter

remitte , eamdemque poenitentem ab ipso animo tuo eliminare contende, ut eam a pestiferis illusionibus tutam praestes, & te ab imminenti lue vindiceS o Tandem , hanc Conc.Maclin. sanctionem attende : nemo uliquem ad perpetuo sibi soli confitendum obliget ' ei modi promissionem , etiam juratam , tamquam irrationabilem oe indiscretam haec senodus irritam esse declarat , oe quatenui opus est, irritat. μ

ARTICULUS XXIII.

Zelosa aegrotorum , praesertim agonigantium visitatis , oe cura . ΡΑsce . Oves meas , - dixit Simoni Petro, ejusque successoribus Dominus Jesus . Oves autem , eo prae sertim

SEARCH

MENU NAVIGATION